De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DISSERTATIO PRIMA F. VII. DE ECCLESIARUM ORIENTIS, ET OCCIDENTIS DIUISIONE.

I. Quando in Ecclesiam in Ela sit haec di sio. II. Quando in Imperio. III. Orientis S Occidentis in Imperio limites . IV. Adem in Ecclesiasticis limites . U. Diυso ab Evsebianis potissimum est profecta. UI. Quae illorum suasu praesumserit in Ecclesiasticis Imp. Constantius . VII. Ab iisdem

Eusebianis nuneupari coepti sunt orientaIes , ct occidentales Episeopi. VIII. Mem ab eo tempore ab oceidentalibus dissociati . IX. Mortuo Constante Imp., apud Constantium egerunt , ut occidentales Arimini in occidente, in oriente Selev-ciae congregarentur orientales. X. Constantii caussa , S Eusebiaxorum fraude lapsi sunt ArimineHes. XI. Graυe Sobis. ma Orientem ab occidente distraxit. I. DRoposita ex Lampsaceno Concilio animadversio, at L que ex subscriptione Eneyclicae Liberii , per occidentales primum , deinde per orientales facta , cogit in vocis hujus & divisionis rationes inquirere, quo facilius innotescat Encyclicarum scopus, ut 1 cilicet Episcoporum in dogmatis consensus S unanimitas , doctrinaeque concordia manifestaretur, imo etiam decretum communi utriusque partis voto subscriptum , velut irreformabile ubique susciperetur. Uocum ergo illarum notitia audiri in Ecclesia coepit sub seculi IV. initium. Prioribus enim tribus seculis Encyclicae quotquot leguntur editae, mittebantur ad EccIesiam

toto orbe diffusam, vel ad Ecelsam Catholicam. Nec ulla

Ecclesiarum in Orientem , & occidentem memoratur divisio , nec epistolae vel ad orientales , vel ad occidentales datae occasio itaque invectae usurpationis accurate indaganda est, ut, gradu facto, aut horitatem libremus petitiargumenti ex utraque parte Episcoporum in unum per vOta & subscriptiones conspirantium ; atque illustrius hinc emineat lDisiti co by Corale

132쪽

DE LITERIS ENCT C.

neat pondus & aestimium consensus universalis Ecclesiae ,

qui tunc veritatis receptissimum erat argumentum.

II. In Imperio primitus divisio orbis in orientalem &occidentalem, vocumque istiusmodi usus coepit innotescere , quando scilicet Imperatores Romam Imperii caput relinquentes, varias sibi deIegerunt Sedes. Hinc apud Strabonem nulla orientalis aut oecidentalis partis , aut similis divisionis mentio . Tunc primum quum XXX. Tyranni Romanum Imperium 4 ciderunt, & in occupatis perstitere regionibus, orientis pars suit audita. Legimus enim apud Pollionem . suum Odonatus is orientis panibus cepisset Imperium. Et alibi . Ergo Macrianus , undique collectis exercitibus , orientis partes petiit. His enim in locis orientalis

Imperii pars, oriens dicta, intelligi debet , quippe quem,

seu illius saltem partem in potestatem suam redegerat odonatus . Divisio re dc nomine facta est , quum imperarunt Probus & Florianus , sed plenius Constantio, atque GaIerio dominantibus, quando occidens Constantio cessit, bla-ximiano Galerio oriens. Qua de re Eutropius lib. IO. , ubi abdicatione Maximiani Herculei, & Diocletiani narrata, subjungit. His absentibus ab ad vis ratione Reipublicae , Constantius Galerius Augusti creati sunt , diυisusque inter eos Romanus Orbis . Eadem Imperii divisio Eusebio etiam observata est l. 8. c. I 3. ubi , praedicta abdicatione prodita , ait : Vix baee gesta fuerunt, eum Imperium Romanum totum in duas partes diυisum est, quod quidem nunquam ante factuin esse memoratur . Fuerant equidem antea duo Augusti, sed pari potestate, absque ulla imperii scissione concorditer imperantes . Scissio sub initium I U. Christiani seculi semel introducta, perseveravit inter Constantini Μ., & Theodosii M. filios, quorum uni oriens, Occidens alteri tradebatur cum absoluto , nec invicem dependente regimine . Iuxta priorem formam, qua duo dicebantur Augusti, & duo Caesares, ut in Diocletianca persecutione contigit, pari honoris & potestatis consortio praediti erant Augusti ; Caesares autem, velut adjutores, adsciscebantur. Quod discimus exoratione Maximiani Galerii , DiocIetianum impellentis ad abdicandum Imperium. Illo enim dicente, posse simul omnes declarari Λugustos, Galerius , ex Lactantio de mor- Diqitigod by Corale

133쪽

tibus Persecut. c. I 8. Respondit, debere ipsis dispositionem in perpetuum conserυari, ut duo sint in Republica majores, qui summam rerum teneant item duo minores , qui sint adjumento : Inter duos facile posse concordiam servari , inter quatuor pares, nullo modo. Illos autem quatuor distinctas habuisse , quas gubernarent , ditiones, mox subjicit , illud etiam urgens inter aIia motiva , quibus Diocletianum ad Imperium dimittendum inducere nitebatur : Iam fluxisse annos quinderim in Abrieo, viI ad Ripam Danuvii relegatus cum gentibus barbaris Iuliaret , cum alii hara laxiores, o quietiores terras δε-

Iicate imperarent.

III. Eodem tempore orientis nomine Provinciae intelligebantur, quas describunt illius aevi scriptores . Ammianus etenim l. i4. c. 8. in hunc modum limites describit. Orientis viro Iimes in longum porrectus , ct rectum ab Eobratis δε- minis ripis ad usque superciIta porrigitur Nili: La a Saracenis conterminaIκs gentibus , dextera pelagi fragoribus patens euitam pIagam Nicanor Seleucus occupatam auxit mirum in modum , cum post Alexandri Macedonis obitum successorio jure texeret regna Persidis. De his erudit E disserit Panei rolus in Notit. Dignit. Imper. Orient. s. Ios. Uideatur idem Marcellinust. 26. c. q. , ubi prodit, Ualentinianum cum Fratre Ualente orientem, atque occidentem esse partitum : hunc sibi retinuisse , Orientem vero Fratri, quem Imperii socium declarabat, concessisse: exercitum quoque cum eodem divis D se. Hinc apud Socratem , Sozomenum , Theodori tum aliosque crebra nuncupatio Imperatoris occidentalium, & orientalium itidem Imperatoris. IU. In Ecclesia quoque non una & eadem suit vocum occidentalis , orientalisque usurpatio , non idem limes , nee eadem Provinciarum designatio . Quando divisio vindicari coepta est , sequebantur Imperii divisionem . Hinc cum inter Constantini Μ. filios, in tres scilicet partes, Imperium divisum esset , Constantino deinde mortuo, duo relicti sint , Constans , & Constantius, totius Imperii summam obtinentes, Occidentis limes protendebatur ad Thraciae montes , & cum Sardica Urbe terminabatur : quael erat Constantis ditio . Λ Montibus , ubi Philippopolitana Urbs, orientalis, quod tenebat Constantius , Imperii li

134쪽

mes incipiebat, ut ex duplici Concilio occidentalium Sar. dicae habito, & Eusebianorum Philippopolitano anni 3Α7. constat, & advertunt laudati Ecclesiasticae Historiae Seri. ptores . Tunc ergo qui Constantis Imperio subdebantur Episcopi, occidentales dicti, reliqui Orientales. Numerum Provinciarum orientalium sigillatim exhibent in sua epistola Eusebiani , quam Sardi censem vocarunt . U. TOm. I. Concit. edit. Harduini p. 67i. Notio tamen haec in EccIesiasticis videtur immutata : quippe orientales illi deinceps proprie dicti sunt , qui Antiocheno Patriarcha tui subdebantur, ut ex actis Conciliorum Ephesint, . di Chalcedonensis facile posset demonstrari. U. Receptior itaque vocum usus in Ecclesiasticis coepit temporibus Iulii Romani Pontificis, qui ad orientales epistolam dedit, quam integram Apologiae suae secundae in inseruit S. Athanasius, di dein Labbeus in collectione Concit Cum enim Eusebiana factio increbuisset , atque Impe.

ratorem perfidiae aut horem, promotoremque delegisset; ut ille orientis Imperator, & orientalium Provinciarum dominus apud omnes celebrabatur ; ita Eusebiani vocari maluerunt orientales Episcopi, perinde ac si non Christum , sed orientis Principem, ac Dominum sequerentur. Constantius insolentissimae superbiae vir , hisce Episcoporum assentationibus inflatus, eo devenerat, ut scripserit de illo Marcellinus l. II. c. a. Qui summam Aulam renebant , omni acendi studio in adulationem ex more collato , virtutem felicitatemque Imperaroris extollebant in Coelum qu ille studio blanditiarum exquisitio sublatus , immunemque se deinde fore ab omni immortalitatis incommodo fidenter ex simans , confestim justitia declinaυit , ita intemperanter, ut aeternitatem eum nIi quoties assereret: ipse dictania scribendoque propria manu, Orbis totius se Domixum appellaret. Quapropter Athanasius de

Synodis, ubi de Eusebianis , scripsit. Omnia respectu suae baeresis seripserunt: deinde eum simularent se de Domino scribere ,

alium bi Dominum, Constantium scilicet creaυerem suumΤue Caesarem scilicet appellaυerunt. Illustria alia idem Athanasius reliquit monumenta huius assentationis Eusebianorum , praecipue post Sardi censem Synodum, quando ejusdem innocentia ubique proclamata

erat

135쪽

DISSERTATIO P RIMA.

erat , suaeque Sedi fuerat restitutus. Solicitare tum coeperunt Ursicium, & Valentem, ut pro Athanasii dejectione Constantium interpellarent; iidemque in habita ad Constantium allocutione , quum Episcoporum conspirantium pro Athanasii innocentia consensum , in Encyclicae Sardicensis subscriptione expressum, Imperatori enarrassent, subis jungunt. Nos interim deserti, desii utique relinquimur, neque levi periculum est , ne baeresis nostra palam innotescat, ae deinde tu nobiscum haereticus judiceris : quod si sit, vide ne cum Manichaeis in eandem classem computcmur. Age igiIur, incipe eos

persequi , ct so1cipe patrocinium tuae fectae; siquidem illa te

suum Imperatorem agnoscit . Novum itaque erigitur in Ecclesia abominationis idolum , sedetque decretorum author , . & Gnciliorum Imperator , Omnesque cogit Episcopos ad subscribendum placitis suis. Quam ob rem ipse, quum Paulinum Episcopum Treviroruin, Luciferum Calaritanorum, Eusebium Vercellensem , Dionysium Mediolanensem refragatores audiret, dicentesque id non esse Ecclesiastici Cono-ηis , statim subjecit. At quod ego is o pro Canone sit: ita enimnae loquentem , qui vocantur 'risse Episcopi, sustinent. Aut igitur obtemperate, aut vos quoque exules estote . Ex eodem Athan.

p. 8 3I., qui p. 86 I. addit. Siquidem jam denuo in locum Eeclesiasticae cognitionis suum Palatium tribunal earum catissarum constituit, seque earum litium summaem Principem Et Aulborem facit . Et mox . uuis enim υidens eum in isecernendo Principem se facere 'sscoporum , O praesidere judiciis Ecclesiasticis,

non meriti dicat , illum eam ipsam abominationem desolationis esse, quae is Daniele praedicta es p Nam cum circumamictus sit mrisianismo, S in loca sancta penetreι, oe inibi consistens devaster Ecclesias , abrogans Cnnones , vi cogens, ut sua obtineant, quis unquam audebis dicere, hoc tempus Gristiavis pn- aIVm essc , non potius persecutionis esse λ Alia plurima ibid. adducit , ut probet tum praesuintiones Constantii in Ecclesiasticis judiciis , tum foedas Orientalium Episcoporum assentationes ; meritoque de eodem Imperatore concludit pag. 33 I. Ipe vero nesta ratione instrudius, Ui'potentia omnes cogit: adeo ut stativi nuIli non appareat , ipsorum sententiam non secundum Deum , sed bumanam esse , S Arianos revera nul-l ἰκm babere Regem, nisi Caesarem : per exm enim omniu, quac

136쪽

DE LITERIS ENCTC.

vesint , perpetrant si Christi perduelles . De eadem orien talium fraude , qua Constantium fascinaverant , Sulpicius I. a. c. 34. agens, ait, Eusebianis quodlibet audere atque agere facile erat , Regis amicitia subnixis, quem sibi praυis adulationibus deυinxerant . Haec itaque vera origo est scis. sionis Ecclesiarum in orientalem atque occidentalem . VII. Adde apud eundem Athanasium, referentem Epi. scoporum dicta, Constantio aduIantium, seque ipsius statu ta ut Canonicas sanctiones venerari profitentium , vocari ab Imperatore aut hores suae sententiae Syriae Episcopos: quo nomine OrientaIes hauddubie indigetat. oriens enim, Plinio I. s. c. I a. teste, suit plaga veteribus, ubi sol oritur, a Tigri fluvio usque ad Cyprum , & Thraciam versus occidentem, & a Ponto Septentrionali usque ad Arabiam versus Meridiem: Quae tota regio Syria dicta est, ct terrarum maxima: proindeque idem erat Syriae dici Episcopos, atque orientales . Itaque ab Eusebianis orientalium nuncupatio manavit, qua, ut se Constantii mancipia ostenderent, maluerunt ab orientis domino, orientales dici , quam Catholicae Ecclesiae Episcopi . Unde diro postmodum Schinmate abs occidentalibus divulsi , sectam secere propriam , fide, moribus , atque Ecclesiastico regimine plane diversam.

VIII. Quam autem scissionem constituerant, opere cominpleverunt. Etenim quum Constans Datrem Constantium hortari coepit , ut totius orbis Episcopi Sardicae ad motas concertationes terminandas convenirent , plurimique jam ibi

adessent, Eusebiani orientales probe gnari, minime sibi liberum suturum, vi ac potentia Domini sui,& Imperatoris abuti in decernendo , Sardica digressi , Philippopolim in

Thraciam commigrarunt, coetum habituri suum & tunc primum duo haec promoverunt , ut scilicet utraque pars Concilia in suo tractu ageret & quod uni foret placitum, ab altera minime rescindi posset . Pravi hujus instituti rationes adducunt in epistola exarata in Philippopolitano conciliabulo , quam tamen sub Sardicens s conventus nomine evulgarunt. Haec autem habent. Propterea banc misvitatem moliebantur inducere, quam horret vetus consuetudo ει-

cIesiae , ut in Concilio OrientaIes Episcopi quidquid forte soluissent, ab Episcopis Oeeidentalibus refricaretur: similiter quicquid Disiligod by Corale

137쪽

DIS S ERTATIO PRIMA

OccidentaIium partium Episcopi , ab orientaIibus solveretur . Sed hoe ex illo suo praυ4simo sensu tractabant. Verum omnium Conciliorum juste Iegitimeque actorum decreta firmanda, Majorum nostrorum gesta consignant. Nam in Urbe Roma sub Noυa. io , ct Sabellio , di Valenti κο baereticis factum ConciIium , ab Orientalibus confirmatum est: ct iterum in oriente sub Paulo δSomaris, quod statutum est , ab omnibus es signatam . Iis ge-4 φ mina habet Soromenus I. 3. e. 8. Subdole autem abs Encyclicariim usu Ecclesiarum scissionem in Orientalem , &occidentalem emanasse hariolantur . Ab hoc quidem tempore orienta Ies ab occidentalibus dissociari coepti sunt , cum huc usque in apertum descissere veriti, occidentalium semper communionem affectarint. Nunc demum , disrupto communionis commercio , erectoque Constantii vexillo , non sub Christo, ut antea, sed sub Principe militare coepere orientales . Hinc So mentis , enarratis ibid. c. I 3 Conciliorum Sardicensis , & Philippopolitani actis, concludit. Pin bane Sanodum Orientales, ct occidentales non amplius inter se commisi sunt, tanqMam idem sentientes de fide, neque in-υicem communicarunt. Sed orientales quidem in Thracia tenus, Occidentales υero usque ad Abricum sese mutuo diremerunt .

Eecla rum υero fatus dissensionibus perturbatus , ct eaIumniis 44O obnoxius fisit . Et Socrates i. a. c. ΣΟ. de utriusque Synodi Episcopis. Porro utrique recte se, atque ordine fecisse exissimabant: Orientales quidem , eo quod Occidentis Episcopi eos, quia se a inii fuerant, recepissent: Occidentales vero , propterea quod bi, qui Hos deposuerant, ante eaD sae cognitionem aufugissent: ct eo quod ipsi quidem Nicaenam fidem custodirent , iIIi υeroeam adulterare ausi fuissent. IX. Haec quidem Eusebianorum machinatio fuit, quam,

vivo Constante , ad effectum perducere prorsus non valuerunt, cujus timore perciti intra vallum constitere quotquot irruptionem moliebantur . Irruperunt autem, Constante

intersecto , & rerum summam obtinente Constantio , impietatis duces , atque eo serocius , quo diutius conceptam in orthodoxos iram corde severant . Quare subscriptionem primo Episcoporum , Encyclicae Sardicens factam , irritam reddere sunt conati , Synodo deinde Ariminens collecta , perfidiam approbari curarunt. Oecumenicam ergo Synodum

138쪽

DE LITERIS ENCTC. 9s

nodum a Constantio Eusebiani ipsi postularunt ; sed ut meditatam scissionem inducerent, ipsi pariter aut hores fuere, ut orientales in Oriente , in occidente occidenta Ies Episcopi sejunctim cogerentur. Praecipuus divisionis hujuscemodi aut hor fuit, & apud Imperatorem suasor Basilius An- urcyranus; quod So Zomenus I. q. c. I 6. in hunc modum me moriae prodidit : Dum Gnodus ingenti studio acceleratur , Eudoxius , Acacius , Ursacius, ac Valens , ct qui cum illis erant, eum apud se reputassent, ex omnibus ubique Episcopis, alios quidem Nicaenam fidem constanter retinere; alios υero eam praeferre , quae in dedicatione Antiocbenae Basilicae edita esset e , quarum utraque substantiae nomen haberet, ct Filium Patri undequaque similam assereret, ac si forte omnes in unum conυenirent, opinionem Aetii, quam ipse probabant , eos procul dubio condemnaIuros , utpote a duabus illis fidei formulis dissextientem; ideυicerent , ut occidentales quidem Arimini, orientalis υero Seleuciae in Isauria congregareκtur . Eo scilicet coinlio , ut quoniam facilius est paucis, quam omnibus persuadere, ipse bifariam .diυisi , utramque Θηodum , si fieri posset, is suam sententiam

periraberent : sin minus, alteram satiem , ne communi omnium suffragio baeresis ipsorum damnaretur . Ad bas autem res per-

Dieadas subsidio illis fuere tum Eusebius Eunuctas, Praepostius Cubiculi, qui ct necessarius Eudoxii, ct o dem eum illo sententiae erat ' tum alii primores viri, qui Eusebis gratificari studebant. Scissio itaque, ac prophanus hic agendi modus, reisceptae consuetudini contrarius , non aliis quam Eunuchis patrocinantibus, similium plerumque fraudam archi tectis, introduci oportebat. Praeposteram agendi rationem ipsa a. hibita vis satis commonstrat. Quare Eunuchorum potentia factum est , ut Arimini occidenta Ies, Orientales Seleuciae in coetum cogerentur , ut proliXe ibid. Soromenus cap. II.

X. Quod promovere Eunuchi, id in ipsa Ariminensi Sy. nodo per Ursacium , di Valentem egit Imperator , quibus ducibus Ariminenses Episcopi lapsi sunt . Ex Severo Sulpitio enim lib. 2. n. 39.. haec discimus. Viaens ci Ursaeius affirmantes , praesentem fidem Arim mensis nempe perfidiae

eatbolica ratione conceptam ab Orientalibus, Imperatore auIbore,

'rolatam , cum piacula repudiari , ut quis discordiarum finis foret, si quae Orientalibus placuissext , oecideatalibus displice

139쪽

rent. Fraudem adhibitam aperit Soromenus i. q. c. I . Tunc ergo conclamata perversitatis formula ; actumque , ut quae orientalibus ab Imperatore, perfidiae Patrono, edita placerent , eadem & occidentales cum obsequio susciperent .

Quod apostatici etiam Ariminenses Epi1copi in sua Pseu do-Synodica ad Imperatorem directa , di exstante in fragmentis apud Hilarium , verbis hisce haud veriti sunt eo m- probare . cuia oe nos in praedicatione nominis Dei orienta- Iibus , ct tuae dispositioni plenum reddidimus obsequium. Quare germana scissionis orientalem inter , ct occidentaIem Ecclesiam origo, & perversa invecta methodus, ut ad placitum

alterutrius partis , magis autem Imperatoris, fidei terminarentur controversiae , eX praedictis est repetenda . Formii

Iam enim Ariminensem , sibi jam a Valente, & Ursacio oblatam , probaverat antea Imperator Constantius.

XI. Atque hinc quoque ortum est dissidium , quod sere duravit deinceps inter Ecclesias orientis , & occidentis . Divisio enim ex linguae primum diversitate orta, per Ursacium , Valentem, perfidiaeque socios aucta, in sequentibus Ecelesiasticis conventibus vindicata legitur , usque quo oriens sere omnis ad Theodosii senioris Imperium gravi Dsimis Iacessitus haeresibus , a communione & de divortium secit, qualibet parte res suas agere, & in suos coetus concedere assii eta. Quapropter in Concilio Aquileiensi, quum Palladius , Arianorum signifer , disceptationem detrectaret , quod soli ibi considerent occidentales, caussam S. Ambrosius protulit: Quia scirent consuetudinem hujusmodi, ut in oriente orientale esset Concilium , intra occidentem occidentalium ;inde non putaυerunt esse Ueniendum. Quum deinde , quod Ambrosus hic asserit, apud omnes sere receptum id esset, post instaurata unitatis, & communionis commercia, quadam adhibita moderatione, constitutum est, ut ante Synodum in Oriente indictam , Romae fieret Episcoporum occidentalium Concilium , quod controversiam suo calculo termina istam , Orientalibus per legatos reseraret. Hanc consuetudinem in reliquis, post II. Oecumenicum , Orientis Conciliis accuratissime servatam legimus. Ut vero simul omnes in unam fidem temporibusB. Damasi colverint, in Comment. ad Patrum Chalced. Adlocut., ubi de Tomo occidentalium,enarrabimus.

g. VIII.

140쪽

DE LITERIS ENCTC.

F. V I II.

DE ACΤIS IN ENCYCLICARUM EVULGATIO NE POST INDUCTA Μ. ECCLESIAE ORIENTALIS se ET OCCIDENTALIS DI. VISIONEM , EXEMPLO SAR. DICENSIS ENCYCLICAE. Synopsis ..

I. GUcIιca Sardisensis proponisu . II. Narratur rauga Alba nasiana. III. Post sardicensem moelieam jugis Constantis p. Paulur Constantinopolitanus restituitur . IV. AIbanasius a Constantio reiseatur. V. Sardicensis moesica a --. Iio Ponti e eo mata UL Episcopi ubique omnes GU-Hisae subscribant , es Albanasio commanicant. VII. BA-rum episeolae in Tomum moelieam sust redactae . VIII. Ipse Constantius moesicam Sardicensem Dei Decretum appellat , ct Albanasium fuscipit . IX. Albanasius Alexan-d iampergens, in υariis Episcoporum Gnodis, re in Hieroso-6mitana praesertim D, Mnximo suscipitur . X. suo jκ Maximκs Hierofobmitanam Gnodum congregawrit'. XI: Suris dicenses En elisa in Coneilio Carib inein sub Graio subseriabitur . XII. Valens, o Ursaeius Nieaenam fidem, re Albinnasium suscipiant . XIII. Unruersalem Ecclesiae consensum , ct secutam deinde paeem deseribit is vastus. XIV. Aria-- m duces turbamar, ad Constantium confugiunt. XV. tenoclica ab Imperatore instatur. XVI. mne a Liberio Pontifice confirmari elaborant. XVII. Liberii responsum expenditur. XUIIL Cestititur ex tota disputatione EMUL

I Uae hactenus de orientalis, ct occidentalis EccIe sae divisione, deque nova celebrandorum Conciliorum sorma per Eurebianos inducta, disseruimus , di L fieilem habent intelligentiam , nisi Encyclicae SardicenssConcilii stibi riptio tum in Coneilio tum extra ab Epi scopis in Cathedris suis sedentibus facta , penitus introspi-

SEARCH

MENU NAVIGATION