Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tem ad levem convicii, nedum proelii strepitum perferendum. 'S. Tamen, quoniam speculatores adparatus Omnes apud hostes fervere constanti adsevcratione perfugis concinentibus nil firmabant, Oscitante homunculo Nisibin propere Venimus utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium Persae civitati supervenirent incautae. 9. 1 unaque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantusqtie ignes adsidue a Tigride per castra Maurorum, et Sisara, et collimitia reliqua adusque civitatem continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumino

permonstrantes. 10. Qua causa ne Occuparentur

itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberali forma puerum Torquatum, ut coniectabamus, Oetennem, in aggeris medio vidimus eiulantem, ingenui cuiusdam filium, ut aiebat: quem mater dum imminentium hostium terrore percita fugeret, impeditior trepidando reliquerat SO-lum. Hunc dum imperatu ducis miserati commoti-

que, impositum equo prae me serens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur. 11. Et quia me obsidionales Rerumnae terrebant, intra semiclausam posticam EXPO-εito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis: nec multum fuit, quin capere r. 12.

Nam cum Abdigidum quemdam tribunum fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectus sit iudex, audissentque Ursicinum paullo ante urbem ingressum, montem Izalam petere: Occiso indice, in unum quaesiti complures nos irroquietis cursibus sectabantur. 13. Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudim munimentum infirmum dispersis per pabulum equis recubantes nostros Securius inve-

- Digiti c

152쪽

co ΝSTANTIUS ET IULIANUS. m. lu

nissem, porrecto extentius brachio, et summit tibus sui contortis alatius, adesse hostes signo aes de- monstrabam: iisdemque iunctus impetu commini furebar, equo iam fatiscente. 14. Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum,. nulla, si occupasset artior casus, Iatibula praebem sufficiens; ubi nec arbores, nec frutecta, nec quidquam praeter herbas humiles visebatur. 15. Exco gitatum est ergo, ut ardente superposita lampade, et

circumligata, ne rueret, iumentum Solum, quod eam vehebat, solutum sine rector. laevorsum ires permitteretur, eum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus: ut praelucere sebalem inc i,Muci lenius gradienti Persae credentes, eum P tissimum cursum: quod nisi fuisset praevisum, circumventi et capti sub ditionem venissemus hostilem. i. 16. Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quemdam locum vineis arbustisque pomiseris consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedore vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invetunius militem: qui oblatus duci, et loquutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu, qui intentabatur, pandit rerum integram fidem et docetque, quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictum quondam commissi facinoris timens, ad Persas abi rat profugus: exindequs morum probitate spectatu sortita coniuge, liberisque susceptis, speculatorem Somissum ad nostra, saepe veros nuntius reportasse.

At nunc se a Tamsapore et Νohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur. I. Proinde curarum crescente sollicitudine, inde Passibus citis Amidam pro temporis copia venimus,

civitateni postea sequutis cladibus inclytam. Quo

153쪽

reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam reperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi: haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensu lus intellecto scriptorum, excitaretur materia lanestissima:-Amandatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandi8, rex Iongaevus non contentus Hellesponto, iunctis Granici et Nyndari pontibus, Asiam cum numero3is popuIis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis auc-eessore: actum et conclamatum est, ni caverit Graeeia. 19. Qui textus significabat Persarum regem, transitis numinibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante dominium Orientis adsectare totius. His ob perpIexitatem nimiam aegerrime lectis, consilium suscipitur prudens. 20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quactobtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine adpellatus, in solo Romano adulescens, nobiseUm OC- culte sentiens: ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine Iiberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat

dissimo, exploratius noscendi gratia, quae gerebantur. Per avios montes angustiasque praecipites veni. Visusque et agnitus, comiterque SusceptuS, Causam praesentiae meae uni illi confessus, adiuncto taciturno aliquo locorum perito, mittor ad praecelsas Hipes exinde longe distantes: unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem quodvis etiam minutissimum adparebat. 22. Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adsulsisset, Cernebamus terrarum Omnes ambiins subiectos, quos horizont areellaismo, oppletos innumeris Utante-

154쪽

gressum regem vestis claritudine rutilantem. Quem iuxta laevus incedebat Grumbates Chionitarum rex, aetate quidem media, rugosisque membris, sed mente quadam grandifica, multisque victoriarum insignibus nobilis: dextera rex Albanorum, pari loco atque honore sublimis: post duces varii auctoritate et potestatibus eminentes: quos ordinum omnium multitudo sequebatur, ex vicinarum gentium roboribus Iecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita. 23. Quousque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta eXercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis 3 cum nos cauti, vel, ut

verius dixerim, timidi nihil exaggeremus, praeter ea, quae fidei testimonia neque dubia, neque incertumonstrarunt.

VII. 1. Postquam reges Νineve Adiabene ingenti civitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis lcaesis extisque prosperantibus transiere laetissimi, coniectantes nos, residuam plebem omnem aegre penetrare Post triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus, hospitalibus Ossciis recreati. 2. Unde per loca itidem deserta et sola, magno necessitatis ducente solatio, Celerius, quam potuit sperari,

reversi, confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circuitione perdoctos. 3. Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducem, rectorem que provinciae tunc Euphronium, coli pulsuri ngrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire, et agiliter deseri Carras oppidum, invalidis circumdatum muris: super his campos Omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia. q. Et imperatis sine mora completis, iniecto igne, furentis elementi vis maxima frumenta omnia, cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ni

usque Euphratem ab ipsis marginibus Tigridis nihil

155쪽

148 AMMIANI MARCELLIΝI XVIII, et.

viride cerneretur. Tunc exustae sunt ferae complures , maximeque leones ea loca saevientes immaniter, consumi vel Caecari sueti paullatim hoc modo.

tecta leones Vagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aeStu ambustis, vapore sideras et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta Sunt omnia. Et quoniam oculos, quasi humida et lucentia membra, enedem adpetunt volucres, palpubrarum libramentis mordicus insidentes, iidem leones cruciati diutius, aut numinibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius esserascunt: quod ni fieret, universus Oriens huiusmodi bestiis abundaret. 6. Dum campi cremantur sui dictum est) tribunicum protectoribus missi, citeriores ripas Euphratis castellis, et praeacutis sudibus, Omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis opportunis aptantes. . Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulcrct,

quasi landata cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens, militain pyrrhicha sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur, Ominoso sane et incepto et loco. Cum haec et huiusmodi factu dictuque tristin futuros Praenuntiant motus, vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus. 8. Interea reges Νi sibi prostratione vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibuq. fugitantes inopiam pabuli, sub montium pedibus per valles gramineas incedebant. 9. Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod

156쪽

centesimo lapide disparatur, arescunt Omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis; quid agerent diu cunctati, iamque Suorum duritiae fiducia transituri, eXploratore fido docente, cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari: ideoque Vado nequaquam posSe transiri. 10. Convertuntur ergo ad ea, quae umplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi: ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere, quid sentiat, iussus orditur, necti iter suadens in dexterum Iatus, ut per longiorem circuitum, Omnium rerum usu regionum feracium, et ConSideratione ea, qua rectus porgeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Harzala et Laudias peterentur sese ductante: ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullis- que adhuc aquis advenis adulescens, facile penetrari poterit ut vadosus. 11. His auditis, laudatoque Suasore, et iusso ducere, qua norat, agmina cuncta ab instituto itinere conversa praeVium Sequebantur. VIII. 1. Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosata, ut puperato erinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscissis, hostiles impetus, si iuvisset sors ulla, repelleremus. 2. Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Νamque duarum turmarum equites circiter septingenti, ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi, enerves et timidi, praesidium per eos traductus agentes, nocturnuSque Pa

ventes insidias, ab aggeribus publicis vesperi, quando

custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant. 2. Hocque ObserVato, eos Vino oppreS-sos et somno, viginti millia sere Persarum, Tamsapore et Nohodare ductantibus, nullo prospiciente trBnsgressa, POSt tumul0s celsos vicinos Amidae occultabantur armata.

157쪽

g. Μoxque ut dictum est cum abituri Samosa

tam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alia quadam specula radiantium armorum Splendore Praestricti, hostesque adesse excitatius Clamitantes, signo dato, quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati et nec fugam capessero, cum essent iam in contuitu , qui sectarentur, nec congredi cum hoste, equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum eXistimantos. b. Denique eX ultima necessitate manibus iam eonserendis, cum, quid agi oporteat, cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum tinmere procursantes: et urgente utraque parte, Antoninus ambitiose praegrediens amittia, ab Ursicino agnitus, et Ohiurgatorio sono vocis increpitus, proditorque et nefarius adpellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equor curvatisque menibris, humum vultu paene contingens, salutavit, patronum adpellans et dominum, manus ynst terga connectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam: 6. Et, ignosce mihi, inquit, amplissi me Comes, necessitate, non voluntate ad haec, guaa nodi, Scelesta prolapso: egere me praecipitem sagitatores, ut nosti: quoraian avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propumans miseriis meis, potuit refragari. Simul haec dicens, e medio prospectu

abscessit, non aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens, et Pectus Ostentans.

I. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri. qui tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam, celeritate quammaxima propinquare. 8.Atque, ut in rebus solet adflictis, ambigentes, cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim, qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi. Dum que se quisque expedira discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti con-

158쪽

eursatori miseemur. -9. Itaque, spreta iam Uipiditate, fortiter decementes, ad ripas pessimurgii dis aue excisas. Unde quislam praecipites pulta, inam antibus armis haeserunt, ubi vadosus euamnis et, a silacunarum hausti vertigine Vorabantur: nonnulli. Cunt hoste congressi, Vario eventu certabant: quidam et inelneum densitate perterriti, petebant Pro imus Tauri montis excessus. 10. Inter quos dux ipse agnitus, pugnatorumque mole circumdatus, cum Aiadal- , e tribuno, caloninus uno, equi celeritate ereptus

ll. Μ , dum avius ab itinere comitum, rem eum inpicio, Verennianus domesticus prosi inroccurrit, femur sagitta confixus: quam dum avellem

otii tante collega conarer ,. cinctus undique anteo oontibus Ρersis, civitatem petebam anhelo cursu ra-Pμndo ex eo latere, quo incessebamur, in arduo sis. tam , mnoque adscensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas aedille ilae, stensius constringebant. 12. Hic misti eum Pe sis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, udusque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent: utque miles ante me quidam diseriminato capite, quod in aq- . quos partes ictus gladii siderat validissimus, in stipitis im dum undique coartatus haereret. 13. Et licet melltipliciu tela per tormentorum omnia genera vol rant e P DPugnaculis, hoc tamen pericillo murorum nos propinquitas eximebat: tandemque per posticam ineressus, refertam inveni confluente ex finitimis virili et inuliebri seXu. Νam et casu illis ipsis dictus,

in suburbanis peregrina summercia circumacto anno, ha celabrari multitudo convenarum augebat agre- sonitu vario cuncta miscentur,anrassos gementibus. aliis cum exitio sauciis,

159쪽

multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus. IX. l. Hanc civitatem Olina perquam brevem, Cae sar etiam tum Constantius, ut accesae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore, quo Antoninum lini oppidum aliud struxit, turribus cireumdedit --

plis et moenibus: locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit lidpellari. 2. Et a latere quidem australi, geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis: qua Euri opponitur natibus, Με sopotamiae plana despectat: unde Aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur, gentes Transtigritanas dirimentibus ot Armeniam: spiranti Zephyro contraversa Gumathenam contingit, regionem uberem et cultu iuxta fecundam: in qua vicus est Abarne nomine, sospitalium aquarum laVR-cris calentibus notus. In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat, potabilis quidem, sed vaporatis aestibus nonnumquam faetens. 3. --

ius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata, cum indigenarum turma non conte vinenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis; Μagnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos ciriles Procinctus, uesallaces et turbidos ad Orientem venire compulit Imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa: et Tricesimani Decimanique Fortenses, et Superventores atque praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore erupisse a Singara, Persasque fusos in somnum retulimus trucidasse complures. q. Αderat comitum quoque sagittariorum pars maior, eque stres videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes

160쪽

X. 1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, reX cum populo Suo gentibusque, quas ductabat, a Isebase loco itinere nexo dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana Venisset, quorum unum Reman, alterum Busan adpellatur, perfugarum indicio didicit, multorum Opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis: additiamque est, ibi cum suppellectili pretiosa inveniri feminam pulcrani ciuir filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti. 2. Axiditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella: unde subita animi consternatione defensores armoriam varietate praestricti, se cunctusque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi, consestim claves obtulere portarum: patefactisque aditibus, quidquid ibi congestum erat, eruitur: et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves nerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. 3. Cumque rex, percontando, Cuiusnam coniunx asset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem prope venire permisit intrepidam, et visam opertamque adusque labra ipsa atro Velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, si pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit. Audiens enim coriiugem miro eius amore flagraro, hoc praemao Nisibenam sc proditionem mercari posse arbitrabatur. 4. Inventus tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire se lito more, nullo vetante praecepit: lenitudinem profecto in tempore simulans: ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.

SEARCH

MENU NAVIGATION