Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bant aliquot grana, nigra, paene orbiculata, compressa tamen, & magis lata quain longa, in binas partes sectilia, quemadmodum cucurbitatum&senilium semina, sic ut cucurbi tacei generis alicujus plantae fructum esse mihi persuadeam.

Per rim psidam ructus anno M. DC. H. obstemati.

C A P. XIII.

ANNO a Christi redemptoris nostri nari vitate secundo supra millesimum & sexcentesimum, ostendebat mihi honestus vir Emanuel Gri civis Amstet redamentis, exoticos quosdam fructus, quos a nautis peregre redeuntibus redemerat. Inter illos, quatuor conjiciebam, quos antὰ videre non memineram: illos ut milii per aliquot dies relinqueret, ut commodius describere possem, dc in tabellis exprimi curarem, non difficulter impetrabam: propterea prioris iconem hic subiicio. P Ri M v s sane admirabilis erat formannam praegrande Papaveris caput, cujus summum fastigium transversim fuisset praecisum, reserebat: Membranacea enim& rugosa constabat substantia sub susci coloris, levi admodum, licet ejus circumserentia suprema parte novem esset unci rum , sensim tamen decrescens usque ad pediculum , qui florem, cui fructus succeps erat, sustinuisse videbatur; apparebant enim quaedam, ubi flos inhaesisset, vestigiar superior porro fructus pars prorsus erat plana, quatuor de viginti lacunis sive cellulis

serie quadam dispositis praedita, instat favi

vel parum, in quarum singulis, singularia semina siue parvae nuces instat pumilarum glandium continebantur, paene unciam longae, unciam in ambitu crassae, quarum suprema pars iusta erat, de in mucronem

desinebar, illi similem qui extimam glan dis partem occupat. insima pars exiguam lacunam habebat, vestigium videlicet, tui pediculus, illam in cellula retinens, inhaesisse Videbatur:nucleum autem continebat rancidum de situ obductum. Similem etiam anno insequente Amstet redami conspiciebam apud ornatissmum virum Henricum ab Os, quem a nautis redem rati Sitne fructus alicujus arboris, an alterius plantae, incertus sum, quia, qui mihi mutuo dabat, εc apud quem deinde videbam, nihil affirmare poterant; mea tamen opinio in eam partem inclinat, ut plantae alicujus esse existimem, de sorsitan in aqua nastentis, ut Nympliaea: quae si vera sit, Dioscotidis Egyptiam esse fabam asserere non verear, tametsi int r.N Iericos magna sit de ea planta controversia: nam papaveris caput haber, nisi quod summa parte magis planum, de patensi cellulas insuper vesparum favis similes habet, in quibus i adiae, quas supra tricenas non ferre, Plinius auctor est. Si eos qui legerunt conveni re mihi licuisset, magis fortia explorata prodere possem: nihilominus Lectorem boni consulturum arbitror qualemcumque hanc deseriptionem. Α LT E R, anserint ovi magnitudinem aequabat, imo etiam superabat, quinque videlicet uncias paenὰ longus, septem cum semiste crassus, sive totidem ejus ambitus compte laendebat, valde gravis, nucleus sive pulpa vctius cuiuspiam fructus quam fructus censendusi nam mollis erat, tenui quadam de rugosa mcmbrana ex suis cineracei coloris tecta, unguibus iii quis premereti cedens, coloris subflavi,ob vetustatem forte, de salsi quodammodo saporis; qui an natura ipsius pulpae, an arte adquisitus, ignoro: sed haud a ubie alia quo puramine clausa fuerat; nam membrana eam tegens, vestigia adhuc retinebat impresta a crassioribus ipsitus nucis internis nervis,ut facile observare licet ex subjecta icone. Qualis autem fuerit nux, qua haec pulpa inclusa, se ignorare dicebat a quo illam a se Piebam, atoue etiam quali in arbore, quave in Provincia nata. Hinc si ut plenam ejus historiam seribere nequeam, sed eas dumtaxat notas quae oculis fuere conspicuae. TERTIVS

52쪽

TERTIus, planus erat, tres undias longus, paullo plus quam duas latus, semunciam

crassus , totus rugosus & ater, denis duro j. putamine constans, sive cortice, & semina Continens, ut ex strepitu, quem agitatus faciebat,depres endere poteram: alio in egu mento haud dubie tectus fuerat, nam alte rius fluctus ossiculum sive nucem esse apparebat. verumenimvero qui mihi comm dabat, nihil certi assirmare poterat , quum ex illorum hominum sit numero, qui, postiquam aliquas naves peregre redeuntes G. xelam appulisse intellexerunt, illico eo pro sciscuntur, ante quam naves Amstetred mum pervenire possint, ut, si nautae rarum quidpiam & regrinum attulerint,vili procio ab eis redimant, & deinde cum lucro aliis vendant,nihil sbliciti, ut arborum,quae exoticos istos fructus gerunt,aut natales,aut formam, aut appellationem intelligant, qudve apud incolas sint in usu.Ο v A R et v s, nux erat orbicularis pame formae, paullo tamen longioris: nam illius amia pinnis

bitus, sumia utrimque per longitudinem mensura, quinque uncias cum semisse contin al. bat, vix autem quinque unciarum erat circumferentia: inserna parte norinthii mucrona

La, superna vero obtusiore, duro de satis glabro putamine constans, spadicet coloris ,& inucleum continens, ut ex agitatae strepitu diconjecturam facere poteram: aliis vero invo-

Iucro tectam fuisse certum est: quale porro id fuerit, aut quali in arbore nata haec nux, inte, M. d. xligere nequivi. Ceteriam binos postremos

hos fructus in eadem simul tabella exprimen' m

dos curabam, illisque adiungi inam tabella,

capere poterais alium fiuctum sub idem tem- - m

pus mihi donatum ab hones mo viro Petro Garetor quam hic oculis rubiicio. . , G A R E T i igitur fructus, qui tertium locum in hac tabella geminatus occupat,orbi Cularis etiam sere erat sormae, unciam videli Cet longus, tantundem latus, paullo tamen Planior, utrimque tumens pulvini instar, ater omnino, e tenui curvoque oblongo petiolo

pendens, tenui fragilique cortice praeditus, qui pressus,illico frangebatur,& pulpam continere deprehendebatut fungosis & fri bilem,subrubentis coloris, atque valde acidi saporis, tamar dorum paene instar spropter ea valde commodam. meo judicio, ad sedamdam & extimendam sitim) in cujus meditullio semen planum, fusci coloris, candicante membrana involutum erat. Vbi natus hic fructus, quae e arbor ipsum tulisset, ipse Ga- retus ignorabati

'regrini alio Ita a Petro Gareto.

Ho N E s et v s vir Petrus Garetus jam memoratus, fructum quendam ad me mitis miebat anno millesimo Ze sexcentesimo, quem in Bengat a natum esse adscribebat. Ia verb, quem in priore tabella primum locum occupare volui, quinque paena

uncias

53쪽

uncias erat longus,totidem ambitu complectens, una parte gibberosus, rugoso & inaequali cortice constans satis crasso, duro, &lignosse, cineracei ex fusco coloris, qui binas nuces, sive verius nucleos contini isse videbatur, eosque uncialis longitudinis, quadrifariam seu in quatuor partes dividuos, valde duros, coloris ex susco subrufi, saporis adstringentis lelinguam exliccantis, post aliquod tamen temporis intervallum non ingrati, sed vires reficientis de litim sedanti si quo in usu apud indigenas esse, facile mihi persuaserim: certe Zesubstantia,&colore, &sapore plurimum accedere videbatur ad fructum Coles,describe, dum cap. v . Libri sequentis. Nihil praeterea de hoc seu tu intelligebam: sed ex notis quas in eo observabam, brevem hanc historiam contexebam, de ejus iconem in hac adposita tabella cum alterius fructus ab codem Garctoaccepti figura, secundum locum in tabella occupante, expressam, Lectoris oculis subiiciendam existimabam.

aded plerumque negligentes sunt qui similia

quae observare deberent, instructi. ERAT vero Alter fructus, seu verius nux, cujus figura secundo loco in tabella expressa, orbicularis formae, variae tamen magnitudinis splures enim conspiciebamin uorum nonnulli ternas , aliqui binasum taxat uncias ambitu comprehendebant i omnes duro sed non crasso praediti cortice, cineracei foris coloris, & qui alio operimento tecti fuisse viderentur: interna nucis pars fusca Ze splendens, atque nonnulla ex parte qua videlicet nuclei, quem

continebat , fastigium tegebat) fungosa

materia pleris: nucleus autem inferiore parte crassior erat, deinde in nactam quodammodo assurgebat,& in nutantem mmcronem desine sit, coloris exterius subpunices, si1bstantia satis molli & interiore parte flavescente praeditus, injucundi odoris&valde ingrati saporis, ut non mirer, eos qui edissent,male affectos suisse,quemadmodum mihi reserebant qui observa verant. Ceteriim qualis arbor esset quae hunc studium protulisset, critisve formae fuissent ejus solia, intelligere non potuit exotica adierunt stametsi antea moniti, d EODEM anno de illum insequente, alios etiam exoticos fructus ab eodem Gareto accipiebam, quos in duabus subsequentibus inbellis exprimi curabam, numeris ad singulorum essi es additis,qui ad eorum descriptiones, quae ad unamquamque tabellam attinent, respondeant, ut Le r uno intuitu videre queat, quae figura suae descriptioni sit aptanta P Rr M v s ergo in hac Secunda tabellam-

pressus frustas, sive nux nam alio operimento tectus fuisse videbatur) binas uncias cum semisse longus erat, sescunciam latus, aut

paullo amplior, amygdalina paene formi, rugosus, doris aliquantulum sublevato, supina irre plana, dc infima latiore, quam ea quae pediculo pependerat, subrufi ex s. sco coloeris, non valdὰ gravis, licet densissimo corio constans, ut quod semuncialis fere esset cra situdinis, multisque fibris obliqud Ac eraticversim sese secantibus contextum, & adeo durum,ut aperire nequiverim ad coiispicien

54쪽

dum quid contineret, nisi cultro magna vi cum malleo adacto: geminum autem x oblongum nucleum continere deprehendebam nigra membrana septum, interna quidem parte albicantem, dulcisque ut omygdala saporis, nisi iam ranciuitatem ob vetustatem contraxisset.

A L T E R, ejusdem erat longitudinis, miniis tamen crassus, insetna parte planus, stipeona in gibbum assumens, in sim I parte qua pediculo adhaelerat, latior quam extima, quae in

obtusum mucronem desiisse videbatur: membrana auterii dura sc splendens, spadicetque coloris, fuscum corticem tegebat, continentem nucleum sive pulpam quandam cineraecei ex albo coloris, quae ore aliquantulum retenta, in sarinaceam materiam reselvebatut quadam acrimonia praeditam. ιT E R Tiv s, Mespilo setanio non erat valde absimilis, Huldemque paene magnitudinit, capite tamen non plano, ut illud, sed in angustum contracto;vetustate rugas contraxerat.& satis fragili cortice constabat, fusco, nullius fere saporis, qui tamen Ore reremus, nonnihil adstrictionis cum pauca aerimonia conjuncta possidere videbatur: quina introrsum ossiculam spili instar continctat, sed majora, Δ non rugosa ut illa, velum valde laevia Mspicndentia, spadicetque coloris, Se nucleum continentia. QUA RTus, illo minor & fere orbicularis formae, uncialis magnitudinis, laevis, susci lotis, brevi quidem subnixus pediculo,sed cortice satis duro, tametsi non valde crata praeditus, qui apertus nam in binas partes dividi posse ex signis apparebat) quatuor grana nigra continere deprehendebatur semunciam lata &longa, cordis humani formam quodammodo reserentia, sed magis plana, binis duris membranis, ut in nucc juglande, illa staparantibus. iP κε M vs in hac tabella a Gareto acceptorum expressus fructus, sive, ut verius dicam, fructus ossiculum terna enim aut quaterna simul coniunctim nata suisse videbantur alio quodam fluctu inclusa) binas uncias longum erat, totidem latum, media parte tumente& sese attollente planis & compressis lateribus; quae fidem faciebant , bina ad minimum alia adjuncta fuisse, cottice non valdὰ duro praeditum,

extema parte rugosum&stabrum, cineracesque coloris, interna autem laeve dc canes didum: mmum nucleum continens promius implentem corticem, lidum quidem, non tamen durum, tenui membrana tectum: ipsa autem interna materia sive pulpa, nucis unguentariae paene odorem habebat. sed actiustulum saporem , an ob vetu stitem, ignom. ALTE R,orbicularis propemodum erat, binas uncias longus, quatuor unciarum ejus ambitus, crasso praeditus cortice, in-

usi, 3e multis tuberculis obsito,n ri extrinsecus coloris, intrinsecus subrufi, continens nucleum tenui cinera i coloris membrana tectum, odoris non insuavis, sed violam quasi reserentis, &non ingrati sapori si crasso pediculo subnixus fuisse videbatur, ut ex vostigio, cui inhaeserat, cometituram faciebam. T E R Tiv s, nux aliqua, sive ossi lum fructus ex palmarum generibus, cui villi, qui illam vestiebant, ademti fuerant, nam valde tersa & polita erat, multisque venis nigris a summo ad imum distincta. praesertim iis, quae a tribus veluti umbilicis aequali propem dum spatio ab invium diseretis originem ducebant, & magnam vinustatem nuci adse rebant: alioqui nux binas uncias longa erat, eius ambitus tres cum semisse continebat, umbilici autem pame unciam ab invicem distabant: duro cortice nux illa erat praeditas Sameseum continere, ex motu strepitum ciente, mani sestum crat. v A R T v s, valde exiguus erat, de Orbicularis paene sormae, vix semuncialis tot lud senis, lanii cortice praeditus,& sex quasi nervis eminentioribus a pediculo ad summum caput aequaliter distante sere spatio excurrentibus, distinctus, fusticoloris: quid vero contine rei, me fugit, quia agitatus&commotus nullum strepitum edebat; & quia unicus, comsringere nolebam.

Quibus

eis P. G. ι M. II.

55쪽

Ebus in provinciis nati fuerint omnes hi frumis, praeter majorem in prima tabella praum,imelligere non potui.

i , Exotiri aliquoistuctus, BataῬorum navigat eo

anno M. D. X C VII. retiti.

ANNO nonagesimo septimo supra millesimum &quingentesimum, liberalitate

novem opulentorum mercatorum Amstetredamensium, qui praecipuos sumtus fecerant in instruendis quatuor illis navibus, quae biennio ante navigationem in Iavam instituebant, exoticos quosdam fructus prima illi navigatione relatos accipiebam. Eorum autem mercatorum, qui primi societatis illius fucrunt auctores,haec sunt nominat Henricus Hudde, Reynerus diain, Petrus Hassetaer, Ioannes Ioannis F. Caeli, Ioannes Poppen Henricus Buych,Theodoricus ab Os,Svverius Retersem, Arnoldus Glotesahuys. I s r o a v M porro fructuum decem dumtaxat in tribus tabellis exprimendos curabam, licet omnium descriptionem adii im. D stis 1. PRIMUS, binas paene uncias latus erat, paullo autem longior, prona parte in arcum elatus, supina plinus, denis, crata, duroque cortice praeditus, fusci coloris, &, quando

immaturus, quodammodo spadicet, materia si cingiosa, firma tamen, constans: nucleum vero continebat uncialem, planum, durum, susci coloris externa parte, subrubentem in-- terna in binas partes divisum, quadam adstrictione initio praeditum, deinde salivam cientem, tenui spadicea membrana involutum: nullum nomen crat additum. Hunc cum Secundo, Quarto dc Quinto in una tabella quae prima est hujus xv. capitisin expressiam, hic adpositum volui.

Fractae r I. ALTER, binas fere uncias longus, unam

crassus, in quinque angulos distinctus, instar ne fructus Bamiae, sive Alceae AEgyptiacae, durus, susco colore scui albedo permixta praeditus, selidus. hoc cst, nullum strepitum,

quamvis agitaretur, edens, levis, & an aqua non subsidens: de hic nulla appellatione imsignitus. TERTI VM, Apocyni, sive generis ali eujus Asclepiadis fructum esse mihi persu debam: nam illorum siliquis per omnia similis erat, atque iri ternc continebat plana, nigra semina, candida lanugine involuta, peris inde ac illatum siliquaei membrana tamen

qua semen includebat ut, longe densior de

Curior erat, ut magna ex parte, corum fructuum,qui illa navigatione relati,cortices esse observabam.

QSA R T v s, orbicularis erat humas, sive Iobus, planus, uncialis magnitudinis , infima parte in mucronem desinente, spinosis su riibentibusive tuberculis undiquaque obsitus, cultelli dorse non crassior, pediculum ad orbis latus habens.& totius Iosi colot fuscintomnes autem hujus generis quos conspiciebam, in medio pertusi erant, ut funiculo trajecti, ad commodius & facilitis, ut arbitror, resiccandum, suspenderentur: singuli verb I hi sive fructus, binos phaseolos continebant,seminum Anaoridis forma de magnitudine, prorsus nigros: ut conjecturam facerem, eos Iobos, ante quSm pertunderentur, non adeo planos fuisse, sed aliquatenus tumentes. Indi Samaroras appellabant. Quandoquidem autem filo trajecti aciservabantur, apud illos aliquo in usu fuisse necesse est, sed quati,intelligere nequivi. SEsCvN cIAL is longitudinis erat Quintus fiuctus, unciam latus, paullbenim planiore erat sorma colore ex susco subrubente, totus tuberculis leviter mucronatis obsitus, perinde ferme atque Stramoniae fructus: nucleum autem continebat susca quadam mem-biana

56쪽

, ΕΣ ΟΥΙ CORVM LIB. II. 37brana tectum, oblongiusculum, laevem, spadicet coloris, qui albescentem medullam comtinebat, sed duram squia sicca α quodammodo insipidam.

INTER nuccs myristicas repertus fuerat Sextus, quem ab Indis Camisi appellari intelligebam, uncialis magnitudinis, nuci juglandi suo illo externo viridi cortice exemtae non dissimilis, inaequalis, summa parte latior, infima in obtusum mucronem propemodum desinens, putamine satis erata saxeae duritiei praeditus, nucleum continente album amygdalae paene sapore. Alio frustu, sive externo cortice operius fuisse videbatur, quia depres' soribus putaminis locis cineraceam quandam materiam adhuc inhaerentem retinebat. Similem nanciscebar, & aliquando desicribebam inter paucos percgrinos fructus, ante annos plures viginti in tabella expressos cum quibusdam aliis, quos videre licet in eadem tabella reposita secundo loco cap. xxviii. hujus libri. Sed de alios similes inter aromata non semel repertos habui . Atque anno M. D. C. unum inter plures a Uillelmo Parduino accipieb: , tenui, fragilique,&in binas partes sectili putamine inclusum, cujus suprema pars mucronata in unum non coibat aut claudebatur, sed aperta erat, atque supina parte plana fidem faciebat, binos fructus conjunctim nasci, vel etiam ternos,e pediculo aliquo dependentes, quemadmodum apud nos Staphylodendri fructus. IN binarum unciarum longitudinem vel etiam ampliorem, & uncialem erassitudinem rinam vir. excreverat Septimus fructus: videbam etiam Caryophylli aromatici vetustioris in fructum jam se sormantis dumtaxat magnitudine, cui sane valde similis, ut primo intuitu mihi imponeret. Totus fuscus erat, nec valde laevis, superne quatuor alis decussatim crucisque forma dispositis praeditus, instar Caryophyllorum aromaticorum,inferne angustior dc pertusus, prodeunte ex foramine veluti cauda,crassa,aut tenui, pro fructus magnitudine,quae nihil aliud est, quam nuclei extima pars, qui in fructu continetur: in malore, crassior Meava, ac veluti articulis distincta, in minore, angusta de mucronata: fructus ipse denso duroque tarice erat praeditus, ut cultro vix aperiri posset, de utcumque salsi saporis: ipse vero nucleus Oblongior erat secundum fructus formam, durus, M salii etiam saporis. An vero hic fructus, atque etiam sequens, salsedinem ex aquae marinae aspersione contraxissent, ignoro. Eum porro cum sequente. qui viii. dcxiv. in cadem tabella hujus videlicet capitis secundaὶ exprimendum curabam. Mus p 1LO valde similis erat OctaVus rradia viri fructus, uncialis magnitudinis, tersus de politus, fusci coloris adeo autem fragilis, ut paul- Iulum compressus disrumperetur.valde levis, materiam continens fragilem de spongiosam, valde salsi laporis, in qua nulla grana obse MIe poteram: corona autem illa superna summum fructum occupans, alis carebat quibus me sipilum est praeditu m.

N Nus, unciam longus erat, minus umcia latus,cortice denis constans cineracei coloris , duobus angulis distinctus, & extima

parte mucronatus,levis, & in aqua haud subsidens, tametsi ea mergeretur, durus tamen erat ,& agitatus strepitum non edebat. MYROBALANi nigri ossiculo non val-'

de dissimilis erat Decimus, major tamen, inaequalis, suo externo cortice si quem habuit aut pulpa nudatus,&dumtaxat, ut mihi pedisuaaeo,fructus alicujus ossiculum, quod confractum, satis crasso putamine praeditum esse observabam, Ze nucleum continere subsostum, atque in binas partes divisum.

debatur Undecimus, uncialis fere longitudinis, semuncialis crassitudinis, laevi spadicet q. coloris putamine tectum, superne quodammodo elislato te coloris' albi, atque paulld infra conum illum ad latus vestigio apparente, quo suo fructui inhaeserat. Inter aromata fuerat repertum cum Tamarindorum semini bus Maliis quisquiliis, quae saepenumero iis commisceri solent. ORBICvLARIs paene sotmerat Duodecimus, Cham aeriphes fructus Ossiculo non Dasti. xii.

- D dissimilis,

57쪽

d illimilis, sed major laevis, cineraceo colore praeditus, putamine satis tenui, quod sungosa quadam materia sussulium, interna, qua nucleus includebatur, laeve & fuscum erat: ipse etiam nucleus sere orbicularis formae, infima tamen parte in mucronem desincns, qui in binas partes dividuus erat instar glandis Scit nullum; eius substantia dulcis, ut amygdalae fere, subflavi coloris. D E c t M v s-T E R et I v s, fructus si fructius appellandus est) prorsus circinatae erat ro. tunditatis, planus, nucis vomicae magnitudine, &paene sorma, ex rufo cineracei coloris, qui confractus, interna parte albus, amaritudinis cum aliqua acrimonia particeps. Si fructi is erat, externum corticem habuerat quo spoliatus: sied facile mihi persuaserim non fructum fitilla, verum pallillum ex arecae polline & calce aut aliqua re silmili consectum: nam statim atquc Obdaia Guraratensiis squem evocari curaveram, quum exotici illi fiuctus mihi conspiciendi tradebantur, ut nomina, si quae ipsi nota essent, percontare υ unum&alterum in os injecit, appellatione indicata, samber, praesentibus binis mercato-S g3 3 ribus manducavit: eam ob causam, quum majore diligentia hos pastillos considerarem,&xxv. lib. I. Historiae Aromatum Garciae examinarem, prorsus similes iis esse videban tur, quos sectione quinta illius capitis scribit: Potentiores videlicet ex fausel live areta, i 'cio, captiuia, ligno aloes, S ambari momento formulas componere, quas e silent. Similes ante accipere memini Londino mitas, quum Francosorti ad Moenum habretarem, cum hac inscriptione, Apud Indos magno in pretio haberi. Sed "quot nai ves deinde in Indiam prosectae, redierunt, hujusmodi aliquot formulas retulerunt.

Fructis xiv. ELEGANT 1 S alicuius plantae fructum fuisse reor Decimumsuartum, quae sertassis crescat Cannae Indicae vulgo vocatae modo: nam caulis suprema pars, capita sive siliquas iustinens, prorsus similis mihi videbatur, iciva ut illius, & fibrosa, multisque foliolis ceu ap-liendicibus septa: quae folia, quem florem proferat, nemo mihi indicare poterat: nam qui

laec cum multis aliis rebus collegerat pharmacopolus sin reditu extinctus) nullum nomen adscriptum reliquetat, ut nec picrisque aliis,quae in tribus ligneis capsis in quas varia,etiam quaedam non magni momenta, congessera trana stet redamum relatis, fiunt reperta: ex qui bus mercatorum, qtii in eam navigationem impensas fecerant,permissia, haec desumebam

quae describerem. quaeque postea ab iisdem liberaliter ut ante dicebam mihi fuere

donata.

Erant porro haec capita binas uncias longa, infima parte crassa, deinde paulatim ad si

premam usque partem gracilestentia, quasi triangulari forma praedita, obtusis tamen angulis, cartilaginosa, externe fusci ex ruto coloris, interne veluti in ternas cameras secundum longitudinem membranacca quadam cartilagine divisa, atque plena nigris, splendentibusque se inibus, milio majoribus, dense simul congestis, & tenui membranula involutis, intus albis & quadam acrimonia praeditis. Nascuntur autem ea capita in summo caule, quaterna aut quina, atque veluti ex eodem ortu prodeunt.

citerum qui anno a Christi nativitate millesimo sexcentesimo primo ex Iava & Sumutra redibant, similes fructus, etiam in Madagascar insula lectos ad terebant, quos mihi obtrudere volebant pro Mel ueta sive Cardamomo majore vulgo credito. Verum quidem est, similitudinem quandam esse in externa faciet sed qui vel medioeri diligentia utrumque fructum conseret, discrimen observabit: nam Mclcguetae fructus magna ex parte brevior S: crassior est, hic ver5 gracilior & oblongior, Meleguetae cortex etiam mi- . nus istius cortice durus, imo satis fragilis: hujus praeterea grana non tam numerosa quam in Melegueta, majora tamen, fusi a & splendentia, singulaque peculiari candicante membrana involuta. Meleguetae vero grana, licet trifariam quadam cartilagine distincta sint.& singula sua peculiari membrana involuta videantur, minora tamen sunt, magis rugosii, & dura istius fructus granis 1 praeterea non ita splendent; &subrufi sunt coloris , acerrimi. que saporis. Si quis tamen Meleguctam esse cerebrosius contendere velit, mihi cum illo litem esse non cupio, modo non legitimam, sed ejus spurium aliquod genus esse non diffiteatur. r. ictis xv. NON fructus, sed elegantissimi cujusdam Cardui generis caput erat Decimus quintus, lectum in magno illo sinu Insulae Madagasicar, a Lusitanis Ba a P Ams-ω nuncupato, Orienti exposito, elevatione Poli ant arctici xv I. grad. in quo Mollandi prima sua navigatione, & aquam, & alia ad victum necessaria comparabant, aliquot diebus istic haerentes. antequam in Iavam pergerent. v N i c v M porro hujus Cardui caput repertum in ligneis illis capsis a Naucleris relatis, quarii in ante memini, cui nullum nomen additum,sed scheda dumtaxat, indicans injam

dicto sinu lectum fuisse. ERAT vero id caput tres uncias cum semisse longum, inferna parte unciam latum, superna

58쪽

Exo T 1 Co R.v.M L I B. I t. perna magis, ut quod explicatum, ex multis squamis imbricum modo invicem sibi incumbentibusconstans, quae circa mediam Sc supernam ipsius capitis partem majorcs. praesiccitate reflexae erant summo fastigio, & quodammodo in lacinias divisi, coloris spadi Cei: inter quas exortae erant veluti oblongae membranaceae ligulae, planae, & satis angustae, cineracei quasi coloris, summa parte latiores & soris exalbidae, interne autem spadicet coloris, mollissimo longoque villo saturae purpurae elegantissimae per oras ornatae, quae tem 'poris Q ccessu in atrum degenerabat. In medio capite densa erat villosorum staminum flavescentis coloris congeries, inter quae . latebant angustae & pungentes sipinae, binas uncias longae, quibus infima parte villosum semen inhaerebat, Neri, semini non dissimile. fulci ex ruso coloris, sed immaturum. Hunc cum xvii. & xviii. in eadem tabella, quae est Tertia hujus capitis, expressum proponimus. Sto de flosculi in illis capsis erant, qui an Evt.

in arbore nati essent,an in aliqua alia planta, me latet: scd charta, in qua involuti erant, nancti inscriptionem habebat: candidusne Tutithri vero an flavus fuerit eos, dubium pam ex . , resiccato dissicilis erat dignotio, praesertim . . itam brevi momento pereunte nativo colore t calicem autem habebat o quatuor veluti

squamis compactum, Si brevi petiolo praeditum, in quo flos erat quatuor foliis longiori.

bus & calicem superantibus constans, angustioribusque quam calicis siquamae, decussa

tim compositis, protuberante in medio um bone,ut in malorum aureorum & citriorvinsoribus: odor si quem habuerat) evanidus,

quemadmodum &sapor, propter siccita-xem: ab incolis tamen in aliquem usum ad servatos fuisse, verisimile est. Eos porro Decimum. sextum locum obtinere voluimus. ADMIRABILI s sermae erat Decimus F a WIt septimus: quatuor enim membranaceis D

liis ex adverse inter se oppositis, ex eodem tamen pediculo prodeuntibus, constabat. quae summa de extima parte veluti coeuntia, osseulum, infima parte ipsi inhaerens S seMgile occultabant, in quo nucleus orbicularit

formae nucis moschatae magnitudine continebatur, foris fusca de fungosa quadam materia obsitus, durus, ut qui resecatus, interia albus de corneae duritiei: membranacea illa solia, multis venis erant distincta, & rhomboidis formae, atque uncialem longitudinem& latitudinem habebant. Nullum ejus nomen indicare poterant Indi ab Hollandis advecti, quemadmodum multarum aliarum rerum: sed quaecumque ignorabant signorabant autem plurima. ut qui omnes vilia mancipia suissent, prarier Abdalam, quem in Iava mercede conduxerant) interrogati qui vocarentur, λωψ mr, respondebant, tamquam innuere volentes, apua ipsos non nata ,sed e Madagascar, sive D. Laurentij insula, esse delata, quia naucleros Hollandos in ea aliquot lies haesisse non ignorabant, imo illorum natu minimus inde advectus fuerat. svnno TvNDAE in plano sormae erat luemus Lutuo fructus, uncialis sese, nigro aut mavisubfusco &Iaevi cottice tectus, in quinque partes diviis, sub quo latebat cartilaginosius

alius cortex, inaequalis&asper,cxtuberans ea parte qua superior cortex divisius, continens in singulis loculis tumescentibus quaterna aut quinagrana,Alceae AEgyptiae granorum ma gnitudine, longiora tamen,& infima parte qua cortici adhaeserant,angustiora,nucleum ex albida tunica techim, intus vero subviridem, continentia, nullo manifesto sapore preditum. An Malvae aliquod genus nucleus certe manducatus, lentum 6c viscosum quidpiam p bebat. ERANT insuper pleraque alia exotica in illis capsis, sed illa vel ab aliis descripta, ut oryza, festinum, leblab, Abrus Alpini, & quidam alii perpusilli phaseoli, vel adeo confracta dc comminuta, ut vel distinguere ad describendum valde esici dissicile, vel supervaca neum. Speramus tamen proximis navigationibus, & plura magisque integra &persecta D 1 nos ad-

59쪽

Frestri

4o CARO Li CL vs Inos adqllisituros, quorum ii istoriam sili Deus vitam concesserit scribemus. Interim boni consulent peregrinarum rerum studiosi luec pauca quae in ipsorum gratiam prosetimus.

HAE C Sisticorum fructuum miscellanea Mersis annis a Iacobo Ga-reto aliquando accepimin, cr tametsi in i magna varietas con-s ciatur, omnes tamen in Mum caput colligendos esse exictimatamin, σ/Aorinn insigniores in tribus tabellis exprimendos, qi, quam commori fieri poteris,stis locis inserentur. .

Pa i Mus igitur fructus, planus erat & circino ductae sere rotunditatis, quem non singularetii, sed plures simul connexo; alio fructu incluses fuisse arbitror: nam alis aliis quasi incubuissent, vestigia in nonnullis adhuc apparcbant. Erat vero crasso quidem,sed fungo- cortice praeditus, subpurpurascentis coloris, levis, sescunciam latus, nucleum continens planum ,candicantem, impense amarum: nullum nomen erat adscriptum, ut nec aliis pI risquc quos mittebat. Eum autem cum II. IV. V. VI. & vi I. in eadem tabella expressum, quae est hujus capitis xv l. prima,hic subiicio. D v R o, denseque cortice praeditus erat Alter fructus, eoque inaequali 3c fusci coloris, interne laeviore de quodammodo cinera O, media eius parte sbrosa & firma: nucleum autem continebat avellanae suo putamine inclusae magnitudine, gravem , durum, rug sum squia resiccatus) in binas partes divusum, Gliduin, interiore parte albicantem, in quo nullum manifestum saporem deprehem dcre potcram, quia omnis vis ob vetustatem

forte evanuerat.

TER Ti v s, ossiculum verius alicujus - ctus, quam fructus dici poterat, idque valda duro 3c crasso putamine praeditum, quod ex terna parte multis fibris constabat, interna vcro nigrum erat de quodammodo saxeum,' nucleum crassum, durum de rugosum continnens. ovali porro erat illud ossiculum so nia, sescuneiam longum, unciam crassum. Α M Yo D A L A M ita reserebat fructus, ut primo aspectu amygdala esse videretur: sed longi villi quibus erat obsitus , dia versum esse ostendebant. Erat autem v iapaullo longior minus uncia latus, fuscus, undique villis obsitus cnisi ubi attriti δe det etsi erantὶ in dorsi, autem longioribus, coloris inter fuscum & si adiceum mixti: cortice v rd, adeo tenaci, licet tenui, praeditus, ut magna dissicultate aperire possem, nucleum enim contin re, ex strepitu quem motus agebat, intelligebam: erat vero aniygdalae suo putamisene exemtae par magnitudine,uno tamen latere sinuosius aliquantulum ,ut phaseoli formam verius exprimeret, quam amygdalae, quique in binas partes separari poterat, tenui candicante membrana tectus, ob vetustatem ratiosus, ut quis esset ejus sapor discernere n

Caetersim triennio postquam expressi is suisset in tabella hic fructus, atque etiam descriptus, alios similes, illoque majores, villos integros adhuc retinentes, qui nihil aliud sunt quam fibrae, ipsi quidem nuci firmiter inhaerentes, sed i ut honestus vir Emanuel rueris civis Amstetredamensis, diligens in hujusmodi exoticis conquirendis, me monebatin per totam alioqui fructus, ovi nucein tegit, pulpam sparsae. Solet vero interdum seodem Emanucle

60쪽

E TOTI CORVM LIB. II. 4r Emanuele testu) is fructus adserti nauria conditus, sorma paene exigui cucumeris, sed multo saturatiore viriditate praeditus, qui muria exemptus, patillatim flaccescit,& pulpa tandem in pollinem cum cute resoluta, nucem relinquit Musimodi villis tectam, ut observabam in e. a quam ab ipsis accipiebam anno a Christi nativitate millesimo sexcentesimo secundo, binas uncias cum semisse longam, unciam aut paullo amplius latam. Illum autem fructum anno insequente Mangas esse deprehendebam i de quo consulendi Garcias cap. I x. lib. I l. Chtallophorus a Costa cap. xtati. 5 meum in illud caput scholium.

vi NTu s fructus, uncia major erat, circiter unciam latus, totus niger, & sitis laevis, risyia manteriore partu binis soraminibus insignitus, posteriore vestigium retinens, quo uci petio- Dc. G. lo inhaeserat , vel suo lobo, si aliquo lobo inclusius suerat: an nucleum contineret, ignoro, agitatus enim nullum strepitum edebat,&in aquam conjectus non mergebatur. E Brasilia allatus ferebatur. ELEC ANs erat Seritu fructus, &veluti ex quatuor avethanissimul connexis constras,

laevibus, spadicet coloris, qui alio operimento tectus futila videbatur: nam inter interstitia, quibus singulae nuces ab invicem separatae, restabant adhuc membranaceae cujusdam fuitae cutis partes, qua tecti fuerant Constabant porro singulae ista avellanae putamine spadicet, ut dixi, coloris, firmo quidem, sed non valde densio, in quo nucleus continebatur crassus, durus, sotis subrufus, interna parte candicans, nec ingra i sapori - Α .ii, An Avellana purgativa Ferdinandi Oviedi, quam exactissime describit cap. IV. lib. x. p. h. iis Primae partis historia: Generalis te Naturalis certC multae notae me inducunt ut credam. Loso inclusus fuisse videbatur-sructus, aut saltem aliis operimento: nam ve- mari vir. stigium supina parte retinebat qua alteri rei inhaeserat, alioqui firmo putamine praeditus iam G. erat, licet valde tenui,& prae politura splendentc, coloris Ex spadiceo flavescentis nucleum putamini non adhaerentem continente, in binas partes dividuum, interne candicantem, subacido sapor c. - FORMAM orbicularem habebat fructus, paullo tamen planior erat superna Fria muri Ide sessili parte, unciam latus, solidus,nec ullum strepitum du agitaretur, edens , cinera-cei coloris, tribus canaliculis sive sulcis distinctus a summo usque ad tria foramina quae in lateribus obtinebat, tribus aliis minoribus summa parte praeditus. Hunc autem cum quinque proxime sequentibus in subjecta inbella exprimi curabam, quae est secunda hujus

PROR sus ater erat Z Nusructus, laevisque Ductvit α& splendens, quatuor sulcis superne distinctus tamquam in quatuor partes divisus esset quorum bini ad partis adversae umbilicum usque ducti: planus alioqui, de orbicularis paene fornax, uncia paullo minor, superna parte aliquantulum tumescens & quasi pulvinatus, nisi qua parte sulci deprimebant: adversa pars vestigium retinebat fuscum, quo fructui. sive cortici, qui tegebat, firmiter inliaesisse videbatur, quale in

castanea equina conspicere est,uerum non adeo

amplum: aurum autem id solidum deprehendebam , adeo ut etiam limam quodammodorcsipueret: eam ob causam , quem nucleum contineat, mihi incompertum.

Deci Mus fructus paullo major erat se- Fractinmmuncia, orbicularis paene sermae, fusci coloris, qui ian ossiculum dumtaxat alicuius stultus esset, nec ne, dubius cram imirabilis enim erat ejus forma: nam superna parie, in tres aequales partes linea trigona quo clam modo distinguebat, illa videlicet a summo, in quo foramen,du cha: infima autem parte, tres illae lineae aequalia ter latera siccantes, fere ad umbilicum pertingebam, hoc est, ad duplicatas alias lineas quae uianguIum constituebant, in quarum medio erat umbilicus, sive soramen magis amplusnquam in superiore parte, non tamen Totum; Ze interstitium illud duplicatas linςas triangulum efficientes occupans, paullo candidioris erat coloris quam reliquus fructus. An D 3 Vero

SEARCH

MENU NAVIGATION