장음표시 사용
31쪽
P R Ο ΟE MIUM ct in fide Carbolica excellentissmis Viris , Curiano , ct Ambroso, ante istos, adversus istos extorta subscriptio est p
. . . . . . Aut vero congregatione Synodi opus erat, ut aper
ta pernicies diamnaretur ; quasi nulla haeresis aliquando fine Θnodi congregatione damnata β. uum potius raris maeinveniantur, propter quas damnandas, necessas talis exti. teris: multoque mi, atque incomparabiliter plures , quae tibi extiterunt, illic improbari, damnarique meruerunt , --que inde per ceteras rerras devitandae, innotescere potuerunt. Verum istorum superbia , quae tantum se extollit ad Utis Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero Arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos, orientis, ct occidentis Θnodus congregetur. Orbem quippe Catholicum, quoniam , Mo eis remente, perverrere
nequeunt , saltem commovere conantur : quum 'tius vigilan
tia , ct diligentia Pastorali, Dist factum illis competens , μίμriensque Iudicium , ubicumque lupi isti apparuerint, coni
rendi sui. Oppidb praeclara est omnis haec Augum ni in rem nostram disputatio, qua dos supremi indefectibilis Magisterii asseritur Ecclesae, vel per orbem dispersae, sibi tamen, & cum Capite suo consentienti; qua haereses plurimas citra Synodorum celebrationem, docet, ubi eruperant, ibi compressas, corrogatis ope Encyclicarum suffragiis Episcopalibus; qua ipsam hanc judicandi rationem perspicue, &nervose a cavillationibus Vendicat; qua denique omnes appellationes Synodorum ita pertinacibus adimit, ut vel ad obsequium redigat, Vel poenae,& damnationi relinquat . Quod Iuliano proponit,& aliis XIII. Episcopis, qui post hujusmodi circularia decreta , queis adjunxerat robur Apostolicae Primae Sedis consensio , spe Concilii sibimet blandiebantur . suis atabuc inquit lib., er. ult. adv.
32쪽
OPERI S xxi Iul. cap. I 3. quaeris examen, quod apud Apostolicam Sedem fis tum est λ suod denique jam factum est in Dibcopali judicio Palaesinae . Ergo haeress ab Episcopis non adhuc examinanda, sed coercenda est Porolatotis Christianis.
IX. Multa hic commemorare in promtu esset, ad priscam hanc disciplinam illustrandam compirati sis ma h quibus consul tb temperandum est , tum quod
commemorata hactenus, sat Veterum ea de re pedi suasoriem testentur; tum qu6d satilis videatur, studiosum Lectorem ad eas Dissertationes vocare, in quibus non perfunctoriam de Encyclicis commentationem Eruditorum commodis, & Ecclesiae bono exhibemus. Neque enim in hanc aleam studia nostra conjecimus , Argumenti tantum dignitate, uber.
tate, usu, varietate ,& quae ab omnibus hisce profluit, incredibili jucunditate pellecti : sed Zelus vendicandae Catholicae Ecclesiae, & Divinae Traditionis adversus profana insanientis humanae sapientiae ratiocinia, ipsaque officii conscientia fecit, ut diutius in hanc rem meditaremur, confiseremus, ubicumque licuit, Veterum scripta , & priscarum Ecclesiarum archiva, origines, mores, & siquid aliud nobis lucem afferre aliquam posset, non indiligenter versaremus. Interdum etiam placuit , exemplo veterum Polemicorum, Apollinaris. Irenaei sertulliani. Augustini, aliorumque clarissimorum Fidei, &Τraditionis Assertorum, hanc dilutandi rationem experiri in Dogmaticis Controversiis, quibus Ecclesiasticos Viros, magna Dei miseratione ad hanc palae. stram vocatos, quotidie informamus . Difficile autem dictu est, in hisce Dogmatum commentationibus, smulque vendiciis, quantum soliditatis ad
33쪽
suadendum , roboris ad convincendum , perspicui, talis, & apodixeos ad confirmandum in fide, oblectandumque Christianum animum, sumant quae passim proferenda sunt revelatae divinitus, traditaeque veritatis documenta. Nihil hic fucatum, & sulpectum, nihil obscurum, aut impeditum, nihil alienum , aut redundans : sed singula, quae Catholici hodieque profitemur fidei capita, eadem plane, atque in integrum esse demonstrantur , quae primis
VIII. Seculis, non tantum inter Patrum opinationes, aut placita Pontificum, & Scriptorum fuere recepta, ut immeritb Novatores suspicantur ; sed omnium, qua late quondam patuit Christianus orbis, Episcoporum, Doctorum, Populorumque persuasio ne, constanter, & semper in Encyclicis credita sunt,& suscepta . Nae illi ignari, aut projectae frontis sunt, qui in tanta, ac tam mirabili hominum, &temporum de iisdem dogmatis consensione, fateri detrectant, una hac in re, etiamsi deessent cetera, singularem Numinis Providentiam in moderanda Religione , & Ecclesia splendescere. Fraudes verti o, repsisse, additamenta invaluisse, uno verbo, placita Hominum in fidei regulam commigrasse, quis
asseverare sustineat, qui norit consentientium ubique doctissimorum , ac Sanctissimorum hominum miram in aestimandis Fidei rebus, dijudicandisque solertiam ; acumen, & perspicaciam, quam ni nil potuit latuisse; diligentiam, quam nihil fugisse; industriam, cui nihil non facile, ac promtum; fidem denique, & doctrinam, qua non tam, qud vellent, impellebant , quam qub ratio ipsa, & Traditionis
regula vocaret, plano velut tramite, securas, & magna luce circumfusas, Populorum mentes deduce-hant
34쪽
tant λ Hic scilicet erat Encvclicarum , quae de fide conscribebantur, usus; haec praestantia, vis, &dignitas magisterii Ecclesiae, toto orbe diffusae, &in una dogmatum professione, aut sententia consentientis. Quamobrem Iohannes Chrysostomus,Homil. 33843. in I. ad Corinth. , eius rei exemplum in Apostoli Pauli scriptis praeclare, sciteque annotat ad illa verba . Sicut constitui Ecclesii Galatiae, ita ct vos facite. Non adducit, inquit ille, aut duas, aut tres CL Oirates , sed totam Gentem . suod quidem facit etiam in dogmatibus, dicens: sicut oe in omnibus Ecclesis Sanctorum. Si hoc enim est validum ad friem faciendum dogmatum. multo magis ad facta aemulanda . Et Μagnus Baslius, 3 oquum Nescaesarienses suos erudiret, quam normam
in rebus Fidei sectari oporteret , scribit Epist. 36.
Fuerat autem justius, res nostras aestimare non ex uno, aut altero eorum, qui ad veritatem haud recto pede ingredium
tur: sed ex multitudine torius Orbis Episcoporum, qui gratia Christi conjuncti nobis sunt. Requirantur veta Pisaeae, Goner , Isauri , Puer ges.ct qui utriusque sunt Armeniae , quotquot vicini nobis sunt, Macedones, Ebrii , Ga
li , Hispani, tota smul Italia, Siculi, Afri , ct qui in Acin. to adbue Jani sunt, ct quae reliqua portio est Soriae, qui
quidem Literas ad nos mittunt, oe vicissm a nobis recipitini: ex quibus cum quae illinc ad nos feruntur, tum quae uni-oesia 'bine ad ipsos mittuntur , cognoscere potestis , quod unanimes omnes eodem sensu praediti sumus. Quid ni er-gb & nos quoque ad hanc amussim exigemus Catholicam , quam tenemus, & vendicamus Fidem λCur & nobis non erit integrum , ubi de quopiam sngulari Dogmate venire in disputationem cogunt Catholicae Ecclesiae nostrorum temporum descitores , ad primitiva sanctissima tempora fidenter pro
35쪽
xxiy P R O OE Μ I U M vocare λ Non est equidem committendum , ut praecipuum veritatis subsidium nobis, quod aliquando
socordia nostra contingit, ab inimicis veritatis praeripiatur , quorum tricae, & contentiones , si veteris Ecclesiae fidem appellemus , sponte sua diffluunt, atque evanescunt. Namque etiamsi illi Antiquitate passim, & prisca integerrima fide glorientur, subinde tamen sunt eorum plerique ita in Sectis defendendis affecti, ut modo partium studiis , & instituto scribendi inserviant, famae sint suae, & veritatis liberaliter prodigi, atque eruditae Posteritatis
X. Nos itaque, 9uum in ea inciderimus tempora, quibus, nutante Fide, & frigescente Pietate; hostibus vero potentia, amplitudine, atque eruditione florentibus appropinquantis Divini Iudicii , ut Vincentius Lirinensis in Commonit. ait, terribilis quaedam expectatio augeri efflagitat studia defendendae Religionis : quod hactenus delineavimus, jam aggredimur opus, idque ad Fidei antiquitatem , universalitatem , & perpetuit item demonstrandam accommodatum. Hoc verti in VII. Dissertationes partimur , fusores eas quidem, quam alii mallent . Sunt multa tamen, ex ipsis Ecclesiasticae antiquitatis penetralibus eruta , eaque tanti momenti, ut paul-lli operosius prolixiusque sint commentanda, quaeque Dissertationum quantacumque ubertate , atque, ut ita dicam , loquacitate vix satis enucleentur: tantis illa sunt ambagibus, tantis contentionum molestiis impedita.
In Dissertatione I. vetus illa Encyclicarum conscribendarum, de qua diximus, Ecclesiae disciplina Proponitur , ejusque origo, partes, usus, & auto
36쪽
ritas generatim, & velut in aperiuntur. In II. Di iser t. amplissimam, & accuratam rationem inibimus omnium, quae de fidei Dogmatis ab ipso Ecclesiae exordio usque ad Concilium Genera. le L motae sunt , & usu Encyclicarum diremtae, finitaeque controversiae. Per quae equidem tempora assirmare ausim , vix unam , aut alteram fuisse haeresim , quae sine Conciliis , vel ante Conciliorum ipsorum celebrationem, non fuerit improbata,& proscripta magisterio Episcoporum, & Ecclesiarum, subscribentium ubique Encyclicis , & com sentientium . . In Differt. III., & IV. celeberrimas Episcoporum,& Synodorum Encyclicas Literas complectemur , quarum autoritate cum multiplices Arianorum Sectae,
tum Macedoniani, Pelagiam, Nestoriani, Priscillianistae , Eutychiani, & quotquot fuerunt ad Srnodum usque Chalcedonensem infestissimae haereses, rejectae sunt,& damnatae. Ad Commentaria deinde elucubranda nobilissimae Adlocutionis Patrum Chalcedonensum ad Marcianum aggrediemur , in qua Sanctissimi Praesules , velut orthodoxae Fidei professiones, laudatas Ecclesiarum Encyclicas suscipi oportere, decernunt, & in illis perseverans Supremum Magisterium confitentur . Quod sane monumentum cum inter cetera, quae Religionis, Ecclesiaeque bono ad nos usque pervenerunt, sit praestantissimum , tum mirari vehementer subit, quemadmodum in tanta studiorum luce ignotum quas hactenus relictum sit, usque adeli ut ab eruditissimis Viris alicubi vix memorari contingat. In V. Differt. Ecclesiasticam eandem disciplinam, temporibus Chalcedonensis Synodi usque ad inte
37쪽
xxvi PROOE M I U M srum IX. Christianum seculum, viguisse docebimus. Namque in contentione Acaciana, in caussa orige. nis, & Trium Capitulorum, in Monothelismi, &Iconomachismi damnatione, in Schismate Photia. norum, & similibus Ecclesiarum dissidiis, multa sunt prisci moris documenta, quae vim, Praestantiamque magisterii, in Encyclicis usurpati, commonstrant. Postremae, quae sequentur, duae Dissertationes eandem fere disciplinam in Ecclesia Iuda ca obtinuisse olim demonstrabunt. Ac in VI. suidein vendicias Libri Esther complectimur , qui duabus velut Partibus continetur, novem scilicet primis Capitibus , quae Scripturam Canonicam eue , non dissitentur Iudaei, consentiunt etiam Heterodoxi; nisi quod istorum aliqui veriti non sunt, sacrum opus tragicomicum omne dijudicare : postremis verti VII. Capitibus, quae sunt pars altera , & a Iudaeis s-mul atque Heterodoxis adscitia omnino, quo piam sublestae fidei Hellenista fuisse assut , judicantur. Divinum dictamen in toto, atque integro illo Libro , ut 1 Catholica Ecclesia suscipitur , it 3 commonstrahimus , ut ostendamus, Mardochaeum partem primam conscripsisse Epistolari libello, ad Synagogam, ac ceteros ubique Iudaeos directo, ut nossent, Divina Miseratione jam Fratres immunes factos esse ab ea caede, quam Assuerus. & Ammcomminati fuerant, atque idch fessum Phurim celebrarent : alteram verti partem , postremis VII. Capp. comprehensam, quae in Hebraicis Codd. des deratur, & habent Additamenti nomine, LXX. Graeci Interpretes, continere epistolam alteram , ab ipso Mardochaeo, atque Esther conscriptam, & ad Synagogam , Populosque directam, ut totius Iudaicae
38쪽
o P E E R I S. xxvii Ecclesiae decreto sollennis, ac perpetua sesti Phurim observatio stabiliretur . Quae omnia si ex sacrae , & prosanae Antiquitatis consensu, accedente etiam priscae Christianae Ecclesiae persuasione, probe constituantur , Canonicus integer Liber ille nullo negotio monstrabitur , nec ullus erit locus aut suspicandae in primis Capitibus allegoriae , aut fraudis in posterioribus , & adulterinae adjectionis as
In VII. , & ultima Differt. de Libro II. Macha.
haeorum disputabitur, quem Novatores omnes usque adeo , Divinarum Scripturarum censu alienum existimant , ut & multa ab eo peccari humanillis in Historia, & Iasonis Cirenaei epitomen fusioris operis esse , nil dubitent asseverare . Quod totum orationis genus , quam a studiorum, & partium praejudicio prosectum sit , deinceps fortasse erit in numerato , quum scilicet constiterit, nihil illum complecti praeter duas Epistolas , quas Hierosolymitana Ecclesia ad Iudaeos Aegypti incolas , & addictos Templo , quod Onias Heliopoli adversus Legem construxerat , provide, atque opportune transmisit , ut Schismati erupturo consuleret , & indiceret sacram Scenopegiae sollennitatem. Multa in hanc rem congeremus ex Seleucidarum , Antiochidarum , & Syro-macedonum rebus , multa ex profanis illorum temporum institutis , multa denique ex ipsa penitiore Μachabaeorum Historia, rerumque aliarum synchronismo disputabimus, ut has Iudaicae Ecclesae Literas esse antiquas, ut feruntur, & Divinoam itu exaratas, demonstremus . XI. Hoc interim opus, inter cetera, quae publicae
utilitatis gratia in sacras , & profanas Antiquita
39쪽
xxviii PROOEMIUM tes commentati sumus , prodire primum in Iucem placuit hac potissinatim mente nihil enim attinet caussas alias hoc loco enarrare ut habeant juniores Theologi in Dogmaticis studiis certam , fi-Xamque rationem explorandi , quemadmodum tradita Dogmata constanter , ubique , & semper Catholica Ecclesia custodierit , eademque ad nostra ltempora certa Ecclesiarum , Populorumque persu, sone fuerint illibate servata. Ceterum, quum in mores fere transerit , ut nulli promtius , & alacrius aliena vel licent, quam qui vel aliud agunt, vel ni hil, suturos non dubitamus, quibus haec qualiacumque displiceant . Nihili scilicet est Homo ille, cui plane non invidetur , suique desunt obtrectatores. Sint igitur . Nostro nos pede metimur , & quae inostra sit suppellex , probe novimus , gratias ob
eam rem habituri multas , squi nos hoc onere re-j leverat , nobisque hanc unam laudem permittant, lviam iis , qui inire velint, monstrasse . Quod siquisl etiam laciniosas utriusque Antiquitatis monumentol rum , SS. Patrum , Conciliorum, priscorumque Pon-l tificum , ac Theologorum Dissertationes nauseet , l& prae iis aut rixosas Scholae tractationes , aut scriticas qualeslibet observationes, aut etiam humanarum Facultatum delicias concupiscat, nae ille de
licatissimi & insolentis fastidii est , qui in Reli
gionis sapientia aurum praeterit , ut legat quisquilias . Sua sunt Historicis , Chronologis, Geographis, Philosophis , & eruditis id genus Hominibus Regna latissima : Τheologo verb in Scripturis, in Synodis , & Veterum scriptis versiri , tam sere est necessarium , ut qui aliter instituuntur , ab hac praeclarissima Facultate quamlongissime abesse jure op
40쪽
timo censeantur . Suppudet interdum , quod jam fateri , ingenuitas est , quae invidia vacat , Μedicos alibi, Μathematicos, aliosque hujuscemodi Homines tam mire profecisse in Ecclesiastica eruditione , quantum magno cum Ecclesiae probro, & detrimento Nostrates multi , in vanis plerumque contentionibus suaviter enutriti , eam & ignorant, &negligunt , & aspernantur. Quocirca quum ad totius Ecclesiae fundamentum ex prisca Traditione , & factis , dictisque Ecclesiarum , atque Episcoporum contra vicinos Haereticos tuendum Venitur ,
tam fristide caussa agitur , ut' versutis, captiosisque Ministellis prodi videatur. Ipsa Christi schola est inquit Tertullianus in Scorpiaco, de Patrihus, & Episcopis, Apostolorum successoribus, differens quos Osbi Discipulos Dominus adoptavit, omnia utiqtie edocendo=, ct nobis Magistros ordinavit,omnia utique edocturos . Denique
fortassis erunt qui limam desiderare videantur in Hylo , quo nec rudi prorstis , & inculto , nec solicito semper, & anxio usi sumus . Facultas haec nostra munditiem curat suidem , sed sucum negligit , &affectationem, sibique satis consuluit , si verba ad
sententiam exprimendam aptiora adhibuerit, licet ea sorte non sint a Cicerone probata . suid enim aiebat non inconcinne Agobardus in opuscul. pag. 3. prodes clavis aurea, si aperire quod volumus non poteste
Aut quid obes lignea, s Me potes , quando noti quaeritur , ns patere quod clausum est