Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tionibus Ionos nondum exhausta physicorum iurgia

Penetrarunt. 10. Unde et in ritualibus et politificiis observatur obtemperantibus sacerdotiis caute, De alio Deo pro alio nominato, cum, quis eorum terram concutiat, sit in abstruso, Piacula committantur. l . Accidunt autem, ut opiniones existimant, inter quas Aristoteles aestuat et laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece vringas adpellamus, impulsu erebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, Ventorum issubeunsum ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint humidi. Unde plerumque observatur, terra tremente, ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur, 12. Anaximander ait, arescentem nimia aestuum si citate , aut post madores imbrium, terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nymus, ac Per ma vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. Qua de causa terrores huius- inodi vaporatis temporibus, aut nimia aquarum Cae--uum superfusione contingunt. Ideoque Neptunum humentis substantiae Potestatem, Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi mancis

3. Fiunt autem terrarum motus modas quatuor. Aut enim brasmatiae sunt, qui humum molestius suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles r ut

in Asia Delos emersit, et Hiera, et Anaphe, et Rhodiis, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata, . amreo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrhenos Vulcanus, insulaeque plures e nutelimatiae, qui limes ruentes et obliqui urbes, aedificia, montesque complanant: aut chasmatiae, qui grandiori motu patefactis subito voratrinis, terrarum Partes absorbent; ut in Atlantico mari Europaeo orbe

122쪽

spatiosior insula, et in Crissaeo sinu Helice et Bura, oh in Ciminia Italiae parte oppidum Saccumum, ad

Erebi profundos hiatus abactae, Reternis tenebria o cultantur. 1 . Inter haec tria genera terrae motitum,n 3 cematiae sonitu audiuntur minaci, cum disUI selementa compagibus ultro adsiliunt, vel relabuntur considentibus terris. Tunc enim necesse est taurinis reboare mugitibus fragores fremitusque

renos. Sed hinc ad exorsa. ' ' . , .

VIII. l. At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingentiano dum in unum coactos, sed in insaniam post Argent ratum audaces Omnes et saevos: Opperiensque I lium mensem, unde sumunt Gallicani prosinctus exordia, diutius angebatur. Νec enim egredi poterat, antequam ex Aquitania, aestatis remissIone sola o frigoribus et pruinis, veheretur annona. 2. Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victri multa mente versans et varia, id tandem reperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris Oecurreret insperatus, firmatoque consilio XX. dierum frumentum, ex BO, quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, buccellatum, ut vulgo adpellant, humeris imposuit libentium militum : hocque subsidio fretus, secundis, ut ante, auspiciis prosectus est, intra mensem quintum vel sextum duas expeditiones consummari posse iam ut A et necessarias arbitratus. 3. quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet, quos consuetudo salios adpellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxiandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. Cui, cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri Imperatorem etiamtum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens, ut qui Bacentes eos tamquam in suis nec Iacesseret quisquam,

nec vexaret. Hos legatos, negotio plene digesto,

123쪽

oppositaque conditionum perpleXitate, ut in iisdem

tractibus moraturus, dum red Munt, muneratos absolvit. q. Dictoque citius sequutus profectos, Severo duce misso per ripam, Subito eunetos adgressus, tamquam sui minis turbo perculsit: iamque precantes potius, quam resistentes, in opportunam clementiae par-tmii essectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit. 5. Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque Captos compegit in incula e alios praecipiti fuga trepidantes, ad sua, ne mi- Iitem spatio longo i letaligaret, abira interim permisit innocuos: quorum legatis paullo postea missis precatum consultumque rebus suis, humi prostratis sub obtutibus eius, pacem hoc tribuit pacto, ut ad sua redirent incolumes.

IX. 1. Cunctis igitur ex voto currentibus, studio vervigili properans modis omnibus utilitatem fundare Provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita numinis IIosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare ppo tempore cogitabat: et illico sunt instaurata, procinctu paullisper Omisso. 2. Atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum,

EX annona decem dierum et Septem, quam in Oxpeditionem pergens vehebat cervicibus miles, Portionem subtractum in iisdem condidit CaStris, Spe an s. ex

Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est 3. Longe autem aliter accidit. s rugibus enim nondum etiam maturis, miles eXpensis, quae portabat, nusquam reperiens Victus, e trema minitans

Iulianum compellationibus incessebat et probris: Asianum adpellans, Graeculum, et fallacem, et specie s pientiae stolidum. Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et si- ' milia multa strepebant: q. Quo trahimur spe vietiorum abolita , olim quidem dura et perpe3su asperrima

124쪽

cOΝSTANTIUS ET IULIANUS. 358. Met

per nives tolerantes et acumina erudelium prediarum νsed nune, pro nefas i eum ultimis hostium fatis inaramus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes. 5. Et ne quis nos turbarum existimet eoncitorea,pro vita loqui sola testamur; non aurum, neque argentum petentes, quae olim nec eontrectare potuimus, Nec videre, ita nobis negata velut contra Remp. tot susceptase Iabores et pericula confutatis. 6. Et erat ratio iusta queresarum. Inter tot enim rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec dunativum meritit nec stipondium, iam inde ut Iulianus illo est missust ea re, quod nec ipsi, quod daret, suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat. I. Hocque exinde claruit fraude potius, quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar, petenti ex usu gregario cuidam ut barbas detonderet, dedisset aliquid

vile, contumeliosis calumniis adpetitus ost a Gaudentio tunc notario, ad explorandos eius actus diu morato per GalIias, quem postea ipse interfici histit, ut loco monstrabitur competenti. - .X. l. Lenito tandem tumultu non si landitiarum genere Vario, contextoque navali ponto Rheno transisto, terris Alamannorum calcutis, Severus magister equitum bellicosus ante haec et industrius, repento Commarcuit. 2. Et qui saepe universos ad fortiter faciendum hortabatur et singulos; tunc dissuasor pugnandi contemptus videbatur et timidus, mortem foditasse metuens adventantem: ut in Tageticis libris Ie. gitur, Veiovis fulmine mox tangendos adeo hebetari, ut nec tonitrum, nec maiores aliquos possint audiris fragores: et iter ignaviter egerat praeter solitum, it ductores viarum praeeuntes alacri gradu, ultima minitando terreret, ni omnes conspirahtes in unum se

Ioca penitus ignorare firmarent. Qui interdicti metuentes auctoratatem, nusquam deinde sunt progressi.

125쪽

3. Inter has tamen moras Alamannorum rex Suoniarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox anto saeviensque in damna Romanu, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus, bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis Orabat. q. Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et, quoties sit necesse, militibus alimenta praeberet, SUS-ceptorum Vilium more securitates accipiens pro illatis: quas si non ostendisset in tempore, Seiret Se Tursus ea de re fatigandum.

5. Quod ita recte dispositum, ost impraepedite

completum. Hortarii nonii ne petendus erat regis alterius pagus: et quia nihil videbatur. deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria conlprehensumque Osserrent sibi captivum: et correptus velociter adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollieitus itinera se monstraturum. 6. Hoc praegrESSO Sequutus PXercitus, celsarum urborum obsistento con-

eaede ire protinus vetabatur. Verum per circuitus Iongos et nexuosos ventum est tandem ad loca: et ira quisque percitus armatoaram urebat agros, pecora diripiebat et homines, resistentesque sine ulla parcimonia contruncabat. T. His malis perculsus reX, cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iami contemplatus, Oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda, iurandique exsecratione restituere uni-Versos promisit: id enim cura agebatur impensiore:

detentisque plurimis, reddidit paucos. 8. Quo cognito, ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quatuor comites eius,

126쪽

quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante δε- solvit, dum omnes rediere captivi. 9. Ad colloquium tamen accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus adspectu, conditione dissicili premebatur: hac scilicet, ut, quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus civitates quoque reparari vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet: et haec polliebius, imprecatusque, si perfidum quidquam egisset, luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare Pedimissus est. Annonam enim transferre, ita ut Suom rius, ea re compelli non potuit, quod ad internecionem regione eius vastata nihil inveniri poterat, . quod

daretur.

l0. Ita reges. illi tumentes quondam immanum

rapinisque ditescere adsueti nostrorum, Romanae PQ-tentiae iugo subdidere colla iam domitu, et velut int tributarios nati et educati, obsecundabant impensis ingravate. Quibus hoc modo peractis, disperso peratationes milite consuetas, ad hiberna regressus east

Caesar.

XI. l. Haec cum in comitatu Condantit subinde

noscerentur serat enim necesse, tamquam adparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam) omnes, qui plus poterant in palatio,

adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulae, In odium venit cum v etoriis avis enpella, non homo: ut hirsutum Iulianum carpentes, adpellantesque loquacem talpam, et pu puratam simiam, et litteifionem Graecum: et his congruentia plurima atque vernacula princivi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis impudentibus conabantur, ut segnem in Cessentes, et timidum, et umbratilem, gestaque secus verbis

eomptioribus exornantem: quod non tunc primu

127쪽

120 AMMIANI MARCELLIM XVII, 11. 12.

Accidit. 2. Namque, ut solet amplissima gloria obiecta esse semper in idiae, legimus in veteres quoque magnificos ducos vitia criminaque, etiamsi inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis artihus eorum offensam. 3. Ut Cimonem, Miltiadistilium , insimulatum intemperantiae, qui prope Eurum edonta Pamphylium numen Persarum populum deIevit innumerum, coegitque gentem insolentia semper elatam, Obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem, ut Somniculosum aemulorum incusari malevolentia, cuius impetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae, duae sunt potentissimae urbes excisae. q. Nec non etiam in Pompeium obtrectatores IniquI multa scrutantes, cum nihil, unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec Observaverunt Iudibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat: quodque aliquamdiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum ulterum factitare ut dissolutum

alterum ut nOVarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae niaiestatis insigni: eum VIrum, quo nec fortior, nec cautior quisquam Patriae fuit, ut documenta praeclara testantur. 5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans

vicariam, praefecturam Pro Basso quoque agebat: qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. Cuius administratio seditiones perpessa est turbulonias, nec memorabile quidquam habuit, quod narrari sit dignum. ιXII. 1. Augusto Inter haec quiescenti per hiemem

apud diirmIuni, Indicabant nuntii graves et crebri. permistos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudino morum armaturaeque concordes, Pannonias MoesiaruIiique alteram cuneis incursare dispersis. 2. Qui

bus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti,

128쪽

hastae sunt Iongiores, et loricae ex cornibus rasis et Ievigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut seminarum visu exagitati raptentur, aut in subsidiis serocientes, prodant hinnitu densiore vectores. 3. Et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios, Vel ipsi terga vertentes, insidendo Velocibus equis et morigeias, trahentesque singulos, interdum et binos, uti . permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno. . Aequinoctio Itaque temporis verni consecto, Imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, numen Istrum exundantem pruinarum iam Tesoluta congerie, super navium foros ponte contexto triansgressus, populaudia harbarorum incubuit terris: qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi, nec Stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam. 5. Stratisque plurimis, quorum gressus rinxerat timor, hi, quos exemit celeritas morti, inter Iat rosas convalles montium

occultati, videbant patriam ferro pereuntem: quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant, restitissent. 6. Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam: parique laselitudine circa VPeriam opes barbaricas, urendo TR piendoque Occurrentia, militaris 'turbo vastabat. I. Cuius cladis immensitate permoti, posthab a consilio latendi, Sarmatae petendae specie paeis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut nec expedire tela, nec vim vulnerum declina re, nec, quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in sugam. 8. Aderant autem illico Sarmatis

vericulorum Quadi particiseri qui noxarum saePe

129쪽

socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta

iuvit audacia, in discrimina ruentes apertar 9. Ca sis enim compluribus, Pars, quae potuit Superesse, per notos colles evasit: quo eventu vires et animos

incitante, iunctis densius cuneis ad Quadorum regna properabat exercitus: qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, si dentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris: dictoque die statuendis conditionibus, Zizais quoque etiam tum regalis, haud parvi corporis

iuvenis, Ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces: visoque Imperatore abiectis armis pectore toto procubuit exanimis stratus. Et amisso vocis osticio prae timore,' tum, cum Orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquoties, parumque, impediente Singultu, permissus explicare, quae poscebat. 10. Reereatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus niXus usu linguae recuperato, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam: eoque ad precandum admissa n illitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo: ubi ille solo iussus attolli, orandi signum exspectantibus diu monstravit, Omnes clypeis telisque proiectis manus preeibus dederunt, plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem. 11. Duxerat potior Cum caeteris Sarmatis etiam Rumonem, ei Zinafrum, et Fragiledum .subregulos, PlurimoSque Optimates, cum impetrandi

spe similia petituros. Qui, licet eluti guudio salutis

indultae, conditionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu, Romanae potentiae libenter offerrent: praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas: iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos. Duxeruntque Obsides P0stulatos, et obedire praeceptis deinde Proni-

130쪽

ptissime spoponderiant. 12. Hortante hoc exemplo

clementiae, advolarunt regales cum suis omnibus Ar

harius et Usafer, inter Optimates excellentes, agni runum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parii, alter quibusdam Sarmatis praeis erat, locorum confiniis et feritate iunctissimis: quorum plebem veritus Imperator, ne ferire foedera M. mulans, in arma repente consurgeret, discreto eo sortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paullisper abs cedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur. 13. Qui cum eorum ritu oblati, stantes cureatis corporibus, . facinora gravia Purgare non possent, ultimae sortis inforiunia metuentes, dederunt obsisdes imperatos, numquam antea pignora foederis exhibbere compulsi. 1 . His ex aequo bonoque composi iis, Usafer in preces admissus est: Arahario perti-- citer obstrepente, firmanteque, Pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi, licet amferiori, et obtemperare suis imperiis consueto. 15. Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi. Sarmatae iussi, ut semper Romanorum clientes, onferre obsides, quietis Vincula conservandae, gratanter amplexi sunt. 16. Ingerebat autom so post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et

regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecranti ani, postquam Araharium impune compererant abscessis. se: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam po- scebant, accitos ex intimis regni procerum filios, omaidatus sorte opinione celerius obtulerunt; itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haud minori gemitu perdidere quam suos. T. Quibus ordinatis, translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit eausa: ut verum illud existimetur, quod opinantur

quidam, fatum vinci principis potestate, vel fieri.

SEARCH

MENU NAVIGATION