De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DISSERTATIO PRIMA

tum de schismate Novatiant,ad se per diversos Domini eos Cursores allatas, in Presisterorum conventu recitatas fuisse , & in Aliari positas. U. Enimvero obstrictos fuisse Primates, Encyclicae promovere recitationem , nec ullo modo intercedere , docent acta si Chalcedonensia Actione I. , ubi judiciale examen institutum est adversus Dioscorum , qui subdola arte impediverat , ne Dogmatica S. Leonis ad Flavianum , ab Hilaro Diacono cur-4 9 fore delata , in pleno coetu Ephesini Conciliabuli recitare-l tur. Examen ibid. legitur pag. 87. Tom. II. Conci l. edit. l Hard. atque in eo per multiplices testes probatum est , t quod septιes juraυit coram omnibus facere eam recitari, ου ηοου est tecta . Quo de jurejurando testatus est Theodorus Claudiopolitanus Episcopus . Quia juraυit omnes scimus e S quia non est Iecta , confitemur. Hinc etiam Actione III., ubi iterum in eandem Dioscori personam examen institutum est, istud inter alia gravissimorum criminum capita recensetur: proindeque Pascha sinus , Apostolicae Sedis Legatus, a Patribus, ut pro sententia damnationis serenda primam haberet interlocutionem , rogatus inquit, ibi pag. 3 6. Super hoc vero , neque epistolam Iegi permisit Beatissimi Papae Leonis , scriptam ad S. Memoriae Flaυianum, re Me frequens rogatus a Portitoribus recitari eam, S cum juramento fieri lectionem promittense qua non Iecta, scandalum , S laesionem S. Dei Ecclesiae per totum orbem

terrae perti Ierunt . Portitores , seu Dominici Cursores tenebantur quidem recitationem efflagitare. Sed si Metropolitanus caussaretur , ante recitationem se aliqua in Ecclesia expedire velle, id a Cursoribus concedebatur, dummodo idem Metropolitanus jurejurando affirmaret, se ad recitationem subinde deventurum . Iccirco in sententia damnationis Dioscori, quam unanimis Chalcedon. Synodus tulit, ibid. pag. 370. haec leguntur praemissa . Primum quidem, quia epiROIam

a Sonctissimo Archiepiscopo senioris Romae Leone directam recitari probibuit reυerentismis Episcopis Ephesi congregatis , SMς post promi Ones suas , ct juramenta plurima sicut nos praesentes noυimus . Gravis equidem suit haec depositionis, damnationisque poena , sed jure meritoque ei illata , cui nefas haudquaquam suerat, Encyclicae recitationem inhibere. Cum enim id omne epistolarum genus pacem , concordiam, fi-

202쪽

DE LITERIS ENCΥC.

deique unitatem intendat, reus gravissimi criminis jure declarandus , qui, praepedita earumdem evulgatione , resecat ea omnia, atque solvit. Idem crimen Liberio Pontifici a Constantio fuit objectum , cui ille respondens Constantio in- quam, non Lucifero , ut festinanti calamo scripsit Du-Pin Novae Biblioth. p. 7s. ait: Multi Ecclesiae membra laceraret festinant, qui coη xerunt me literas suppressise , ne crimina ejus Athanasii quem dicebant condemnasse , ad omnes paterent. At satis omnibus clarum est, nec qui1quam negat, nos Orientalium ιiteras intimasse, Iegisse EceIesiae , Iegisse Concilio, atque ad baec etiam Orientalibus respondisse. VI. Metropolitae deinde erat , quum Encyclicam epistolam suscepisset , stylum , dicta , sententias, aliosque characteres, priusquam illam recitaret, sedulo accurateque trutinare . Quapropter Iulius Ponti sex, quum post Synodum Tyriam Eusebianorum epistolas recepisset, ab Encyclicarum stylo, genioque quam maxime discrepantes , censuit esse supprimendas . Testatur id in epistola ad eosdem data, quae exis stat in Apolog. Athanasij ad Constant. Pag. 7 O. Ego certe cum literas vestras evolserem,post υarias ultro citroque cogitationes, eas supprimendas putaυi, ea spe, quod crederem,satrem aliquos ex vestris adυenturos , nee fore opus si modi epistolis , nesi illae in publicum promerentur, multos b c dolore incerent. Ceterum ubi nullus υestrum supervenerat, necessum fuit, ut eo proferrem. En quanta Metropolitanos, atque Primates publicandarum Encyclicarum urgeret necessitas i Nomine enim Concilii Tyrii, & omnium a Teclarum eas Pontifici dederant Eusebiani. Sed institutum nihilominus examen , & quae in illis indigna deprehensa sint, pergit reserare Iulius. Credite mibi, omnes aimiratione Heni υiae induci poterant , ut crederent, istiusmodi literas a vobis profectas esse, in quibus rixandi potius , quam charitatis affectus eminebat. Γuod si ambitione elaqueηtiae ostendendae, conscriptae sunt ab eo , qui stiriavit , id certe studium nis alios spectat. In rebus enim Ecclesiasticis non specimen eisquentiae, sed canones Apostesici requiruntur, operaque dari solet, nequis ex paruis in Ecclesia scandalizetur . Eundem morem, disciplinamque eandem secutus est Cyrillus Alexandrinus , qui dum unio cum Echismaticis orientalibus per Paulum Emessenum tractabatur, similes a Iohanne,& Synodo Antiochena dire, Dissili od by Corale

203쪽

ctas epistolas omnino rejecit, nec audire quicpiam passus est , nisi Johannes debita , ac peculiari Encyclicarum forma reseriberet: quod in epistolis ad Acacium Melitinensem Episcopum testatum reliquit ipse Cyrillus , dc exstant in III. parte Conc.

Ephesint . v II. Verum anteaquam ad ulteriora gradum faciamus, animum intendamus oportet ad ea, quae in Encyclicarum recitatione praemitti consueverant, & quorum uberem exhibent censum acta promulgationis Encyclicae de Pace , quae primum a Synodo Antiochena sub Johanne , Alexandriae deinde terminata est , atque compIeta . Paulus Emesseniis primum pro ineunda pace apud Cyrillum legatione sunctus est, re tamen infecta , reversus . Quare in Synodo Antiochena iterum discussa controversia, alteram a Iohanne Antiocheno Patriarcha , nomine omnium e Xaratam, & ab omnibus quot quot ex Orientalibus Schismati adhaeserant , subscriptam epistolam obtulit in secunda legatione Cyrillo , qui quum eam adprobasset , eodem Paulo Emesse no praesente , & Iohannis epistolam, orientalium omnium nomine conscriptam proferente , coetum indixit, cui adsuere Tractus Alexandri ni Episcopi, & tota Plebis frequentia . Haec ex Tom. I. Concit. p. 1689. Encyclicae evu Igationi exordium in Synodo secit Cyrillus , idibus Maii hisce verbis . Eos qui pietate firmi sunt , o

sacrorum dogmatum certissimam , atque ornatam babent fidem , rerram uberem nominat Dominus, dicens r Er eritis vos terra pinguis , dicit Dominus omnipotens, ct benedicent υos omnes gentes .

Terram vero uberem esse dicit foecundissimum, ct fracti feram , et

fructuum domesticorum mm rem, sique miricem. Hujusmodi autem est omnis Deo amabilis , Ssancta anima , cultorem υHuIi quendam S seminatorem totius boni omnium sortita Christum, q: i etiam sacrorum nobis dogmatum eorruseat scienti Φ . Sed omnium inimicus, boc est , Satanas , enitar m tempora superseminantes tritico ma- Iigna etietania. Verumtamen licer floreant, reciduntur : eritque is ager purismus . Expulsus igitur est ab omni Ecclesia Nestorius impius , amara Diaboli vera zizoia : S concordant de cetero per omnem consistemes orbem torrarum Dei ciatores Episcopi, rectam,

eg unam confitentes fidem. Copulari Fqπidem sunt nostris Ecclesiis ,

magis autem totius Orbis terrarum, etiam apud Orientem constitu

204쪽

DE LITERIS ENCTG. tae. GUes etenim sunt Deo amant usimi Episcopi ibi constitati re- Etam S sine profanatione fidem ; suae autem scripsit ad me Deo

amant issimus, o reυerenti mus Episcopus Antiocbiae Iohannes, quaeυe ego aci eum scripserim, Deo favente , audietis. Istiusmodi exordium consecuta est recitatio epistolae Iohannis Antiocheni, in qua haec tria aperit . I. suscipiendam veIut Oecumenicam , Ephesinam Synodum. II. Fidei sormulam interserit, qua omnes profitebantur, cum Virginem Dei Genitricem esse dicendam , tum idiomatum communiis cationem, quae ex admirabili asserta illa hypostatica unione consequebatur . III. tunc primum anathema in Nestorium ab orientalibus omnibus prolatum est, suscipientibus, velut legitimam , Maximiniani in Iocum dejecti Nestorii in Sede Constantinopo Iitana electionem e testantur insuper, se cum universis catholicis Ecclesiis communicare. Epistolam illam orientalium excepit recitatio Encyclicae Unitivae, seu de Pace S. Cyrilli . Quibus perlectis , Paulus Emesianus legatus pro coronide dixit . BenedιZius sit Deus, quod ego nune primum ad vos loquens , per pacis appellationem pleratem vestramsalutare diσnus habitus sum : qui pacem partim dederim, Spacem vicissimacceperim, pacem omnium bonorum caussam , pacem amabilem,m Deo ebaram, quam orbi terrarum per Spiritum Sanctum largitus est Dominus Iesus Cbristus. Ipsi gloria, una ct Patri, eum Sancto Spiritu, in secula . Amen . More consueto eaedem episto- lac directae sunt ad Coelestinum, ejusque successorem Sixtum , qui eisdem , ut ibid. legitur , suum addidere ealculum , di adprobationem . Quae omnia prolix ε explanabuntur in Dissertatione de Adlocutione Patrum Chalcedonensium , in qua istiusmodi Encyclicae cum reliquis , a tem pore Nicaenae Synodi usque ad Chalcedonensem publicatis, indubiae velut fidei formulae , commendantur. VIII. Quotquot autem haeresarchae , aut haeretici per recitatam Encyclicam impetebantur , iidem aut errorem deponere, aut subjici poenis in Encyclica latis coacti erant. Unde quum in Synodo Mediolanensi Synodi ea & Encyesica Sardicensis legeretur , qua Valens , & Ursacius declarabantur haeretici, nullum illis effugium patuit, nisi poenitentiae libellum offerre , teste Socrate l. 2. c. I 6. , qui, laudata Sardicensi Encyclica, subjungit: His compertis, Ursacius,

205쪽

DISSERTATIO PRIMA

S Ualari, qui prius Artaxorum dogmati mordicus adhaeserant, damnato priori studio, Romam se conferunt. EI.Iibellum poenitentiae Iulio Episcopo pονrigentes , vacem, ac fidem ConsubflaxitaIis a Iexi sunι; scriptisque ad Abanasium titeris , Uirmaraxi se

dum Ursacius , ου GIeηs, prospera rerum Athanasi successu pro. Rrati λυictique , tuηe temporis in fidem Conisu a ηι talis consensere . Mediolani quidem id primum se feci me , tellantur ipsi in libello, apud Hilarium in fragmentis pag. I 29 T. e stante, cujus epigraphen hac formula expreta eis . Exemplum episο- Iae , quam post re vinationem Orientalium, AIbanasium reum non esse , in Urbe Roma bolograpba manu Ualeas perscripsita, ct -- facias subseipsit. Ex quibus patet cautio , adhibita in reorum

contumacia revincenda . Videantur quae antecedenter Hilarius ipse annotaverat.

IX. Hanc Haeresiarcharii in post Eneyclicas palinodiam nobile testatur monumentum in causa Nestoriana . Quum post priorem Encyclicam , Nest Irii scripta a Cyrillo examini iterum subjecta , atque ad Coelestinum per Possidonium

Diaconum fuissent transmissa, Ponti sex una cum Occidentis Episcopis, rescripsit, ut Nestorius aut errata abjuraret sua , aut depositionis sententiam experiretur . Cyrillus , hisce acceptis epistolis , iterum coegit Synodum , &cum Coelestini, tum reliquorum Episcoporum de nunciationes per quatuor Episcopos Constantinopolim missos , Nestorio intimavit. De praediliis utriusque Encyclicis loquitur Basilius Seleuci ensis Metropolita in Isauria , cuius Synodica exstat in Tomo Encyclico, post Synodum Chalcedonensem edito; atque inter alia sic . Beatus Grillus, dum nyerte contra Nestorii vesaniam dim,earet , S Beato Coelestino , Gelasiae Romanorum Pastori, particeps esset pro υeritatis defensione maximaes propugnator emicui: , quando uno fonte , S iisdemfallabis isse ea eriptis , impietatem Nestorii perculit . Episcopi die γ. Decembris ann.

43O. epistolas attulerunt , quarum recitationem , responsionemque per sex dies tergiversando, more Haeresiarchis sol. lenni distulit Nestorius. Dies autem 7. Decembris anni 43 , quo erat litera Dominicalis E, dies erat Dominicus; unde eo die oblationem, ες recitationem Encyclicariam legimus sactam. Ex quo etiam roboratur proposita a nobis in superiori-

206쪽

DE LITERIS EN CTU. T63

bus ex Dionysio Corinthiaco coniectura , istiusmodi stilicet epistolarum recitationes apud Populum diebus seisivis suisse institutas . Coactus ergo Nestorius respondere , Legatis in Ecclesia considentibus , sermonem antea ad Populum habere voluit . De quo Marius Mercator, adducens Nestorii ser- 428 mones , scribit . Sermo duodecimas in Ecclesia habitus , in qualiteras Coelestini Episcopi , ct Grilli AIexandrini denunciarimes Aeeeyir , septimo Idus Decembris , Co Haru eodosii XIN. , ct Ualeatiniani III. Auginornm , post sextum diem , quam eassdem literas sumsit. Pars hujus sermonis ex alterius translatione legitur in Synodico Cassinensi, ubi antiquus Seholiographus cap. I. pag. ε 7. annotavit. Sermo Nesarii Constantinoia

poIitani Episcopi , qnem dixit, dum tardius intrasser ad mensas , eo qκοd necessitares poposci ent insecretario. Secretarium erat Λul a , in qua Episcopi cum Presbyterio Ecclesiastica negotia discussuri, solebant convenire. Scholion quidem non annotat ex ignorantia ne , an data opera , non disputo; censetur enim illud esse Irenaei, atque ex Tragoediae libro, quem adversus Ephesinum Concilium edidit 9 non annotat , inquam, diuturnioris morae hujus legitimam caussam . Quae sane non alia esse potuit , nisi quae fuerat aquatuor legatis Episcopis allata, qui, quum ante sex dies Coelestini ,& Cyrilli Eneyclicas Haeresarchae intimassent , di quotidie, ut, semotis tergiversationibus , sibi quic piam reponeretur, instassent , post altercationes tandem die sexto improbum , ae versipellem hominem Encyclicae respondere coegerunt : quod ille ne per epistolam quidem , sed per concionem secit .

Sed quoniam narum Eneyesicarum recitatio argumenis tum, quod regerimus, mirum in modum illustrat , accuratiore indagine rem omnem emusisse juvabit . In Synodo itaque Ephesina recitatae sunt duae illae epistolae Coelestini , 43tα Cyrilli, quae per praedictos Legatos fuerant ad Nestorium delatae . Noverat Synodus quale obsequium Eneyclicis debe. retur: Proindeque examen Actione I. instituit., inquirens , quomodo & Nestorio illae sint traditae, di quid Haeresiaris cha respondisset. Actio data est Petro Alexandrino , Primicerio Notariorum , eui ob id concredita erat Encyesicarum

custodia , & apud quem delatio illa, seu intimatio suerat

pro Utione muneris annotata . Is autem in plena Synodo

207쪽

DISS

dixit, ibid. pag. Is os . . Non ea solum, quae Coelastinus ad N rium Icripserat , mill a , o reddita sunt eidem , verum etiam quae . Episcopus Carillus, S uniυersa Aeguli Gradus

per Triopemptum, S Danielem, S Poιamonem, S Comarium . . . . Episcopos desinaverant. Hi, jubente Synodo, rem in hune modum attestati sunt. Die Dominico quum Sanaxis ageretur, ad Epistonati Palatium ascendimus , ibinemque toto praesente clero ,

c hisque fere Alustribus adflantibus, Iiseras , de quibri hic sermo

est, Nemrio tradidimus . Synodus ad haec,probe conscia Episcopos , quibus Encyclicae dirigebantur, respondere omnino debuisse, interrogavit : Fuitne ergo Iiteris ab eo satisfactum Reposuit Daniel Episcopus . Tune nobis respondit, ut postero

die veniremus , S privatim illum conυeniremus. Porro nobis reis

deuηribus aditum interclusit, ct responsum nobis dare non es dignatus . Danielis interlocutionem excepit Theopemptus . Literis , de quibus proxim) distum est , acceptis , constituit nobis , sequenti die sermonem cum eo haberemus . Abiυimus ergo: aepostero die revir)os non admisit , neque etiam satisfecit literis ;sed publicὸ pro conelane eadem , quae ante , b bix quoque deteriora dogmata proposuit. Hactenus acta de recitatione Encyclicarum Coelestini, atque Cyrilli. Ex his I. discimus , Encyclicam die Dominico, & eOram Clero tradi , ac legi consuevisse . II. Nestorium tergi versando per sex dies responsionem protraxisse . III. culpae a Patribus Ephesinis eidem adscriptum, quod literis satisfacere detrectasset. IV. constat Nessorium in ea concione impietati modum aliquem adhibere voluisse; siquidem in illius fragmento, quod exstat, subdole eum docuisse legimus, Uirginem dicendam esse Dei param, S Christi param, quae utraque appellatio quo sit accipienda sensu , ibidem edisserit . Partem hanc sermonis una cum epistoIa Nestorius ad Iohannem Antiochenum direxit , qui Ruso Thessalonicensi scribens, credidit Nestorium resipuisse . Verumtamen haec va- serrimum hominem subdola arte protrudi me, vel ex ipsa ejus contumacia planum est , qua in aliis sermonibus, apud Marium Mercatorem exstantibus, perfidiam aperte propugnat. Interim , quod ad institutum nostrum attinet,sat suerit hinc

ostendisse , Episcopum quemlibet, Encyclicam suscipientem , Pontificia, dc aliorum Episcoporum subscriptione conis sensuque Digiti Orale

208쪽

DE LITE HIS EN GI L.

abs sensuque roboratam , omnino respondere debnisse . Nestorio enim merito Ephesini Patres vitio vertunt, quod Encyclicae respondere noluerit ; quippe nossent subdolam Haeresiarchae artem , hanc modo , modo illam dogmatis expositionem proferentis , ut sucum Veritati faceret . Quod Haereticis

sollenne esse , advertit Basilius M. epist. 73. suis Monachis

data .

X. Si quem autem in Encyclicarum reeitatione facti errorem Metropolitanus adverteret , mittenti de nunciare tenenebatur . Cujus rei nobile monumentum exhibet idem Basilius M. epist. 32. Cum enim apud se haberet librum Marcelli Ancyrani , in quo haereticalis error certo lucuIenterque dignoscebatur , id Athanasio denuntians , spondet se Dominicis Cursoribus , quos in Orientem adventuros praestolabatur, ostensurum librum , ut qui in facto ignoranter decepti fuerant , Marcelli agnoscentes errorem , illius relinquerent de sensionem. Sic enim ille . Quoniam ad hune usque diem in omnibus , quas scribunt , Iiteris exsecrabilem quidem Arium sursnu, ac deorsum versantes , anathematizare , atque ab Ecclesiis eliminare non cessant : Marcellum vero , qui ex diametro ref- pondentem Ario impietatem attulit o hujus experimentum , S demonstrationem reconditum apud me iniquae illius sngraphae Iibri cominem . Attamen istum nequaquam accusare visisuηr Igitur S illius decenter fieri mentionem , praesentia negotia expos

cunt. Itaque ne occasionem babeant, qui oscasionem quaerunI ex eo,

quod Sanctitati tuae conjunguntur qui fide sani sunt , maηMesandi sunt omnibus qui ad veram fidem cIaudieani e re ut posthac

agnoscamus consent ientes, ct non perinde , atque in norit urna pugna inter amicos ,-inimicos sine discrimine versemur. XI. Recitatione peracta , Diaconus, Dominicus Cursor, Encyclicae exemplaria tradebat . Quod discimus ex Tomo Damasi , Orientalibus per Sabinum directo , ubi legimus: Sabinus ex authentico dedit. Ita in Collectione Holstentana . II-le enim authenticum , sive Archetypum retinens, apud Ecclesias, quas perlustrabat, exemplaria a se subscripta , ut illis adhiberetur fides , relinquebat . Hac ratione quando Pr Uus Tomum ad Armenios direxit, Theodosus Diaconus , Dominicus Cursor ab ipso Patriarcha Constantinopolitano Proclo electus , ut Tomum in Armeniam deserret, atque in

itinere

209쪽

itinere apud principaliores Ecclesias recitaret, Antioehiae ilialum in Orientalium Synodo legi curavit , rogatusque suit ab Episcopis , ut exemplar relinmieret . Docet id ejusdem Con-eilii Antioehent Synodica ad Proetum, exstans apud Facundum Hermian. I. I. c. I. Tomiam qui ad Armenios factus est armerentissima nostro filio Diacono Theodosio , qui dignus est tuis dispositionibus minisrare , ob eam, quae inest ei super aetatem, dili- genriam , petiυimus, s utique ad exscribendum , quem ille in Synodo recitaverat, Tomum J V eam omni delectatione ejus fecimus mentionem. Faciebat aHem nobis delectationem non pulchritudo compositionis soIa , neque argumentationum multitudo contra inramque partem adversantium pertractata , quantum ipsa sacrorum dogmmum cautela simul , S pietas . Pietas quidem , quia regalem Disivarum Scripturarum in bis,quae dicebantur, verbum υeritatis recte confitens , pragebas, non fine testimoniis Scripturarum praesumens aIiquid ex potestate propria praedicare ' cauteIavere,quia cum divinisScripturis etiamPatrum dicta ad probandum quae dicebantur, proponebas . Quo ex loco elucet ordo in En cyclicarum susceptione observatus , ut examen primo , atque argumenti expensio institueretur e Diaconi deinde ossicium , di an debitis cautelis munitus incederet, disquirebatur : ac

tandem Encyclicae exhibitio , Iectio , di exemplaris postulatio sequebantur. XII. Si denique abs utraque contendentium parte adessent Encyclicae , examini omnes suo cum Presbyterio Metroponta subiiciebat, di post examen Encyclicam dabat non simplici,& epistolari methodo , sed, ut prisca illa aetas loquebatur,

per modum Tractatoris perscriptam . Hinc quum Cornelius eX una parte, atque ex altera Novatianus Cursores ad Africanos direxi sient , amborum quidem Iectae sunt epistoIae ;sed Cyprianus doctrinali Encyclica subinde aperuit , quid esset sentiendum,ut infra dicemus . Hinc etiam quum Sabellius sui dogmatis virus in Lybia effudisset, divisaque in duas partes Provincia, epistolas Dionyso Primati Alexandrino direxis set, utriusque partis epistolas recitari voluit, advocato Presbyterio , Dionysius , & Encyclicam Tractaroris more conscripia sit, quam ad Sixtum Pontificem dedit , teste Eusebio l. 7. c. 6. Ita factum, quum post i stiusmodi Encyclicam , Anten-eyclicam, de qua suo loco , maleferiati homiMes evu Igasient.

210쪽

s. XIII. DE LIBELLIS , NONNUNQUAM ADNEXIS ENCYCLICΛE . Synopsis.

I. Episcopi , ab Apostolis edocti, Cursoribus Dociores Presbteros ad sociare consuevirunt. II. In ipsis Eneyelieis Catholicae veritatis documenta congesta . III Patram testimonia, EneycIi- eis annexa, in dupIiei s. Leonis dogmatica expenduntur . IU. Facti p dus , ct aestimium. U. Voclicae Pacis S. Grilii rennexa fuit Athanasii ad Epictetum epistola . UI. Libellus de Unitate Curiani moeticae adisrsus μυatianos annexus .

VII. Ejusdem Libellus de Lapsis in orbem directus est , ct mmcFIicas babitus . VIII. Hine Enoclicae Tractatus diis tae sunt , S Tractatoriae . IX. GesIteus Turribit adsersus Priseiulansas Tractatus . X. A S. Leone M approba-xur. XI. Idem mos a Nomatianis contra Cornesium praefurus. XII. EnoeIieus Iustiniani Tralitatus contra Origenistas expenditur . XIII. EJκs approbatione damnantur in uniwr

I. Risei Ecclesiarum Antistites , Apostolorum in eden- 1 dis Eneyelicis vestigia secuti, qui una cum Encyclica Hierosolymitant Concilii Barnabam , & Paulum , Divino

Spiritu plenos miserunt , ut non scriptis tantum , sed etiam verbis dogmata, & praecepta Apostolica promoverent Encyesicas in gravioribus quibuscumque controversiis ad Ecclesias missuri , quoties sacri deerant Tractatores , & Presbyteri Doctores , qui epistolam comitantes , controversiae Peream definitae momenta urgerent , dubia diluerent , di adversariorum plerumque iundamenta convellerent, horum velut vicarium mittebant opusculum, seu libellum sic enim generali nomine hasce Iucubrationes prior aetas vocabat quo dilucidius , atque prolixius controversia omnis definiebatur . Hujus sane moris exemplum praebuit Apostolus in

SEARCH

MENU NAVIGATION