De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

3 39366338 DISSERTATIO PRIMA

Illi ergo eum responsiva ad Synodi Antiochenae Encyelicam mitti a Dionysio potuere, ut voce, dc paraenesibus catholicum dogma propugnarent.

VII. Post Synodum Tyriam, in qua a factiosis Eusebianis bellum adversus S. Athanasium est conclamatum, comis plures hine & inde epistolae missae sunt. Scribebant Eusebiani, ut Athanasium legitime ob crimina depositum ostenderent , conflatasque in il Ium calumnias comprobarent :Catholici vero , ut illius , di simul fidei quam susceperant caussam propugnarent. Iulius cum occidentalibus utriusque partis scripta ad trutinam revocans , Athanasium in Synodo Romana innocentem declaravit. Eusebiani hinc delegerunt Macarium Presbyterum, Martyrium ,& Hesychium Diaconos , qui epistolas deserentes , di quaerimonias , Pontificem , atque occidentales Antistites adversus Athanasium excitarent. Adsuere quoque S. Athanasii Presbyteri , &instituta concertatio est . Summam illius hoc modo repraesentat Iulius, ibi p. 7 I. in Apolog. ad Constant. Vestri Iegati , mearius nimirum Pres ter, se Mart rius Hesdicti que Diaeoni nullo modo eum bila υenissent, pares Presboeteris ab Albanam missis , ae semper ab illis conυicti refutatique, Concilium indici A nobis postHarant , Iiterasque S ad Eusebianos, S AIba.

nasivm Alexandriana, quibus coniscarenIur, mirri, ut coram om

nibus justo judicio de caussa cognosci posset: tum enim se de Athanasio probaturos, quod jam nequirent. Publice enim coram nobis

Mart)rii s , ct He sectius refellebantur, Albaxasii Pres teris bona eum fiducia alacriter re sentibus. Marcirius viro eum Dis, si vir a dicenda sunt, ubique prostigabatκr, ac proinde Concilium generale postulaυit. VIII. Eadem ratione post Synodum Ariminensem Ualens , & Ursacius , qui occidentales coegerant , suscipere perfidiae formulam, epistolas ad alios quoque, qui non interfuerant , direxerunt , ut subscriberent. Exstat Synodi Singe dunensis est Civitas in Hungaria in seriori , hodie Si. gedin in epistola , quam reservarunt fragmenta operis Historici Hilariani pag. 136o. In ea Primo asserunt, Omnes occidentis Episcopos assensum praestitisse , cui etiam uniwrsor eniis Episcopi confeUerum. Sed Patribus, hasce omnes epistolas in ea Urbe, di conciliabulo discutientibus, Iovinia-Disiti rod by Cooste

182쪽

DE LITE .

nus Diaconus, & Μartyrius Subdiaeonus retulerunt Ger-iminii consessionem , de qua subdubitabant illi autem

Cursores fuisse videntur,ab i inpostoribus delecti ad hanc formulam intimandam , di subscriptiones extorquendas J Postulant proinde Patres ab eodem Germinio , ut distinctε propriam opinionem scripto prodat ; S ita epistolam claudunt . Haec per Secundiant m Pres terum , Pullentium Lectorem , ct Canaidianum Exorcistam transmisimus Gnritari tuae. Presbyterum quidem dirigunt, ut reluctantem Germinium disputatione convincat; reliquos duos velut testes , ut reor, novae emittendae professionis, si sortὸ ad hane induet Germinius potuisset. Grande enim Arianis erat perfidiae emolumentum , si Germinium , quem , ut Hilarius disserit in lib. adv. Auxentium , socium impietatis habuerant , quemque catholica prosessione apud eundem Hilarium ibid. pag. I 339. exstante, resti piscentem viderant, denuo ad propria

castra reducerent.

IX. Ioviniani Haeresarchae damnatio , di damnationis facta per epistolam intimatio , quam ad Italiae Episcopos Doctores Presbyteri Romanae Urbis detulerunt, luculentissimum suppeditat documentum prisci ejusdem moris, quo eum Encyclicis mitti Presbyteri eonsueverunt. Quis fuerit Iovinianus, quive ejus errores, prodit Hieronymus in duobus libris adversus ipsum editis , & S. Augustinus de haeres. c. 82. Errores ab ipso Hieronymo fortasse Siricio denun. ciati, Pontificem compulerunt, ut ad examen revocatos damnaret . EX stat epistola , quae tametsi in vulgatis Conci- Iiorum collectionibus ex Isidori editione legatur cum epigraphe ad diυersos Episcopos: In collectione nihi Iominus Isi. dori ejusdem M S. , qua etiam usus est Baronius , dc exstat hodieque in UaIliceIlana Bibliotheca, Iegitur: Siricius universis Episcopis . Rem itaque aggreditur Pontifex ab usu epistolarum Pacificarum, quas ab Apostolica Sede recipiebant Episcopi. Optarem semper , Fratres ebarissimi , dilectionis pacis vestrae sinceritati gauκia nunciari , it aut vicissim discurrentibus literis , sospitatis vestrne juυnremtir indicis. Ex quo discimus, quod quemadmodum in Paschalibus Encycli

Cis quandoque de nunciabantur, & oppugnabantur Errores,

ita in Pacificis quoque id fuerit observatum , de quibuS ma nifeste Diqitirco by Corale

183쪽

ni seste loquitur Siricius . Ioviniani deinde recensitis erroribus , addit. Facto ergo Presbterio, constitit doctrinae nostrae , id est, Chrisianae Legi esse contraria. Unde Apostolicum secuti

praeceptum , quia aliter quam quod accepimus, annunIiabant , omisatum nostrum tam Presesterorum , O Diaconorum , quam etiam

totius cieri una suscitata fuit sententia. Vel ut alii Codices Iegunt . Unam scitore fuime sententiam , ut BUinianus , Auxenistitis , Geniaι is, Germinator, Felix, PloI inus, Martianus , yn-nnarius , oe Lugenioqus, qui incentores novae baere sis , ct blaspiamiae in nri sunt, Diυina Murentia, ct nostro judicio in peri petuum damnati, extra Ecclesiam remanerent . Ad Encyclicum hocce decretum Provinciis intimandum, Romanae Ecclesias Presbyteri delecti sunt, cujus delectus motiva in hunc modum proponuntur. Ouod custodituram sanctitatem υestram nonnmbigens, baee scripta direxi per FraIres , Compres teras m os , Cresentem, Leopardum, o Alexa Irum , qui religiosum

emium fidei pο sint spiritu adimplere ferventes. Potirema haec verba , quibus illorum fidei Zelus commendatur , id quod

dicebamus eorto confirmant, eos videlicet directos suine adde sensionem decretorum , atque ad errorum resutationem ,

suscepta etiam disputatione, faciendam. X. Ex epistoIa , quae unica exstat , responsi va S. Ambrosi, quaeque lucu Ienter ostendit, septemdecim amplissimas Provincias tunc Episcopo Mediolanensi subjectas, Encyclicum Siricii decretum subscriptione firmasse, colligitur imprimis harum mutuarum epistolarum usus, dum omnium nomine ita aggreditur. Recognovimus literis sanctita;is tuae boni Posoris excubias , qui diligenter commissam tibi dandam

serves, cu pia solicitudine Christi ουiis custoὰias, dignus qhem Oves Domini audiant oe sequantur,inideo quia nosti Oυieulos cir Ri, lupos facile deprebendis, ct occurris quasi providus Postor , ne isti morsibos persiae suae ,seratique ullulatu Domin iacκm Ου e d pergant. Laudamus hoc , Domine Fra:er dilem 1 si me, o toro celebramus affectu . Errores deinde recensent, de urgentissima brevi animadversione rationes addunt, quibus prava singula Ioviniani dogmata perstringuntur: denuntiant ipsum quoque Imperatorem exsecratum fuisse orrorum au. thores, concluduntque missos Presbyteros id egisse demum, ut pravitatis sequaces damnarentur . Quam S sementissimus

184쪽

DE LITERIS ENCI C.

exsecratus est Imperator, ct omnes qui illis υiderunt, quasi Fae-Ἀam conragia refugerunt: sicut testes sunt Fratres Compress teri nostri Crescens, Leopnrdos, ct Alexander, sancto fer-π-tes spiritu , qui eos omnium exseeratione damnator Mediolanens ex Urbe quus profugos repulerant. Sequebantur Episcoporum subscriptiones, quorum tamen nomina exscriptoruni negligen- .

tia nobis invidit. XI. Hos, ut reor , mittere suadebat Basilius in epist. 48. ad S. Athanasiam . Quum enim in aliis epistolis orientis statum exposuisset , hortatur ut Legatos dirigat ad occidentis Episcopos, qui literis suis orientales excitent ad

discordiarum occasiones relinquendas tum circa dogmata ,

tum circa disciplinam . Asserit quoque aptiorem ipso esse neminem, & subjungit . Innumeros illos , quos pro pietate tulisti labores, uno isto opere confirma. Uiros aliquos Ecclesiae tuae potentes is doctrina Irena ad Occidentales Epycopos mitte , qui

quibus calamitatibus occupemvr , ac premamur , iliis exponaης.

Instrue illos forisa narranai qMn utantur . Glo Samuel Ecclesiis. . Pete gratiam is Domino. 3Dere Dion aliquod pacis infer , relinque Ecclesiis . Seio quam Iangueant epistolae ad conferendam operam ranto negotio. Verum neque ipse aliorum solatis , o ad-jumento opus babes , non magis quam AIHetarum dexterrimi puerorum acclamaIione et neque vos ignorantem docemus , sed sedulo ne sat enti impetum conandi intendimus . Ad reliquas

quidem Orientis res opas forsan habebis plurium cooperalione , ct necessarium fueris exspe Liare eos, qvi ex Occidente υenturi sunt. Tanti faciebat Basilius. harum epistolarum concordiam , qua feliciter cedente, post Athanasii classicum , victoriam certo sperabat, si Pres teri potentes , & edocti formam Attiana sanam , occidenta jibus proximas orientis jacturas aperirent . In epistola quoque s 2. ad eundem data , ' quum commendasset Athanasi zelum in edendis hisce

mittendisque Encyclicis , subjungit Baslius. Et jam quoque le Sacro Cleri tui coetu missum υenerandissimum Fratrem Petrum multo cum gaudio excepimus, bonumque peregrinationis it s Ia- iborem probavimus , quem juxta dignitatis tuae mandaIn exeqΠ- tum esse 1e , conciliaris quae erant contraria , corinnectis , quscerant divulsa . Haud aliter Damasus celebrem Tomum, qui

dicitur occidentalium, transmisit ad Illyricianos per Elpi dium Diqiligod by Corale

185쪽

DISSERTATIO PRIMA.dium Presbyterum , aut Episcopum , ut aliis placet; qua de re accuratius in Commenta iis ad Patrum Chalcedon Ad locutionem tractabimus. Id autem agebat Pontifex , ut illi Episcopi, qui cum aliis XXXIV. Asianis Episcopis ad elati , Encyclicam Lampsaceni Concilii suscipere detrectabant, ad meliorem frugem , si fieri aliquo modo posset, traducerentur. Synodum iccirco celebrarunt Illyriciani, &ad Asia nos Synodicam scripserunt, in qua de Elpidio. Pluribus ad

vos scribere noluimus , quia missus es unus ex omnibus Dominus noster o Comminister Elpidius, accuraIὸ exploraturus pra dieaIionem Nestram docebis vos veram fidem praedicare . XII. Ad Concilia proinde Presbyterum semper dirigebat Apostolica Sedes , qui praeter Iegati munera, doctrina & in dustria fidei , disciplinaeque caussam tueretur . Equidem Presbyteros ad id missos eo munere pro dignitate sun.ctos , testantur acta Ephesina praesertim, atque Chalcedonensia.

F. XI. DE PONTIFICIS, PRIMATUM, ET METROPOLITANORUM OFFICIIS IN ENCYCLICA QUALIBET SUSCIPIUNDA .

I. Ratio disquisisionis proponitur. II. En cIisae ad Apo Ii- eas Ecclesias dir gendae . III. Apostolicae Romanae Sedissententia praesertim expetita. IV. Id in ea D Eu cistis ex Petro Gosologo expenditur. V. Hinc acta Arelatensa , es Sardicensia diriguntur ad Pontifices confirmanda . VI. Basili testimonium in caussa Schismatis Antiociani expensum . VII. Rem Albasini ad Basilii Itieras responsWm . VIII. m. octiear a Romana Sede seia conditas , sex probatas Suffraganeis intimabant Metropesitani . IX. Id ex Uictore Pont. ἐκ Pnsebatis eostr ersia expensum. X. Et ex epistola Coelestini ad Nesoriam data . XI. Cujus p deris esset apκd Suffraga

186쪽

DE LITERIS ENCΥC.

fraganeos Metropolitanorum eonsensus . XII. Expevditur formula, qua Arserius , ct Abismatisi Meletiani ad unitatem funt recepti. XIII. Deponitur in VII. 8nodo Nacboliensis Episcopus , quod susceptam S. Germani moelieam Metropo-ιitae suo non intim set . XIV. En Alcae in MetropoIitieis ebiυis serυatae. I. Is non indiligenter disputatis , quae ad Diaconos , Curis I sores Dominicos, spectabant, oc ad Doctores Presbyteros , illis quandoque sociatos tum ad Encyclicam desereniadam, tum ad id propugnandum , quod communi sanciebatur consensu , methodica ratio postulat, ut de personis in-Τuiramus, quibus tradebantur Encyclicae, ut propria subcriptione roboraretur, quod erat definitum, idemque peculiari quadam ratione ab Ecclesiarum Pastoribus subjectis fi delibus promulgaretur, fide obsequioque suscipiendum. Cum enim Encyclicae ex scopo suo, dc fine respicerent unionem animorum , fidei unitatem , unam dogmatum retinendam professionem, S impostorum commercia evitanda , nisi ordo interveniret ac servaretur aliquis, dissiculter ea omnia obtineri potuissent ; ae proinde activum in docendo Ecclesiae Magisterium innotescere in tanta Episcoporum multitudine, atque inter Ecclesias tanta terrarum mariumque Iatitudine dissitas , vix ae ne vix quidem potuisset . Quamobrem diligentiori eriterio inquirenda sunt vetustatis monuismenta , explorandaque prisca in iisdem recipiendis consuetudo: unde promulgationis modus eruatur.

II. Certum est, quoties ab Episcopo aliquo, aut quapiam Synodo emittebantur Encyelieae, deserri hasce ad Apost licas Ecclesias , ae Primarias Sedes consuevisse. Non secus enim ac Irenaeus, Tertullianus aliique Apostolici , & vicinioris seculi Scriptores , quum agunt de fidei controversiis solvendis dirimendisque, consulunt , quin imo & jubent ad Apostolicas Sedes confugere: ita minime ambigendum est,

quin recepta eadem servaretur in Encyclicis consuetudo , per quas decreta Ecclesiis intimabantur , ut ipsae quoque proprio calculo suffragioque docerent , aut confirmarent , quod erat decretum,& fidelibus intimatum. Consuetudo Originem

187쪽

DISSERTATIO PRIMA.

ginem suam habet in Apostolica priori Eneyclica Hierosolymitant Concilii, quae tametsi ad Ρalaestinae Syriaeque Ecclesias directa , primit m nihilominus in Hierosolymitana

Eccles a suit promulgata . Morem hunc observans Antiochen a Synodus, quae Paulum Samosa tenuin damnavit , ejusdemque proscripsit haeresim, epistolam ad Romanum Pontificem , & ad Alexandrinum Antistitem direxit. Cornelius quoque Encyclicam adversus Novatianum a se editam, Fabio Antiocheno, & Cypriano Carthaginensi inscripsit : Si. militer Alexander Alexandrinus AleXandro Constantinopo. 1itano, ceterisque Patriarchis suam. Quod testatum reliquere Epiphanius haer. 69. n. I. SOZOmenus I. I. c. I s. TheO- doris. l. r. c. q. , qui di illud annotat, missam candem ab Alexandro sisisse ad Philogonium Antiochenum , Eustathium Berroeli iam , doctrina inter alios spectatissimum , &ad Maximum Hierosolymitanum . Liberius autem in epistola ad Constantium asseverat, eandem ab Alexandro olim ad Silvestrum directam , suo adhuc te inpore in Aptastolicae Sed is scriniis conservari . Id ipsum de aliis quamcertissεme

constabit ex his , quae di spa iam dicta sunt, & in seqq. Di Diari. erunt disputanda . Rationem certe evulgandorum Scriptorii nu, quae ad publicum Ecclesiae bonum pertinerent,

non inepte proposuit Iustinianus Imp. in Epilogo ad Novellam VI. his verbis. Sanctissimi Patriarchae uniuscujusque moecesis hare proponant in Ecclesiis sub se constitvsis, o manifesta faciani Deo amabilibus Metropolitis, quae a nobis consti--: a sint . Illi qMoque rursus etiam proponant ipsi ea iv ROIropolitana Sancti ma Gelasia , ct eoUilutis sub se Episcopis baee ianifesa faciant: Illorum vero fingia i in propria Ecelsa haeci proponant, ut nullus nostrae Reipublicae lavoret , quae a vobis ad honorem , S aol netumentum magni Dei , c, Salvatoris Nostri

Ise Cur isti dispsin fani. Iis gemina sunt, quae habet No-

vel I. ψ2. ad Menam Patriarcham Constantinopolitanum . Custodiat itaque Beatitudo tua, ne recte adnotata svut, Smittat ipsa per suas Deo di ectas hieras omnibus Sali. ii sinis Metropolitis sub ipsa existentibus, quorum cuilibet cura erit, ipsa manifestata sacere Sancti imis Gelasiis sub ipsis ordinatis, ut nemiuem ex omnibus Iareant quae Sacerdotio υisa sunt , ci ab

188쪽

DE LITERIS ENCI C.

I sIII. Romani autem Pontificis confirmatio requirebatur, atque consensus proindeque ad eum primo Eneyclicae erant dirigendae. Si enim Pacificae, atque Formatae tanta religione a Romana Cathedra postulari consuevere, quanto magis Encyclicae, doctrinale decretum proponentes, atque Ecclesiam docentem repraesentantes, debuere saltem ab eadem eonfirmari. Erat enim inter Apostolicas prima , primam habebat Ecclesiae dotem, Cathedram unam, ut optatus l. 2. ait, ac primum fuerat constituta doctrinalis aedificii indamentum, utque cum Synodo Aquileiensi loquitur S. Ambrosius in Epist. ad Imperatorem e Inde in omnes venerandae communionis jura dimanant . Qua de caussa in celebri illa disceptatione de vocum Usiae, & Hypostasis usu,

ob quam totus oriens circa ann. 362. contentionum procellis vexabatur, tametsi Athanasius in Synodo Alexandrina , Basilius epist. 43. ad Gregorium fratrem, Nyssae Episcopum, aliique exercitatissimi Tractatores per mutuas hasce epistolas, rem dissicultatesque unanimi consensu evacuassent, statuissentque , Meletium legitimum esse Antiochenum Episcopum , cum nihilominus Apostolica Sedes ad Damasum usque pro neutra parte sententiam tulisset suam , S. Hieronymus ad eundem Damasum scribens epist. s6. 37. & 38. testatur, haesisse se hactenus , atque haerere dubium , cui se parti addiceret, donec Cathedra Petri judicium suffragium. que tu li siet . Eadem de caussa Cyprianus omnes quotquot edidit Eneyelicas ad Romanum direxit Episcopum . Unde uum in caussa Marciani Arelatensis literas a Gallicanis Epi-copis accepisset, sententiam suam postulantibus, ille controversiam omnem ad Stephanum terminandam misit, inquiens in epist. ad eundem , quae est 6 . Quapropter facere oportet plenissimas literas ad Gepiscopos nostros in GaIlia consti-IMIos, ne HIra Marcianum pervicacem ct superbum , ct diυisae pietatis, ac fraternae salutis inimicaem , Collegio nostro infultare patiantur. Et ad calcem epistolae: Significa plaxe nobis, quis in Ioeum Mareiani AreIate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem Fratres nostras dirigere, ct eui scribere debeamus. Ex quo praeclare quod supra ex Paschalibus Theophili Alexandrini disserebamus, confirmatur, Patriarchas videlicet atque Primates, Encyclicas hasce ultro citroque mit-

Κ . tentes

2 8 2s 3

189쪽

tentes, admonitos simul etiam secisse Episcopos omnes de .sunctorum siqui erant Coepiscoporum atque insuper recens electorum nomina indicasse , ut per Pacificas communionis commercia prosequerentur. Non secus Apostolica Sedes et e ctorum noviter in occidente Episcoporum nomina orienta. libus aliisque intimare consuevit: Cujus consuetudinis Iucu. Ienter meminit laudato loco Cyprianus.

IV. Eutyches a Flaviano in Synodo Constantinopolitana damnatus, scripsit ad Dioscorum, ad Thessalonicensem An tistitem , ad Petrum Chrysologum Ravennatensem, aliosque; appellationem quoque apud Leonem M. interposuit , cujus exstat epistola , a Lupo sub finem Synodici Cassin. vulgata . Quemadmodum Flavianus quoque Pontificem factae

damnationis reddidit certiorem. Petrus autem Ravennatenis

sis judicium minime protulit: Quinimo epistolam, ad Eutychem scriptam, in hunc modum claudit. In omnibus autem hortamur te , Fratre honorabilis, ut bis, quae a Beatusimo

Papa Romaηae Ciυitatis scripta sunt , obedienter πιιendas , quoniam Beatus Petrus, qui in propria Sede υivis, S praesidet, praesar quaerentibus fidei υeritatem. Nos autem pro studio pacis , ct fidei, extra consensum Romanae Cicitatis Epiycopi causssas fidei audire eon po sumus. Patet hinc, eos Omnes, qui

pacem fidemque consectabantur, Petri Cathedram, in eminentissimo inter Apostolicas fastigio collocatam, nunquam non respexisse: Non secus ac Israelitae iter per Arabiae deserta facientes, ne aberrarent, prae oculis Tabernaculum habebant , quod ut pergere , aut cons stere cernerent, consistendo ipsi , aut pergendo imitarentur. V. Ex recepta hac consuetudine, Acta Synodorum Arelatensis, & Sardicensis , quae jure merito oecumenicis Conciliis comparantur, communi Episcoporum orbis subscriptione firmata , supremam in EccIesia aut horitatem obtinue runt . Arelatensis enim non nisi per Pontificem propria constituta de nunciari voluit: In epistola quippe ad Silvestrum, ad quem Concilii acta mittunt , haec inter alia habent Patres : PIacvit etiam is te , qui majores Dioecesis tenes , per te potissmum insinuari. Synodus vero Sardicensis in epistola , cum universis Concilii actis ad Iulium missa, haec suggerit. Tua axIem exceIIens prudentia dciponera debet, ut per tua

scripta Dissiliroes by Corale

190쪽

LITERIS ENCTU.

seripia qui in Sicilia, qai in Sardinia,min Italia sunt Fratres nostri , quae didia sunt, re quae definita, cognoscaAt e ct ne

ignorantes eorum accipiant Iiteras Communicatorias, quos extra

Episcopatum justa sententia declarabit . Perdurantem eundeminorem , minimeq; omittendum, ad Leonem scripsit FIastianus Constantinopolitanus , Eutychetis recolens damnationem . Exstat inter epistolas S. Leonis , & haec suppeditat annotanda . De iis, quae de eo dudum egimus , misimus ad Beatitudinem vistram Iiteras, quibus docuimus , ct Presbterio illum esse nudatum ut Saactitas vestra hoc caeno cens, quod eirca illum actum est, omnibus Episcopis sub Beatitudine υestra δε- gentibus, manifestare dignetur illius impietatem, ut nescientes aIiqui , quid ille senserit, quasi ad Orrbodoxum vel per Iiteras, wI

per aIiquam conjunctionem loquantur.

VI. Sed quid vetustatis documenta congerimus in argu mento demonstrando , quod per semet evidentissimum est λUt enim Eneyclicarum scopus est animorum concordia, Ecclesiarum pax, & unica fidei statuenda pro sessio ; unde Ecclesia ipsa consurgit , acies quam rectissime disposita , atque in membrorum Capitisque conjunctione persistens; ita Pontificia praesto fuerit confirmatio necesse est . Agnovit id cum in caussa dissidioque Meletii, vitalis, ct Paulini, Antiochenorum eodem tempore Episcoporum, tum in aliis orientis controversiis, Basilius M. Priorem enim, quod attinet, ut finem aliquando acciperet , Romani Pontificis confirmationem imprimis praestolari oportere, suadet in epistolas 2. ad Athanasium , qua apud ilIum instat , ut Dorotheo Meletii Diacono & iple Diaconicam tribuat , ad Cursoris munus obeundum . Visum est autem mibi consentaneum , DI scribatur Episcopo Romae, ut quae No geruntur consideret, detque consilium: θ quoniam disciis est , ut communi ae Gnodico decreto aliqui illine mittantur, ipse sua autboritate in ista causssa usus , υiros eligat ad ferendas quidem itineris molestias idoneos , verum juxta ad hoc accommodos: ut mansuetudine, ct Dellita:e ingenii, eos qui distorti, o obliqui apud nos sunt, comi-gant, apte, ac dispensatoriὸ sermonem attemperantes. Illustre hoc testimonium nos primo edocet necessitatem, ut in Encyclicis, ad Episcoporum ostendendum consensum, atque ad docendum ordinatis, Pontificia confirmatio obti- i

neretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION