Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

8. Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans adpetitor, popularitatis cupiditate

cum indignis loqui saepe adsectans. 19. Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, Veriis illa Iustitia, quam Oilansam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium a rens, interdum ostenderet se dissimilem sui. 20. iamque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni trans-issent ud numinum cultum. 21. Illud quoque itidem parum serendum, quod municipalium orditium coetibus patiebatur iniuSte quosdam adnecti, Vel peregri-

nos, vel ab iis consortiis pririlegiis aut origine longe

discretos.

22. Figura talis utique membrorum. Mediocris erat staturae, capillis, tamquam pexisset, mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius angustias indicabant, superciliis ducoris, et naso rectissimo, ore paullo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, numeris vastis et latis, ab ipso capite

usque unguium summitates lineamentorum recta Compage, unde viribus valebat et cursu. 23. Et quoniam cum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant con-- citasse: miant docente Veritate perspIcue, non Iulianum, sed Constantium ardores Parthicos succendisse,cum'Metrodocl mendaciis avidius adquiescit, ut dudum retulimus plene. 24. Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares nil quoties numeri, urbes DXeisae, rapta munimenta vel ilinita, provinciae gravibus impensis exhaustae: et ad eflectum ten-

dentibus minis cuncta petebantur u Porsis adusque

352쪽

IULIANUS. m. , 3 5 Bithynos et littora Propontidis. 25. At in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis. iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis. multa et nefanda perpessis hominibus, nihil praeter

Iacrimas supererat et terrores et ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et exspectatio tristior impendentium. Quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam Apecie Caesaris missus, regesque Pro mancipiis agitansio nobilibus, cuncta paene mira dictu celeritate corrs-xit. 26. Utque Orientem Pari studio recrearet, adortus est Persas, triumPhum exinde relaturus hi cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent. II. Et cum sciamus experimento, adeo quosdam ruere improvidos, ut bel-Ia interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad dissicultates redeant, quibus succubuere Saepissime,

sunt, qui reprehendant paria repetisse Prineipem

ubique Victorem.

V. l. Nec suit post haec Iamentis aut sietibus Io

cus. Corpore enim eurato pro copia rerum et temporis, ut, ubi olim ipse statuerat, conderetur: principio lucis sequutae, quae erat quintum Kal. Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum Principiis et turmarum, super creando Principe consultabant. 2. Discissiquo studiis turbulentis, Arinthaeus, et Victor, et e palatio Constantii residui, de parte sua quemdam habilem scrutabantur: contra Νevita, et Dagalaiphus, Procoxasque Gallorum, virum talem ex commilitio suo quaeritabant. 3. Quae dum ambiguntur, nulla variantes aententia, itum est voluntate omnium in Sallustium: eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem: quid ageretis, ait, si iliud bellum vobis turandum comum rasrael absens, ut 8aepe factum est, Imperator ' nomne posthabilis eaeιeris miliιem Jatantibus aerumnis

353쪽

eriperetis' Id nune agite: et si Mesopotamiam videra licuerit, utrimque exercitus eonsociata austragia I gitimum Principem declarabunt.

. Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iorianus eligiti Imperator, domesticorum Ordinis primus, paternis meritis mediocriter commendabilis. Erat enim Vis roniani notissimi Comitis filius, haud dudum post do-Positum militiae munus ad tranquilliora vitae dimressi. b. Et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo, periantina iam discurrebat proficisci parantia. 6. Et oniam acies adusque lapidem quartum porrigebatur, antesignani quosdam clamare Iovianum audien tes Augustum, eadem multo magis sonabant: gentili-

late enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus , ut solebat. Verum cum incurvus ille risus et longior adventaret, suspicati, quod acciderat, io lacrimas effusi sunt omnes et Iuctum. I. Quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide: nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus nabris et mari, quod clavos dae navis cuilibet periculi socio commiserunt. 8. His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens Principe, etiam tum privato, ut patris UM obtreetator immoderatus, periculum ex Inan Iconintuens iam communia supergresso, discessit ad Ρersas i audi data dicendi copia, quae sciret, docet Sapo- rens tam propinquantem, exstincto, quem Verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iorianum adhuc Protectorem adscitum, inertem quemdam

et mollem. s. Hoc ille audito, quod semper trepidis

354쪽

votis expetebat, et inopina Prosperitate elatus, ninititudine ex regio equitatu adiuncta iis, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri in m di terga postremi. VI. 1. Quae dum vitro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis, pronuntiatum est,

eum Omnia perditumni, si intra Vallum remansisset, ut cogitabat: superiorem Vero fore, Profectum. 2. Proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae: ad quorum fremitum incessumque terribilem equis inter initia turbatis, et viris, Ioviani et Herculiani, Occisis belluis paucis, cataphractis equitibus acriter restiterunt. 3. Deinde legio nes Ioviorum atque Victorum Iaborantibus suis serentes auxilium, elephantos duos straverunt cum hostium plebe non parva: et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus, et Macrobius, et 'Iaximus legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant. q. Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt: prope confinia noctis cum ad castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii est pus est agnitum, quod tumultuaria Opera terrae mandatum est. Hic et milites sexaginta cum Palatinis To- cepimus, quos in munimentum Vaccatum confugisso

retulimus.

5. Sequuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut murali ambitu circum- elausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus filiis. 6. Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum, ac Verbis turpibus incessebant, ut perfidos et Iectissimi Principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transnagis, rumore iactato incerto, Iuli anum telo cecidisse Romano. . Ausi denique inter haec equitum eunei, porta perrupta praetoria,

pruye ipsum tabernaculum Principis advenire: ορ-

355쪽

M8 AMMIAM MARCELLIXI XXV, s

cisis munis suomina et vulneratis, vi repulsi sunt

magna.

8. Egressi exinde, proxima nocte Charcham Occupavimus locum: ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu destructis, De Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat. 9. Cumque his Kal. Iuliis stadiis XXX. confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum norimimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent. 10. Hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano ad similitudinem praeteriti

temporis accipere Veriti, quoslique apud eum, solum audierant, Imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum. 14. In hoc loco Persarum obstinatione tritum est quatriduum. Nam progredientes nos sequebantur crebris lacessitionibus retra hentes: Cum Staremus Ut Pugnaturi, gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. Iamqtie sui solent extrema metuentibus etiam ficta placere) fama circumlata, fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam

transeundi Tigridis flagitabat. 12. Quibus oppositus cum rectoribus Imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculi sis committerent gurgitibus ex Orabat: nandi imperitos adserens esse complures, simul quo adliciens, hostiles manus hine inde margines superfusi numinis oecupasse. 13. Sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conelamans magno contentionis fragore minaretur extrema, id imperatur aegerrime, ut misti cum Arctois Germanis Galli amnem primi Omnium penetrarent: ut his magnitudine fluentorum abreptis, residuorum Portinacia D

356쪽

gererer; aut si id perfecissent innoeui, transitus 'fidentior tentaretur. 1 . Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae caeteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti: et cum latendi copiam nocturna quies daret, ismquam e transenna simul emissi, spe Citius. ripas occupavere contrarias: Persarumque conculcatis pluribus et trimcatis, quos loca Servare dispositos securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum Hatis manibus contortisque sagulis ostendlibant. 15. Hoc longe consp tD, ardens a stransitum miles ea mora tantummodo tenebatur, quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti promittebant. VII. l. Quae dum vanis conatibus agitantur, reXSapor et procul absens, et cum prope venisSet, EX Ploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur fortia factae nostrorum, foedas suorum strages, et elephantos, quot numquam rex ante meminerat, interfectos: exercitumque Romanum continuis laboribus induratum, post rasum gloriosi rectoris non saluti suae, ut memorabat, Consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut vietoria summa, aut morte memorabili finiturum. 2. Ob quas reputabat multa et formidanda: diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse: eX- pertus et sciens, . populum suum post amissam marimam plebem ultimis terroribus deformatum: simul comperiens in Mesopotamia relictum haud multo minorem eXercitum. 3. Quae super omnia, hebetarunt eius anxiam mentem uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum numen incolumes, custodibus . que confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitantes. . Haec inter, cum neque pontes compaginari paterentur undae torrentes, et absumtia omnibus, quas

357쪽

mandi poterant, utilibus, exacto miserabiliter biduo: furebat inedia iraque percitus miles, ferro Properans,

quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi. b. Erat tamen pro nobis aeternum Dei caelestis numen: et Persae praeter Aperata Priores, super fundanda pace Oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat indies. 6. Conditiones autem ferebant dim ci- es et perplexas, fingentes humanorum respectu reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem,

quae iubet si impleverit cum primatibus Caesar. I. Contra hos cum Sallustio praesecto mittitur Arinthaeus: et dum deliberatur examinatius, quid fieri deberet, dies quatuor sunt evolliti inedia cruciabiles,. et omni supplicio tristiores 8. Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus Princeps paullatim terris hostilibus excessisset, profecto ve nisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco, in quo haec agebantur, centesimo Mide disparataeis Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, --a dudum a Μaximiano ereptar ut docebat autem

negotium, pro redemytione nostra, quinque regiones -Transtigritat a r Amanenam, et Μoxoenam, et Z die nam, itidemquo Rehimenam, et Corduenam cum

castellis quindecim, et Νisibin, et Singaram, et castra

Μaurorum, munimentum Perquam opportunum. 10.

Et cum pugnari deetes expediret, ne horum quidiam dederetur: adulatorum globus instabat timido

incipi, Procopii metuendum subserens nomen: eumque adfirmans, nisi rediret, cognito Iuliani interitu, cum intacto milite, quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum. 11. Hac perniciosa Ver- horum ille adsiduitate nimia succensus, sine cuncta

tione tradidit omnia, quae petebantur: dissicile Me

358쪽

adeptus, ut Νisibis et Singara sine ineolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur. II. Quibus exitiale aliud accessit et impium, ne, post haec ita composita, Arsaci poscenti contra Pers ferrotur auxiliunt, amico nobis semper et fido. quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo, qui Chiliocomum mandatu vastaverat Prineipis, et rem neret occasio,' Per quam subinde licenter invaderetur Armenia. Unde postea contigit, ut vivus caperetur idem Arsaces, ut Armeniae maximum latus Μodis conterminans, et Anaxata inter dissensiones et turbamenta raperent Parilii. 3. Quo ignobili decreto firmato, ne quid com mitterotur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Remora, et Victor ex parte nostrorum, et Bellovaedius, insignium numerorum tribuni: ex parte vero diversa Bineses enumero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obseuri. l . Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iurisiurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flamini ut confragosa vitabantur et aspera, Potus inopia Premebamur et cibi.

VIII. l. Et pax lipecie humanitatis indulta, in

perniciem est versa multorum: qui fame adusque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi; aut imperitia nandi gurgite fluminis ad hauriebantur: aut si undarum 'i superata venirent ad ripas, a Saracenis vel Persis quod, ut diximus paullo ante, exturbavere Germani) caedebantur ut pecora, vel longius amandati sunt venumdandi. 2. Ubi vero tran, eundi amnis aperte signum dedere buccinae Concrepantes, immane, quo quantoque ardore temerct rn mendo momenta periculorum, semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia fata.

359쪽

Dabat: et pars cratibus temere textis iumenta retianentes hinc inde natantia; alii supersidentes utribus, quidani diversa in necessitatis abrupto Versantes, undarum occursantium fluctus Obliquis meatibus penu- rabant. 3. Imperator ipse brevibus lembis, quos

Post eXustam classem do uimus remanΝisse, cumi, aucis transvectus, eadem navigia ultro citroque di currere statuit, dum Omnes conveheremur. Tandemque universi Praeter mersos ad ulteriores veniamus margines, favore Superi numinis discrimine per dissiciles casus extracti. q. Dum nos pendentium aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas Pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post 1irmatam pacem et foedera sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros, et animal in peterent diu defatigata: verum cum se proditos nilVertissent, a conatu nefario destiterunt. b. Hac etiam suspicione iam liberi, properantesque itineribus magnis, propctri atram Venimus, vetus Oppidum in media solitudine Positum, olimque desertum: quod diruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi, cum exercitibus Iaene deleti sunt, ut in eorum. actibus has quoque digessimus partes. 6. Unde cognito, per Porrectam planitiem , ad usque inpidem A Pptuagesimum, in rogionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam et faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum, et absinthium, et dracontium, aliaque herbarum genera tristissima: vasa, quae Portabantur, aquis impleta sunt dulcibus: et mactatis canielis iumentisque aliis, alimenta quaesita sunt liscet noxia.

I. Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solatia necessitatis extremaer dum Mesopotamiae Cassianus, et tribunus Mauricius prisdem ob hoc missus, ad Ur nomine Persicum Veners

360쪽

eastellurn, ethos ferentes ex his, quos relictus' eum' Procopio et Sebastiano exercitus parcius victitans conservarat. 8. Hinc Procopius alter notarius, et lenioridus militaris tribunus, ad tractus Illyricos mitia tuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem, et Iovianum post eius Obitum ad culmen augustum evectum. 9. Quibus mandaverat Princeps, ut Lucillianum sicerum suum, post depositum militiae munus digressum ad otium, morantemque eo tempore aput

Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos iisdem tradiderat, properara mediolanum

urgerent, res firmaturum ancipites: et, quod magis metuebatur, si casus novi quidam eXsurgerent, opponendum. 10. Quibus secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos eXplο- ratae industriae fideique dueeret secum: adminiculis eorum usurus pro incidentium captu negotiorum. l . Prudentique consilio Μalarichum ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus Iovino iussit succeder armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata: ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus abiret e medio; et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti. 12. Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, e tollore seriem gestorum in melius, et rumores, quaquati ent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatumr additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi Principis scripta, omniumque sententiis oceultius sciscitatis remeare velociter Cum responsis, ut comperto, quid in longinquis agatur, Principatus corroborandi matura consilia quaerantur

et enuta.

3. Hos tabellarios fama praegrediens, index triatiorum easuum velocissima, per provincias volitabat ΛMMIANUS. E

SEARCH

MENU NAVIGATION