Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

,8 Porphyri j

diuidua individuum enim est Socrates , & Plato . oc hoc album species erit solum Sc vltima species, S ut dictum est)specialissima. quae vero sunt in medio, eorum quide, quae ante ipsa sunt. erunt species : eorum autem, quae post ipsa sunt, genera. ua re haec quidem duas habent habitudines , eam, quae est ad ea, quae antecedunt, secundum quam species ipsorum esse dicuntur: &ea,quae est ad posteriora,secudum quam genera ipsorum esse dicuntur. Extrema vero unam ha bent habitudinem. Nam & generalissimum ad ς ,quidem quae posteriora sunt, habet habitudi- 'nem, cum sit gehus omnium id quod est supremum : eam vero , quae ad superiora non habet, cum sit supremum & primum principium, & ut diximus) supra quod non est aliud superueniens genus. Specialissimum autem unam habet &ipsum habitudinem , hanc quidem , quae est ad superiora , quorum est species: eam vero, quae est ad posteriora non diuersam habet habitudinem, sed eandem dc species indiuiduorum dici tur.sed species quidem dicitur indiuiduorum, velut ea continens: species autem superiorum, Velut quae ab eis continetur. De terminant igitur

generalissimum genus ita, quod, cum genus sit. no est species.& rursus, supra quod non est aliud superueniens genus. Specialissimam vero speciem sic , quae cum sit species, non est genus: dcquam , cum sit species , in species diuidere non possumus: adhuc autem, S quiae de pluribus& differentibus numero in eo quod quid est praedicatur. Ea vero , quae in medio sunt extremorum,

subalterna vocant genera & species , & unum iodque ipsorum speciem esse, dc genus ponunt: ad aliud tamen x aliud sumptum. ea enim, ctum

42쪽

Introductio. 3s

sunt ante specialissima usq; ad generalissim una ascendetixia,& genera dicuntur, &species subalterna : ut Agamemnon, Atrides, & I)eloeides, dc Tantalides ,& vltimum Iouis. Sed in familiis

quidem plerunque ac num reducuntur principium, ver. g. ad Iouem: in generibus vero & speciebus non sic se habet.Neque enim est comminc unum genus omnium ens: nec omnia eiusdem generis sunt secudum viati supremu genus,

quemadmodum dicit Aristoteles : sed posita sinti quemadmodum in praedicamentis dictum est prima ducem genera , quasi prima decem primcipia . I t si omnia quis entia vocet, aequivoce inquit nuncupabit, sed non univoce.Si enim

vnti in ellet commune omnium penus ens , uni uoce omnia entia dicerentur . cum vero decem lint prima, communio secundum nomen est solum non tamen secundum rationem,quς secundum nomen est. Decem igitur generalissima quidem sunt: specia i issima vero in numero quidem quodam sunt, non tamen infinito. Indiuidua autem, quae sunt poli specialissima , infinita sunt. Quapropter usq; ad specialissima a generalissi mis desce detes iubebat Plato quiescere:descedere aute per media diuidetes specificis differetiis. infinita vero inquit in relinquenda sunt. neque enim eorum scientiam posse fieri. Descendentibus igitur ad specialissima , necesse est diuidentes per multitudinem ire:ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudine

in unum. collemuum enim multorum in unam

naturam species est,& etiam magis id, quod genus est : particularia vero & singularia econtrario semper in multitudinem diuidunt id, quod unum est participatione enim speciei plures hoc ψ

43쪽

o Porphir ij

mines, unus '. particularibus autem Sc singuIaribus unus & communis plures. diuisitium enim semper est, quod singulare est : collectivum autem & adunatiuum, quod commune est. Assi. gnato autem genere & specie quid iit utrunque eorum, & genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus semper enim in plures species diuino generis est in genus quidem sempera ς' de specie praedicatur, & omnia superiora de in-εφp ῶς ferioribus: species autem neque de proximo a

m η ς 4 bi genere , neque de superioribus '. neque enim conuertitur. Oportet enim aut equa de equis praedicari, ut hinnibile de equo: aut maiora de minoribus , ut animal de homine : minora vero de maioribus minime. neque enim dices animal esse hominem εἰ quemadmodum hominem dices esse animal. De quibus autem species prς' dicatur , de iis necessario & speciei genus pra dicabitur ,& generis genus usque ad generalis

simum .si enim verum est dicere Socratem hominem , hominem autem animal, animal autem substantiam: verum est & Socratem animal dicere , atque substantiam semper enim cum superiora de inferioribus prςdicentur species quidem de indiuiduis praedicabitur, genus autem& de specie,& de indiuiduo : Feneralissimu Uero de genere vel generibus, si plura lint media dc subalterna, &ae specie , &ae indiuiduo. dicitur enim generalissimum quide de omnibusi sub se positis generibus, ic speciebus, & indiuiduis, genus autem , quod ante specialissimum est, de omnibus specialissimis & indiuiduis. λ- tum autem species de omnibus indiuiduis. indiuiduum autem de uno solo particulari. Indiuiduum autem dicitur socrates, oc hoc album, &

44쪽

Introductio. ΑΙ

hic venies Sophronisci filius, si solus sit ei Socrates filius.Indiuidua autem dicuntur huiusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio nunquam in alio eadem erit:Socratis enim proprietates nunquam in aliquo alio particularium erunt eςdem.eae vero , quae sunt hominis proprietates dico autem eius qui est communis erunt eqdem in pluribus, magis autem & in omnibus particularibus hominibus, in eo quod homines sunt. continetur

igitur individuum quidem sub specie : species

autem sub genere.Τotum enim quiddam est genus : individuum auteni pars : species vero & totum est Sc pars. sed pars quidem alterius : totum autem non alterius, sed in aliis.in partibus enim

totum est. De genere igitur 6c specie, & quid generalissimum, dc quid specialissimum, & quae genera eadem, & species sint, quae etiam indiuidua, & quot modis genus & species dicantur, sussicienter dictum est. D e Differentia. Cap. III I. DIFerentia vero dc communiter, & proprie,&propriissime dicatur. Nam communiter quidem di ferro alterum ab altero dicitur, quod alteritate disteri quocunque modo, vel a seipso . vel ab alio. differt enim Socrates 1 Platonc alteritate,& ipse a seipso, & puero existente & viro facto, & faciente aliquid vel quiescente : &semper in aliquo modo habendi se alteritatibus

spectatur. Proprie autem differre alterum ab altero dicitur , quando inseparabili accidente alterum ab alicro differt. Inseparabile vero accidens est, ut caecitas ocultorum aut nasi curvitas, aut cicatrix cum ex vulnere occalluerit .Propri-

45쪽

quando specifica discrentia differt: quemadmodum holito ab equo specifica di iliarentia difieri,

rationalis qualitate. Vniuersaliter crgo omnis differenia addita alicui alteratum facit. sed eae quidem, quae 5 communiter & propriae sunt. alteratum faciunt, quae vero propriissime aliud. Quae quidem igitur aliud faciunt, specificae vocantur. illae vero quae alteratum . simpliciter differentiae . animali enim aduenies rationalis differentia, aliud fecit:eius autem quod est moueri, alteratu solum a quiescente fecit. quare illa quidem aliud, haec vero alteratum solii fecit. Secundum igitur aliud facientes differentias diuitiones generum fiunt in species,& definitiones assi. gnantur quae sunt ex genere &huiusmodi disserentiis: secundum autem eas, quae solii alteratum

faciunt alteritates solum consiliunt, dc aliquomodo se habetis permutationes. A superioribus ergo rursus inchoanti, dice dum dis serentiarum alias quidem et se separabiles, alias vero inseparabiles. moueri cnim & quiescere, Sc agrum es Ie& fanum esse,& quςcunque his proxima sunt, separabilia sunt. at vero aquilinu elle vel simum, vel rationa te vel irrationale inseparabilia sunt. Inseparabilium autem aliae quidem sunt per se, aliae vero per accidens. nam rationale per se inest homini, & mortale, & disciplinae esse susceptiuum . at vero aquilinum este, Vel simu per accidens, & non per se. Illae igitur, quae per se sunt, in substantiae ratione accipiuntur, & faciunt aliud: illae vero, quae secundu accidens, nec in substan-riς ratione accipiuntur, nec faciunt aliud, sed alteratum. Quae quide igitur per se sunt, non suscipi ut magis & minus: quς vero per accidens set si inseparabiles sint intensionξ accipiunt & remis.sion

46쪽

Introductio. 63

sione.nam neq; genus aut magis & minus praedicatur de eo cuius fuerit genus, neq; generis differetiae,secundit quasviuiditur. ipsi enim sunt, quipVniuscuiusq; rationem complet: esse autem Vnicuique unum &idem, neq; intensionem, neq, remissione suscipies est aquilinum autem esse, vel simum, vel coloratum , aliquo modo dc intenditur,& remittitur. Cum igitur tres species disterentiae con*derentur:& es quidem sint separabiles, illae vero inseparabiles:& rursus inseparabilium hae quidem sint per se illae Vero per accides: rursus earum, quet per se sunt,differetiarii, aliae qui dem sunt, secundum quas diuidimus genera in species,aliae vero, secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur: ut cum per se disserentiς omnes huiusmodi animalis sint animatum & sensitiuu,rationale & irrationale mortale S immortale:ammati quidem & sensitivi disserentia connitutiva est substatiae animalis est enim animal substatia animata sensitiva mortalis vero & im mortalis differentia, S: rationalis & irrationalis diuisiuae sunt animalis differentiae:per cas enim

genera in species diuidimus. Sed ec quide, quς diuisiuae sunt di Feretiae gener u completivae fiunt,& constitutivae specierit . diuiditur enim animaltationali & irrationalis differentia , & rursus mortalis & immortalis differetia. sed rationalis& mortalis differentiae constitutivae fiunt hominis:rationalia vero & immortalis Dei:irrationalis autem de mortalis irrationalium animalium.

Sic vero &supremae substantiae , cu diuisiuae sint animati & inanimati disseretiς,& sensitivi & insensitivi, animata quide & sensitiva, 'iuxta sub- a. l. υna stati a sumptς animal persecer ut:animata vero& cu substaniasensitiva Pectecerut plata.Quonia ergo eqdem tia

aliq

47쪽

Porphyrii

aliquo modo quidem acceptet fiunt constitutivae,

aliquo modo aute divisivae, specificae omnes vocantur,& his maxime opus eli ad diuisiones generum. ad definitiones:sed no his,quae secundum accidens inseparabiles sunt,neq; etiam magis iis, quae sunt separabiles. uas etiam determiv seeIesu nantes dicunt.Differentia est,qua' abundat spenus exce- cies a genere .homo enim plus habet quam aniit. mal,rationale & mortale:animal enim nihil horum eis. Nam unde species haberet disterentias rNeq; Vero omnes oppositas habet,quonia idem simul habebit opposita. Sed,quemadmodu censent, potestate qui de habet omnes eoru quae sub se sunt,di Seretias actu vero nullam. ac si neque ex iis quae no sunt, aliquid fit, neque opposita circa idem erunt.Definiunt aute eam & hoc modo.

Differentia est, quae de pluribus & differentibus specie in eo quod quale quid est praedicatur. rationale enim & mortale de homine prςdicatum

in eo quod quale quid est homo dicitu med non in eo quod quid est . quid est enim homo, nobis

interrogatis,conuniens dicere animaliquale aurem animal inquisitis,quod rationale & mortale est conuenienter assignabimus.Rebus enim ex materia & forma constantibus,vel secundii pro- portionem ad materiam dc formam, costitutionem habentibus, quemadmodu statua ex materia quidem est aere,ex forma autem figura: sic Schomo comunis & specialis ex materia quidem propotionaliter consistit ex genere,ex forma au- - tem differentia. totum autem hoc,animal rationale mortale, homo est, quemadmodu illic statua. Describunt autem & hoc modo.Differentia

est quod aptum natum est diuidere ea, quae sub eodem genere sunt. rationale enim & irrationa. Ie hom

48쪽

Introductio. As

te hominem & equum, quae sub eodem genere sunt q-d est animai,diuidunt. Assignant autem& hoc modo. Differentia est,qua differunt a se singula. namque homo &equus secundum genus non differ ut, sumus enim animalia nos &equi: sed additu rationale disiunxit nos ab illis.& rationales sumus &nos, & Dij: sed mortale appo- - αγγελιι situm disiunxit nos ab illis. Exactius autem pertractantes ea, quae ad differentiam pertinent,dicunt no quodlibet diuidentiu ea, quae sub eodem genere sunt,esse differentia, sed quod adesse com ducit di quod quid erat esse,& quod rei pars est. Neque enim quod natum est nauigare,est hominis differentia ,& si sit proprium hominis. dicere enim possumus animalium haec quidem apta esse ad nauigandum,illa vero minime,diuidentes hominem ab aliis. sed aptum natum esse ad nauigandum, non est substantiae completivum, nec eius pars, sed aptitudo solum ipsius: iccirco quia non est talis differetia, quales sunt,quae specificae dicuntur differentiae. Erunt ergo specificae differenti ae,quaecunque alteram faciut speciem, α quaecunq; in eo quod quid erat esse accipiuntur.Et de differentia quidem tot susticiant.

PRoprium vero quadrifariam diuidunt. Nam inde prima& id,quod soli alicui speciei accidit, si no topaeap. i. Omni, propriu dicitur: ut homini medicum esse. Vel geometram. Et quod omni accidit speciei, etsi non soli: quemadmodum homini esse bipedem. Et quod soli Zc omni,& aliquando:vt omni homini in senectute canescere. Quartum autem id, in quo conuenerunt & soli, & omni, &sem. per: quemadmodum homini esse risibile. nam

x si non semper rideat itamen risibilis dicitur:

49쪽

- , Porphyrij

non quod rideat semper: sed quod semper aptus

natus sit virideat. hoc autem ei semper connaturale est, quemadmodum & equo hinnibile. Haec autem & proprie propria dicuntur, quoniam ctiam conuertuntur. si quid enim equus hinni-bile est: &si quid hinni bile est, equus est.

De Occidente. Cap. U I.

Iae i. iv. Λ Ccidens autem est , quod adest & abest prae-c.χ. Axter subiecti corruptionem. Dividitur autem in duo: hoc enim ipsius separabile est, illud vero inseparabile. dormire quidem separabile accidens est: nigrum vero elle inseparabiliter coruo & AEthiopi accidit. Potest enim intelligi dccoruus albus,& AEthiops abiicies colorem, praeter subiecti corruptionem. Definiunt autem sic quoque. Accidens est quod contingit cidem in-esie dc no inesse. Et quod neque genus est, neque disserentia, neque species, neque pro i ii: semper autem est in subiecto subsistens. Omnibus auicindeterminatis, quς proposita sunt dico aulcna genere, specie, disterentia, proprio, accidente dicendum cst qui; eis communia sunt,dc 'lux propria. De Communitatibus O Difcrentijs Generis, Speciei,Disserentia,Trvry ct occidentu Cap. VII. comu - Ommune quidem est omnibus de pluribus nilate om- praedicari, quemadmodum dictum est. Sed

nium. genus quidem de omnibus sub se speciebus de indiuiduis:& differentia similiter. species autem de iis quae sub ipsa sunt indiuiduis . at vero propriu S de specie cuius est propriu, & de iis quae sub specie sunt indiuidi uis. accides autem & de specieb' & de indiuiduis.Nanq; animal de equoi .& boue praedicatur, quae sunt species , de hoc equo,& de hoc boue, quae sunt indiuidua. irrationa

50쪽

tionale vero dc de equo de boue,& de iis . qui sunt

particulares praedicatur.species autem, Vt homo, in lsolum de iis, qui sunt particulares homines,prae dicatur. proprium vero de specie cuius est proprium, & de iis quae sub specie sunt indiuiduis:viti sibile de homine , & de iis, qui sunt particula

res. nigrum autem dc de specie coruorum, δί de

iis quae sunt particulares, quod est accidens insta 'parabile:&moueri de homine,& de equo,quod est accidens separabile: sed principaliter quidem de indiuiduis, secunda ratione autem de

iis, quae continent indiuidua. Commune autem est generi,&di Ferentiae con- De cAnu tinentia specierum. Continet enim differentia nibm gene- species, dc si non omnes quot genera. rationale ras ct di feenim & si non continet irrationalia,quemadmo roitia dum animal, tamen continet homine- Deum, ' angelam

quae sunt species. Et quetcunq; praedicantur de ge-ncrc ut genus,& de iis, quae sub ipso sunt speciebus praedicantur. dc quaecunque praedicantur dedi Cerentia ut dimerentia,& de ea,quq ex ipsa est, specie praedicabuntur. Nam cum genus animal sit, non solum de eo praedicantur ut genus, substantia , &ammatum & sensibile, sed etiam de iis, quae sunt sub animali speciebus omnibus pro. dicantur haec ,vsque ad indiuidua .cum a te disseruntia sit rationale praedicatur de ea ut differcntia, id quod est ratione uti: & non solum de eo. quod est rationale, sed etiam de iis,quae sunt sub rationali. speciebus praedicabitui ratione uti. Commune quoque est perempto genere, vel dissieretia simul perimi quς sub ipsis sunt .Quem - , admodum enim, si non ut animai,non est equus, neque homo: ita si non sit ratio uale nullum erit animal quia utatur ratione. . Prop

SEARCH

MENU NAVIGATION