장음표시 사용
51쪽
. uorum diem anni versstria solennitate imposterum ceIebrarent. Plerumqne Martyrii quoque ac a continebant. Ex
hisee Epistolis memoriae Martyrum , gloriosi fidei Agones,
di illustria SanctisIimorum Virorum certamina ad nos usque pervenerunt, invidia temporum dubio procul obliteranda, nisi Epistolarum istiusmodi ope in variis Ecclesiis fuissent reservata. Hisce monumentis suam Ecclesiae priorum temporum Historiam enucleavit Eusebius , atque in exstantibus hodieque illustriores certioresque antiquae disciplinae rationes deprehendimus .X. Sequitur earum Epistolarum expendendus usus, Quae
En thronissicae sunt appellatae, quasque in En thronismo, id est, in exordio Episcopatus sui ad se mutuo missitabant Patriarchae , & Episcopi : quemadmodum & erant En thron isticae Homiliae, seu Conciones , quas Episcopi in auspicio Episcopatus sui primas habebant ad Populum. Exemplum
suggerit Liberatus cap. I9. Brev., agens de Severo Antiocheno Theopasthitarum Duce. Fertur autem expositio ejκs,
pit Zenonis , es anatbematietat Chalcedonense Concilium, commuηicare se confitetur Alexandrino , o CPno. En throni sticis
hisce Epistolis fidei adiungebatur prosei Io, subscribendaeque erant ab omnibus, ec ad Authorem remittendae. Quem morem improbe arripuisse praedictum Severum , prodit in hunc modum Evagrius His i. t. q. c. q. de Iustini imperio agens. Primo autem Imperii sui axno Se υerum , qui Antioobiae Episcopus , sicut 6upra dictum est, fuerat ordinatus, propterea quod Cbalcedoxensem Quodum damnare quotidie non cessaret, praecipue in Epistolis , quas vocant , S in respoUombus ad easdem Epistolas, qκas ad singulos Patriarcbas mittebat equae quidem ejus 'solae susceptae sunt dumtaxat Alexandriae a Iobanne , qui priori Iohanni successerat , o Dioscoro ac Tmo-ibeo , S ad ηο ram usque aetatem serυaiae sunt, cri. Sed de his
infra prolixius s. IV. XI. Pascha Ies EpistoIae non uItimum inter Encyclicas obtinuerunt locum. Edebantur istae , & ad universas Ecclesias, earumque Primates a Romano Episcopo dirigebantur: Illi vero ad subjacentes Episcopos, atque fideles dabant. In quo equidem pro majestate conspicitiir Hierarchicus ordo,
52쪽
unitas fidei, & disciplinae, atque in exteriori Ecclesiastica Politi a servata a singulis, orinibusque concordia . Priscae,
receptaeque consuetudinis origo, & earumdem evulgandarum ratio a Ueteri etiam Testamento praeclare repeti potest. Atque, ut alia mittamus, sat id docemur Ezechiae exemplo , qui collapsam Mosaicarum Legum observantiam instauravit. Quum enim solennem Paschatis celebritatem multi negligerent, sive potius mense primo fieri non potuisset, ut eamdem peragerent, inito Considio Regis ει Principum,quni-' υersi Coerus Drusalem , decreverunt ut facerent pbase mense secundo. Decretum hoc Cursorum opera ad omnes, qui judaeo nomine censebantur, suit perlatum. Eo decrewrunt ut mitterent huneios in uniυersum Israel, de Bersabee usque Dan . . . .
Perrexeruntque Cursores eum Epistolis ex Regio imperio, ef Pri-eipum ejus in universum Israel ct Tudam, juxta id quod Reae jusserat, praedicantes: Filii Israel revertimini aέ Dominum .... igitur Cursores pergebant υelociter de Ciυitate in Ciυitatem per terram sebris ins , cs Manasse, usque ad Zabulon. Usus ergo jam tum invaluit, ut Paschalibus hisce Epistolis, praesenti Timo Cursorum medio vulgatis , di Pascha de nunciaretur,& omnes ad Religiosam Legis disciplinaeque custodiam impellerentur. Effectum sane hunc, qui di in Ecclesia Christiana
praecipuus fuit Paschalium, aliarumque Encyesicarum scopus, egregiὰ commonstrant quae subdit Sacer textus 2. Paralip. c. 3O. v. I 2. In Tuda wro facta est manus Domini , ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praecep um Regis , o Priscipum Verbum Domini. Imo dc hinc factum , ut idololatricus cultus in omni Iudaea deleretur, subdente Scriptura ibidem v. I . Et surgentes destruxerunt Altaria , quae erant in Ierusalem, atque uniυersa, in quibus Idolis adoleba ur incerium, subvertentes
projecerunt in Torrentem Cedron .
XII. Hinc earumdem Paschalium in Ecclesia Christiana usus, quarum specimina exhibet Synodus Arelatensis Ι. sub Sylvestro celebrata, in qua Canone I. haec ad Sylvestrum Ducenti qui convenerant ex toto orbe Episcopi scribunt . Primo loco de obserυatione Paschae Dominici, ut uno die , S uno
tempore per omnem orbem a nobis obse et ur , ct juxta consuetudiηem literas ad omnes tu dirigas. In orbem itaque universum ante Arelatense Concilium juxta receptam Consuetudi-
53쪽
ueni, Pontifex ad omnes dirigebat Epistolam , quam ab indi-eendo suturi Paschatis die Ρaschalem indigetabant. Inscribebantur autem hae Epistolae ad Primates, quorum opera ad reliquas Provinciarum Ecclesias transmittebantur. Extat perseverant si hujus consuetudinis, & adhibitae sormae specimen apud S. Leonem , qui de nunciaturus Paschatis diem Ravennio Arelatensi Primati, utitur laudati Canonis verbis. Sie enim epist. 76. editionis Quem ellianae. Ad praecipuum Religionis nostrae pertinet Sacramentum, ut in Finiυitate Pasiebali nulla sit toto orbe diwrsias . Et quia boe diυina insitutio oe paterna traditio υοIuit ad nostram solicitudinem pertinere,
Fraternitatem tuamsolenniter admonemus , ut Easeba Domini ce-
Iebrandum nobis die KaI. April. recognoscas, quod manifesta ratio patefacit Sacrae obserυanIiae bune diem esse legitimκm. Cujus notitiam per dileritionem quoque Iuam , nater carusime , omnibus voluimus declarari, ut quorum in fide sit una confessio, sit etiam in bae festυitate una deυotis . Paschales istiusmodi Epistolae occurrunt multae ab Athanasio, Theophilo Alexandrino, Cyrillo , aliisque editae , in quibus Episcopus, ae praesertim Diacceston Primas festivitatis diem , simulque fidei professionem dirigebat ad alios, qui mutuam vicissim salutationem professionemque emittebant. Unde hoc
mutuarum epistolarum commercio unitas fidei, atque animorum concordia servabatur. De fidei professione Paschalibus hisce epistolis inserta, certiores nos reddit author imprimis Praedestinati, qui haeresi 89. haec literis mandavit . Consuetudo est namque , ut unum Tractatum suum Episcopus Alexandrinus mittat ad CPIim , qui recitetur in Pascha , Tractatum suum Constantinopolites , qui Alexandriae recitetur. In Tractatu suo Constantinopolites Nessorius scripsit, Mariam non esseri iocon , sed Grisotocon. Atque eo ex more Cyrillus Occasionem sumsit conscribendae adversus Nestorium Encycli cae. Cum enim probe nosset pro sessionem illam ad reIi quos etiam Episcopos ex recepta consuetudine fuisse a Nestorio missam , ipse eosdem omnes Episcopos erroris commonitos
voluit. Id ipsum ex Paschalibus Theophili Epistolis liquet,
quarum occasione universi orbis Ecclesiis Origenistas, eo. rumque errores de nunciavit. Porro, cum hae Paschales Epistolae fidei prosessionem , atque expositionem continerent,
54쪽
quae cum scribentis Episcopi, tiim subscribentium circum- quaque Episcoporum mutuo consensu , in communem unius fidei , veraeque Consessionis tesseram evadebat ; hinc magno excipiebantur aestimio , ac potissimam in fidei rebus aut horitatem obtinebant. Quod animadvertens Hieronymus adversus Origenistas depugnaturus, Paschales Theophili EneycIicas Latio donavit, atque in libris adversiis Rufinum, Origenistarum in Occidente Ducem , illarum saepius pondus aut horitatemque promovit. Imo etiam Leo Magnus in Episto Ia Encyclica ad Leonem Imperatorem , inter alia , prolixius , pressusque restimonia laudat Paschalium Encyclicarum Theophili. Sane Origeniana placita per Theophili Encyesteam ab Orbis Episcopis, atque imprimis ab Anastasio Pontifice probatam subscriptamque , apud Catholicos omnes mansisse proscripta , certo discimus ex Theophili ipsius sero mone ad Monachos quosdam origenistas, cujus fragmentum reservavit Iustinianus in Tractatu contra origenem ad Μenam Constantinopolitanum , qui E. TOm. III. Concit. Hard. Sunt haec Theophili verba. Quare anathematizantes Origenem , ceterosque baereticos exemplo nostro , S Anastasii S. R. E. Episcopi , qui ex veteribus certaminibus clarus , nobilissimi Populi Dux creatus est , quem S uniυersa B. Occidentis Episcoporum sequitur Gnodus , quae accepit , ac probavit Alexandrinae Ecclesiae sententiam in impium latam. Post nobili Dsimum hoc Episcoporum Magisterium tanta fuit suscepti decreti persuasio, tantaque fides, ut siqui Haeretici semet purgare vellent, una cum aliis haereses pariter Origenis distincte ejurare deberent. Hinc Pelagius a Patribus Africanis, atque ab Innocentio I. damnatus , libellum fidei ad Innocentium transmittens, ejuratis Sabellii , Λrii , & Apollinaris blasphemiis , expresse Origenis errores de resurrectione carnis, de praeexistentia Animarum, aliosque anathematietat. Libellum vulgavit ex ΜS. Cod. Vaticano Baronius Tom V. ad ann. II.
55쪽
T. II. DE EPISTOLIS ENCYCLICIS , QUAE SALUTA TORIAE DICTAE SUNT , ET FESTIVAE.
I. Acta purgationis Felieis Apiungitani. II. Quid SaIutatoriae in ilIis memoratae. III. Haesitarunt bactenus eum Baiuris Erudiri. IV. Earum origo , ut animorum Concordia fueretur. V. Eodem respiciebat mutuum osculum. VI. SaIutatoriae eaedem fere quae Pasibales. VII. Salutatoriae seu Pasebales Dionisii Alexand. expenduntur . VIII. SaIuratoriarum argumentum multiplex IX. Quis illarum Scopus.
later Dei eos Codices . XIII. Salutem decreta omnia υocais baist Afri. XIV. Salutatoriae a Maroribus datae. XV.
Ab Afris praefertim usurpatae, S laudatae . XVI. Quae polismum 'i'olae ia Cathedra Episcopali Derint asserυatae . I. D Ropositae Disquisitioni Ioeum ea tribuunt , quae Ie v guntur in actis purgationis Felicis Apiungitani, Caeciliani Carthaginensis ordinatoris , quem Donatistarum factio per calumniam apud Constantinum Imperatorem tra- iduxerat, ceu reum traditionis Dei ficorum Codicum, quo sane admisso crimine , depositione summo Canonum jure mulctatus , illicitam secisset ordinationem. Haec enim in actis apud Baiurium in Tom. a. Miscet Ian. pag. 33. occurrunt. Sic Galatius nobiscum perrexit ad locum , ubi orationes ceIebrare 'eo ueti fuerant. Inde Calbedram tulimus , edi Epistolas Salu-ιatorias, ct Ostia omnia combusta sunt secundum sacrum praece rum. Constat hinc Epistolas Sa Iutatorias in Ecclesia suisme, atque intra Cathedram sub clavi reconditas. Hasce Episto las 1 libris Evangelii distinctas, qui super Altare retinebantur , hic memorari , colligere pronum est ab aliis Actorum Verbis. p. 87. Tolle clavem , ct quos invenies in Caiberia libros, Ssuper Iapide Codices, tolle illos. Et mox : Omnia tuIimus secundum Dissiliaco by Gorale
56쪽
pine tum adstsmus secuκdum sacrum praeceptum. Ac tandem in sententia , sed iudicato , quo Proconsul Felicem absolvit ab imposito tr ditionis crimine, sub finem adjungitur. FeIleemau:em Relistissum Episcopum liberum esse ab exusione infrumentorum rascorum , manifestum 6ὶ , cum nemo in eum aliquid probare poruerit , quod reIigiosi mas scripturas tradiderit , υel exusserit. II. Instituti nostri ratio diligentiorem horum omnium discussionem videtur postulare , atque imprimis , cujusmodi essent Salutatoriae Epistolae , quarum pondus & aestinatu in vel inde colligitur , quod in Cathedra Episcopali, ad Altaris vicinia posita , custodirentur , & sub clavi quidem, atque religiose. Illud insuper discutiendum est, quomodo eaedem Epistolae inter Dei fica instrumenta recenseri potuerint , adeo ut Diocletianeo Edicto de sacris incendendis Codicibus subderentur. Tertio tandem juvabit inquirere,
quomodo Epistolae huiusmodi tanti sint habitae , iit per earum traditionem , si re ipsa facta a Felice fuisset , jure Canonum ab Episcopali dignitate depositus foret existi
III. Balutius in notis ad laudata acta haec habet p. - 28. Epistolas Salutatorias. & infra. Epistolas Salutatorias de Basilica pro Ierit. Discite est explanare , quid bie intelligatur per' Ilolas Salutatorias e neque enim misi hactenus probatur , qηod quidam ex hoe Ioco colligant, Episolas Salutatorias eas esse, quibus quis alicui salutem impertit. Manifestum quippe est , heic agide Codice quo iam Venerando , quem Alfius Caecilianus DuumVirex Basilica stuηvinna sustulit ; haud dubie ut ureret. Nam post Calbedram Episcopalem , ct 'solas Salutatorias sublatas,
etiam ostia omnia combusta sunt secκndum sacrum praecepIum. Difficilis quoque nobis vita olim est ea dictio. Sed postquam huic operi manum admovimus , suspicari coepimus , agi hoc
loco de Encyclicis , 6c Tomo Encyclico , in quo Epistolae
authenticae reservabantur , praesertim quae conspirantem Ecclesiarum omnium in dogmatis consensionem testabantur , atque continebant. Quamobrem ob ingentem apud fideles , & Episcopos earum existimationem , in censu quasi Canonicorum Codicum , dc vel ut Dei fica Christianorum instrumenta , fune habitae , earumque traditores Canonum
57쪽
poenis mulctati. Eadem sane dictio apud Fortunatum occuria arit lib. s. Poemat. I 8. Sed & quotquot opus illud illustrarunt, Iucem verbo attulere nullam , quod hanc primitivae Ecclesiae disciplinam minime adverterint. Rem ergo, ut qua par est , accuratione perseqtiamur , nonnulla praesup ponenda sunt , ex quibus conjectura noltra solidior dignos ei queat. IV. Unio, & animorum concordia , quam & Apostolis commendavit Redemtor , & ut servaretur , in ultima post coenam oratione Iohan. 17, Patrem rogavit, semper in primitiva Ecclesia variis exculta mediis, atque promota suit. Apostoli imprimis non indiligentem navarunt operam , ut illam inter fideles in generarent ,& qua in Epistolis , qua in propositis ritibus servandam commendarunt. Quoniam vero abs Episcopis , utpote Pastoribus, atque exemplaribus , exordiendum
suit , sicuti Paulus in universis suis Epistolis frequens es in salutationibus , ita Apostolici viri similes hortatorias Epistolas ad Ecclesias conlcribentes , salutare de Ciero singulos persaepe consueverunt. Ab his edoctae posterioris aevi Ecclesiae, mutuarum Epistolarum usum secutae sunt, in quibus mutuae hae salutationes exhibentur. Invaluit ab eodem tempore consuetudo , ut Episcopi in praecipuis solennitatibus mutuas darent , reciperentque Epistolas , in quibus se in una fidei professione perseverare ostendebant; Apraecipuo autem fine , quo salutem sibi invicem ad precabantur , Salutatoriae videntur appellatae. V. Consalutatio equidem, & Constaternitas tessera olim erat verae Ecclesiae , ut non semel in libro Praescript . docet Tertullianus. Hujus praesertim indicium erat , quod fideles se consalutantes , Osculo etiam , quod pacis dicebatur , plerumque obvios excipiebant : quemadmodum in Ecclesia , ante Eucharistiae sumtionem eodem signo probabant unius inter se vinculi, & Charitatis conjunctionem. Qua propter optatus , inter alia Schismatici animi argumenta,
illud Donatistis exprobat , quod Catholicis obvii pacis
ostia Ium denegarent. Ita enim lib. q. scribit. Nec vos negare poteritis , qui conIra nos scandala ponitis , dum aliqui vestrum cI non intellectas proferunt Iectiones , ct auferunt etiam illud, quod inter omnes homines seset esse commvne , salutationis
58쪽
Is videIicet oscium : nam--s ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula solita denegatis. VI. Quod a fidelibus passim sectitatum erat , Episcopi, Populorum pastoses , per mutuas Epistolas lonpE persectius praestitere , quae Paschales , ct Festivae apud Latinos , a
Graecis vero Fπιγλα sunt nuncupatae. Earum autem
conscribendarum potissima suit ratio , ut mutuis hisce salutationibus, fideique insertis professionibus, augustius ossenderetur Religionis unitas , & animorum Concordia ἱ atque in iugi insuper mutuarum Epistolarum commercio , luculenti mimam verae Ecclesiae tesseram haberent. Unde longo licet terrarum tractu dissiti Episcopi, istiusmodi tamen anniversaria Epistolarum frequentatione , quam tuerentur fidem certissime dignoscebant. Illae squidem , ut in solennioribus festivitatibus , ita vel maxime in Paschate quaquaversum mittebantur ; a quo frequentiori usu Salutatoriae dictae sunt , & Pascha Ies. Perseverantem ad sua usque tempora priscum hunc morem commendat Avitus Viennensis epist. 6s., & antea Theodoritus in suis epistolis , ut Dionysium, Athanasum, Theophilum,&Cyril Ium Alexandrinos Episco. POs, nec non ali Smittam,quorum exempla congessit Bucherius in victorii Canonem paschalem pagg. 72. 78.32.,& 69. Forma tam 1 Primatibus recipientes Episcopi , qua de die Paschatis commonebantur, dc susceptae Epistolae subscribere, dc ad eosdem rescribere tenebantur. Quod erui posse videtur ex can. 7. Carth. V. Concit. Placuit ut dies Venerab Iir Paschae Formatarum subscriptione omnibus intimetur. Ad Reges etiam in solen-nioribus sestivitatibus Salutatorias hasce ab Episcopis suisse directas , docent sermulae harum Epistolarum apud Μar-culphum n. qq. oc seqq. VII. Festalium , dc Paschalium EpistoIarum clim aestimium , tum argumentum colligi ex eo etiam potest, quod quas Dionysius Alexandrinus scripsit uno in codice suo aevo conservatas , Eusebius asseverat lib. I. H. E. c. 2Ο. Praeter Istpradictas Epistolas , idem Dionafius Paschales illas, quas habemus EpistoIas tune temporis conscripsit : Encomta in illis, s Paneg3ricos Sermones de PaschaIi Festo contexens. Harκm unam Flaυio nunc avit , alteram Domitio , ac Didamo. In qua probans fesum Pasibae diem non nisi post aequinoctivm Vernum ce-
59쪽
que Epistolam ad CompresΘteros Alexandrinae Ecclesine , itemque alias ad diυersos scrinis Epistolas , easque grassante adhue persecutionis furore. Has omnes Paschales fuisse , planissimum fit , si quae seq. cap. subjungit Eusebius , accurate expendantur. Post haec , scribit ille, pace υix dum re1litura , Alexandriam regressus est. Verum crem seditio , bellum lue rursus illic exortum fuisset , adeo ut ipse Uniυrrsos ejus Urbis fratres , utpote in alterutram seditionis partem distractos, alloqui non posset iterum ipso Pascbae die ex orbe Alexandria , tanquam extorris , eos per literas alloquitur. Sane in altera Pasebali Episto-M la , quam paulis post ad Hieracem, unum ex Aeg)pti Episcopis
exaraυit , de seditione illa , quae tunc temporis Alexandriae commota es, mentionem fecit. Pergit autem sub finem capitis xx. post varia Paschalium harum Epistolarum recitata fragis menta, in hunc modum. Post banc Epistolam, etim res in orbe Alexandriae pacatae essent, ad Fratres per Aeg3ptum eo i-
tutos Paschalem rursus Episosam Dis situs scripsit , aliosque post hane deinceps exaraυit. Exstat etiam Epistola de Sabbato,
S aIia de Exercitatione. Praeterea ad Hermammonem , fratresque in Aeg3pio degentes, Epistolam scribens , postquam de Imp. Deed Ο Iuccessorum illius improbitate disseruit, pacis, quae υieuit Principatu Gallieni, mentionem 1acit. Tandem di Epistolae hujus allato fragmento cap. 2 I. concludit. Deinde rempus ipsum quo baee seribebat, designat bis υerbis: Ae mibi rurissus Aperatoris nostri annos contemplari subit. Video enim im piissimos illos, qui adeo celebres olim eriliterMnt, breυi postea obscurissimos eυ 1se : Religis isimus υero , Deique amant simus Imperator , sepiennalem circulum jam emensus , nonum Imperib annum degit , quo nos festa celebraturi sumus . Ex his oppido liquet, Epistolas omnes , quas in laudatis cap p. recolit Eusebius, in uno eoque distincto codice comprehensas, Salutatorias suisse , & Heortasticas. VIII. Λrgumentum itaque Salutatoriarum istiusmodi Epistolarum multiplex erat. Primum quidem & praecipuum ad fovendam animorum , fideique unitatem , quam mutuis illis Epistolis atque salutationibus exprimebant. Id quod perspici ex eo praesertim potest, quod eas Epistolas non tan- ltum subjacentibus Episcopis Primates darent, sed proprio
60쪽
etiam Clero, ut Dionysii exempla commonstra fit. II. Praeeipua Ecclesiasti eae Historiae capita eaedem recensebant, cujusmodi erant Tyrannorum invasiones , seditionesque inde persecutiones in Ecclesiam motae : quemadmodum Alexandriae contigit, quum Aemilianus tyrannidem ibi arripuit. Qua de re Pollio in XXX. Tyrannis, & Eunomius in Panegyri eo ad Constantium, ubi de Galieni temporibus loquens, id memoriae prodidit, tota Aeg)ptus , ct Sariae defecerunt . Agit etiam Dionysius in sua Paschali de peste per Aegyptum grassante, deque Presby teris, di Diaconis, quorum opera adjuti plurimi,Christo per Baptismum, Regnoque coelesti nomen dederunt, multi quoque in pristinam valetudinem restituti sunt: Quin etiam explicat,quo essent in censu,qui peste laborantibus naviter inservierant, apud Euseb. I. I. c. 21. Et boc quidem pacto optimi quidam ex Fratribus nostris, quorum nonnulli Pref teri erant, ac Diarent; S ex Populo Iaudatissimus quisque mortem oppetierunt: adeo ut genus hoc mortis ob pietatem fideique constantiam nequaquam inferius Martario censeatur. Non secus & Eusebius ex Epistola Paschali ad Hermammonem cap. I . ejusdem libri, integrum reservavit fragmentum de Valeriano Imperatore, deque excitata ab eo persecutione , Macriano impellente , cujus scelestissima acta recenset ibi Dionysius ς illud insuper
annotans, quod ignominiosam apud Persas servitutem Ueo vindice sit expertus. III. Μorum quoque emendatio Festalium harum Epistolarum scopus fuit . Dissidia enim di simultates, vel ipsos inter privatos exortas , Paschali tempore appropinquante , literis hisce componere allaborabant Episcopi . Consuetudinis hujus nobile exemplum exstat in actis Proconsularibus, in caussa Silvani Cirtensis Episcopi iactis, apud Baiurium tom. a. Miscellan. Quum enim Silvanum Episcopum inter, & Nundinarium Diaconum simultates gravissimae intercederent, Paschatis festo instante, Episcopi aliique Silvano scripserunt,ad pacem inter utrumque sarciendam . Consule plurimas ibidem exstantes Epistolas , & certo certius constabit, Festa Ies hasce Iiteras mutuo suisse datas, ad contentiones simultatesque, vel ipsos inter Episcopos ortas, vel quae Episcopum, & Clerum, vel quae populos in contrarias partes distrahebant, sopiendas. IX. Praecipuus tamen Festalium scopus erat, fidei inco-
