De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r B INITATIO PRIMA

vissimam vigentem perseeutionem, & ob Cursorum inopiam, gravia incommoda , quae Ecclesiis imminebant tum ob Libellaticorum audaciam , tum ob ferendas necessario Conses.soribus suppetias , nec tamen praesentia sua collabenti Ecclesiae prospicere valens , saltem epistolis subvenire constituit . Gnarus autem , Cursorum delectum , inscio Presbyterio , Ieis gitimε fieri haud posse , gravi urgente necessitate , aliquos ipse delegit, atque Saturum inter alios Cursorem declaravit. Ne autem in spretum Presbyterii elegisse Saturum videretur,

extemplol Presbyteros Carthaginenses Doctores habiti de lectus certiores secit , scribens epist. 14. Sed re illud ad vis' Iiteris meis perferre Aebui, ingente caussa , Clem in Urbe e sisten-ri , literas me misisse . Et quoniam oportuis me per Clarisos scribere; scio intem nostros pIurimos abjentes esse, paucos vero, qui

LiIlla sunt, vix ad miniserium quotidiani operis sufficere; necesse

fixis umos aliquos constiti ere , qui mitterentur . Publica itaque negotia non nisi per Clericos intimabantur Ecclesiis, eaque potissimum , quae fidei, ac disciplinae cti stodiam , pacisque, vinculum respiciebant. Unde optim censuerunt primi Religionis satores, ex Ecclesiae gremio Cursores esse deligendos . Om tuis , ait Cyprianus , me per Cleritasseribere. Horum enim fides , atque integritas cum longe mittentibus Episcopis exploratior erat, qui non nisi probatissimos quosque ad Clerum assumebant ; tum minus dubia iis erat, ad quos mittebantur. Quod equidem facile conjiciet, quicumque animo repetierit, quaenam esset primaevae Ecclesiae in examine assumendorum ad Clericalem gradum solicitudo , quantumque fideles ejusdem aevi Clericis deserrent venerationis , atque obsequii . XI. Saturi vero, atque optati electionem, in turbii Ientissimorum illorum temporum necessitate iactam, describere per-. git Cyprianus Fecisse me friatis Lectorem Saturam, di His-

podiaconum optatem confessorem , quos jam pridem communi consilio Clero proximos feceramκs : mando aut Saturo die Pasebae semel atque iterum Iectionem GPimtis , aut eum Presisteris Doctoribus Lectores diligenter probarentur , optatum inter Lectores Doctorem Audientium constituimias : examinantes, an congruerent illis testimonia , quae esse debent in his , qui ad CD-rum parabantar . Clericatus ergo candidati ante ordinis es e

162쪽

DE LITER

rieaIis susceptionem in aliquo gradu erant , probandi quidem , priusquam eorumdem petitiones admitti possent . Quanta porro hinc ad ulteriorem systematis nostri ostensionem eruantur, nemo non Videt . Edocemur etenim, publicas hasce Epist Nas a Clericis tantummodo potuisse deferri: Delectum autem illorum ab Episcopis quidem habitum, ita

tamen ut praesentes Presbyteros eonsulerent; absentes , quorum intererat , facerent certiores : imo nec alios in quavis

necessitate fuisse electos , nisi quos praeeedens coram Preia byterio examen dignos ostendisset , & jam proximὰ ad Claricatum probasset idoneos : atque haec omnia Presbyterii illius suisse munera, quod octores Presbyteri constituebant. Uidemus insuper Episcopi solicitiidinem , semet purgantis , quod haec solus in ea circumstantia praestitisset . N.A ergo

subjungit Cyprianus a me absentibus vobis factum est, sed

quod jam pridem communi coVIto Ormnum nostrum coeperas, necessitate ingente , promotum est .

Promotio autem isthaec Saturi ad deserendas Eneyclicas passim apud eundem Antistitem occurrit; eaque mente imprimis facta deprehenditur , ut vel quae spectabant Lapsorum caussam , eo aevo Vexatissimam , vel quae Novatianum Schisma , denuntiarent . Quod idem plane est, ac dele istum eundem Domini eum Cursorem Encyclicarum , quae ad conotroversas illas eliminandas a Cypriano liisque Episcopis mutuo fuerant editae , ut in sequenti Dissertatione expendendum . Legantur interim Epistolae S. Cypriani 31. 3 S., s s. in quibus Saturi, Iatoris Encyclicarum , fidelitas , atque industria commendata pressius deprehenditur . XII. Dominico eidem Cursori concredebatur Encyclicarum custodia, ut Episcopis , Clericisque eas exhiberet, unde Ecclesiarum consensum possent dignoscere. Nec immerito Clericis cursoribus provincia haee demandabatur,qui subscriptas epistolas exhibentes, simul etiam testari poterant Ecclesiarum , quibus tradiderant, & a quibus mutuas subscriptas Encyclicas receperant , sententiam consensumque . Tanta porro erat muneris hujus dignitas, ut qui ex Cursoribus

salicitudinem hane susceperant, iidem ab Episcopis facultatem obtinerent , qua exscribere volentibus copiam facerent ex scribendi , quatenus hac ratione unanimitatem Ecclesia.

163쪽

DISS ERTATIO PRIMA

rum omnes agnoscerent . Ieci reo Cyprianus epist. 32. de epistolis emanatis in praefatis controversiis verba faciens , hortatur omnes, ut exemplaria, per Provincias disseminata, legant,

reIegantque , & commodioris lectionis gratia , addit. suam-υis ct Saturo Lectori Fratri nostro manaawrim ἰ ut singulιs desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in Ecessarum stata

quoquo modo interim componendo, seristur ab omibus una , ct Maeonsensio . Recte profecto . Quod enim omnium maxime innotescere oportuit , occultari non debuit : Imo cum Eneyelliaeae eo scopo emitterentur , ut Omnes unam, oe fidam eonf=sionem agnoscerent, merito E Clero constituti sunt , qui ea Ddem servarent , cupientibus ostenderent, darentque exseriis bendi facultatem . Similiter quum idem Cyprianus tunc Cleri Romani responsa circa Lapsorum caussam accepisset, monet respondentem iis, quae & ipse iacienda decreverat, aliaque publicae utilitatis tractantem Carthaginensem Clerum, apud quem epistola illa servabatur , hoc modo : Et si exempla epistolarum transeribere , ad suos perferre wluerint, facultatem transiriptionis accipiant . Ex quibus omnibus non Parum luis eis adsertur iis , quae in. superioribus de Diaconica , ejusque necessitate disputavimus . Quum enim tanti interesset , ad fidei integritatem , animorumque concordiam servandam, agnoscere, quid in EncycIicis suisset constitutum , cumque illas Cursores plerumque ipsi custodirent in authentico , plurimum quoque intererat , ut Cursores diplomate sacro muniti, Provincias pervagarentur , certique universi essent tum de fidelitate , tum de munere , ad quod obtinendum ltanti examinis praeparamenta Episcopi eligentes censuerant lpraemittenda .

XIII. Uulgaris tamen obtinebat consuetudo , ut Diaconi ipsi Domini et Cursores essent, eisdemque ex officio QIicitudo haec committeretur . Cujus rei innumera praesto esse documenta , nemo ibit inficias, qui ad Eneycliearum latores animum adverterit . Quemadmodum autem Encycli- earum forma , ita quoque Dominicorum Cursorum ratio ab eodem fonte manavit . Idem enim D. Paulus & Encyclicas scripsit, & per Tychicum Diaconum apud Ecclesias reis citandas transmisit. Scio equidem in vulgata Scriptura legi,

Ministrum Tychicum I sed in Graecis Codd. vox legitur, ι

164쪽

DE LITERIS ENC TC. IEI

legitur , quae tametsi di Ministrum , & sacro Diaconatus Ordine insignitum significet ex aequo, & generatim; nihilo minus apud S. Paulum de Diacono ordinato id esse intelligendum, probat ad eum locum S. Iolian. Chrysostomus. In quam sententiam eo Iubentius adducor, quod eam abs assidua Ecclesiae praxi videam confirmari, iuxta quam , ubi licuit, Diaconi ad id muneris nunquam non sunt adhibiti . S. Ignatius etiam , ut in reliquis , ita in hoc quoque Magistros suos est aemulatus . In epistoIa enim ad Philadelphios , hortatus , ut Dominicum Cursorem eligant, Diaconum eligi jubet, scribens num. IO. Quoniam secundum orationem υestram ,hsecundiam υiscera , quae habetis in Cbristo Iesu , nuntiatum est mibi, pacem habere Gelasiam Antiochenam , quae in seria est : Meet υos, ut Dei Ecclesiam, eIigere Diaconum , qui obeat ibi Iegationem Dei, i eum illis in unum congregatis simus gaudeat , re glorifera nomen. Mox autem seligendi Curcoris ossicium , dignitatemque subjungit. Beatus ille in BD Gristo , qui dignus babitus fuerit 6ωsmodi ministerio . Burrhum quoque Diaconum

suum,& Cursorem eadem emphasi ex tanto ministerio comis mendat in epist. ad Smyrnaeos. Salutat υos maritas Fratrum,

qui suηt in nroade, uiae scribo υobis per Burrbum, quem mi uis mecum una eMm 'binis Fratribus vestris , qui omni modo me refocillaυit . isque utinam omnes illum imitentur , qui est exemplar Disini ministerii . Dixerat supra , epistolarum Iat rem esse , dicique Dominicum Cursorem I hic ejusdem om-cium, Divinum ministerium vocat, atque in Burrho exemplar reliquis Dominicis Cursoribus imitandum proponit. De eodem in epistola ad Ephesios n. a. scribit. De Burria autem conservo meo secundum Deum , Diacono υestro in omnibus benedicto , oro ut permaneat ad bonorem viseri, ct Episcopi . Quo loci S. Martyr Burrhum, Cursoris munere defungentem, non ideo tantum felicem , beatumque asserit , quod Diaconus esset erant enim & alii multi in eodem gradu constituti sed quod in hocce ministerio, quod Angelorum est , supremarumque Virtutum, paei in Ecclesia lavendae , ineundaeque etiam concordiae operam locaret suam. Atque ab his temporibus Encyclicae epistolae , paucas si demas, a Diaconis Cursoribus ad Ecclesias fuere perlatae , ut vel earum praenotationes inspiciendo, prorsus est in numerato . XIV.

165쪽

DISSERTATIO PRIMA

XIV. Enimvero doctrinae examen , di Diaconatus suscepistionem praemitti necessario debuisse , anteaquam Cursoris Dominici munera quis obiret, liquet ex Philost orgio in Eeclesiastica Historia, quo referente, Haeretici ipsi haud aliter Cursores suos ad haec ossicia assumsere, quam delectu primum& examine habito, per Diaconatus susceptionem probatos vidissent . Eunomiani enim , tametsi Arianorum successores, qui purum putumque Arianismum propugnabant , hostes. que Homousianorum erant insensissimi, videntes nihilominus mittendos a se Cursores, ex communi receptaque Eeclesi rum consuetudine, non nisi praedictis conditionibus munitossore recipiendos , disciplinam eandem minime praetermise. runt . Philos orgius itaque , Eunomii indole, studiisque re. Iatis , enarrat Eudoxum , Arianorum tunc primipilum , Sedisque Antiochenae invasorem, meditantem novas adversus Catholicos , & Semiaria nos fidei formulas ad Ecclesias emit tere , Eunomioque ministro , atque Cur re uti , eundem

ad Diaconatus ordinem promovere decrevisse. Notat autem Eunomium , non nisi emenso doctrinarum curriculo, Diaco. natum suscepisse . Scribit enim t. q. c. s. EudoxumE-omium ad

Diaconatum promovisse ipsum vero , priusquam accinatὰ ad doctrinam perυenisset, ministerium nonsuscepise . Quum autem Basilius Aneyranus, Semiarianorum dux, Ecclesiis ubique disi persis perfidiae Ariminensis formulam , Imperatoris Constantii potentia fretus, imponeret suscipiendam , Eunomius tunc jam idoneus factus, atque Antencyclicam Eudoxi ad Constantium , &ad Ecclesias perlaturus,ordinationis munus laceepit , ex Philo1lorgio ibid. c. g. Non multo post vero, quum Eunomius fama accepisset ea, quae is Basilio acta fuerant , Antio- lehiam profectus , indisationem Diacoηi suscepit , Legatusque ad lGUAηtiam missus est , qui decretum solυeret. Itaque in Dominico quovis Cursore Prae requisita sunt examen , doctrina , studium, & consecratio Diaconatus. Unde manerillustratum ,

quod ex Paulo , & Ignatio asseveravimus , qui Divini Cursoris delectnm, summa adhibita sedulitate, ac peculiari electi nis forma , ubi consiliarii adessent doctores Presbyteri, fieri

oportere decernunt.

XV. Neque perperam , sed jure optimo Doctrinae studium in deligendo Cursore attendi voluere Sanctissimi Episcopi.

166쪽

Ut enim assolet ubi partium studia , ae praeiudicia vigent, intimata Ecclesiis per Cursorem Eneyclica , qua motae quaevis controversiae definirentur, pronum erat oriri, aut a male .riatis hominibus dubia excogitari . Qui autem amovere illa , ut par erat. , Diaconus Cursor potuisset , subsidiis , ad jumentisque doctrinae non prae habitis, atque antea comparatis p Ηac sane de caussa factum est , ut istiusmodi Cur res Presbyterio adessent , quoties cum Episcopo urgentiores

fidei, aut morum controversiae ad examen revocabantur . At

que de his intelligenda est Caldonii Episcopi, qui Deeimo

luccesserat, phraseologia de Diacono subministrante Presbyterium , apud S. Cyprianum epistola I9., in qua Caldonius acta Martyrum Cypriano , & Carthaginensi Clero renuniscians , inter reIiqua scribit. Ergo Felix, qui Presisterium subis ministrabat sub Decimo, proximus mibi υicinus plenius cognomis eundem Felicem ct υictoria cognita ejus, ct Lucius fideles exist res facti, reliquerunt possessones, quas naηc Fiscus tener . Felix , cum sub Decimo , Caldonii in Episcopatu praedecessiore, tum ipsi Caldonio vicinus , eidemque cognitus , subministrans Presbyterium dicitur , quod velut Scriba adesset, ad Presbyterii dicta excipienda, & conservanda . Nostram hane expositionem confirmat id , quod legimus in epist. IO'. S. Leonis , ad quem Ravennius Arelatensis Primas pro controversia limitum Primati alium direxerat Petronium Presbyterum , dc Regulum Diaconum . Quum enim ann. 4s O. ob motas ab Eutychete turbas, Presbyterium cogeret Ponti sex, voluit, ut disceptationi interessent , adstarentque praedicti a Ravennio missi. Ita quippe epist. Do. Diu filios nostros Petronium Pres terum , O Regulam Diaconum in Urbe tenuimκs , quoniam S de nostra hac gratia merebantur , ct fidei, quae nune quorumdam errore incestur , rario postulat. Voluimus enim eos nostro interesse tractatui , ct universa cognoscere , quae per te cupimus ad omnium Fratrum, ct Conjacerdotum nostrorum notitiam per nire. me dilectioni tuae speetaliter delegantes, ut solicitudine υigilantiae tuae, Epistola nostra, quam ad Orienrempro fidei defensione direximas ,-I sanctae memoriae Grilli, quae υestris resibus rota concordat, xniversis Fratribus innotescat, ut certiores effecti conira eos , qui Incarnationem Domini pravis persuasionibus aestimant temerandam , spirituali se virtute praemisior . Optimo sane consilio

167쪽

DISSERTATIO PRIMA.

id factum nemo non perspicit. Quam enim sinceram de myosterio illo, ab Eutychete impetito, fidem in Presbyterio explanatam audierant Dominici laudati Cursores, eandem in

regressu, varias Galliarum circumeuntes Provincias testari poterant , receptique dogmatis unanimem Prosessionem eo m. modius denuntiare . XVI. Receptissimam eandem consuetudinem testatam sa-cit laudatus Ponti sex in epistola 8 I. ann. 4SO. Dioscoro data .

Possidonius Diaconus Alexandrinus sub S. Cyrillo, & Diosco-ro , simulque Divinus Curir , saepius Romam directus fuerat ad Encyclicas Cyrilli , sive quam adversus Nestorium

emiserat, sive alteram celeberrimam Pacis, deserendas, nec non alias fortasse in caussa Theodoriana editas, quae eodem tempore coepit agitari. Ad negotia expedienda, Coelestinus,

Sixtus, ac deinde Leo , praesente ipso Possidonio , Oepius

Presbyterium contrahere voluerunt, quum in hisce LegationibusPresbyter jam emi Possidonius Iccirco seribit Pontifex: Remeanti filio nostro Possidonio Pres tero hane ad Frateruitatem duam epi Iam dedimus, qui nostris Proerisionibus, S ordinationibus frequenter laeterfuit , oe toties ad nos milsus , quid in omnibus

Apostolicae autoritatis teneremus, agmυit. Unde in Oecumenicis, aliisque Conciliis, ubi gravis aliqua controversia finienda erat , Episcopus quilibet Diaconum suum exceptorem du-εere consueverat, qui ipsi in Concilio ademet, imo & actis una cum ipso subscriberet, ut redux , quae audierat, & subscripserat, certius possiet M testari . Quapropter in Concilio Are. latensi I. , Constantini iussu in caussa Donatistarum celebrato , per singulasser me subscriptiones Diaconi occurrunt subnotati. Atque hinc Apostolica Sedes , quoties in Oriente celebrabamur Concilia, quibus juxta morem receptum,de quo supra , occidentalium duo, aut tres tantum intererant, Diaconum inter illos mittere consuevit, qui actis subscriberet, atque in regressu occidentalibus Episcopis eadem renuntiaret , quorum ipse testis adfuit, adjutor, atque subscriptor . Diacono tandem Ecclesiasticae quoque tradebantur Chartae,

quo tutius nemo de earumdem authenticitate testari poterat,

Quippe qui & in Encyclicis condendis auditor , ct in denuntiandis Cursor,& in amerendo Ecclesiarum consensu securissimus testis adesset Quotiestumque itaque Episcopi fidei ex .' posi-

168쪽

positionem aliquam suscipiebant, quam profiteri tenerentur, id sere moribus receptum erat, ut Diaconus proprium nomen

adscriberet. Exemplo est professio fidei, quam Paulinus An tiochenus, postquam suscepisset Synodicam Concilii Α lexa n drini, magno consensu emist , atque E. in Tomo I. Conei l. pag. 733. Ad calcem vero habet: Ego carterius . Haud dubie Antiochensis Diaconus, qui chartam a Paulino susceptam esse, subscriptamque attestabatur . Eodem respexit Eusebius Vercellensis, quum in epist. ad Gregorium Boeticum, apud Hilarium in fragm. pag. IIs6. sub finem scripsit. Salutant

re omnes, qui mecum Junt, maxime Diaconus. Ille utique, cui custodia chartarum Ecclesiasticarum erat contradita . Occuriarit in aliis infra censendis epistolis inter salutationes pIerum lue simplex Diaconi nomen , ut intelligeretur, hujusmodi eripia i Diacono vel exarata primum , vel postmodum ad Ecc Iesias delata,vel etiam in EccIςsiasticis Archivis custodita . XVII. Atque ob id etiam Diaconica in Cursore Divino, ut supra diximus, requirebatnr. qua ossicium Obiturus , tuto recipi, & parata Christianis oninibus, eoque magis Diaconis Cursoribus , hospitalitatis ossicia posset experiri . Non secus enim ac in Imperio cursus erat pubIicus, nec iIlo Cursores ad itinera uti poterant , nisi diplomate , quod Tracto. rium vocabant , unde Tractoria epistola dicta est , muniti

incederent : Ita qui ad tantum ministerium eligebantur , idonei aptique per Diaconi cam erant reddendi , ut Ecclesiae illorum munus , dignitatemque in Diaconica agnoscentes, Encyclicam reciperent , & Cursorem consuetis ossiciis prosequerentur . Equidem in Politicis tanti fiebat cursus publi-eus , ut hunc solus ipse Imperator concederet , ac ne Prois consules quidem hanc sibi facultatem arrogarent . Exstat Plinii ad Trajanum epist. 12. I. ro. , in qua vir Traiano sumisma necessitudine , familiaritateque conjunctus , maximaeque Provinciae Praesectura Ornatus, veniam submissE AEanxie petit , quod Uxori suae , quae mortuo avo ad amitam se se quamcitissime conserre debuerat, eiusmodi cursus secisset copiam. Unde subdit . Usque i/1 boc tempus , Domine mi,

neque cuiquam Z Iomata commodaυi, neque in rem ullam nisi tuam misi, quam perpetuam serυortomem mcam quaedam necessitas rupiι . Nee omittendum hic ejusdem rei alterum docu

mentum

169쪽

DISSERTATIO PRIMA

mentum , quod exhibet Aelius Capitolinus in Aesio Perti nace , qui electus Praefectus Cohortis Praetoriae , proinde isque alterum ab Imperatore locum adeptus, diplomate tamen destitutus , pedibus iter facere , atque alio commigrare coactus est. Dein Praefestus Cobortis in Griam profectus, L. Aurelio Imperatore , ne Praesiuie seriae, quod sine diplomate cursum Arpaserat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere eo aditus est . Quo , similive modo Diaconica, ut reor, conficta, Diaconum illum Gallias circumeuntem , & ubique exceptum , Leo Magnus gravi comprimendum animadversione decrevit in epistola IO T. ad Ravennium data . Circumspectum re υolumus es e , atque solicitu. n , neqιiid sibi plectenda post υindicare praesumtio , quae cum aditum falsa subreptione reperit,

ad majorem se temeritaIem nomine usurpatae dignitatis extendit. Petronianum quendam Uagum, oe erroneum certa nos Cleri rumtuorum suggestione didicimus per Gallias se nostrum esse Diaconum jactasse , ct sub bujus bonoris obtentu,diυersas bustus Proυimine Ecclesias circuire . Cujus audaciae tam nefandae Dileetionem tuam , Frater ebarissime, ita υesumus obviare, ut eum,admonitis etiam

totius Proυinciae Episcopis, in sua falsitate detectum, ab omnium Ecclesiarum communione, ne ulterius hoc usurpet , expestas. Petronianus itaque falsa subreptione aditum reperit, utique ficta Diaconica, di vesut honoris, dignitatisque obtentae tessera, diversas GaIIiarum Ecclesias circuibat . Diaconicam ergo, quotquot obtinebant Cursores, iidem & summo honore , &omnibus hospitalitatis ossiciis ubique cumulabantur . XVIII. Erat autem & altera Cursorum Dominicorum praerogativa, ut non minus ac Civiles, Encyclicas,mutuasque epistolas quamcelerrim E deserrent . Iccirco Sardicensis Synodus ad praepedienda frequentia Episcoporum ad Imperatorem itinera , quae cum Ecclesiarum jactura fiebant , quandoque etiam non sine praesentis Episcopi dedecore , sanxit. can. 8. , ut i negotia in comitatu expedienda habuerint , per Diaconum suum mittant , quia persona Ministri imidiosa non est, S quae impetrarit,ceIerius poterit referre. Diaconi ergo proprium erat deserre epistolas , ct celerius referre.

Canon quoque IX. legatur, ubi de epistolis Diacono misso datis L quas di commendat itias vocat J ut ab Episcopis ex

ciperetur .

170쪽

XIX. Quae porro dignitas, qui honor Dominicorum Cursorum ab Ignatio passim,& Iaudatis Patribus annotatur,& commendatur , quantus posterioribus etiam esset temporibus, colligi facile vel inde potest , quod ex iis plurimi, qui ossicium

hocce gesserant , ad maximas EccIesiae dignitates sint evecti. Hilarus , qui Romanae Ecclesiae Diaconus , di Cursor , Dogmaticam S. Leonis primus in Orientem detulerat, Pontifex deinde electus est. Hermes delectus a Narbonensi Archiepiscopo Archidiaconus, ut ad Leonem Magnum varias ortas controversias deferret, primo Biturice nris , Narbonensis deinde Episcopus fuit electus , de quo Μartyrolog. Gallican. 7. Kalendas Novembris. Ita Eusebius Diaconus ad Laodice nam Ecclesiam tandem assumtus suit , qui pridem missiis a Dionysio Alexandrino legitur cum sua adversus Paulum Samosateianum Encyclica . Ut propterea de Cursoribus hisce illud Ci. ceronis l. 3. de Leg. s. non incommode dici possit . . sui bene imperat, paruerit aIiquando necessie est, edi qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet, dignus esse . Hinc Paulus actione II. Synodi VIII., Hard. Tom. U. pag. 782. , memoratus,qui Archiepiscopatu exciderat, ad quem illegitime a Photio suerat evectus, ob praeclara tamen merita,& Nicolai Pontificis com mendationem , Codicum hujuscemodi custos ab Ignatio Pa triarcha creatus est . Praestat id Anastasiii verbis audire in an notationibus ad eandem Synodum , ibid. p. 942. . Paulus isse Archiepiscopus quondam fuit is motio consecratus : sed quia eum ceteris, qui d Hotio manus impositionem suscepere , secundum sentem iam Papae Nicolai condemnatus est I s quoniam is erat utilis, pro consolatione damnationis, ab Ignatio Patriarcba Cartophlax effectus es : Scripserat enim o Papa Romanus, ut alia illum , excepto Sacerdotio, quantacumque -ιlet, dignitate ditaret. Quanta porro esset ea dignitas , paucis complexus est ibid. Anastas Cartop Iax interpretatur ebartarum clistos . Fungitur autem incla Canop lax apud Ecclesiam Constantinopolitanam, quo Bibliothecarius apud Romanos . Indutus υidelicet infulis Ecelesiasticorum Ministrarum, S agens Ecelesiastica cuncta prorsus obsequia, exceptis illis solis, quae ad Sacerdotale specialiter , sc proprie pertinere probantur incium . Sine illo praeterea nullus Praefulum , aut Clericorum asoris veniens, in eo pectum inIromittitur, nullus Ecclesiastico conυentui praesematur , Ilius epistola Patriarabae

SEARCH

MENU NAVIGATION