Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ab aditu, quo Ciliciam intramus. Pylas incolae

dicunt arctissimas fauces; munimenta, quae manu ponimus , naturali situ imitante. Igitur Ar- sanes, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio

belli Memnon suasisset, quodam salubre conia silium sero exequitatuit. Igne, serroque Ciliaciam vastat, ut hosti solitudinem faciat: qui quid usui esse potest, corrumpit, sterile, ac nu- βdum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliaciam aperit, valido occupare praesidio, jugumque opportunὸ itineri imminens obtinere,unde inultus subeuntem hostem aut prohiber , aut opprimere potuisset. Tunc paucis, qui callibus prataderent, relictis. retro ipse concessit, yopulator terrae, quam a populationibus vindicare debuerat. Ergo qui relicti erant, proditos se rati, ne conspectum quidem hostis sustinere voluerunt, cum vel pauciores locum obtinere po tuissent. Namque perpetuo iugo montis asymri, ae praerupti Cilicia includitur et quod eum amari surgat, relut sinu quodam, flexuque cum Uatum , rursu S altero cornu in diversum littus excurrit. Per hoc dorsum, qua maxime intro sum mari cedit, asperi tres aditus, ehany useti sunt. Quorum uno Cilicia intranda est,campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem ejus crebris distinguentibus rivis. Pyramus, di Cydnus inclyti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum , sed liquore memorabilis : quipi' leni tractu a sontibus labens, puro solo excipitur . Nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus,

idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoe9itate inumbratus, ubique sontibus suis si-rrulis in mare evadit. Multa in ea regione mo

82쪽

numenta vulgata carminibus vetustas exederat. Monstrabantur urbium sedes Lyrnessi, de Thebes; Typhonis quoque specus,& Corycium nemus, ubi trocum gignitur , caeteraque,In quibus nihil praeter famam duraverat.

.Alexandere ἰngressus fauce e Citieiae miratur I Litam hostis locum relinquenνis . Euloratores armaιos ρrremittis , Tarsum incensam ab hoste servat, ct ingreditur .

A Lexander fauces jugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum statum , non alias magis dicitur admiratus esse Dialicitatem suam. Obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes propellerent. Inter vix quaternos capiebat armatos Dorsum montis imminebat viae, non angustae modo, sed plerunque praeruptae, crebris oberis rantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatoS piaecedere iusserat, scrutarique calle ne occultus h stis in subeuntes erumperet . Sagittariorum quoque manus occupaverae jugum. In tentos

arcus habebant, moniti . non iter ipis inire,std praelitim. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson. Cui tum maxitae Persae subj Ciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expediita manu praemissis , positeaquam Barbaros adventu suorum fugatos es cognovit, urbem a se conservatam intrat. Ci

83쪽

CAPUT X. 4Alexander, dum fudore Derfusum eorpur CyiηΦ iringit , utιmum vitae discrimen adit . Luget exercitus, queritur de iniqua fortuna'. Philidi jpus earnan medicur stegem salutari potio- lne , quamvis suspectus a Parmenione factus, s

ΜEdiam Cydnus amnis, de quo pause an

te dictum est, interfluit. Et tunc aestas lCratPcujus calor non aliam magis,quam Ciliciae oram vapore Solis accendit; & diei fervidissimum tempus caeperat. Pulvere, ac sudore simul perfusum Regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret. Itaque ve ne deposita, in consuectu agminis decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis, levi, ac parabili cultu corporis se esse contentum, descendit in flumen . Vixque ingressa subito horrore artus rigere c3perunt . pallor deindes usus est, & totum pri pemodum corpus vita lis calor reliquit. Expiranti similem, ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentiS in taberia a culum deserunt. Ingens solicitudo, repene jam luctus in castris erat. Flentes quere hantur, in tanto impetu, cursuque rerum, Om nis aetatis,ac memoriae clarissimum Regem non in acie saltum, non ab hoste dejectum, sed si luentem aqua corpus ereptum esse, & extinctum. Instare Dariu victorem, antequam Ubdmet hostem. Sibi easdem terras,quas victores peragrassent . repetendas, omnia aut ipsos, aut hostes populatos,per vastas solitudines, etiam-

s nemo insequi velit, euates, fame, atque ino Pla

84쪽

LIBER III. 3 pii debellari posse. Quem signum daturum fu

gientibus λ quem ausurum Alexandro succedere λ Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum 3 Rursus in ipsum Regem misericordia versa. iliatum florem Iuventae, illam vim animi, eundem Regem, & commilitonem divelli a se, & abripi. immemores sui querebantur. Inter haec luberius meare spiritus coeperat s allevabat Re Koculos, & paulatim redeunte animo, circunctantes amicOS agnoverat. Laxataque viS na'

bi ad hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animum autem aegr itud' corporis urgebat, quippe Darium quinto die in Ci- liciam sore nuntiabatur . Vinctum ergo se tradi, & tantam vistoriam eripi sibi e manibus,obscurique, & ignobili morte in tabernaculo e tingui se querebatur. Admissisque amicis paria

ter & medicis, In quo me , inquit, articulo re-νum mearum fortuna depvehenderit , eeunitis . Sιrepitum hostilium ανmorum exaudire mihi videor , ct 'i ultro intuli bellum , iam provocor. Marius ergo , cum tam superbas lii eras scriberet, fortunam meam in consilio habuit : sed nequicquam , si mihi arbitrio meo cyari licet. Lentare- media , o segnes medies r non expetunt temporα mea . Vol mori strenue, quam tarde eon aia cere ,

mihi metiην est. Proinde , si quid opis , si qμid Hrris in medicis est : fetant , me non tam morii ν , quam belli remedium quaerere. Ingentem Omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas

ejus. Ergo pro χ quisque precari coepere , n festinatione periculum augeret, lad e siet in ' testate medentium. Inexperea remedia haud

iniuria ipsis esse suspee a,cum ad perniciem eyus etiam a latere ipsista pecunia solicitaret hostis.

85쪽

38 . . CURTII

Quippe Darius mille talenta interfectori Alsatandri daturum se pronuntiari jusserat . Itaque ne ausurum quidem quenquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspeetum. Erat inter Nobiles medicus e Macedonia Regem sequutus, Philippus, natione Acarnan, fidus admodum Regi, pue-xo comes, &custos salutis datus, qui non ue Regem modo, sed etiam ut alumnum eximia charitate diligebat. Is non praeceps se, sed str Duum remedium afferre, tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. Nulli promissum ejus placebat, praeter ipsum cujus pericino pollicebatur. Omnia quippe facilius, quam moram perpeti poterat. Arma, Scaeles in oeulis erant, & victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium mMLcamentum sumpturus esset ita enim medicus praedixerat aegre larem. Inter haec a Parme nione fidissimo Purpuratorum literas accipit, quibus ei denuntiabat, ne salutem suam PhiIi Po committeret i mille talentis a Dario, & spe

nuptiarum sororis ejus esse corruptum. Ingentem animo solicitudinem literae incusserant, de quicquid in utramque partem aut metus, aut spes subjxcerat, secreta aestimatione pensabat.

Bibere perseverem ὸ ut, si venenum datum iu rit, ne immerito quidem , quicquid a cciderit evenisse videatur γ Damnem me ei fidem 3 in tabernaeulo ergo me opprimi patiar 3 At istiuae est, alieno me mori scelere, quim metu nostro. Diu animo in diversa versato nulli, qmd scrip tum esset, ςnuntiat, epistolamque, sigillo anuli

sui impresso, pulvino, cui incubabat. subj cit Inter has cogitationes biduo assumpto, assu te

86쪽

LIBER I I L

. a medico destinatus dies. Et ille cum poculo , t in quo medicamentum dilusrat, intravit. Quo viso Alexander, levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione missam sinistra manu tenens, accipit poculum, & haurit interritus. Τum epistolam Philippum legere jubet, nec a vultu legentis movit oculoS, ratus aliquas con- scientiae notas in ipso ore se posse deprehende- re. Ille epistola perlecta, plus indignationis, quam pavoris ostendit. Projectisque amiculo ,& literis ante lectum, Rex, inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit : sed nunc vero , orbitror, sacro, θ' venerabili ore trahitur . Gimere parricidit,quod mihi obiectum est,iuafatus dilues ise Servatur a me vitam mihi dederis . Oro, quaesoque , omisso metu , patere medicamentum eancipi venis-. Laxa paulisper animum , quem olieitudia

ne retempestiva amiel sane fideles , sed moleste δε-duli, turbant . Non securum modb haec vox , sed etiam laetum Regem, ac plenum bonae spei secit. Itaque, Si Dii, inquit, Philippe, tibi.

permisissens. quo maxime modo animum velles e periri me m, alio profecto voluisses , sed certiore,' quam expertus es , ne optasses quidem. Hac epis la accepta , tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc eredo , re non minus pro tua fide, quam pro mea

salute esse olieitum. Haec eloquutus, dexteram Philippo offert. Caeterum tanta vis medicaminis fuit, ut, quae sequuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint. Interclusus spiritus at iste meabat. Nec Philippus quidquam ine pertum Oinisit, Ille sementa corpori admovit, ille torpentem nunc cibi,nunc vini odore excii lavit. Atque, ut primum mentis compotem es.se sensit, modo matris, shrorumque, modo tante vietoriae appropinquantis admonere non d .

. . ' stitit.

87쪽

stitit. Ut vero medicamentum se diffudit in v nas, di sensim toto corpore salit,itas perciph potuit a primb animus vigorem suum, deinde

corpus quoque expe statione maturius recuperavit . Quippe post tertium diem, quam in hoo satusuerat n consipectum militum venit. Nec avidius ipsiun Regem, quam Philippum intue-hatur exercitus. Pro quisque dexteram ei amplexi grates hebebant, velut praesenti Deo Namque haud facile dictu est, praeter ingenia eam illi genti erga Reges suos venerationem , quantum hujus utique Regis vel admirationi dediti suerint, vel charitate flagraverint Jam primum nihil nisi Divina ope. aggredi videba-xur . Nam, eum esset praesto ubique fortuna,te. meritas in gloriam cesserat. AEtas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens, omnia etiam ejus opera honestabat. Et, quin leviora haberi solent . pleruntque in re militari ηratiora vulgo sunt , exercitatio corporis inter ipsos., cultus, habitusque paululum a privato abhorrens, militaris vigor ; queis ille ves inge- Dii dotibus . vel animi artibus, ut pariter cba'xus , ac venerandus esset effecerat.

CAPUT X L.

Marius propero in Cilistam . . lexandὸν Mus. oeipit, ludos ealebrat, lis tum nuntium de MI .

Hir, Cauniisque accipix, Malum Castabalum, lison evir, atque narium expectat.

Ατ Darius, nuntio de adversa valetudine

ejus accepto, celeritate, quanta poterat. tam grave agmen ad Euphratem contendit,

iunctisque eo pontibus, quiaque tarpen inebus

88쪽

traiecit exercitum , Ciliciam occupare festinnans. Jamque Alexander, viribus corporis reaceptis, ad urbem Solos pervenerat, cujus potiatus, ducentis talentis, nomine muli, re, exactis, arci praesidium militum imposuit. Vota deinde pro salute suscepta per ludum, atque otium reddens , ostendit, , quanta fiducia Barbaros sperneret. Quippe iniculapio, &Minervae ludos celebravit. Spectanti nuntius laetus asse

tur ex Halicarnasso, persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque, & Caunios, & pl raque tractus ejus, suae tacta ditionis. igituit edito spectaculo ludicro, castrisque motis. Pyramo amne ponte junisto, ad urbem Malloni pervenit: inde adeo alteris castris ad oppidum instaballum . Ibi Parmenio Regi occurrit

quem prae serat ad explorandum iter saltus , per quem ad urbem . Istan nomine, penetra 'dum erat. Atque ille,angustiis ejus occupatis,

& praesidio modico licto, Isson quoque deserintam a Barbaris ceperat. Inde progressus, do i. turbatiS, qui interiora montium obsidebant. praesidiis cuncta firmavit. Occupatoque itineia

re, sicut paulo ante dictum est, idem &auctoria di nuntius venit. Itan deinde Rex copias admovit. Ubi consilio habito, utrum De ultra progrediendum foret, an ibi opperiendi essene Bovi milites, quos ex Macedonia advescaret constabat , Parmenio non alium loeum praelio aptiorem esse censebat ; quippe illic iuri utque

Regis copias numero luturas PareS, cum anguia stiae multitudinem non caperent. Planitiem idi

sis, camposque esse vitandos ubi circumiri. ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vinc

rentur. Persas Iscentes subinde successuros,

si iam I

89쪽

si laxi stare potuissent. Facile ratio tam sala-nris conniti aecepta est. Itaque inter angustias sutus hostem opperiri statuit .

, propter literas ira manis

ERat in exerestu Regis Sisenes Perses, quoti-oam a Praetore AEgypti missus ad phili

pum. Dqnisque, de omni honore culius, exutium patria sede mutaverat. Sequutus deinde in Asiam Alexandrum , inter fideles ' socios hahebatur . Huic epistolam Cretensis miles obsignatam anulo , cujus signum haud sane notum erat, tradidit. Nabaraanes PraetorDarii mis rat eam, hortabaturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate ac moribus suis ederet ἰma-ano id ei apud Reeem honori fore. Has literas Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deserre tentavit. Sed, cum tot curis, apparat que belli Regem videret urgeri, aptius subinde tempus expectans . suspicionem initi scelesti praebuit. Namque epistola, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam , ignoti anuli sigillo impresso , Sistyi dari jusserat, ad aestimandam fidem Ba bari. Qui, quia per complures dies non adj rat Regem, scelesto conmio eam visus estis pretisque, de in agmine a Cretensibus haud du

bie jussu Regis occisus est.

90쪽

LIBER III. MC A P u T XIII.

Tismondar peregrini militis duare fuadet Dario ,

ux retro habeat in Mesopotamiam; quod confiatium illi, eopiisque Gractis prope exitio fuiν , dum a Saιrapis proditον 'dicatur. Dario servatur. CWnsitium ' tamen ejus eur ipse non seqMatur , rasionem afui. Impedimema Darem cum mittit, i e Culleiam peris . .

IAmque Graeci militea, quos Thymondas a. Pharnabaeto acceperat, praecipua spes, de propemodum unisa. ad Darium pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro abiret, sya rio que Μesopotamiae campos repeteret. Si id consilium damnaret, at ille dividereti saltem copias innuinerabiles , neu sub unum λrtunae ictum totas vires Regni cadere pateretur. Μι, nus hoc consilium Regi, quam Purpuratis Uus displicebat. Ancipitem fidem , & mercede venalem proditionem imminui, di dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa gressi , ii quid commissum esset, traderent Ase xandro. Istat tutius lare, quam circundatos

eos exercita toto obrui telis; documentum non inultae perfidiae futuros. At Darius, ut erat sanctus, & mitia, severδ' tantum facinus. negat eue. facturum, ut suam sequutos fidem suos mi . lites iubeat trucidari Quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine imbuisset manus 3 Neminem stolidum consilium capite luere debere. Desuturos eos, qui suaderent, si suasisse periculum esset. Denique ipsos quotidie ad sevocari io consilium, variasque sententias dice-

SEARCH

MENU NAVIGATION