Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Quibus Ilienare Licet Vel Nov. 380

Eodem modo se res habet, si pupillus sine auctoritate tutoris solverit. Quia enim & ita fit alienatio, solutio ista in se nulla est, adeonuequod solutum est, aeque ac si indebite esset solutum es potest iisdem actionibus repeti. Illud denique S) notatu dignum, pupillo, licet sit dominus, non tamen solvi posse sine auctoritate tutoris& magistratus decreto, exceptis usuris intra biennium debitis, & non excedentibus Ioo. solidorum vel aureorum quantitatem, quae tutori, non Pupillo sine magistratus decreto solvi possunt. L. 25.

L. 27. de admin. ttit. Si quis ergo pupillo solvit vel tutori non interposito decreto, & pecunia vel a pupillo vel a tutore male perdita & absumpta est, vel casu petiit; creditor non liberatur, sed iterum solvere tenetur. Posset quis existimare, meliorem fieri conditionem pupilli accepta solutione, adeoque id negotium etiam illum posse explicare, g. 25 I.; sed id negatur. Quomodo enim meliorem reddit conditionem pupilli, quirantum , pecuniam ipsi solvit ut gaudeat equis, canibus, & aprico gramine campi, utilium rardus provisor, prodigus aeris; ut eleganter Horat. A. P. υ. I 62..ieq. Nonne hoc esset furioso gladium date i

g. CCCCLXVII.

Absolvimus prius thema paradoxum, aliquem

esse rerum suarum dominum, & tamen alienare

non posse. Sequitur II. alterum, aliquem non esse dominum, & tamen ei licere alienare. Hujus quoque bina nobis exempla suppeditat Justinianus. Nam x creditor, cui a debitore pignus traditum, non fit pignoris dominus, sed aliud habet ius in re a dominio diversum, g. 555.: & tamen non solvente debitore pignus potest distrahere, ut ex pretio inde redacto sibi satisfiat, L. 8. L. I 4.L.MIt. f. de diser. pign. Neoue debitor hanc distractic-nem impedire potest ullo modo, nisi totam soristem cum usuris reprTsentet, L. I. C. debit. υend.

392쪽

pis n. imp. 'non posse. Inutile enim foret pignus creditori, neque ei ullam securitatem praestaret, si numquam ei liceret illud distrahere.. Quamvis vero regula illa in se vera sit, iratione modi tamen distractionis distinguendum est se accesserit ne

pignori pactum de distrahendo pignore , an pactum ne pignus distrahatur, an plane nihil ea de re inter se pasti sint debitor & creditor. a Pactum

de distrahendo pignore est, quando debitor creditori concedit, ut si intra certum tempus aes alienum non dissolvatur, pignus possit vendi ;. & id pactum licitum est. Contra, si ita pacti sint, ut si justo tempore non solutum fuerit, . Pignus creditori adquiratur, isque ejus dominus fiat r voca tur id lex commissoria vel pactum commissorium s& id illicitum & prohibitum est , L. aD. C. de pact. pign. Cujus rei ratio in promptu est . . Si enim distrahatur pignus, debitor non laeditur , quia creditor, accepta summa sibi debita. id quod superest, debitori restituit: contra , si debitore in mora constituto pipnus creditori statim ipso jure

adquireretur, maximopere laederetur debitor, quia plerumque duplo pluris est pilanus,, quam Summa, quam debitor acceperat. Jam redimus ad distinctionem nostram. Si ergo pactum. de distrahendo pignore accessit , creditor Potest pignus vendere sine denuntiatione, simul ac debitor est in mora solvendi, L. 4. U. pig. act. L. MIt.

g. r. C. de jur. dum impetri a) Si pacti sint noυendetur, trinam de nunciationem Oportet praecedere , eaque cessante distractio permittitur L. 4.f. de pig. act- c Si nihil ea de re pacti sint ..una sufficit de nunciatio, eaque facta adhuc per biennium exspectandum, L. 4. C. de distr. pigu. . Omnibus his casibus distractio fit sollemnitet vel sub hasta, vel per modum auctionis , pretio , quantum fieri potest, maximo. L. 4. L. T. L. ID. C. eod. L. I 5. L. IIc g. MIt. f. de pir. aes. Si emptorem inveniat res , dominium statim in. eum transfertur, neque debitor oblato pretio eam repetere potest. L. 26. m. de A. R. D. L. t 8. C.

393쪽

do distr. pign. Sin nemo emere velit, nova denuntiatione opus est; ea facta judex diem statuit, intra quem solvendum. Eo praeterlapso creditori pro certo pretio addicitur pignus, ita tamen ut in ira biennium adhuc liceat debitori offerre sortem cuni usuris, & ita pignus luere. L. 2. 5. C. de Iur. dom. impetr.

g. CCCCLXVIII. 7

Idem thema paradoxum Justinianuς noster demonstra i 2ὶ exemplo tutoris, qui non est . dominus rerum pupillarium, sed nudus administrator,& tamen eas aliquando recte alienare potest. Dicimus eum aliquando recte alienare. Distinguendum enim est inter bona immobilia & mouilia. Haec, modo nota sint pretiosa ad iodum & servando servari non possint , licite alienantur ,

L. 22. C. de admin. tui. L. MIt. C. quando decr.

non opus. Contra si sint immobilia & mobilia maximi pretii, alienatio licita non est, nisi accedente magistratus decreto. L. 22. C. de a . tui. Exceptiones tamen notandae , a si pater alienationem restamento permiserit, L. I. g. 2.L. ult. f. de rebus eorum qui sub tui. b) Si alienatio fiat ex necessitate, e. g. quia aes alienum urget; quia socius ad divisionem provocat, si a-ι ius gaudeat jure retro venditionis. L. I. g. 2. eod. His enim casibus omnibus tutor & sine im, kpetrato magistratus decreto iure alienat.

394쪽

TIT. IX.

PER QUΛS PERSONAS CUIQUE

ADQUIRITUR., CCCCLXIX. JUalesiae de modis adquirendi Iustinianus m-

termiscet quaestionem de personis, per quas adquirimus, quae & elegans & vere practica est. Ut vero rem clarius intelligamus, more nostro praemittimus axioma , ex quo sua sponte fluant conclusiones totius hujus doctrinae. Illud tale erit e Adquiritur nobis non sotam per nos ipsos, sed per ν's nostrari E. g. nemo oubitat, quin mea sit pecunia , quam equi mei operis suis adqurrunt; mea sit a vieula, quam accipiter meus cepit &α Demonstratio hujus axiomatis petenda ex allega ro g. 554. , ubi diximus accessorium sequi suum prinei pale, adeoque quicquid vel naturae beneficio , vel arte atque industria rei nostrae accedat, nΘ-

strum esseo

s. CCCCLXX. CCCCLXXL '

Ex hoe ergo axiomate prono alveo fluit. r Quidquid adquirit servus noster, istud nobis ad quiri. Servus enim jure nostro est res, g. 77. 2per res nostras nobis adquiritur, g. 469; ergo per servos nostros nobis adquiritur, q. e. d. Posses objicere , servos ramen habuisse peculnim , idque aliquando satis luculentum; habuisse etiam servos suos, qui vicarii diebantur : unde quidquid hi adquisiverint, id servis adquisitum esse. Sed respondemus , peculium servi indistincte fuisse profectilium : peculii prosectitii dominium, proprietas & usussructus erant penes dominum: itaque servis sola administratio permittebatur, & ω-miuo licebat, quandocumque vellet, sibi vindi-

395쪽

Per Quas Person. sti: q. Adquirit. 39ocare. L. I. g. I. de pecui. Exemplum elegans

est apud 'I'erent. in Phorm. η. l. Sc. I. υ. b. seq. ubi conqueritur servus, quidquid conservus suus vix unciatim de demenso suo comparsit miser, id universum auferre herum ejuSque uxorem , haud existimantes, quanto labore partum esset.

Manet ergo fixum & firmum, quidquid adquirebant servi, etiam dum genium suum defraudantes aliquid coni parserant, id omne adquisitum domino fuisse. Ex quo porro 2 consequitur, ut si servus plures haberet dominos , omnibus adquireret pro rata, i. e. pro parte dominii, nisi unius speciatim iussu, vel uni speciatim aliquid stipulando adquisiverit, g. 5. Inst. h. t. Hinc e. g. fingamus, primum, secundum & tertium posside-TE Servum communem : primi servum illum esse pro parte dimidia, secundi pro quarta , tertii itidem pro quarta parte: sane, si servus ille communis operis suis vel alio iusto modo adquisiverit Iano. flore nos, primo inde debebuntur Goo, secundo & tertio singulis 5oo. Quamvis vero regula haec vera sit, aliquando tamen dominorum non intererat per servos sibi aliquid adquiri; e.

g. Si servus meus adquisivisset Ioo. canes vel kies nullius pretii, mihi ego non multum gratularer hoc insigne lucrum. Hinc prudenter distinguebant Romani inter dominium, possessionem &hereditatem. Dominium servus domino . adquirebat etiam ignoranti & invito, quia illud periculo carebat: possessionem non nisi scienti . &volenti, quia aliquando .periculosa egi possessio: hereditatem non nisi jubenti, quia ea Onanium periculosissima , propter latitans aes alienum. L.

44. s. i. ff. de A. N. D. g. 5. Inst. h. t. Ceterum , quidquid hactenus diximus, ad veros ServosnΟStros pertinet, quos tamquam res nostras habemus

in dominio. Aliquando vero non habemus Servum tamquam domini, sed tamquam usu fructuarii , i. e. non proprietas servi ad nos pertinet, sed

ususfructus, 3. 455. Aliquando etiam homo liber dc ingenuus alii bona fide servit, quamvis injuste

396쪽

in servitutem detrusus Sit, veluti Josephum servisse novimus Putiphari. Huiusmodi revera nota servus est , quamvis in servitute vivat , sed homo ingenuus, g. 4 i. 4. De servis itaque illis fructuariis & bona fide possessis jam quaeritur, an usus ructuario vel b. f. possessori adquirant: ' Res p. Distinguendum esse, i) an aliquid operis suis. adquirant f 2 ian e re nostra, an 5ὶ aliunde aliquid ad ipso; perveniat λ Primo & secundo casu adquirunt usus ructuario , vel b. s. possessori: tertio casu servus fructuarius proprietario ,. bona fido possessuis sibi .adquirit. E. g. in Sticho servo legatus mihi est usust ructus, fratri meo proprietas Si ergo Stichus ille arte fabrili 1 oo. flor adquirit, . illos mihi quidem adquirit, quia adquisivit Operis suis: si thesaurum in. lando meo reperit, mihi.

eunλ adquirit, quia e re mea adquisivit: sin heres institutus acceperit io . Carol. eos non mihi, sed fratri meo adquirit, quia ii aliunde ad Servunὶ pervenerunt. Ita & Josephus Putiphari serviens quidquid per Operas suas vel e re Putipharis adquisivit, secundum jus nostrum adquisivisset Putiphari: contra, si heres ab aliquo fuisset institutus, illam hereditatem sibi potuisset retinere , si tunc vel jus nostrum exstitisset, . vel in AEgypso fuisset receptum. g. 5. Inst. h. t.

g.. CCCCLXXII. CCCCLXXIII.

Ex eodem axiomate nostro jam porro inseri- Naus I) etiam, quod filiusfamilias adquirit ,, id iure nostro omne eum adquirere debuisse patri suo, cujus in potestate erat sive per nuptias, sive per legitimarionem, sive per adoptionem. Nam patria potestas consistebar in dominio juris Quiritium, g. i55 Ergo filii familias ratione patrix nota erant personae, Sed resia g. I 55. Per res

nostras nobis adquiritur, g. 4 69. Ergo per filios-samit i as nostro& nobis adquiritur, q. e. d. Quod adeo verum est, ut Dionyi. Hal. L. VIII. scribat a

397쪽

Per Quas Person. Cui . Adquirit. 595 Romanis filiis nihiι proprii est υiυis ρiatribus, sedoe yecunias oe eorροra liberorum patribus ad eorum arθitrium tradidit Iex ΓοmuIi. Hinc apud Suet. Tib. e. i5. Tiberius ab Augusto adoptatus nihil pro patresam. egit, & neque donavit, neque manumisit , nec hereditatem quidem aut legata ulla aliter, quam ut peculium referret accepta , percepit. Cur vero λ nisi quia per arrogationem factus fuerat filiusfamilias. Quum vero paullo durius

hoc ius videretur, & morum veterum rubiginem paullatim extersisset sequentium temporum humanitas, regulae huic accessit exceptio, nempe

peculium: adeoque hodie ditandum omnia, quae filiussamilias adquirit, adquiri patri suo, salvo

tamen ei peculio. Quare jam superest, ut de peculio agamus. Pecuitum dicitur a pecude, in quao lini maxime veterum lacultates consistebant. Qui multum pecoris pascebar, censebatur dives: Pauperis erat, numerare pecus. Inventi quidem postea fuerunt nummi, sed & his in memoriam pristini vitae generis nomen pecuniae a pecude dabatur; ut & in vetustissimis Romanorum numismatibus- plerumque se Sistit bovis, suis vel

alius animalis imago. Quia ergo & quod parentes initio liberis suis vetustissimis temporibus reliquerant , plerumque in pecude procul dubio consistit, hinc & istud dictum est peculium. In iure nostro peculium definitur, quod sit pusillum patrimonium , quod filiussam . vel servus a rationibus paternis vel dominicis separatum habet,

L. S. g. 5. seq. f. de pecul. hinc homo sui juris non potest habere aliquid in peculio, sed in dominio: qui autem alieno juri subiecti sunt, pinsunt peculium possidere, veluti filii filiaeve familias, servi & ancillae; immo olim & uxores,

quae in manum convenerant, quia & hae per nuptias transibant in potestatem mariti, g. 346. 'Meminit hujusmodi peculii uxoris Plaut. in Casin. A. II. Sc. 2. v. 26. Hodie uxores non amplius sunt in mariti potestate , adeoque nec peculium habent. Servorum peculium mere prose-

398쪽

ctilium esse jam paullo ante monuimus. Relia quum ergo est, ut de peculio filiorum filiarum vesani. dicamus. Dividitur illud jure nostro in militare Sc paganum. Quicumque enim non militanr, ii in iure nostro pagani adpellantur. Militare est

vel eastr nse , vel quasi castrense. Ρaganum inprofectistitim dc a entitium dispescitur. Jam de singulis agenduuia

g. CCCCLXXIV. CCCCLXXV.

Pecnlium m. itare vocatur, quod occasione militiae adquiritur. Qis veroe militia in iure nostro sit vel quis militat armis &in eastris, rogata, quando quis militat in palatio & curia, υid. L. t 4. C. D. a . div. 'ud. ω hinc aliud est peculium eastrense, aliud quasi ca- suenso. Istud esr, quω adquiritur occasione militiae sagatae; hoc quod adquiritur occasione militiae togatae ; ad quam hodie omnes artes liberales, adeoque non modo iurisprudent , sed μtheologia, medici na, mathesis, philosophia &cia reseruntur. Probe autem attendendum ad verba de finestionis. Non enim disimus peculium castrem Se & quasi castrense, quod peν duplicem illans

militiam consequimur. Sed quod occasione xsti- adquirimus. Ergo r. ad peculiUm castrense nouariodo pertinet stipendium menstruum,. praedaque

ab hoste capta, sed dc quod pater filio militatum eunti donavit ad, comparandam supellectilem mulitarena, itemque quod illosam. ex hereditate vel Iegato commilitonis obvenir, vel quod peeunia eastrensi sibi emit. Omnia enim haec occasionentilitiae sagatae adquiina sunt L. II. ff. .e castri preM. L. 4. F. L. 4. C. eod. Simili aer 2 ad peculium quasi castrense non, Solum pertinet quidquid per artes Iiberalas filius adquisivit, e. g. Salaria & honoraria, quae tamquam advocatus, medicus , professor accePit, Sed & sumptus studiorum a patre acceptos, modo hic litas animo e

nandi dederit, immo & donata a principe vetaugusta , quia & hi ob ingenii praestamiam &

399쪽

Per Quas Person. Cuiq. Adquirat, Drne merita donasse intelliguntur. Umnia, inquam. haec2ad peculium quasi castrense Pertinent, quia occasione istius militiae togatae sunt adquisita. L. ωIt. C. de ina . testam. L. T. C. de bon. quae ii

g. CCCCLXXVI. CCCCLXXVII.

Tale est peculium militare. Quidquid extra militiam filius adquirit, id pertinet ad peculium

paganum. Et quidem, si quid ad filium e re patris vel comtemplatione patris pervenit, id voeatur profectilium: si quid aliunde, quam a Patre, e. g. a matre, vel ab extraneo, ad filium pervenit, id a entiritimi adpellatur: quo etiarn refertur quidquid filius vel proprio labore, pura, Per artes illiberales, e. g. per artem sutoriam, Sartoriam, labrilem aliudve opificium , nec non quidquid prospera fortuna, e . g. . per inventionem thesauri in loco alieno m. adquirit, g. s. Inst. h. t. Nihil hoc obscurum, praeterquam quod & ea re tu Fimus ad peculium profectitium , quae contemplatione patris filio obvenerunt. Id vero ita intelligendum, quod si filio quid datur, donatur, legatur ab extra naeo quidem , sed propter patris naerita, id omne atque ad peculium prosectilium pertineat, ac si e re patris prosectum bisset. Ε g.

si ego amico an foro Operam navassem, isque mihi of rret honorarium, quod e3O respuo: amicus autem illud, quod mihi destinaverat, filio meo donaret , perinde hoe futurum esset in filii mei peculio proiectitio, ac si ego i Ili donassem , quia contemplatione mei ad eum Pervenit.

g. CCCCLXXVII F

Hactelius tantum didicimus definitiones peculii

castrensis, quasi castrensis, prosectitii, adve otiistit. Jam pergendum ad jura sin4ulorum, . adeO-

qtie dispiciendum erit quid iuris in singulis peculiis habeat filius, quidve patri competat λ Id vero optime explicaebitur aliquot regulis. Pe Iium

400쪽

castrenso sit quasi castrense plena jure est fitii, pr. Inst. quis. est perm. Dc. test. Haec regula nondum obtinebat tempore liberae reipublicae, quia tunc adhuc recepta erat lecta militia, & unusquisque civium certos annos militare tenebatur, adeoque nondum opus erat eximiis quibusdam privilegiis hom nes ad militandum invitare. At Augu-Stus , probe gnarus militiam lectam quidem liberae reipublicae, at non principatui quadrare, Primus invenit militiam mercenariam , & milites mercede vel stipendio undecumque conduxit. Ut ergo homines eo libentius nomina darent militiae, varia ex eo tempore militibus concessa suere privilegia, & inter haec etiam illud, quod peculium castrense sibi pleno jure adquisituri sint, quamvis sint filii familias. Viguit hoc privilegi uim militum

iam sub Vespasianis, sub quibus Juven. oat. AU L. υ. 52. Solis praeterea testandi militibus jus yιυα patre datur nam quae sunt parta Iabore militiae ,

placuit non esse in corpore census, Omne tenet cu

jus regimen pater. I'aullo post a temporibus Ηadriani & Antonini Pii id jus etiam ad peculium

quasi castrense porrectum est, ceu demonstravI In Ant. Rom. l. i. g. a. p. 554. Ex hac vero regula iam luctilentur patet, i patrem in hisce peculiis neque administrationem, neque usumfructum , neque dominium, sed filium omnia haec jura conjunctim habere. 2 Hunc ratione hujus utriusque pe

culii haberi pro patresamilias,.L. a. ff. de Scromaced. ; adeoque 5 de illo testamentum condere& inter vivos disponere, adeoque donare, vendere , & quocumque titulo alienare posse, quum alias filiussamilias vivo patre numquam testari possit, si vel maxime id ei pater expresse permittat. L. 6. pr. f. qui test. Dc. porJ. pr. Inst. quibus non est perm. test. Dc.

g. CCCCLXXIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION