Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

niterat, venia desperata, gladio se transtigit. Caeteri, sicut constituerant, ditioni Alexandri seipsos permittunt. Μ ille, & quingenti milites - erant ; praeter hos Legati ad Darium missi XC. In stipplementum distributus miles . Caeteriremiὰ domum, pi aeter Lacedaemonios, quos

Mardor feram gentem domat.

Μ Ardotum erat gens confinis Hyrcaniae,

cultu vitae aspera, & latrociniis assueta. Haec sola nec Legatos miserat, nec videbatur imperata factura. Itaque Rex indignatus, si a gens posset efficere, ne in ictus esset, impedimentis cum praesidio relictis, invita manu comitante , proredit. Noetu iter fecerat .r Zeprima luce hostis in conspectu erat . Tumulti magis, quam praelium fuit. Deturbati ex colliabus , quos occupaverant. Barbari profugiunt proximique vici ab incolis deserti capiuntur. Interiora regionis ejus haud sane adire sine

magna vexatione exercitus poterat . Juga montium, praealtae sylvar, rupesque inviae se-Piunt , ea, quae plana sunt, novo munimenti genere impedierant Barbari . Arbores denta sunt px industria consitae, quarum tenero badhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt teriae: inde velut ex alia radiee laeti res virent trunci et hos; qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt: qui, ubi multa fronde vestiti sunt,

operiunt terram. Itaque occulti neXus ramorum . velut laquei, perpetua sepe iter cludunt.

242쪽

Una ratio erat, caedendo aperire saltum. Sed hoc quoque magni operis. Crebri nanque nodi duraverant stipites; & in se implicati arbo rum rami, suspensis circulis simiIes, lento vimia ne frustrabantur ictus. Incolae autem ritu ferarum virgulta subire iliti, tum quoque intraverant saltum, occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus, plerosque confodit. Ad ultimum circuire saltum milites iubet, ut, si qua pateret iter, erumperent . Sed ignotis locis plerique oberrabant. Excepti sunt quidam, inter quos equus Regis Bucephalum vocabant) quem Alexander non

eodem, quo caeteras pecudes, animo aestimabat. Nanque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium: & Regem, cum vellet ascendere, sponte sua genua submittens, excipiebat; credebaturque sentire, quem veheret. Majore

ergo, quam decebat, ira simul, ac dolore stimulatus, equum vestigari jubet, & per interpretem pronuntiari, ni r Midissent, neminem ecse utiturum. Hac denuntiatione territi, cum caeteris donis equum adducunt. Sed ne sic quidem mitigatus, caedi sylvas jubet, aggestaque humo e montibus, planitiem ramis impeditam exaggerari . Jam aliquantum altitudinis opus creverat, cum Barbari, desperato, regionem, quam occupaverant. posse retineri, gentem suam dedidere. Rex, obsidibus acceptis, Phradati tradere eos jussit. Inde quinto die instativa revertitur. Artabaetum deinde, geminato honorem, quem Darius habuerat ei, remittit

domum.

243쪽

Alabar ani Praesidi 'reaniae , in Bagoae gratiam ignosit. Thauseris . aettonum Regina sele-. xandrum adis, liberisque conceptis post 13. dies l. νedit ad suos.

JAm ad urbem Hyrcaniae, in qua Regia Da- i

rii fuit, ventum erat. Ibi Nabarzanes, accepta fide, occurrit, dona ingentia ferens. Inter quae Bagoas erat specie singulari spado , atque in ipso flore pueritiae, cui & Darius fuerat assuetus , & mox Alexander adque vit. Eju Gque maxime precibus motus, Nabargani ignovit . Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitia ma gens Amazonum , circa Thermodoonta amnem , Thentiscyrae incolentium campos. Reginam habebant Thalestrim, omnibus inter Caucasum montem, & Phasim amnem imperitantem. Haec cupidine visendi Regis accensa , finibus Regni sui excessit. Et cum haud procul abesset praemisit indicantes, venisse Reginam , adeundi ejus, cognoscendique avidam. Protinus, facta potestate veniendi, caeteris jussis su

sistere, CCC sceminarum comitatu processit. Atque, ut primum Rex in conspectu fuit, equo ipsa desiliit. duas lance ιs dextra praeserenS . Vestis non toto Ama Eunum corpore obducitur . Nam laeva pars ad pectus est nuda 3 caetera i inde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem

nodo colligunt, infra genua descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant, Sc tela vibrent. Interrito vultu Re

gem Talestris intitebatur , habitum ejus haus .

244쪽

LIBER V I. Isy quaquam rerum famae parem oculis perlustra tanQuippe omnibus Barsaris in corporum majestate veneratio est: magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximi specie donare natura dignata est. Caeterum interrogata , num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri, ad communicandos cum Rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse Regni gen raret haeredes, sceminei sexus se retenturam, marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat. Et illa, causata sine custode Regnum reliquisse, petere perseverabat, ne se irritam spei pateretur abire. Acrior ad Venerem taminae cupido quam Regis , ut paucos dies subsisteret, perpulit. Tredecim dies in obsequium desiderii ejus absumpti sunt. Tum illa Regnum suum, Rex Parthi

nem petiverunt.

laxander mutat tiges , totusque a se abit in

HIc verb palam cupiditates suas soIvit; eon

tinentiamque, & moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona in superbiam, ac lasciviam vertit. Patrios moreS, disciplinamque Macedonum Regum salubriter temperatam, & civilem habitum, vehit leviora magnitudine sua ducens , Persicae Regiae sar Deorum potentiae fastigium aemulabatur . Jacere humi venerabundos pati coepid; paulatim que servilibus ministeriis tot vietores gentium imbuere& captivis pares sacere expetebat.

245쪽

qurte Darius habuerat, capiti circundedit; ventemque Persicam sumpsit, ne Omen quidem v ritus , qubd a victoris insignibus in devicti transiret habitum. Et ille se quidem Persarum spolia gestare dicebat. Sed cum illis quoque m res induerat, superbiamque habitus animi ins

lentia sequebatur. Literas quoque, quas in Emropam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat; us, quas in Asiam scriberet, Darii anulus 'pramibatur, ut appareret, unum animum duorum non capere fortunam. Amicos Vero , di equites, unaque principes militum, adspem nantes quidem, sed recusare non ausbs, Persicis ornaverat vestibus. Pellices CCC. & LX. totidem, quot Darii fuerant, Regiam imple- hane, quas spadonum greges, & ipsi muliebria pati assueti, sequebantur. Haec luxu , & per grinis insecta moribus, veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, Palam aversabam tur. Totisque castris unus omnium senius, ac sermo erat, plus amissum victoria, quam bello quaesitum esse. Tum maxime vinci ipsos, dediaque alienis moribus, de externis et rantae molae pretium, domos quasi in captivo habitu reve iuros a pudere jam sui Regem, victis, quam Victoribus similiorem, ex Μacedoniae Imperatore Darii satrapem faAum . Ille non ignarus de .pri ncipes amicorum, & exercitum graviter q. fendi, gratiam liberalitate, donasque recupera- Te tentabat. Sed, ut opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. Igitur, ne in seditionem reS verteretur, otium interpellandum erat bello, crius materia opportune dabatur.

246쪽

In Bessum movet easra. Satibarrinanem in fiden. - aec it s eundem mox desieientem persequisur .

NAnque Bessus, veste Regia sumpta, Artaxerxem appellari se russerat , Scythas

que, & caeteros Tanais accolas contrahebat . Haec Satibarzanes nuntiabat. Quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. Et cum grave spoliis, apparatuque luxuriae agmen vix moveretur. suas primum, dei de totius exercitus sarcinas, exceptis admodum necessariis, conferri jussit in medium. Planiaties spatiosa erat, in quam vehicula onusta perinduxerant. Expediantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, jumenta jussit abduci, suis que primum sarcinis face subdita, caeteras incendi praecepit. Flagrabant exurentibus do minIs, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restrinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum Regias opes idem ignis exureret. Brevis deinde oratio mutigavit dolorem. Habilesque mihi , & ad omnia parati, laetabantur sarcinarum potius, quam disciplinae fecisse jacturam. Igitur Bactrianam regionem p 'tebant. Sed Nicanor Parmenionis filius, subita morte correptus,magno desiderio sui aflacerat cunctos. Rex ante omnes maestus cupiebat quidem su sistere funeri assuturus; sed penuria commeatuum festin re cogebat. Itaque Philotas cum duobus millibus. & DC relistus, ut justa statri persolveret, ipse contendic

247쪽

ad Bessum . Iter facienti literae ei afferuntur a finitimis Satraparum. E quibus cognoscit, Beusum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, caeterum Satibarganem. suem Satrapem Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. Itaque quanquam Besso imminebat, tamen ad SD tibarzanem opprimendum praeverti optimum ratus , levem armaturam, & equestres pias educit : totaque nocte strenue facto itinere, improvisus hosti supervenit . Cujus cognito adventu, Satibaret anes cum duobus millibus equitum nec enim plures subito contrahi poterant Bactra perfurat: caeteri proximos montes occupZverunt. Praerupta rupes erat, qua

spectat Occidentem. Eadem, qua vergit ad orientem, leniore submissa fastigio, multis a boribus obsita, perennem habet sontem, ex qtio largae aquae manant. Circuitus ejus triginta, & duo stadia comprehendit. In vertice he bidus campus. In hoc multitudinem imbellem eonsidere jubent. Ipsi, qua rupes erat, arborum truncos, & saxa obmoliuntur . XIII. millia armata erant. In horum obsidionem Craterore licto , ipse Satibarzanem sequi festinat: Et, quia longius eum abesse cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant,

redit. Ac primΛ repurgari jubet, quidquid ingredi posset. Deinde, ut occurrebant inviae cautes , praeruptaeque rupes, irritus labor videbatur, obstante na ura. Ille, ut erat animi

semper obluctantis difficultatibus, cum & pro. gredi arduum, de reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes, aliud, a que aliud ut solet, ubi prima quaeque damnamus ) subjiciente animo. Haesitanti, quod ra-xio non potuit, sortuna consilium subministra

248쪽

vit. Vehemens Favonius erat, & multam materiam ceciderat miles, aditum per saxa mi litus. Haec vapore torrida inaruerat. Ergo aggerari alias arbores jubet, dc igni dari aIime ta. Celeriterque stipitibus cumulatis , fastigium montis aequatum est. Tunc undique ignis injectus cuncta comprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat . sumus ingens v Iut quadam nube adsconderat coelum. sonabant incendio sylyae, atque ea quoque , quae non incenderat miles, concepto igne, prox ma qliaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum , si qua intermoreretur ignis, effugere tentabant. Sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. Varia igitur caede com sumpti sunt. Alii in medios ignes, alii in petras praecipitavere se, quidam manibus hostium se obtulerunt, pauci semiustulati venere' in potestatem . Hinc ad Craterum , qui Art canam obsidebat, redit. Ille, omnibus praeparatis , Regis expectabat adventum, captae urbis titulo sicut par erat cedens. Igitur Alexander turres admoveri jubet. Ipsoque aspectu territi Barbari, e muris supinas manus tendentes, Orare coeperunt, iram in Satibarzanem defee ionis auctorem reservaret , supplicibus semet dentibus parceret. Rex , data venia ,

non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit.

249쪽

x t Q. CURTII '

Supplementum aeeipit. Drangas adit ; quorum Praetor Barnaentes ad Indos profugit.

AB hac urbe digresso, supplementum novo- l

rum militum occurrit. Zoilus quingemtos equites ex Graecia adduxerat, tria millia ex Illyrico Antipater misei at, Thessali equites Centum , triginta cum Philippo erunt. Ex Lydia duo millia, sexcenti, peregrinus miles , advenerant z tercenti equites gentis ejusdem sequebantur. Hac manu adjecta, Grangas pervenit . Bellicosa natio est . Satrapes erat Bararientes, sceleris in Regem suum particeps Besso. Is suppliciorum, quae meruerat, metu, profugit in Indiam.

CAPUT XIV.

Coniuratio in . lexandrum per Meomachum , ct caballinum delegitur. I, mnus si um ferro induit.

I Am nonum diem stativa erant, cum exte, .na vi non tutus modo Rex, sed invictus intestino facinore petebatur. Dymnus Inodicae apud Regem auehoritatis, &gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi, dediti corporis victus. Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito, remotis arbitris, cum juvene secessit in templum, arcana se, & silenda afferre praes tus . S pensumque expectatione, per mutuam

oraritatem, di pignςra utriusque animi rogat, '

. ' - ut i

250쪽

ut afirmet jureiurando, quae commisisset, silet

tio esse tecturum . Et ille ratus, nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum, Per praesentes Deos jurat. Tum Dymnus aperit, in tertium diem insidias Regi comparatas , seque ejus consilii sortibus viris Mil-iustribus esse participem. Quibus juvenis a ditis, severo fidem in parricidio dedisse ch

stanter abnuit, nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus, & amore, &metu amenS, dextram exoleti complexus, & l crymans orare primum, ut particepS consilii, operisque fieret. Si id sustinere non posset, a tamen ne proderet se, cujus erga ipsum bene olentiae praeter alia hoc quoque haberet for- tissimum pignus, quod caput suum permissi et fidei adhuc inexpertae . Ad ultimum aversari scelus perseverantem, metu moreiS terret, ab illo capate conjuratos pulcherrimum facinus inchoaturos . Alias deinde esseeminatum, Bemuliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens, intemdumque Regnum quoque , versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum

deinde gladium modh illius, modo suo admovens 1ugulo, supplex idem, & infestus expres sit, ut tandem non solum flentium, sed etiam

operam polliceretur Nanque abunde constantis animi, & dignus, qui pudicus esset, nihil ex

Pristina voluntate mutaverat, sed se captum Dymni amore simulabat nihil recusare . Sisciatari deinde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset. Plurimum reserre , qua Ies viri tam memorabili operi admoturi manus essent.

SEARCH

MENU NAVIGATION