장음표시 사용
11쪽
rum,scriptionem rectam ac legitima,tum pronuntiationem germana & propria cuiusq; linguar,grammaticam nuncupabant, iam inde ab Homeri seculo.Itaq; grammatici munere Aristoteles fungitur in prima operis huius parte.Unus est liber π κι Μει- νειας, non duo. Disputatio autem illa de futuris indefinitis,que contingetia nucupan- eit sibi argumeta,& dissoluit, confusis omnino distinctionum notis, ita ut dialogismus sit absque personis , sed si distinctiones diligenter animaduertantur, dilucidior fiet tota tractatio.
Opus hoc desumptum est ex prima philosophia, que scira: τα φυσικα nominatur, sed haec tractantur illic ut res,in categoriis autem ut voces ,res illas significantes.idcirco categoris nominatur, quasi pr dicationes, ut vulgo vertui, uno aute verbo latine dicere perdifficile. Sunt autem haec modi quidam, & velut rationes, quas primas essentias,hoc est,singula rerum denominamus, consignamus,configuramus,conuerimus,
seu quod aliud vocabulum magis placet, aut ii quod est istis aptius. Dicimus enim Socratem animans esse& album, & proc
12쪽
rum, & maritum, & Athenis, & quae sunt
eiusmodi. Sed denominationes istae ex rebus pendent,atque ut res separare, ac segregare operosum est, & arduum, ita & cate- .gorias istas. multum tamen ab Aristotele est profectum, plurimum confectum viae uno decursu.
Post explicatas pronuntiationes rationesque aliorum de aliis pronuntiandi atque iudicandi,tradit Aristoteles praecepta,que-
admodum in ratiocinationem connectantur.Vocat autem analytica, hoc est,resolutiua , quod ratiocinationes in partes suas dissoluat, & ex quibus constent perhibeat. Ipsum totu facile est cuiuis intueri, etiam imperitissimo, nosse autem ex quibus componatur,quasique confletur , & id docere, non nisi dom atque artificis. Nihil excogitari potuit ad omne artium ac scientiarum genus co lucibilius,quam syllogismorum ormulae, nihil rursum molestius , quam quae de necessario, possibili, imposibili,&contingenti, comparat, & coniungit inter se, magno quidem illa acumine, quis neget sed inutiliter .pOSTERIORA. Duo sunt in syllogismo, tanquam in homine corpus & animus. In corpore est ma- a s
13쪽
teria,& dispositio ac ordo partium: in animo vis & vita, & actio. In superiorib' analyticis Aristoteles velut de syllogismi principit corpore, hoc est,de parti bus, deque iularum nexu,& compositione, ideoq; priora nominantur. In his autem posterioribus, hoc est, interioribus, & magis reconditis,
de anima ipsa syllogismi, nepe de demonstratione,de vi & emcacia rationis. Analytiei libri sub Aristotelis nomine multi olim circunferebantur, sed hi quatuor ex orationis filo, totiusque praecipiendi rati nis modo ac facie, Aristoteli sunt adiudicati, caeteris reiectis.
Hoc est, loci, unde ducuntur argumenota. Opus est octo voluminibus distinctum, varium sane, hoc est multae eruditionis, &obseruationis rerum diuersarum. Sed ut illa omnia primus ipse pariebat, non potuit tam multa simul qdere, simul expolire. itaque relicta est velut ingens quaedam materia,& diues, ad extruendu pulcherrimum aedificium. E ruere ex quantumlibet sedula& attenta lectione illorum librorum Oationem inueniendi argumenta haud facile quisquam possit. Rhetoribus hoe debent dialectici, qui obscuritatem hanc illustr uerunt, & tradiderunt, quis esset materiae
14쪽
imus usus, quod Cicero praestitit in Topicis ad Trebatium . Nam partem hanc de dialectica inuentione, & rhetores auiddoccupauerunt tanquam suam , & dialectici verecunde cesserunt tanquam alienam, non id recenti vitio, ut alia permulta, sed
ab stoicis ipsis factitato qui philosopho
rum omnium acerrimi sunt dialectici existimati.
ELENCH Us. Alenchus multa significat, sed hoc loeo
pro redargutione sumitur. Libri sunt duo, ad cauedas sophisticas captiones,& ne indisseredo falsa pro veris per ignorationem colligamus, aut admittamus. Huic operi initium dedit Plato in Euthydemo. ostenduntur illic pauci quidem doli disputat iis captiosi, Aristoteles aute rem omnem, vi solet, a primis initiis complexus,digessit in ordinem & formulas. Cauendum tamen , ne & Latini homines fallantur,dum graecae linguae exempla parum congruenter aptant ad latinam. Absoluta est iis libris omnibus dialecticae omnis,&de inueniendo argumento, & de imuentis iudicando.
15쪽
R Is TOTELEs Nicomachi Phaestiadisq; filius Stagirites fuit. Porro Nicomachus a Nicomacho Machaonis filio Esculapiiq; nepote origine duxit,ut Hermip- - pus eo libro, quem de Aristotele scripsit, tradit. Convixit autem Aminiae Macedo num regi medic inς & amicitiae gratia.Hic inter omnes Platonis discipulos maxime excelluit, Voceque gracili, ut Timotheus Atheniensis iti libro de Vitis refert, Sc exilibus cruribus partis': oculis fuit, veste insigni, & annulis, ac tonsura Viens. Natus est autem illi dc filius Nicomachus ex Herpylide concubina, ut Timotheus ait. Re cessit a Platone dum adhuc superuiueret. Vnde dixisse illum tradunt, Aristoteles in nos recalcitrauit, non secus atque in matrem pulli geniti. Refert Hermippus in Vitis, cum Atheniensium
legatus ad Philippum profectus esset Aristoteles, Acad
16쪽
Academicae scholae praefectum fuisse Xenocratem. Cum vero reuersus esset, scholάmq; sub alio vidi IIet, elegisse in Lyceo πιξι α ν, illIcq; usq; ad unctionem deambulando cum discipulis philosophari solitum, atque inde peripateticum appellatum esse. Alij idcirco sic vocatum asserunt, quod ex aegritudine conualescenti, ac deambulanti Alexandro assistens quaedam diisserere soleret.Ubi vero iam plures esse coeperant,sedens docebat, dicens: Silere turpe me, ct xenocratem loqui.
Ad propositam qu si ionem discipulos una exeriscebat vinul & oratoriam doces. Deinde ad Hermiam eunuchum profectus est, Atarnensium tyrannum,quem alij quide delicias ac lusus ipsius fuiste tradu t. alij vero sibi assinitate iunctum tradita ei filia siue nepte , ut refert Demetrius Magnesius in libris de poclis ac scriptoribus aequi- uocis, qui &Eubuli seruum Hermiam fuisse ait, Bithynium genere, quem & dominu suum enecasse. Porro Aristippus in primo de antiquis deliciis libro, Aristotelem ait Hermi ς concubinam adamasse quam ille cum sibi permisisset, duxi iste eam, S gaudio elatum immolasse mulieri, ut Athenienses Eleusinae Cereri, Hermiaeque paeana
scripsisse, qui x le , hoc est, intus scriptus est. Hinc in Macedonia apud Philippii vixisse, atque ab eo Alexadrum filium erudiendum accepisse, petisseque instaurari solum patrium a Philippo euersum. Id ubi impetrasset, dedisse illis leges. In
schola quoque leges tulit imit ado Xenocratem, ut decendialem principem facerent. Vbi vero Alexandro institue do satis visus est nauasse ope
iam , eumque sibi devinxisse, comendato illi co-
17쪽
gnato Callisthene Olynthio, Athenas concessit.
Eum audacius quam par erat alloquentem regemn minime illi obsequentem, ab ipso increpitum alterunt versu, admonente, ni talia loqui desisteret,mature periturum, quod &factum cst: Versus autem sic habet: Sualia mi loqueru uereor a nate superstes. Nanque Hermolao in Alexandrum insidiarum socius fuisse deprchensus, cauea ferrea circunduci, pardore atque squalore oblitus,teoni postremo obiectus est, sicque excessit e vita. Enimuero Aristoteles Athenas profectus, cum illic tredecim annis docuisset, clam in Chalcidem concensit,qubd ab Eurymedonte hierophanta impietatis accusatus esset,sive, ut Phavorinus ait in omnimoda historia, a Demophilo, qu bd hymnum in eum, quem praediximus Hermia scripserit, qu5dque hoc epigramma statuae quae in Delphis
est, incidi curauerit. Impius hunc quondam CPersarum morte tyrannud Ilulctauit υiolans iusque nes seque Virum. Nam neque collato oppressit certamine, Verum Insidiqe homini, Vim amicitia. Hic vero,ut ait Eumolus in quinto historiarum, aconitum bibens, mortuus est septuagestino aeta. tis annΟ.In quem est nostrum hoc epigramma. . Muper Meis Eoitiem aesa vi pietate nocentem Detulit EurimedonDerseus Cereris. Ille aconita bibens sis Mersigit.eerte aconiti Hoc erat inius tum υincere saerificum. Idem vero refert ipsuin Platoni trigenarium se
in disciplinam dedisse , sed profecto fallitur.
Nanque septimo decimo aetatis anno Platonem audire coepit. Est autem hymnus huiusmodi.
Virtus laboriosa generi mortalium, honestissimum
18쪽
19쪽
anno centesimae quartae decimae olympiadis morboq; perisse,cum ellet annorum ferme se Xaginta trium. Quo etiam tempore Demosthenes
in Calabris defunctus siti sub Philocle .Fertur autem ob calisthenis insidias in Alexandrum, Infensum fuisse regi, illumque ad eum contristandum Anaximenem extulisse, ac missilie Xenocrati dona. Lusiit in eum epigrammate T ne Ocr I-tus Chius,ut ait Ambryon in libro de Theocriti vita, in hunc sensum, , Hermia eunuchisimul Eubul quesepulchrum
Se neque rari tot elu leuitas miseranda loquacis. Haec vita philosophi fuit. Caeterum nos ipsius quoque testamenta legimus in hunc ferme mo, dum Bene quidem ac rite erit.Quod sit quid contigerit, ita legauit Aristoteles. Curatore quidem omnium & per omnia iussit esse Antipatrum. uoad vero Nicanor adolescat, curatores ac tu topias instituit Arittomenem, Tirnarchum, Hipparchum, Cliotelem,& Theophrastum si volue rit,ac si1 curam suscipere veIit filiorum & Hetpylidis, rerumque omnium. Cumque puella fuerit matura, viro tradi illam Nicanori. Sin vero puellae quippiam contigerit, quoiu absis,Vitaque prius uuam connubio iungatur, siue etiam postquam nupserit antequam filios procreet,excelleris, Nicanor dominus esto, ut Zc de puero dc de caeteris digne nobis ac se te disponat.curet autem Nicanor dc de puella & de puero Nicomacho , nihil ut illis desit, patris ac fratris una imples munus. Quod si Nicanori quidpiam contigerit, quod absit,sive priusquam puellam duxerit, siue pol quam duxerit, nondum filiis natis, quae quidem
20쪽
ille instituerit, ea rata sunto. Sin autem voluerit,&Theophrastus puellet curam habeat. Sin alias, curatores habito cum Antipatro consilio & de puella & de puero disponat, Vt eis videbitur optimum. Curam autem habeant tutores & Nicanoris mei, & Herpylidis memores. Nanque erga me studiosa plurimum fuit, caeterorumque Omnium t & si virum accipere Voluerit, curent, ne indigne nobis locetur. Dentque illi praeter ea quae antea acceperat, de nostra substantia, talentum argenti, tresque, si voluerit, famulas, SI ancitam quam habet & Pyrrheum puerum. At si quidem in Chalcide habitare voluerit, hospitiuquod ad ortum est : sin autem in Stagiris , pater- ternam domum. Vtrum vero horum maluerit, studeant procuratores domum ita necessaria su
supellectile instruere,ut & sibi honeste , SI Herapylidi sum cienter instructa videatur. Curς sit autem Nicanori S Myrmecem puerum non indigne nobis ad suos referri, cum eius, quas cepimus, facultatibus. Si autem dc Ambracis libera, Cumq; puella viro tradetur,quingentas illi drachmas , ancillamque quam habeat, dari iubeo. Sed & Thaleti praeter ancillam quam habet emptam drachmas mille,& ancillulam. Simo quoque absque priore pecunia, in puerum alium, Due puerum emi, siue pecuniam dari. Tychonem esse liberum cum puella nupserit. Philonemque Sc Olympium eiusque filiorum. Porro eorum, qui mihi famulantur, puerorum nullum vendi volo, sed haeredes eis uti.Cum vero adulti erunt, pro merito dimitti liberos volo. Curent item ut consumentur quae Gryllioni sunt traditae exculpendae imagines. Vbi vero perfectς erunt, suis imponantur locis. Nicanoris quoque