Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De Usticapionibus. 560timus eceptus pro adimpleto habeatur, L. 6. . t. ; quod secus se habet in praescriptione actionum L. 6. f. de obligat. O action. Quid vero si verus dominus pro parte praesens, Pro parte absens fuerit λ Tunc anni absentiae duplicantur. E. g. emi I'itii landum bona fide, sed non a domino; praesens suit Titius a tempore emptionis biennium , reliquo tenipore abfuit, quaeritur, quot annis mihi opus sit ad usucapione ni λ llesp. I 8. Νam anni

praesentiae Sunt-- --- 2

anni, qui deerant ad usucapionem decennii ,

duplicantur- 8 ISExplicatur hoc in Mure. CXIX. e. 3. sed paullo aliter, quamvis res eodem redeat. Nimirum in Novella illa dicitur annos absentiae esse divide idos

per 2, eumque numerum addendum annis prae 4ntiar. Jam si tu ac decem anni emergant, usucapionem esse impletam. Sin pauciores quam Io anni

emergant, tot annos duplicatos debere addi, ut decem adimpleantur. Emi landum Titii ante i 6. annos, duobus annis prioribus praesens sui, reliquis I 4. annis absens; quaeritur, an uSucapionem adimpleverim λVidebimus; anni praesentiae 2 anni absentiae i4. divisi per 2. --7 Cum ergo duo & septem nondum faciant decem, addendus est annus duplicatus, i. e. u. Hinc patet , me adhuc per biennium possidere debere, quam usucapio impleta sit. Ceterum qui praesentes quive absentes dicantur, explicatur in L. nIt. C. de praeserint. Iong. 3emp. Nempe qui in eadem provincia habent domicilium, dicuntur esse praesentes: qui in diversis provinciis , absentes. Sed id intellisendum esse de provinciis specialibus& angustioribus 'recte monet Brunne mann add. L. ult. C. de Praescr. Iong. temp. & Struv.

372쪽

Exere. XLIII. g. 17. Nam . sane si quis. in Austriae dicere vellet Hol atum praesentem fuisse,. quia suerit in Germania , absurde procul dubio ageret. Austria enim & Ηolsatia diversae provinciae speciallas & inter se dissilissimae.

s. CCCCXLVI. CCCCXLVI L.

U. Ultimum requisitum e t cantinua possessio. Possessio autem hic non aeccipitur in senSu naturali & grammatico pro nuda. detentione,, Ied inis su civili Sti juridico,. ut requir ur & corpora lis. detentio & animus sibi habendi. L. 25. de uoc ..Qui ergo hoc modo per justum: &: lege

definitum tempus rem continua M non interrupta possessione- detinuit, is potesti usucapiendo, adquirereb dominium. Ex eo sequitur, ut Interlupta sSessio non prosit. Interruptio autem po&SeSSIO-US. Uocatur usurpatio; unde hic denuo habemus vocabulum, quod longe aliter in jure quam, uti, aliis auctoribus usurpatur. Vid L. I. ff. de urum αιucap. Est autem usurpatio vel interruptio, possessioqis duplex: vel naturalis, . Vel cI uitiae. Naturalis, fit per dejectionem, g. Si verus, dominus posses orem a possessione. Praedii Sul. expularit, L. 5. ff. eod. συι ιs fit per actum Iudicialem,. Si verus. dominus adtionem adversus posses Sorem. rei suae instituerit & citationem. impetra Verit L. pens MIt. C. de anu. excepi; Simul ac vero factum est alterutrum, statim interrupta eensetud possessio, nec prodest tempus. ante lapsum ,ι adeo, ut si quis laui pet novem annos rem ossederit decimo autem anno possestio hoc mo-o, interrumpatur, anni. lapsi non prosint, nisi sorte casu posteriore sequatur sent entia absolutoria. Nam tunc usurpatio ves interruptio pOSSeMIO- ni& nota nocet. L. I .. L. D. C. de praescr. Iong. temp. Praecipua est quaestio, an M succeSSorL Prosint anni antecessoris λ. e.. g. Iet meuS rem possedit S annis , ego ι. annis,. an usucepi Resp. Regulam: Mocceior continuar praιessionem auctoria. Mes

373쪽

De Usurapionibus. 57r

antecessorh sui, siυe sit successor uuiυersalis e. g. heres, siυe singularis, e. g. emptor. Sed inter universalem & singularem successorem haec tamen

differentia est. i) Universalis successor continuatusucapionem a defuncto coeptam, modo defunctus in b. f. suerit. g. r. Inst. h. t. Mala fides defuncti heredi semper nocet, etiamsi ipse in b. s. sit,

quia tamquam successor universalis transit in omnia jura desundii , adeoque etiam in ejus vitia. L. tin. f. de diυers. O temp. praes. Et hinc ne a sua quidem persona potest inchoare usucapionem, quia semper ei obstat defuncti mala fides, L. ii. C. de adqu. possess. 2 Contra, SuccesSOr singularis veluti emptor , legatarius , donatarius continuat usucapionem ab autore coeptam, si & ipse& auctor fuerint in bona fide, L. i5. g. MIt. J. de adqu. possess. Hinc e . g. Si a Titio , qui ante 8. annos praedium bona fide adquisiverat, ego illud mala fide emerem, non mihi prodesset Titii possessio, quia ego in mala fide sum. Contra si Titius in mala fide suerit, & ego sim in bona fide, pos-

Sum usucapere, modo tempus a me ipso inchoare velim. L. 5. F. de diυers. temp. praescr. Singularis enim successor non tranSit in vitia antecessoris, adeoque omissa hujus possessione ipse a se potest usucapionis tempora auspicari.

g. CCCCXLVIII. CCCCL

Absolvimus primam tituli partem de usucapione & longi temporis praescriptione, transimus ad secundam de longissimi temporis praescriptione , &primo quidem So. annorum. Longissimi temporis praescriptiones sunt veluti reliquarum Supplementum. Nam quae usucapi vel longo tempore praescribi nequeunt, ea saltem longissimo tempore praescribuntur, & qui dein vel 5o. vel 4o vel ioo.

annorum, vel tempore immemoriali. De 5o. annorum praescriptione notandum axioma : Quaecumque ab antecessore υel ob maiam fidem, υel Obiu. justum titutam reique vitium usucapi non potum runt , ea pretscribuntur a JAccessore So. annis. A-

374쪽

57α II. Tit. VI.xioma in se planum est & perspicuum ; unde id tantum superest, ut illud exemplis illustrenius, quae simul Sunt conclusiones ex hoe axiomate derivatae. i . Supra giximus, res vitiosas, i. e. surtivas & vi possessas non posse usucapi neque a fure vel raptore, cui justus titulus deest, neque a tertio possessore, quia vitium cum re ambulat, donec res ad suum dominum redierit, g. 44 Quamvis vero in his omnibus non procedat usucapio, vel longi temporis praescriptio: tamen praescribuntur M. anris a tertio possessore , L. b. g-I. C. is praescr. 5O. vel 4 o. ann. 2.) Deinde res pupillares & minorum usucapi non posse observavimus ad g. 44o. & hae tamen praescribantur M. annis, L. S. C. quibus lang. te . praescr. non Ob-rrat. S., Eadem est ratio peculii adventitii filiorum a patre contra lege& alienati. μυ. CXXII. e. 24. Et 40. rerum a malae fidei possessore alienatarum ; nam & hae praescribuntur So. annis, modo, ipse possessor in b. t. suerit μυ. Ia I. c. 6.

aliquando non sussiciunt M anni,'sed 4O. requirunt ar: & haec est altera Species praescriptionis longissimi temporis, de qua hac tertia hujus t tuli parte agitur. Hinc sunt certi casus speciales observandi, in quibus 4 o. annorum praescriptio omnino exigitur. Tales sant i res fiscaIes patrimoniales pxincipis. Quia enim ad princitem ill

lae non pertinent, sed ad rempublieam, qu ae primcipi tantum usum res uin eoncessit, consequens est ut alienari a principe nequeant, & a successo re Semper possint re voeari. Ut tamen dominia rerum non in aeternum incerta sint, lege cautum, ut res fiscales adquirantur 4 o. amnorum praescriptione, L. 4. C. de praescr. 5o υeI 4o. anu.; idque postea & ad bona patrimonialia principis prolatum , L. M. C. δε fu . p tr. 2ὶ Simile privia

legium accepere Meιes , civitates, qu rum res

immobiles nonnisi 4 3. annis Praescribi posSunt,

375쪽

De Usus ionibus. 5 3L. 54. C. de SS. recies. Seni per enim boni principes rebus ecclesiasticis faverunt, ne iis dissipatis cultus divinus elanguesceret; quamvis non sit negandum, clericos eo privilegio saepe abusos ip;am rempublicam aliquibus in resionibus bonis pinguissimis spoliasse. Hanc politicam clericorum vivis coloribus pinxit P. Richardus Simon , qui sub ficto nomine Hieronymi a Costa latere voluit dans Plistoire des reυenties ecclesiastiques. 5 Et aliquando actioni hypothecariae 4o. demum annis praescribitur. Nam aut rem Oppignoratam possidet ipse debitor, aut tertius malae fidei possessor, aut b. f. possessor. Si ipse debitor possidet , is jus hypothecae praescriptione elidere non potest nisi exactis 4o. anni . Tertio malae fidei possessori 5o. anni sufficiunt, L. 7. g. I. pr. θ. de praescr-5o. υel 4o. anu. Denique tertius b. f. possessor praescribit Iempore ordinario to. annorum inter praesentes & sto. inter absentes. L. I. I. C. si ad

vers. credit.

L CCCCLII.

Tertia species praescriptionis longissimi tempori S est praescriptio ioo. annorum. Sed .id privilegium uni tantum ecclesi. e Romanae datum in Auth. actiones , C. de SS. ecclesiis. Itaque si quis praedium, quod ad Patrimonium S. Petri vel ditionen pontificis pertinuerant, quocumque titulo adquisiverit, non prius fit dominus quam elapsis Ioo. annis. Sed praescriptionis istius apud nos non est ulla utilitas.

g. CCCCLIII.

Denique ultima species praescriptionis longissi.

mi temporis est praeseνiptio immemoriatis. Haec nullo certo tempori adstricha est, sed sufficit, modo in contrarium nul Ia exstet memoria. L. a. f. I. U. do aqua oe aqua piav. Hinc probari solet per testes senes, qui interrogantur, an sciant rem

per 5 in plures annos se ita habuisse λ An a maioribus didicerint , rem eodem modo se ha

376쪽

buisse λ An meminerint, rem unquam secus se habuisse λ &c. Si ergo testes respondent, quam llongissime memoriam rerum recolere possent , semper rem ita se habuisse, ita Se quoque acce- i pisse a maioribus, nec nullum sibi notum esse exemplum in contrarium: tunc probata praescri-/ ptio immemorialis . Vulgo dicunt, immemoriali lpraescriptione adquiri, i) regalia, v. c. jus ve- nandi, monetae cudendae, iurisdictionis ; αὶ immunitatum ab oneribus realibus; S) Domani alia. Sed de ultimis id manifesto falsum; & contrarium habetur in cap. 55. C. de jurejur. , quum tamen hoc capitulum vulgo pro sententia sua allegare soleant doctores

Inter modos adquirendi civiles a Iustiniano etiam

refertur donatio, pr. Inst. h. t. quod sane plures mirantur, quam intelligunt. Donatio enim est pactum : per pactum dominium non adquirimus , sed per subsequenteni traditionem. Ergo donatio non est modus adquirendi, sed titulus, per ea, quae diximus g. 559. Hinc plerique non possunt aliter excusare Iustinianum, quam quod intellexisse. . videatur, donationem propter nuptias &morti& caussa, quae vere Sint modus adquirendi, quamvis traditio non accesserit. Sed res ita se habet Iustinianu; in Institutionibus ordinem Caii sequitur, g. 6 prooem. Inst. Tempore Caji dona- itio vere erat modus adquirendi, quia non valebat nisi statim accederet traditio. Recentioribus demum legibus invaluit, & maxime pex L. 55. C. de donat., ut & donatio sine traditione valeret, & exboc pacto contra principia iuris Romani nasceretur actio. Ex eo tempore donatio non amplius fuit modus adquirendi, sed nudus titulus. Debuisset ergo Justinianus ordinem Caji mutare,

377쪽

Π Donationibur. 57S sed id noti, set it, adeoque vere errorem admisit quidquid alii pro eo dicant. IIena omnem jam, exposuimus in. Addit. ad Vinnia pria Inst. h. t.

CCCCLV. CCCCLVI..

Ulut se res habeat , neque enim de connexione Iustinianea multum laborabimus noStrum est, primo omnium dispicere quid& quot uplex sit donatio λ Donatio est liberalitas nullo iure cogente collata. Dieimus eam I . eSse liberalitatem ,. quia consistere non potest sine re alicujus pretii. Dicimus a) liberalitatem collatam in alium.. Nam quod non nostrum est, aliis donare non possumus. Dicimus S) jure nulla, gente collatam.. Nam si quis alteri dat quod debet, is non donat sed solvit. Ex quo etiam intelligimus hic sermonem non esse de iure imperfecto, sed peri secto, quippe quod solum admittat coactionem ..Hinc si quis alteri quid consert,. quod iure imperfecto debet, e. g. ex gratitudine , manet donatio. Haec de definitione : sequitur divisio.

Omnis enim donatio aut fit inter Uivos, aut mortis caussa. Inter υiυos fit, quae sine respecta ad

casum mortis celebratur: mortis caussa quae propter mortis fit suspicionem , . ita ut quodammodo ipse donator rem sibi habere malit, quam alii concedere, nisi quid humanum ipsi acciderit. Ε- Iegans Telemachi ita donantis exemplum ex Homer. Odyss. v. 77. extat in Inst. de donat. Cautos vero nos esse decet, ne clo nationes inter vivos & mortis maussa confundamus. Iulianus, teste Ulpia L. S. y. cis ansrt. causs. dou. , tres spe cies esse ait mortis caussa do0ationum: unam, quum quis nullo. praesentis periculi metu conter ritus Sola mortalitatis, cogitatione donat, alterum 9 in quis imminente mortis. Periculo commotus ita donat,. ut statim. fiat accipientis; tertiam, si quis periculo. Commotus non, sic det ut ista timnat accipientis, sed tunc demum , si mors fuerit insequuta . . Ita dulianus, cujus etiam philosophiam.

378쪽

videmus L. II. g. r. I . 55. eod. sed

si recte ponamus calculum, altera species non tam est donatio mortis caussa, quam inter vivos. Est quidem donatio morientis, at non mortis cauria ,

quippe semper est irrevocabilis, L. 42. g. I. eod. Ergo distinguendum, ita ne quis donet ut

dominium statim transferatur, & solam po3sessionem donator sibi ad mortem usque reservet; arido nator morte demum insequuta dominium transferre velit, nihilque adeo praeter spem in donatarium transferat. Priore caSu est donatio inter

vivos, sive ille a sano & incolumi , sive a mori. bundo fiat. Posteriore casu donatio mortis caussa est, sive immineat mortis periculum , sive non immineat. Ceterum ex his definitionibus satis I atet, donationem inter vivos esse pactum, cui ex adsistit, puta L. 35. C. deis; donationem autem mortis caussa esse actum, qui aliquid est ex naturas uisi e υoluntatis participat adeoqtie inter titrumque sustuat.

g. CCCCLVII.

Quaeritur iam , quis donare possit λ Responsiosacilis est. Utraque donatio est liberalitas , quari dominium in donatarium vel statim vel in suturum consert, g. 455. Dominium in alium transferre inter vivos non potest nisi qui & ipse dominus est, & liberam habet rerum suarum administrationem 3. 4o. Inst. de rer. diυ. L. II. C. manae. Μortis caussa donatione, quia similis quo dammodo est ultimae voluntati , g. 456. non nisiis transfert dominium, qui liberam habet testa- menti factionem, L. i5. ff. de mori. causs. Gn. - Ex his vero duobus axiomatibus prono alveos fluit, donare inter vivos non posse pupillos, immo χ) ne tutorem quidear, 5ὶ multoque minus procuratorem, nisi speetali ad id faciendum mandato instrumam. Porro & mortis caussa donare. non posse impuberem, quippe qui testamentum coudere nequit, , nec ullum alium , qui

379쪽

Do Donationibu sis testari non potest, veluti Servum, peregrinum, suriosum, mente captum, prodigum , surdum &mutum, s. 5I4.-5l9. Una exceptio est in filiosa- milias. Nam & hic quidem donare mortis caussa nequit, quia non halist testamenti factionem, nisi in peculio castrensi & quasi castrensi, L. qui test. Dc.; sed in eo tamen discrimen est, quod filiussamilias testamentum condere non possit, si vel maxime consentiat pater, L. 6. pr. feod.; mortis caussa autem donare illi omnino li

cet eo consentiente. , L. 25. I. ff. de mori. carara.

don. ; quod ideo procul dubio introductum , quod testamenti factio sit iuris publici,'L. 5. U. qui

rest. Dc. poss. , ademne pater circa illam sua auctoritate nihil mutare possit; eontra, donatio ii ter vivos aeque ac mortis eaussa iuris privati.

f. CCCCLVIIIo

Eque lacile expeditur quaestio altera , cuinam donari possit λ Donatio inter vivos est pactum :pactum non initur sine unius promissione & acceptatione alterius. Ergo & donatio i) requirit acceptationem, quod ipse Cicero in Top. o. 8. r cte observat. Nec hac in re differentia est inter

donationem inter vivos & mortis caussa : utraque aceretanda est. Quin in eo positum est duscrimen inter mortis caussa donationem & lega--tqm vel fideicommissum, quod illa a praesente natario acceptanda sit, hoc autem & absenties ignoranti relinqui possit. Deinde requiritur ae ut donator & donatarius sint personae diversae.

Vidimus enim eκ una parte promissionem , ex altera acceptionem adesse debere. Et quis, quaeso, esset tam stultus, ut sibi ipsi dociare velit Et hinc facite redditur ratio, eur inter patrem & filium non valeat donatio. L. I. g. r. f. pro donat. Hi enim juridice non sunt personat diversae, sed una persona, g. i59. h. Deinde &ratio inde patet, cur nec coniuges constante matrimonio sibi invicem donare possint. Πι. V. de dom

380쪽

Ir8 Liber II. Tit. VII.

inter vir. uxor.ί uxor enim Olim per confarreationem , coemptionem &usum conveniebat in manum marito, eoque ipso redigebatur in potestatem

mariti, & loco filiaris miliae fiebat, ceu suse demonstravimus in Antiq. n. Romanis, L. I. Tit. X. g. 6. & in Comment. ad Leg. Iul. oe Pin. lib. i I. e. XI. g. 233. Quod si itaque fuit filiae loco, una

Sane perSona cum marito fuit, adeoque nec illi quicquam donari potuit. Enimvero quamvis postea illa in manum conventio in usu esse desiisset, mansit tamen effectus, prohibita nimirum inter conjuges donatio : & hinc aliae adinventae sunt rationes hujus prohibitionis, e. g. ne conjuges Semutui amoris. obtentu invicem spoliarent, nevvenalitia essent matrimonia , &c. L. r. L. u. F. Erdon. inter vir. s 5 In donatione mortis caussa in specie requiritur, ut donatario legari possint. Quibus autem legari possit, videbimus

infra g. 6ob.

g. CCCCLIX.

Tertia qnaestio est,. praeras donari possint λ Donatio est liberalitas, g. 55; liberalitas aliquid in 'alierum consere, quod ei utilitatem praestare possit. Utilitatem possunt praestare I res, quae sunt in commercio. Unde sacito paret, donari non posseres sacras, religiosaς, Sanctas, &c. communes, publicas, universitatis, quippe quae a privatis haberi nequeunt. Utilitatem etiam praestant 2 res incorporales, veluti iura, servitutes,. obligationes. Ergo & has donari posse non ambigitur. L. 9. pr. L. 27. , seq. f. l. t. Utilitatem praestare possunt S omnia bona praesentia & praeterita: ergo& illa donari possunt, si quis tam liberalis aut potius prodigus esse velit. L. 55- g. 4. C. h. t.

Ne tamen ejusmodi donator inconsulte omnia sua jactans fame pereat, proditum est, eum non posse conveniri insolidum, sed ipsi relinquendam esse tantam bonorum partem, unde victum & amictum nechasarium habere possit L. I9. g. r.

L. 49.

SEARCH

MENU NAVIGATION