Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

sunt conditionum: & tamen addi potest nova divisio, quod aliae conditiones sunt normatiυae, e . g. heres esto, si uxorem duxeris: aliae negatiυae,e. g. heres esto, si religionem non mutaveris. Posteriores id habent singulare, quod non suspendunt hereditatem, sed institutus eam statim possit accipere, modo cautionem praestet se, si contra conditionem egerit, illam hereditatem statim cum usuris restituturum. Quae cautio ab inventore Q. Mutio Scaevola vocatur cautio Mutiana L. T. pr. de cond. oe demonstri

Explicatis divisionibus conditionum, ad ipsarum

. regulas progredimur. Quarum haec est, eο-itio seredi suo adscribi ne it, nisi potestarive L. Mit. C. de eond. dem. Ratio est, quia heredibus suis ipsa lex hereditatem destinavit, adeoque in patris arbitrio non est positum, filitam duriore conditione onerare. α) Condiriones possibiles qua- Iescumqtis ab extraneo herede adimplendae sunt. Testator enim est instar legislatoris, & hinc qualemcumque legem dicere potest heredi suo. Id tamen: observandum, Si plures coniuitiori meopuIatisae ad scriptae sint heredi, omnes adimplendas: siar disiunci , . Sumcere si una ad in tueatur. E. g. si resoror scripserit, heres esto si doctor iuris fies &filiam meam uxorem duces, utrumque ab herede Iraestandum est. Contra, si quis ita institutus sit,

eres esto, si vel sororem meam uxorem duxeris,

vel iuri operam navaveris, suffcit si alterutrum praestiterit. 5 Si conditio a tertii arbitrio depenaeet, in hic in culpa est, quotminus adimpleri

possit, pro ad pieta fabetur. Sic superiore casu, ubi heres iussus erat testatoris sororem uxorem

ducere , Si soror ista heredi repulsam det, perinde hereditatem accipiet heres ac si illam duxisset. 4 Conditio impossibiIis pro non adjecta labetur. Ε-

legans exemplum exstat ap. Petron. in Savrie. P. I 27,

452쪽

15', ubi Eumolpus ita heredes instituerat, mnes , qui in testamento mTo aliquid habent , pris rer liberas m os, ea conditione percipient, quae .edi, si corpus meum in partos eonseiderint & ad- arante populo comederint. Hic sane heredes poterant portiones suas capere, etiamsi tam delicatumbolum non degluttissent. Id notatu dignum, aliter Sese rem habere in contractibus. His enim adjecta conditio impossibilis, non pro non adjecta habetur, sed ipsum contractum vitiat, g. Io. Inst. de inutis. stipuI. Sed ratio non obscura est. Testamentum enim est actus uni lateralis, & heres inconditionem impossibilem nuntquam consensit. Contractus autem tamquam adlus bilateralis utriusque consensum requirit. Qui ergo in conditionem

impossibilem consensit, aut sanae mensis non fuit . aut iocatus eSt, neutro autem casu contractus v

lere potest. i5 Couditio perplexa instittitionem reddit inutilem. Nam iam supra 5 I. g. ostendimus eam exitum habere non posse. 6) Heres ante existextem conditionem defuncti hereditarem ad heredes suos non transmittit. Quomodo enim heredibus -relinquere potest quod ipse nonduiti habuit λ Denuo tamen aliud observatur in contrasitibus, siquidem& spes ex illis ad heredes transmittitur, 3. 4. Inst. de V. Oblig. Hinc e. g. si quis me heredem instituerit , si navis redierit ex Asia, & ego ante reditum navis moriar, liberi mei nihil accipient, licet post mortem meam navis seliciter redeat. Contra si quis mihi sub hac conditione aliquid promiserit me mortuo, & liberis promissum servandum est, mota navis redeat.

453쪽

SEquitur iam doctrina de substitutionitas, quae Romae fuerunt frequentissimae adeo, ut non solum secundum heredem instituerent in locum deficientis primi, sed & tertium, quartum & plures. Sic apud Suet. in υit. Aug. c. Io I. Augustus heredes instituit primos Tiberium ,& Liviam, secundos Drusum Germanicum & liberos eius, tertio Eradu propinquos, amicosque complures. Consilium testatorum hoc erat, ut si primi heredes hereditatem amitterent, secundi heredes essent; si ii secundi nollent adire, tertii heredes essent; idque vocabant substituere. Ratio hujus substiturionis est duplex. Prima, quia ob aes alienum latitans heredes instituti hereditatem saepe repudiabant, idque ignominiosum veteribus videbatur. AIlera, quia qui filios impuberes relinquebant, . verebantur, ne impuberes intestati decederent ; unde illis substituebant pupillariter quoscumque

vellent.

g. DLII. DLIII. DLIV. DLU. Ηine lacile intelliguntur substitutionis definitio,

& divisiones. Definitur Sulls TiTu TIo in iure nostro institutio heredis seeundi in Ioram deficientis primi. Ε. g. ldaevius heres esto di, si heres non erit, Sempronius heres esto. Potest tamen definitioni addi , posse etiam rertium, quartum εκ minos heredes in Iocum antecedentium rugarisia, ceu iam exmplo Iestamenti Augusti demonstravimus.

Est autem substitutio vel inrecta, vel fideicommissoria. Directa fit verbis directis vel imperativis: fideicommissoria fit verbis precativis, ri obliquis. E. g. Maevius heres esto, eumque rogo, ut si sine ii iis moriatur , hereditarem Sempronio relinquat.

454쪽

45, II. TD. XV. .

quat. Sed fideicommassor a Substitutio non est; non vulgaris, quia illa fit insum , si heres non erit: nec pupillaris, quia Ita re adultis potest substitui. Ira tamen inter doeiores receptum est, ut & fideicommissociam statuant substitutionem. Μajoris utilitatis est altera divisio in υuinarem , δκ. pupiιIarem. Vulgaris est, quando quilibet testator cuilibet heredi substituit iri casum, si heres futurus non sit: pupillaris contra est quando pater substituit filio impuberi in casum, si heres erit & intra pubertatis annos moriatur. Differentia inter hasce substitutiones triplex est. Nam I vul Priter substituere possunt omnes testatores; pupillariter tantum patres. 2 Vulgariter substituitur heredibus quibuscumque pupillariter tantum liberis impuberibus. 5 Vulgariter substituimus in casum negatiυtim , heres non erit: pupillariter in casum virmativum, Si heres erit & intra pubertatis annos morietur. Denique dividitur etiam Substitutio In expressam, re tacitam. Expressa est, quae verbis exprimitur: tacita , ouando una sub altera intelligitur. Semper enim sub pupillari substitutione tacite etiam intelligitur vulgaris, & sub vulgari etiam pupillaris comprehenditur, si impuberi vulgariter sit sub&ti-Iutum, L. 4. F.

Hae sunt divisiones substitutionis: iam h. t. de

υuIaari agitur. Cum vero ista fiat in casum, si heres non erit, quaeritur, an δd rntelligendum sit do eam, si nolit heres esse, an σι non poss/t f Resp.

observandam hic esse regulam duplicem. I) ι er-hri Si ΗΕREs NON ERIT, ad retrumque casum, per

tor dixerit: Titius heres esto; si heres esse non potuerit, Μaevius heres esto: perinde est, ac si dixisset, si heres esse noluerit; quod doctores Sty-

455쪽

Io suo ita solent exprimere, easus υolantatis com prehendit etiam casum impoteuriae, υ. v.

g. DLVII.

Iairi progredimur ad eoneIusiones ex ipsa definitione fluentes. Diximus substitutionem vulgarem esse institutionem heredis secundi etc. : inde vero sequi ur i) eosdem posse substitui, qui possunt institui. Quicumque ergo inabiles sunt ad consequendam hereditatem, isti substitui nemini possunt. E. g. vidimus superiore titulo collegia illicita non posse heredes fieri: ergo si quis scri serit, Titius heres esto , si heres non erit, col-egium musicum ipsi substitutum esto; substitutio illa plane nullius erit momenti. 2 Poss' in locum unius, s unum in locum pluritim substitui, O siugulos in Iocum singuIorum , quod per Se clarum est, nec exemplis indiget. 5) Ipsos etiam coheredes sibi λυicem posse substitui: id quod fit hac formula: primus, secundus, tertius hereises sun-ro ; si unus ex his deficiat, reliqui substit tistinio. Uocatur haec substitutio coheredum reciproca, mutua, & a doctoribus breviloqua. Sed quum& sine substitutione portio deficiens coheredibus accrescere soleat, facile patet hanc substitutionem

plerumque Supervacuam esse.

q. DLVIII. Ex eadem definitione porro inserimus:

stitutum in dubio ad eandem partem vocatum intelIigi, ad quam vocatus est institutus, quippe in hujus locum succedit. Hinc si primus institutus Sit ex Sextante, secundus, tertius ti quartus ex quadrantibus, quintus itidem ex sextante, & pri- Ino substitutus sit sextus, secundo septimus; &sic porro: sextus deficiente primo accipiet sextantem; septimus deficiente secundo quadrantent, &sic porro. 5 Substitutionem vulgarem expirare duplici casu :. i si substitutus ante leuatorem In

456쪽

riatur, & et si institutus hereditatem adeat. Ita vulgo doctores. Sed primus observavit cl. Pagens techerus in Aphor. h. t. adhuc duos alios casus in jure nostro occurrere , nempe 5ὶ si heres in adeunda hereditate contumax fuerit, Nov. I. c. I. 4) si minor hereditatem adierit, & postea restitutionem in integrum impetraverit, tunc enim nihilominus substitutionem evanescere ducimus e L. I. g. Io. ff. de minori s.

g. DLVIII.

Reliqua est sexta conclusio, quam ira exprimunt Cti: substitutus substituto substitutus est etiam instituto, g. 5. Inst. h. t. Casus hic est: Primus heres testo ; Si heres non est, secundus heres esto; si nec secundini heres erit, tertius beres esto. Iam mortuo testatore secundus iam decessit; primus hereditatem repudiat, adeoque quaeritur an tertiu

admittendus sit λ Ratio dubitandi est, quod ter, tius non substitutus sit primo, sed secundo. Et nihilominus tamen . admittitur , quia substitutus substituto etiam instituto intelligitur substitutus. Nam sicuti ad g. bω. monuimus, ignominiosum

Romanis videbatur heredem ex testamento nullum exstare, & hinc omnes substitutos admittebant

ne testamenta destituerentur. --. r

HActenus de substitutione vulgari, a qua quo , modo phsellaris disserat, jam ad superiorem titulum docuimus. Iam definitionem tantum videbimus. Pup1LLARIS SuasTITUTIO est, quando pater beris imp eribus in potestate sua et-ιirratis in Iterius potestatem non merasoris sabs imis in eum sum, ii intra pube alia amas decluerint. Si de ori

457쪽

D. Pupillari Substitutione. 455 origine hujus substitutionis sumus solliciti, vinnius, Schultingius aliique viri docti negant eam

ex Leg. Xll. Tab. esse, quum tamen vulgarem inde repetere soleant. Sed procul dubio viros doctissimos ratio fugit. Lex enim XII. Tab. dicit, paterfamilias uti legassit super pecunia tutela De suae rei, ita ius esto. Jam vero saepe monuimus liberos ratione patris non esse personas, sed res g. 55. Ergo dum pater filio suo heredem scribit, s. substituit, manifesto terat, s. disponitnia suae rei , adeoque dubitari nequit quin substitutio pupillaris ex ipsis XII. Tabb. derivanda sit. g. DLX. Vidimus definitionem & originem hujus substitutionis : progrediamur ad axiomata , quae nobis definitio suppeditat, quorum tria sunt. I. Fundamentum obstitutionispuptuaris estpatria potestas. Hoc axioma vel inde clarum est, quod L. XII. Tabb. tantum patri permittit legare de pecunia suae rei, non autem extraneo. II. Substitutionis hujus caussa est immatura aetas vel impubertas. Quum enim impuberes ipsi non possint testamentum condere g. 5i6. 7. aequum videbatur Roma- nis eorum loco testari patrem, quae ratio cessat ubi liberi ad pubertatem pervenerunt. III. Stibstitutio pupiIIaris eri plex testamonium, g. 2. Inst. s. r. Sed id recte intelligendum: non enim duplex est ratione formae, s. sollemnitatum, siquidem non plures quam septem testes requiruntur;

sed rationem materiae & heredis institutionis. Nam primo pater ipse condit testamentum, & heredem scribit filium: deinde & pro filio testatur , eique heredem scribit in casum, si intra pubertatem --riatur.

Ex singulis axiomatibus jam eoneIasiones quaedam fidunt. Nam quia tandMilentum hujus sub

458쪽

stitutionis est patria potestas, ε. 559, I; Sequitur, I mair m loc modo substituere non fosse , quippe quae liberos numquam in potestate habet. Id quidem matri nemo denegat, ut possit vulgariter substituere Iiberis, pupillariter autem numquam potest. 2 Ne patrem quidem pupillariter substituere posse liberis emancipatis. Quum enim hi ex patria potestate dimissi sint, fundamentum autem hujus substitutionis sit patria potestas, g. 559. I. per Se patet, institutionem. hujusmodi non valere. L. 2. pr. Inst. h. t. 5. Ne avum qu dem pupiIIariter substituere posse nepotibus in patris aut potestatem recasuris. Hi enim mortuo avo non sunt sui iuris, adeoque nec it Iis heres alius existere Potest quam pater. Attamen lege Velleia cautum eSt, ut si avus nepotem vel instituat vel exheredet, eidem etiam possit pupillariter substituere; quae substitutio neri dicitur ex formula legis Velleiae. L. 2. pr. ff. h. t. 4) Patrem etiam a stimere posse fiIio exteredaro. L. l. t. Fundamentum enim, ut saepe diximus, est patria potestas, quae exheredatione non tolutur. Posset aliquis objicere, exheredato nihil bonorum esse . quod ad substitutum possit pervenire. Sed quamvis non habeat bona paterna , potest tamen maternis locuples esse: pupillaris autem substitutio ad omnia filii bona porrigitur. 5 Evanescere substitutionem, si stitis υivo adhuc patre sit eman-eiρatus, veι eo mortuo arrogatus. Quemadmodum enim priore casu patria potestas desinit, ita posteriore filius non amplius,est sui juris , adeoque non alium quam patrem Successorem & heredem habere POrest.

Hae conclusiones ex primo axiomate fluunt. Sequitur alterum , caluisam hujus substitutionis esse aetatem immaturam, s. impubertatem, f. 559.2. Ex eo axiomate porro inserimus, 6 filio:ησο posse obstitui nisi ad annos piaretatis, quan Vis

459쪽

De Pupillarari substittitione. 457

id brevius tempus recte substituatur. Sane in L. ai. E. h. t. exemplum occurrit substitutionis hujusmodi : si filius meus intra X. annum decesserat, Sejus heres esto. Ratio est, quia post pu-beietatem ipse filius potest testamentum condere, adeoque non opus est, ut Pro eo pater testamentum faciat. Quid si tamen pater filio substituerit ultra pubertatem y an ideo nullius momenti erit haec substitutio 'Resp. tunc illam valere tamquam fideicommissum , adeoque perinde esse ac si pater rogaverit filium, ut hereditatem Seio relin qua l. L. I. C. de legat. manescere substiturionem simulae filius ad pubertatem pervenit. Ni hil enim magis naturale est, quam ut cessante caussa etiam effectus cesset.

g. DLXIII.

Superest tertium axioma , substitutio pupillatis est duplex testamentum, g. 559. 5. Inde colligimus 8 non posse patrem stio subnituere υet pro eo testari , nisi prius sibi testamentum fecerit L. I. g. 4. V. B. t. Quomodo enim posset intelligi substitutio, nisi institutio praxesserit Zm) Substitu-rtim omnia impuberis bona accipere, ridie paterna sint, siυe materna. Ad omnia enim filii bona su

stitutionem porrigi paullo ante monuimus. Hinc Si mater adhuc vivit, illa nihil ac ne legitimam quidem accipit, neque querela inofficiosi expetiri potest, quia non a filio, sed patre exclusa est, qui uxori legitimam non debet , L. 8. g. IS. de ina. test. Plerique doctores hic aliquam iniquitatem videntur deprehendere, & hic etiam in soro invaluit ut, non obstante jure Romano, matri hoe casu legitima adjudicetur. Vid. ZOesius LuComment. ad π. h. i. g. 5o. Io) Corruente patris

testamento , corruere etiam substitutionem pupiI

rem. Substitutio enim est sequela testamenti paterni, ejusque veluti accessorium: accessorium autem suum principale sequitur.

460쪽

Hae duae species substitutionis, vulgaris.& pupillaris, iure Digestorum solae notae fuerunt. Acet cessit postea nova a Justiniano inventa in L. f. C. impuber. aliis subst. , unde etiam Iust nianea dicitur, itemque exemplaris quasi pupiI-ιaris. Differt haec a pupillari in hisce: PviIIaris fit liberis impuberibus s. quasi pupillaris furio- ais , mente captis, prodigis, surdis oe mutis, etiam pυberibus. 2 Pupillaris fit a solo patre: haec ab omnibus ascendentibus. 5 Pupillariter substitui- Pr etiam exheredatis: quasi pupillariter nonnisi institutis heredibus. 4) Pupillariter substituere

pOSSun us quemcumque, etiam extraneum: quasi pupillariter ante omnia liberos iuriosos 1, vel , Sihi non extent, fratres & sorores, & his non exstantibus , quemcumque libet. ) Pupillaris substitutio evanescit pubertate: quasi pupillaris cessante furore, vel corporis animique vitio.

g. DLXVII.

. Denique reperitur substitutio militaνis . quae &priυilegiata dicitus' a doctoribus. Quemadmodum enim supra g. 5oI. Ostendimus, militibus testamentum condituris omnes sollemnitates internas aeque ac externas remissas esse: ita & substituere possunt pro lubitu. Hinc etiam limis substituunt ultra pubertatem ; hinc extrangis recte substituuntiἡ casum, si heredes suerint: quae omnia paganis non licere, supra satis jam . Ostendimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION