Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

v iv s arboris iconcm, quan concinne fieri poluit, ex Fabricij narratione, acceden

a ipsius rudicio 'dumbrari italidus,emque inalistrilin qui li studio desectantul

CετεκvM dispiciendum est, an I haec arbor veteribus fuerit cognita, πη usvellistbria litterarum monumentis mandata, quandoquidem illam Indiae partein, Alexandri Macedonis victoriae Eitropaeis hominibus ctiam aperuerunt. Q. Cvartv s lib. ix. Historiae re- , rundias Alexandro gestarum , refert, Alexandrum, Poro rege , de Hydasi e . amne superato, ad Indiae interiora processisse Hilvas autem fuisse prope in im mensum spatium diffusas, procerisque de in eximiam altitudinem editis arno- . plerosque ranaos instat ingentium stipitum flexos in humum, L U rursus qua se curvaverant erigi, adeo ut

i fl m in species eskt non rami resurgentis, sed

V oli. q. s il si arboris ex sua radice emeratae. ill P Lisivs vero si dixit. Naturalis J l- re Historiae cap. v. de Indicis arboribus

i Fieu, ibi exilia poma habet. Ipsa set inpet serens, vastis disti inditur ramis IMI ' V quorum imi adeo in terram incurva

tur, ut annuo spatio infigantur, novam AEu -que propaginem faciant, circa paren- -tem, in ornem quodam opere topiario. Intra sepem eam aestivant pastores, opa-

22쪽

Εxo TICOR vM Ll B. 1. 3Is enim prorsus si initi nis do spaucis dumtaxae notis variantibusὶ Ficum Indicam describit, qualis illa arbor es . cuius historiam ex Fabriti j narratione dedimus.

Plantarum i ritur Hilloriae lib. I v. cap. v. scatit Indica autem regio arborem Ficum appellatam habet, quae e ramis emittit radices singulis annis, ut ' primo volumine retulimus: demittit autem non ex novellis, sed ex anniculis, atque cliam vetustioribus. Illae se terrae applicantes,veluti iopem circum arborem faciunt, tabernaculi instar, siub quo etiam homines commorari solent. Radices autem nascentes dignoscuntur a ramis: sunx cnim

dum comosa est δε σοί ανω κομliai norataJ totaque arbor fornicato ambitu pulchre orbiculata Sc valde insigni magnitudine: nam ad bina stadia umbram spargere fertur: cras litudo autem caudicis plus quam sexaginta pedum figηυ l plerumque vero quadraginta. Folium pelta non minus habet, fructum valde parvum , magnitudine ciceris, ficu iii milem: quam obrcm Graeci ficum appellabant. Paucos vero admodum fructus fert, non modo pro arboris magnitudine, sed omnibus rc bus. Nascitur arbor haec circa Acesinem amnem: haec Tlieoptarastus, a quo proculdubio Plinius desumpsit. in v M itaque tam multis notis Ficus Indica a Veteribus descripta, cum admirandae huius arboris in India nascentis scujus vulgare nomen sibi excidisse serio dolebat Fabritiusὶ historia conveniat: eo audacius illi Ficus Indicae nomen imposui, praesertim quum illam ipsam csse, ccrto mihi persuadeam. I LLi us etiam meminit loannes Hugo Lin scotius qui antc paucos annos Goa, ubi aliquamdiu commoratus, redi jt, in suo itinerario, illam a Lusitanis istic habitantibus i ta ris hoc est, Arborem radicum appellari dicens. ejusque iconem exprimens, scd longe ab hac nostra diversam: etenim non singulares radices e ramis depend cntes, versim innumeras, illasque adeo multifidas, ut vix ullam arborem aut fruticem tam varie multipliciterque sectas radices habere putem : hanc ob causam, valde mihi suspecta ea est, &quam ex Fabriti j relatione delineari curabam, verior, atque ad veterum descriptionem propius

accedens videtur.

G ARCIAM porct hujus arboris nullam mentionem facere inter tot exoticas locis Goanae insulae viculis nascentes, quarum historiam in Aromatum Libro aspersit, satis mi

rari nequeo.

FERD NANDvs Lo et de Castagnedaeap. III. lib. VII. Historiae Orientalis Indiae, meminit clijusdam arboris nascentis in prpvincia Malaca, quam Mariis appellat, radices caudicum instar sursum attollentem: an haec nostra CETE Ru M cum hac arbore quandam eognationem habere videtur ea, quam perdinandus Oviediis Prima parte Generalis & Naturalis Historiae Occidentalis Indiae cap.vi. lib. ix. his verbis Latino sermone cx Hispanico S Italico expressis describit. Mansis arbor est, inter eas quae in Occidentali India vulgariter nascuntur, selectissima, cum ad aedificiorum fabricas, tum ad reliqua fabrilia. Crescit uliginosis locis, littore maris salsuginosi strue fluminum S torrentium in mare delabentium ripis: folia habet majoriabus pyri foliis similia, erassiora tamen,' dc paullo longiora: siliquas binos palmos longas, aut maiores, easque crassas, Cassiae solutivae fructui parcs,fusci coloris, pulpam instar coaguli, silve ossium medullae similem continentes, qua Indi aliorum eduliorum penuria vescuntur: etenim licet amara sit, salubrem tamen cibum esse serunt. o nihilominus ab ejus esu in morbum incidi, tametsi adeo delicatulus non sim, nec ab ijs cibis abstinete in penuria soleam, quibus alios vesci video: quin imo nulla ctiam urgente necessitate . degustare non piget, ut commodius describere queam: caque de causa hunc fructum degustabam: sed brutorum animantium, & silvestrium hominum potius cibus dicendus videtur.

Admiranda autem ejus arboris est natura; plurimae nim simul crescunt, multive ejus rami deorsum vergere, &in ragices converti videntur: nam praeter multos, quos erectos,

foliisque onustos, atque ab invicem sejunctos, reliquarum arborum insitar, habet, se quentibus etiam aliis crassioribus & tenuioribus sese ad aquam demittentibus, Λ hib terra aut arena radices figentibus, praedita est: qui, ubi apprehenderint, alios ramos sursum vergentes proferunt: etenim non minus firmiter haerent, quam primarius arboris truncus, sic ut ex multis caudicibus simul connexis constata videatur arbor, egregio sane spectaculo, & singulari hujus arboris natura.

NEC etiam absimilis ea videtur Arbor, cujus, ex relatione Odoardi tamet Lusitani, Philippus Piga fetia cap. iv. lib. i. Descriptionis rcgni Congo, meminit his verbis,ex Italico

sermone conversis.

23쪽

Ii1 Loaiada insula, ad ostia fluminis Ganra, Regni Congo partem perluentis sua,nasci. tur arbor, Encianda ab incolis nuncupata, celsa & scin per virens, singulari natura praedita: nam ex eius ramis in iliblime elatis, deorsum demittuntur veluti tuniculi sive fidiculae, quae terram subeuntes, agunt radices, e quibus deinde aliae plantae exursunt, & hac ratione multiplicantur. Sub harum externo sive primo cortice invenitur quasi tela quaedam, qua contusa, purgata, deinde in longitudincm atque latitudinem expansa, sese tegunt tenuis

Palma nec ra.

C A P. II.

AD MIR A n ixi S etiam est arbos, quae a Batavis quibusdam nautis in deserta insula

hac ratione reperta fuit. Naucleri Batavi nonnulli navigationem in Americam in stituerant: in insulam maris Atlantici delati, ad ostia fluminis quod in mare labebatur anchoras jaciunt, & selectis aliquot nautis negotium dant, ut con siceiasb lembo ad versum flumen subeant, & interiora insulae perlustrent: parent illi de altius flumen penetrant. Interea bellicas quasdam naves Hispanicas in eandem insulam adventare conspiciunt Batavi naucleri in anchoris stantes, quibus quum siete longe impares Sc navium numero animadverterent, tum etiam virorum, quorum potiorem partem in lembo ablega ram, subtatis anchoris. statim vela fecerunt, desertis suis in Insulae pervestigatione. Qua peracta, ad mare redeuntes, socios cum navibus abiisse comperiuntη itaque non mirum si valde turbati Se amicti fuerint, videntes se omni sipe destitutos qua ad suos redire possent. Commode vero illis accidit bellicasHisipanicas naves istic non Iraesisse, sed suam naviga tionem prosequutas fuisse. Qitum igitur alia navi carerent,resumptis animis, lembo suo mari sese committere auii sunt: eosque Divina clementia tam singulari favore prosequuta est, ut salvi Anallelredamum anno Millesimo quingentesimo nonagesimo nono pervcn rint, non sine ingenti omnium admiratione,& suorum laetitia,qui illos vel abHispanis captos, vel ab insulae incolis mactatos arbitrabantur.

Haec necestatio dicenda putavi, ante quam sacci scujus icon hic subjecta historiam

aggred en reserentibus qui ab arbore reseiderant CETERvM nautae illi in reditu ad desertam quandam insulam sunt delatii Correopen appellasse, mihi relatum cst, in qua integras

silvas repererunt nulla alia arbore constantes, quam Palmae quodam imi sitam genere, cui, ab involucro accum sive colum referente inouo .fructus reconditus spata enim commode

diei nequit illud involucrum) sacci serae nomen indidi, quandoquidem forma valde simile est illi colo siue sacco, quem nivarium Veteres dicebant, Ze quali hoc tempore phar macopolae vinum aromatites thipocraticum vulgo appellanti percolare sblenimam creber rimis quibusdam sbris spadicet coloris transeversiin de oblique ab infimo ad supremum eincurrentibus magno a Natura artificio conte. tum est,id 5ue varia longitudine: quod enim ab ornatissimo viro Theodorico Coorti hanaccipiebam, viginti duas uncias longum erat, de ea parte qua patebat septem latum: Willelmus Parduynus vir honestissimus unum habebat,cujus longitudo meum octo uncijs superabat, etenim binos pedes cum semisse sive tris ginta unciis longus erat: Hus latitudo par cum meo. plura quam haec duo mihi videre no contigit : utrumque autem selisim gracilescens in mucronem desinebat. Ista porro involucrati plena suerant fructibus nucem juglandem cum

externo

24쪽

Exo TI CORVM LIB. t. sexterno suo pulvino sive viridi cortice magnitudine aequantibus, in quibus orbiculares

aliae nuces adeo rotundae, ut torno claboratae viderentur, & globulis illis, quos pueri in lusu pollice impellere solent svulgus Batavorum Dialers Galli appclland essent per similes cum magnitudine tum colore, atque adeo durae sunam enim confringebam, ut Mam . viderem quid contineretὶ ut nisi serreo malleo de cum dissicultate confringere quiverim, tametsii non valde crasso putamine sint praeditae: continebat autem ea orbicularem nucleum putamini adliaerentem, medio cavum, ut qui siccitate lacunam contraxisset, candidum, sapore initio quali leguminum deinde instar lupini amaro. An vero saccus ille aliquo cortice aut cute tectus fuerit, me latet,nec milii facultas data est eos conveniendi qui observaverant, ut diligentius omnia perscrutarer: caccum autem qualem accipiebam, eum orbicillari nuce adpingendum curaram, in illorum gratiam qui exoticarum rerum

studio tale tantur.

Arbor Famistra.

C A P. III.

NE c admiratione caret huius Arboris natura, quam illi qui Genetosi, viro prancisco Drahe equiti dum totum orbem circumnavigavit) comites fuerunt, ob

servabant.

In rnate enim insula AEquatori proxima, ad Archicum polum vergente, arboream quandam plantam nasci mihi reserebant anno octogesimo primo supra millesimum&quingentesimum, praecedente anno inde reduces, cujus truncus humani semoris crassi- a uias. i. tuditiem aequaret, decem vero pedum altitudinem attingeret, summo fastigio in orbieu. i. ra .. latum caput brassicae capitatae itastar extuberantem, in cullus meditullio Natura candidam quandam farinam produceres ad illius . . s . - . insulae homines tenuioris fortunae susten. DUUUM Arborumn era. randum: eam etenim diligenter colligere,deinde adfusa,sive inspersa verius,m dica aqua fermentare, pinsere,&inso

mulas quasdam coctili latere constantes immitti longa serio, atque prunis ardentibus circumquaque admotis, & superctiam impositis,coquere. Erant vero illi panes sive liba saliquot enim retulerant palararis interdum magnitudinis, uncia liscrassitudinis, quibus illius insulae incolae recenter coctis L adhuc calidis vesci solerent: at ubi induruissent, tepida aqua macerantes, pultis modo ederent. Insi-pidi sane saporis esse, quum degustarem, sic panis mihi videbatur e vertam insocio piperis aut cinnamomi momento cum saccharo snam sic apparatum etiam

degustare libuitὶ nonnullis delitiae esse

queant.

Eiusmodi panis bina fragmenta, qualia honestissimi viri Hugonis Morgani, nunc Selenissimae Reginae Elisa hae Anglorum pharmacopori, cura accipi Nun, hac tabella exprimi curabam. A N haec porro Zaia, cuius meminit Perditiandus Lopea de Castagneda I dicae H istoriae lib. vi. cap. xi. M CZ Scri bit enim ex ejus medulla panem fieri in

hune modum.

Medullam exemtam in fictilia injicientesaqua falsa maeerant,post aliquot dies seli e ponunt, res aram mandunt, vel ex ejus sartia seu polline panem conficiunt, nostro vidi enim qui ex frualest, colore&sapore persimilem. Antonius Pigascua, qui primus o bem nave, cui insigne Victoria, circuivir suo itinerarios πρου non per c. scribit. tu

25쪽

N EC incommode sortassis ea censeri possit, cujus meminit M. Polus Venetus lib. iit. sui Itinerarij, de regno Fan fur agens, his verbis, quae de Italico sermone ita reddcbam: edienim Latinus interpres satisn ligenter suo munere functus mihi videtur. In ea, inquit, provincia, vastarum arborum genus est, quas duorum virorum ulnae vix amplecti queant: harum ademto cortice,qui tcnuis est,succedit ligni materies,tres digitos r totum arboris ambitum crassa, medullam in se continens farinaceam, similem l vendi eati ei-sermox et tarJ a questa det carisis. Haec in figulinu in vas aqua plenum iniecta, baculo agitatur, ut furfures 5e reliquae sordes supernatent, puraque farina subsidati effusa deinde aqua, fite repurgata farin, massa ad vari j generis edulia conficienda, idonea, quae saepius edisse, & nonnulla Venetias usque detuliue refert, pani hordeaceo, colore & 6pore similia. Illius arboris lignum serro conferri potest, nam in aquam iniectum, sidit illico &mergitur, directeque, ut harundo donax, finditur. Ex co incolae lanceas sibi parant, sed breves longas enim ob nimiam gravitatem nemo serre posset) quarum extimam partem in cuspidem exacuunt, & adurunt: his quamlibet armaturam facilius penetrant, quam si serrea cuspide munitae essent.

Rr C M A R ni Gart cellariae Londinensis Ptim ieet ij, viri eruditissimi Ae huma

nissimi, tum Hugonis Morgani amicorum munifica liberalitate anno salutis M. v. xx cI. Londini accipiebam arboris cihusdam librum tenuissi inae membranaei nisi mai. star, candidum, quo omnis generis scriptura perinde atque charta vuIgari excipi posset, periculum cnim faciebam. Eum vero in Iava, aliarum rerum permutatione, qui gener sum Franciscum Drahe in illa longa de difficili navigatione comitati fuerant, regem tum

retulerant:

Istius autem arboris, ni fallor, meminit Antonius Pigasetta in suo Itinerario, ubi resertinsulae Tidore seminas pudenda tegere panno e libro arboris hac ratione confecto. Deliis bratur cortex, 8c aqua maceratus aonec mollescat, ligno tunditur, atque qlia libet lonei-tudine ac latitudine diducitur, aded tenuiter, ut sicricei veli instar, venis transversim vis-

eurrentibus contextus videatur.

. SED nec praetermittendus elegantissimus ille arboris liber,quem ab honestissimo viro villelmo Parduyn anno redemptionis humanae M. D. x Ci X. accipicbam,licet mγn albi esseta otiri, coloris, sed sub punicei. Erat autem ilius libri fragmentum quo plus dimidia parte t sectum fuisse arbitrorὶ pedalis sere longitudinis, quatuor uncias latum, adeo laevis ubi quo S: aequabilis superficiei, ut ne charta quidem scriptoria magis aequalis sit: id, tametsi neque aen sunt neque crassum, in sex tamen pagellas nulla dimcultate separare poteram,quae mi belle scripturam admitterent, perinde ac charta scriptoria, nec atramcntum transmiditerent. Et si quis maiorem curam in separando adhibere voluisset, in plures adhuc pageb Ias haud dubie dividere potuisset. Similem etiam pagellam, latiorem & longiorem, alis quando accipere memini a Iacobo Gareto viro honestissimo, qua involuta erant tabaei solia, quemadmodum involvere solent nonnulli Americani, dum, ut eius sumum hauriant, tubum ab altera extremitate incendunt.

xli imi via Nge etiam sit bticendus candidissinii fili glomus, quem idem Garetus illo ipsis annotia. II ad me mittebat cum aliis quibusdam exoticis, de quibus suo loco. Eum autem ex arbo- ris cortice confectum scribebat: cuius sane tenuissima, vabda tamen, erant stamina, filo etiam e Iino aut cannaba deducto longe validiora, tres pedes cum semisse longa, ex una parte resecta, ut longiora fuisse verisimile esset: ex quibus vittae de similia ad muliebrem ornatum pertinentia, commodissime fieri possent.

C A P. V.

AD MIR A N Detiam naturae est arbor sive frutex, cujus ramum ex Orientali M. dia in Angliam anno nonagesimo tertio supra millesimum Se quingentesimum, delatum fuisse intelligebam: nam qui ad me mittabat iconem Loncmo, Iacobus Gare in

26쪽

Garetus inseque me anno, addebat brevem quandam descriptionem,ab eo concinnatam, qui ipsum ramum conspexerat. Quo autem nomine apud incolas appellaretur, quave in provincia Orientalis India nasceicturi non erar adscriptum: propter raritatena tamen, eius qualemcumque descriptionem simul etiam iconem inter esias peregrinas plantas, locum habere volui. Is Hidramus trium pedum longitudinem non excedebat, crassitudinis diameter circiter duarum unciarum erat, cimus fastigium in nindosum caput nonnihil extuberans desinebat, o quo sesquipedales quinque minores rami prosiliebant, adeo eleganti serie & ordi e dispositi, quasi humana industria fuissent insiti, ins triri ramo facie quidem similes, sed molliores, magis succulenti, qui proculdubio compre hendere & radices agere potuissent, si quis

commodo loco telluri committere in animum induxisset. In horum comosis fastigijs solia adhuc inliaerebam virentia, forma, magnitudine& colore lavendulae solia valde referentia, sed succi plena, aromaticum quidpiam sipirantia, medium inter angelicae silvestris radicem guinini quod vocant Elemmi, & Cunigundis he ham, qualibus totum ramum vessium fuisse, ipla in ramis vestigia indicium faciebant. C

rerum, quantum ex ramorum resectione colligere licebat, densa spissaque medulla, instars inbuci ramorum, praediti fuisse videbantur.

Lignum Exoticum. . i

citerum a Chelimrgo qui fragmentum at- tulerat, intelligebat, arborem ex qua resectum fuerat, non esse proccram, sed ad octo circiter

pedum altitudinem assurgere, lateque sese in I multos ramos spino sessipargere,& folia habere instat foliorum spinae appendicis dissecta,magis

ramen virentia, SI ad soliorum rutae colorem accedentia. Nullius autem usus apud incolas Nixi

esse hanc arborem albriabatur, nili quod crassiores illius ramos ad quinque pedum lati

tesimo primo , mittebat ad me honostissimus vir Petrus Garetus Iacobi se ter ligni cujusdani fragmentum pedalis long tudinis, crassum in ambitu uncias paene tredecim, cujusque diameter unciae quatuor cum semisse, contortum sive tortuosium, satis crasso,

lavi tamen cortice tectum, sed qui totus resinae cujusdam subflavi coloris grumis quasi tessellatim dispositis esset obsitus, odoris quidem, si igni admoveretur, non injucundi, & qui, mallichen redoleret, digitis autem nonnihil a trita, valde friabilis esset. Ligni materies gravis, dura, firma de candicam.

27쪽

gitudinem resectos, eiginti aut plures conjunctim in terram figebant, deinde eos subjectis fictilibus incendebant, ad resinam ignis calore liquescentem dc diffluentem excipiendum, qua picis vice suas cymbas illinerent & stiparent. Crescebat autem ea arbor, referente cheirurgo, inea Americae parte, quae Panta et Re

nuncupatur.

Eitali, o . An porro assinis arbori Euilh in Africa nascenti, cujus meminit Ioannes Leo libro ix. Desicriptionis Africae Ejus sunt haec verba Latine reddita. Eliasib grandis & spinosa estat bor, foliis Iuniperi, quae gummi similem astichi emittit: eo Asri mastichen adulterant, quia odore, S: nonnihil colore mastichen reserti Verum 3c arboris magnitudo, & soli rum forma refragari videntur, nisi cheirurgus suae arboris notas relu exprimere non quis

verit.

Lignum Exoticum alterum

QvvM eodem anno primo supra millesimum&sexcentesimum Amstet redami es.sem silluc enim Augusto mense cymba vehebar, ut, an naves ex lava&Moluccisinssilis reduces quaedam exotica retulissent, perquirerem) mihi donabatur a pra, dicto Petro Gatcto ligni cuiusdam peregrini fragmentum pedalis vel amplioris longitudianis, quod postea e Magellanico freto allatum esse ab alio quopiam intelligebam, qui simile fragmentum a Sebesdo de Meert acceperat, sed paullo crassius, atque alia fragmenis

longe adhuc crassiora, ut quae utraciue manu completai vix potuisset, se vidisse mihi assere- Uvi Oh Illius porro fragmentum quo lonabar ambitus, sex dumtaxat unciarum erat,materia ipse lida, gravis, meditullio tamen medullaceum quidpiam continens, a quo, velut a centro venae recta fere linea ad circumserentiam excurrenant, contra quam in plerisque aliis lignis, quae pertransversum secta, orbes quosdam invicem amplectentes ostendere lent, arborum aetatem plerum ciue indicantes: gemitu autem cortice tegebatur, externo scabro&inaequali, coloris quadam ex parte fusci, quadam etiam cineracei, interno vero molliore,&flave sicentis sive pallidi coloris, ipsa ligni etiam substantia flavescens, a venis illis paene aequaliter a centro ad circumferentiam ductis, magnam gratiam & venustatem accipiens: salsus autem ejus sapori quam salsuginem an ab aqua marina qua forsitan maduisset) contraxisset, me latet. Fragmentum porro illud a Sebaldo acceptum, elega tioris Se magis flavi coloris et at quam meum, quia ex crassiore & mκis adulto trunco sorte resectum: nullo autem cortice tectum erat.

Quum primum istud lignum conspicerem, & flavum in eo colorem, dubitabam anasia sne ellat illi frutici spinoso, aliquando etiam in arborem adolescenti, qui frequentes Alongiusculas baccas acidulas de uno longo pediculo dependentes profert, Miberis ab Herbatiorum vulgo appellatas: sed eum nulla spinarum vestigia apparerent, haerebam. Brevi post ab ipso Sebaldo hae iter faciente intelligebam arborem cite nullis sipinis praedi. tami fructum proferre nigrum, fructui I deae vitis nigro, quae vulgo myrtillus appellatur. Belgis sive Ideae vitis 11. quam cap. xL. lib. i. iustoriae Plantarum destrobvi similem.

. Lignum totis mium trasens.

SV ε Rro Risus lignis non incommode subi Mi posse aibit fir ligni illius bina stadimenta, ab his qui anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo e Iava majore redierant, relata: quorum alterum, eorum virorum qui sumtus in eam navigationem potissimum fecerant, & naves rebus necessarijs instruxerant, munere accipiebam, cum γ' regrinis quibusdam fructibus, de quibus suo loco in hoc volumine sum acturus Deo

volent .

1; .i ., A VALDe leve porro erat hoc ligni fragmentum, ut nihil nisi Sambuci medulla quomitam ni dammodo videretur, fungosa materia constans & candida, cortice admodum tenui M quasi membranaceo tecta,cineracei coloris.Interrogatus a me Abdala GuZaraten si quem Batavi nautae Amstet redamum advexerant ex lava, ubi aliquot annis vixerat aliqua

enim ex parte Lusitanicam linguam callebati quod esset huic ligqo nomen, & quis esset eius usus: de nomine quidem nihil respondebat, sed educto suo citi tello, signis mihi imnuebat,

28쪽

Ε x D T I C o R v m L I B. I. 9nuebat, ad cultrorum obtusam aciem exacuendam inservite:& sane periculum postea iaciebam, atque ad id ptaestanduna valde commodum esse deprehendebam. NON immerito huic capiti adiiciendum existimavi lignum aliud levissimum, cujus

fragmentum Iacobus Garctus anno sexcentesimo supra millesimum Londino mittebatCl. v. Bernardo Paludano, ut cum aliis exoticis in suo musco reponeret. Erat vero illud ligni isi lignum quidem appellandum est, nam tota ejus materia nihil nisi fungus videbatur, aut suberis cortex lxvigatus) fragmentum pedalis longitudinis, corticis prorsas expers, o us diameter duarum unciarum: atque externa parte ramulorum, qui innati, mani scissa vestigia adhuc retinctat, interna vero orbes quosciam, aliquo spatio ab invicem discretos, quales in aliis lignis transversim casis conspiciuntur, arboris vetustatem sere indicare soliti. Nauta porro a quo redemerat, se eo ligno usunt fuisse asserebat fomitis Ioco, ad ignem conservandum, non se fac fungo aut et lychnio: ego ex mus particula recisa, an ita se res haberet, periculum faciebam, atque vertis mum cise deprehemdebam: color extemae partis susicus erat, quia sorsitan manibus saepiuscule tractatus, internae autem flavescens. vcrumenimvero non modo ad ignem fovendum idoneum fore arbitrabar, sed suberis etiam vicem praebere posse omnino mihi periuadebam, ii ea abundantia, qua suber, reperiretur.

Arbor peregrina ex Guinta.

ARsoREM,cujus iconem in hac tabella expressam damus ab honestissimo virorit in

Garcto acceptam cum clusdem fructu anno millesimo sexcentesimo si1cundo anato Christo, juglandis arboris celsitudinem aequare, nec dissimili cortice tectam esse fetebant, folia laurinis habere similia. ad quorum exortum fructus in ramis nascet tuti initio quidem viridis, deinde ubi maturitatem adeptus, ejus coloris quem in

ejus historia dicam. Erat porro is fructus Magni mali instar,& orbicularis paene formae: nam ducta a pediculo per longitudinem fructus mensura ad alteram partem pediculo proximam, decem unciarum fuisse reperta est, quam ea, quae fructum transiversim per medium ambibat, vix superabat: levis erat pro sua magnitudine, & crata satisque firmo cortice praeditus, foris laevi de splendente, ex flavo spadicet coloris, interdum etiam nigris maculis consperse, interna

autem parte fuliginosi, de nihil continens praeter nigrum quendam pollinem. Ceria quum illum initio conspiciebam miti batur enim primum solus nulla addita leone) cucurbitae genus quodpiam peregrinum esse censebam, praesertim ob cortia

cem cucurbitae cortici non valde dissimi, Iem,tum etiam propter levitatem: sed conia specta icone suis coloribus expressa, in qua arboris ramus cum studiu& soliis, opini nem mutare non piguit.

Haec sunt quae de ista albore dc ejus fructu intelligere potui post longam disquisitioncmi quae benevolum lectorem boni

29쪽

C A P. X.

Hv iv s Arboris ramulum soliis nucum cum suo fructu, Francosurti ad Moenum

accipiebam anno restauratae salutis humanae nonagesimo primo supra millesimum & quingentesimum, Londino missum a doctissimo eodemque optimo viro Richardo Ganli Londinensis Cancellariae Primicetio, quem illico in tabella exprune dum curabam, ut us iconem cum historia Lectoris oculis proponerem. Mittebaturautem Iuniperi Brasiliani a pellatione , qtiae vox statim mihi suspitionem injecit, illius arboris esse posse, quam Brasiliani Iuni peey a nominant, teste Iano Stadio Hesio, qui apud Tuppin-Inb tios novem & amplius mensibus captivus fuerat, demumque non sine Dei benignitate anno M. D. Lv. liberatus est: Thevetus& eum sequutus Lerius corrupte G. ηιρα nomen indiaerunt. Hujus porro praemansi, deinde cxpressi, succo, Brasiliani corpus atro colore insciunt. Is autem quem accipiebam, mediocris mali magnitudine erat, orbicularis panae sormae, perna parte paul- Io planior, At veluti exigua corona inlignitus, densis cortice, & quia resiccatus duro, exterius rugoso, & fusco colore,interne laevi& spadiceo: tota pulpa quasi in massulam contracta erat ob siccitatem, plurimaque grana continebat simuljuncta, quemadmoe dum in stramonia conspiciuntur, plana, α-gra, rugosa, Ipsam autem pulpam, licet vetustam & prorsus exiccam, paullulum tamen praemansam, nigro colore inficere, &valde acidi saporis esse deprehendebam. Summo porro ramulo terni aut quaterni

fluctus inhaesisse videbantur. Sed Se ipse

Thevetus suo Gripus plures fructus extremis ramis conjunctim nascentes tribuit, de juglandis solia, quorum Stadius non meminit, ut apparebit ex utriusque descriptione, reponenda in Peregrinarum Plantarum Historia, ex variis neotericis Auctoribus,qui siuas Peregrinationes descripserunt, a me, Deo vitam concedente, concinnanda de in lucem produccnda. Ceterum, an etiam Taura, cujus Oviedus cap. v. lib.vIrr. Primae partis Generalis 3c N turalis Historiae meminit 3 Certe easdem facultates siuae ala e tribuit.

CV I V s N A M arboris sit hic ramulus, quem in .Cl. v. Bernardi Paludant medici Emchusiani mihi amicissimi, amplissimo, de omnium peregrinarum exoticarumquc rerum varietate & copia instructissimo museo, conspiciebam anno nonagesimo quinto supra millesimum Ze quingentesimum me latet: atque ipse etiam Paludanus ignorabat : ramulum autem mihi concedebat ut describere postem, 3e illius etiam figuram in tabella exprimendam curarem , in eorum qui simili studio delectantur gratiam , qu rum oculis eam subscio. Erat autem hic ramulus, cum suo fructu in uvae modum quasi congesto, resccatus. durus, crasso cortice tectus, gracilis de digitalis longitudinis, coloris ex fusco cineraces,

octo fructus exiguorum ficuum instar, crasso brevique pediculo subnixos summo fastigio sustinens

30쪽

n x o T r. C o R v M L I BL I. ii sustinens, fuliginosi coimis cineraceis maculis consipersos, duros,& satis solidos: ut quandam assinitatem lial ine mihi vidNentur cum Sycomori circa Tripolim Syriae nascentis fructu, descripto a Cl. V. Leonardo Rau Olfio I. , medico Augustano cap. iv. lib. I. sibi Itinerari j, m sicui similis. nisi ipse Palladanus, qui Sycomoros in AEgypto ' v& Syria vidcrat,me ab ea sententia submovinet. Ceterum similem fructum cum aliis per ris Nnis ab honesto viro Iacobo Garcto mill mLondino Francolarii ad Moenum accipiebam u

anno M. D. X C i. non tamen tam copiose ramo

inhaerentem, sed singularem dumtaxat, vel in- terdum geminum, suis pediculis simul comQuum porro hic fructus ficui vulgari valdest similis figura ,& nonnunquam etiam adeo pusillus, ut ciceris magnitudinem non multum . excedat: an ad ficus Indicae circa Acesinem v amnem nas entis reserri non possit, cujus, ut isti pra dixi, Theoplirastus Histor. Plant. lib. r. ICap. II. &lib. Iv. cap. v. tum lib. a. de causis hi Plant. cap. X I V. mentionem facit Z Verum is negat copiosiim fructum ferrei & ex Fabriciana relatione, singulares intcr solia, vulgarium fi- cuum instar, nasci deberent. An vero fructus arboris Gagu γ, quamdelcribit Ferdinandus Oviedus cap. xv. lib. vii r. Primae

Generalis & Naturalis Histor

CAP. XII.

Aνvo eundem C. V. Bernardum Paludanum, eodemque tempore, nempe nona. sesimo quinto supra millesimum & quingentesimum, binos alios ramulos peregritorum Arborum conspiciebam, quos mihi concedebat, ut domi majore cum otio observare & describere possem. Erat autem is ramulus circiter pedem longus, satis gracilis, foris laevis & nigro colore εν ser δεῖ, praeditus, intus cavus, summa parte nodosus, qua nimirum solia alternis inhaerebant, ex adverso semper sita, sena aut octona, mali soliis majora, magnitudine de serma proxime ad Lauro cerasi folia accedentia, superne laevia dc splendentia, insememinime, sed venis a medio nervo in latcra excurrentibus insignita, in ambitu non serrata. An pcrpetuo vireant, nec ne, mihi incompertum; sed fusca crant quae videbam, utpote resiccata: sub singuloriim autem soliorum exortu ad latera singulares nascebantur appendices, summa parte orbiculatae, & deorsum inflexae, sive quodammodo fornicatae: summo rami fastigio sena aut plura inhaercbant vascula brcvi petiolo innixa, num pontica minora, membrana cea, & denis nervis distineta, summaque parte in quinque lacinias sive soliola divisa, exili nigro semine plena, satis fervidi saporis. Quo nomine apud incolas appelletur, aut quis illius apud eos usus, indicare non potetrant, qui praecedente anno ex Guin a attulerant, nautae. An ver5 huic simile solium illud, quod a Batavis naucleris anno M. D. xCVII. ex Iava vel Madagascar relatum, Ma s vocari Abdala Guraratensis mihi dicebat

SEARCH

MENU NAVIGATION