장음표시 사용
111쪽
destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia' reluctatis. 3. Tunc pertimescens sollertissimus Cae-Sar, ne Observata nocte illuni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, quotidie a sole in vesperam flexo adusque lucis principium, lusoriis navibus discurrere numen ultro citroque milites Ordinavit, ut crustis pruinarum distractis, nullus ad erumpendum quopiam facile perveniret. Hocque commento, inedia, ct vigitiis, et desperatione postrema Iussati, sponte sqpropria dederunt: statimque ad comitatum Augusti sunt missi. q. Ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa, cum Captus comperisset et Asportatos, nihil amplius ausa repedavit ad sua: hisque persectis acturus hiemem revertit Parisios Caesar. III. 1. Quia igitur plurimae gentes vi maiore col- Iaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans sobrius rector, magnis curarum molibus stringebatur. Dumque per inducias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tribuli ratiocinia dispensavit. 2. Cumque Florentius praefectus praetorio cuncta Permensus, ut contendebat, quidquid in cupitatione deesset, eX conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, unimam prius amittere, quam hoc sinere fieri insem Orabat. 3. Norat enim huiusmodi provisionum, immo versionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepQ ad ultimam egestatem provincias contraxisse: quae res, Ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum. q. Ob quae perfecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus
summam commiserit rerum; Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et Vere, docuit non sum ere solum, Verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios adparatus. 5.
Nihilominus tamen diu postea indictionale Rugmentum oblatum sibi, nec recitare nec Subnotare PerPes
112쪽
sus, humi proiecit. Literisque Augusti monitus ex
- relatione Praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi i rescripsit gratandum esse, si provincialis hincinde vastatus, saltem sollemnia praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. et FactumquBest tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quidquam eriprimere' conaretur. inique. 6. Inusitato exempIO id petendo Caeaar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus, nec praesidialis adparitor ad solvendum quemquam urgeret. Quo levati solatio cuncti, quos in curam susce- Perat suam, nec interpellati, ante praestitutum tempus debita eontulerunt. IV. l. Inter haec recreandarum exordia Gallia- . Tum, administrante secundam adhuc Orfito praesecturam , obeliscus Romae in circo erectus est maxi- . mo. Super quo nunc, quia tempestivum est, pauca discurram. 2. Urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium Strue, et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas institutorea ex sacto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur. 3. Hanc inter Oxordia pandentis se Iate Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Ροenorum: posteaque reparatam Persarum rex iIIe Cambyses, quoad vixerat, alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta adgressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem. donariis parcens. . Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitatse praepeditus indumentorum concidit pronus: ac suomet pugione, quem aptR- tum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset. 5. Longe autem
postea Cornelius Gallus, Octaviano res tenente Ro
113쪽
manas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis: reversusque, cum furtorum arcesss-retur et populatae pro rinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandiim dederat Imperator, stricto incubuit ferro. Is est, si recte existimo, Gallus poeta, quem flens quodammodo in postrema Bucolicorum parte Virgilius carmine Ieni de- eantat. 6. In hac urbe inter labra ingentia, diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et com- . minutos: quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum remim elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque, diis superis in religione dicarunt. . Est autem obeliscus asperrimus lapis: in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam; utque radium imitetur, graci escens, Faulisper specie quadrata in verticem productus au stum, manu levigatus artifici. 8. Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas adpellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiao vetus insignivit auctoritas. 9. Volucrum enim ferarumque, etiam alieni mundi, genera muIta sculpentes, ad aevi quoque sequentis uetates ut patratorum Uu atius Perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant. 10. Νon enim, ut nune litterarum numerus praestitutus Et facilis exprimit, quidquid humana mens concipere potest; ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii: sed singulae litterae singulis no-1Uisibus serviebant et verbis; nonnumquam significabant integros sensus. M. Cuius rei scientiae in his interim sit duobus exemplum. Per vulturem naturae vocabulum pandunt: quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant physicae: Perque speciem apis mella conficientis indicant regem
114쪽
moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere hia signis Ostendentes, et similia plurima. 12. Et quia sumantes adulatores ex more Cois stantium, id sine modo strep0bant, quod, cum Octa- vianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana invitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in cium maximo, alter in campo Iocatus est Μartio; hunc γ- cpns advectum dissicultate magnitudinis territus, nee
Contrectare ausus est, nec movere: discant, qui ignorant, veterem Principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi deImbra ,- quae , contingi non poterane, tamquam a Tomnium eminebat. 13. Verum Constantinus id, parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est, intemplo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis re- naigibus agitanda. l . Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit: tandemque sero impositus navi per maria fluentaque Tybridis velut paventis, ne, quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub meatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum: unde chamulcis impositus, tractusque lenius, per Ostiensem Portam piscinamque publicam circo illatus est maximo. 15. XoIa post haec restabat erectio, quae vix aut ne Vix quidem sperabatur posse complerit erectisque usquct Periculum altis trabibus, ut machinarum cerneres no i, mus, innectuntur vasti funes et longi, ad speciem multiplietum liciorum caelum densitate nimia subtexentes: quibus colligatus mons ipse emgiatus scriptilibus
115쪽
elementis, paussatimque id per arduum inane protentus, diu pensilis, hominum millibus multis tamquam molendinarias rotantibus motas, cavea locatur in media, eique sphaera supΘrponitur ahenea, aureis laminis nitens: qua confestim vi ignis divini contacta, ideoque sublata, facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum, velut abundanti nanima candentis. 16. Sequutaeque aetates alios transtulerunt: quorum unus iii Vaticano, alter in hortis Sallustii, duo tu Augusti monumento erecti sunt. 17. Qui autem notarum textus Obelisco incisus est veteri, quem videmus in circo, Hermapionis librum sequuti, interpretatum littet4s subiecimus Graecis.
γῆ ριετὰ ἀλκῆς καὶ θαρσους. βασιλευς Ῥαμέστης 'Hλων παῖς αἰωνόβιος.
116쪽
22. 'πλιος θεὸς δεσποτης ουρανου --στv βασιλεῖ δεδωρημαι τὸ κρατος καὶ τὴν κατα παντων ἐξουσίαν. ον Ἀπολλων φιλαληθῆς δεσποτης χρονων, και μαιστος . . , τῶν θεων πατηρ προ- ινεν δια τον εα. βασιλευς παγ- χαρ ἰμιλίου παῖς, καὶ ino Ἐλίου φιλον ιενος.
V. l. Datiano et Cereali coss. cum mniversa per Gallias studio cautiore disponerentur, formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus: rex vPersarum in confinsis agens adhuc gentium extim rum, iamque cum Chionitas et Gelanis, Omnium ace rimis bellatoribus, pignore icto societatis, rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam. 2.Ideoquet non nisi infirmato imperii robore tentari ta- lia suspicatus, latius semet extentans, pacis ampi
117쪽
ctitur nomen, et conditiones proposuit gravear missoque cum muneribus Narseo quodam Iegato, litteras ad Constantium dedit, nusquam a genuino fastu declinans, quarum nunc fuisse accepimus sensum: 3. Rex regum Sapor, particeps 8iderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caeaari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo, tandemque mihi placet, ad optimam te viam revertisse, et ineorruptum aequitatis agno risse austragium, rebus ipsis expertum, pertinax alieni cupiditas quas aliquoties ediderit strages. 4. Quia igitur veritatis oratio soluta esso debet et libera, et celsiores fortunaa idem loqui. decet atque sentire; propositum meum in pauca conferam, reminiscens, haec quae dicturus sum, me saepius replicasse. 5. Ad- usque Strymona sumen, et Macedonicos sines tenuisso maiores meos, antiquitates quoque vestrae testantur: haec me eonvenit sagitare ne sit arrogans, guod ad-srm splendore virtutumque insignium serie vetustis regibus antistantem. Sed ubique mihi cordi est recordatio, cur eoalitus ab adolescentia prima, nihil umquam poenitendum admisi. G. Ideoque Armeniam
recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam. Illud apud nos numquam ueceptum fuit, quod adseritis vos exsultantea, nullo discrimine τirtutis ac doli, prosperos Omnes laureari debere bellorum eventus. 7. POsIremo, 3i morem gerere suadenti volueris recte, contemnepartem Exigua vi semper luctifcam et cruentam, ut caetera regas secu rus: prudenter reputans, medelarum quoque urti cesurere nonnumquam et 8ecare, et partes eo γον δι- amputare, reliquis uti liceat integris: hocque bestias
factitare; quae cum adsertant, cur ma. ximopere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut virere deinde possint impavidae. 8. Id sane pronuntio, quod, si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus ιotia aceinctuε, fortuna
118쪽
eonditionumstue aequitate spem succeasus secundiiundante, venire, quoad ratio siserit, festinabo.
9. Isis litteris diu libratis, recto pectore quod
dicitur considerateque responsum est hoc modo: 10. Victor terra marique Constantius semper Augustus fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor , ut futurus , si velis,
amicus: cupiditatem vero aemper indeflexam fusiuaque vagantem vehementer insimulo. l. Mesopotamiam poscis ut tuam,perindeque Armeniam: et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps Iocetur in 8Olido: quod refutandum eae potius, quam ulla conflensione Frmandum. Accipe igitur veritatem non Obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam. 12. Praefectus praetorio meu8, Opinatus adgredi nex tium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobilea, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: assit modo eum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati 13. Est enim absonum et indecens, cum gestarum rerum ordine explicatae sintau es, quas invidiae nobis multipliciter incluserunt: cum deletia tyrannia lotus orbis Romanua nobis ob temperat, ea prodere, quae contristi in Orientales angustias diu serravimus illibata. 1 . Cessent autem . quaeso formidines, quae nobis inlentantur ex more: cum ambigi nequeat, non inertia nos, sed modestia, pugnas interdum eaeepisse potius, quam intullage: et nosιra, quoιies Iacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsum a15. Hanc legationem nullo impetrato remissam nec enim effrenatae regis cupiditati responderi am-
119쪽
plius quidquam potuit) post paucissimos dies sequutus est Prosper comes, et Spectatus tribunus et notarius, itemque Eustathius Musoniano suggerente Philosophus, ut opifex suadendi: Imperatoris scripta. Perferentes et munera, enisuri adparatum interim Saporis arte quadam Suspendere, ut supra humanum modum provinciae munirentur Arctoae.
VI. l. Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars, Italicis conterminans reactibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt Obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam Oppidorum lentarent Obsidia praeter solitum. 2. Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, ire locum Silvani peditum promotus magister, ignavus, sed Ver his effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa res Buas non sine lacrymis reviseret et lamentis. 3. Huio pugnae Nevita, postea consul, e piestris praeposituaturmae, et adsuisse, et forti er secisse fia matur.
VII. l. Iisdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam, Asiamque, et Pontum adsiduis pulsibus
oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum eminuer
Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius
Tuinarum eventum vere breviterque absolvam.
2. Primo lucis exortu dio nono Kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paullo ante
caeli speciem confuderunt: et amandato solis splendore, nec contigua vel adposita cernebantur: ita Ocu-Iorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit. 3. Dein vehit numine summo latales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, magnitudo furentium incubuit Procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi littoris fragor: haecque sequuti
120쪽
phones atque presteres, cum horrifico tremore teris rarum, civitatem et suburbana funditus everterunt. . Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, re stangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inteliri si moribus variis excelsa culmina resultabant, tantium coniugium liberosque, et si quid necessitudinis arte constringit. 5. Post horam denique secessedam, multo ante tertiam, aer iam sudus et Iiquidus Iatentes rethrit funereas stragm. Νonnulli enim su-Perruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus. Quidam collo tenus aggeribus Obruti, cum superesse Possent, si qui iuvissene nudiis Itorum inopia necabantur. Alii lignorum exstantium
acuminibus fixi pendebant. 6. Uno ictu ca- complures paullo ante homines, tunc promiscuae gua acadaverum cernebantur. Quosdam domorum ineli nata fastigia intrinsecus serebant intactos, angore et inedia consumendos. Inter quos Aristaenetus adsectatam recens dioecesim curans vicaria potestate. quam Constantius ad libnorem uxoris Eusebiae Dietatem cognominaverat, animam hoc casu cruciatam
diutius exhalavit. T. Alii subita ruinae magnitudino oppressi, iisdem adhuc molibus conteguntur. Collinis quidam capitibus, Vel humeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur. 8. Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque Paramaior, ni. palantes abrupte flammarum ardores per
quinquaginta dies et noctes, quidquid consumi Po
9. Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de
terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt. Ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra
vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubra-ΛMMIANus I. H