Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

laxander persequitur fugientes . Graei foli sensim se subduxere a P.r fir ; ex quibus alii caesi ,

alii Darium seuti , quattuor millia cum sa evasere . Castra inde hostium ab . lexansri milite Oeevata. Capti sitius, mater, uxor , mliae Darii. Toto praelio eaesi Persarum eentum millia peditum Moeem millia equitnm: Maced num duo , ct triginta pedites, eentum quinquaginta effultes, non amplius desiderati.

HAc tam prospera pugna nuntiata, AIexamder non ante ausus persequi Barbaros, utrinque jam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius Regem , quam mille equites sequebamur, cum ingens multitudo hostium c deret . Sed quis aut in victoria, aut in fuga cinpias numerate Agebamur ergo a tam paucis yecorum modo οῦ & idem metus, qui cogebat sugere, sugientes morabatur. At Graeci, qui in

Darii partibus steterant, Amynta duce Praetor hic Alexandri fuit, nunc transfuga abrupti a caeteris, haud sane fugientibus similes evaserant . Barbari longe diversam iugam intenderunt, iii, qua, rectum iter in Persidem ducebat, quidam circuitus, rupes, saltusque montium o cultoS petivere, pauci castra Darii. Sed jam itila quoque hostis utenr intraverat, omni quiadem opulentia ditia. Ingens auri, argcntique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, dir,

puerant milites. Cumque plus raperent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in comparatione meliorum avaritia contemps

rat . Iamque ad taminas perventum erat, qui-

102쪽

bus , qud chariora ornamenta sunt, violentius: detrahebantur. Nec corporibus quidem vis. ac libido parcebat. Omnia planetu, tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleve- rant. Nec ulla facies mali deerat. cum per or nes ordines, aetatesque vi, horis crudelitas , ac licentia vagaretur. Tunc verti impotentis somtunae species conspici potuit, cum jiqui tum, Dario tabernaculum exornaverant, omni luxu.& opulentia instructum, eadem illa Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites a ita tradito more, ut victorem victi Regis tabernaculo exciperent . sed omatum oculos, animosque in semet converterant captiva mater conIuxque Darii, illa non majestate selum, sed etiam aetate venerabilis, haec fornaae puIchritudine,ne i ta quidem sorteorrupta. Acceperat in sinuma filium, nondum sextum aetatis annum e sium, in spem tantae fortunae quantam paulo ante pater ejus amiserat, genitum. At in gremio anum aviae Iacebant adultae duae virgines . non suo tantum , sed illius moerore etiam consectae In gens circa eam Nobilium sceminarum turba constiterat, laceratis crinibus, abscissaque veste, pristini decoris immemores s Reginas, D minasque, veris quondam, tunc alienix nominiabus vocantes. Illae suae calamitaris oblitae , u tro cornu Darius stetisset quae fortuna disci im nis suisset, requirebant . Negabant, se captas, si viveret Rex. Sed illum equos stibinde mutantem,longius fuga abstulerat. In acie autem caesa sunt Pet sarum peditum centum millia. decem vero millia sntei sect i equitum. At ex parte Alexandri quatuor, dc quingenti saucii mere,.

triginta omnino, di duo ex peditibus desiderati

si . sunt

103쪽

sunt, equitum centum quinquaginta intersecti . Tantulo impendio ingens victoria stetit. Rex , qui diu Darium persequendo fatigatus erat, posteaquam & nox appetebat , & eima assequendi spes non erat , in castra paulo ante a suis capta pervenit.

CAPUT X X O I.

. flaxander, de perato capiposse Darium, reversus in eastra Daru convivium celebrat. Leonnatus mittitur ad standas captisas .

I vitari deinde amicos, quibus maxime apsueverat, jussit. Quippe summa dumtaxat

cutis in semore perflrii a non prohibebat intem esse convivio. Tum repente e proximo tabe naculo lugubris clamor, barbaro ululatu, planctuque permistus, epulantes conterruit Cohors quoque . quae excubabat ad tabernaculum Regis, verita, ne majoris motus principium es.set, amare se coeperat. Causa subiti pavqris fuit, quod mater, uxorque Darii, cum captivis mulieribus Nobilibus Regem,quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu , eiulatuque de- se bant. Unus nanque e captivis sipadonibus , qui sorte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Darius sicut paulo ante diastum est ne cultu proderetur, abjecerat, in manibus ejus, qui repertum ferebat, agnovit , ratusque, interfecto detractum esse, falsum nun-eium mortis ejus attulerat. Hoc mulierum e rore comperto, Alexander fortunae Darii, de pietati ea riun illacrymasse sertur . Ac primo Mithrenem, qui Sardes prodiderat, peritum

Persicae linghar, ire ad consolandas eas jusserat.

104쪽

vetitus deinde, ne proditor captivarum iram ,

doloremque gravaret, Leonnatum ex Purpuratis suis misit, jussum indicare, falso lamentari

eas, Darium vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit , -ssumque se a Rege, nuntiare jubet. At i, qui in vestibulo erant, ut armatos conspex re, rati aetum esse de dominis,in taberna culum currunt,vociferanteS, adesse supremam horam, mitasque, qui occiderent captas. Itaque, ut quae nec prohibere possent, nec admittere auderent , nullo responso dato, tacite opperi bantur vi storis arbitrium. Leonnatus, expectato diu, qui se introduceret, posteaquina ne mo procedere audebat, relibis in vestibulo satellitibus, intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat foeminas , quM irrupisse non admissus videbatur. Itaque mater, occoniux

provolutae ad pede S orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darii corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in Regem ossicio se impigre morituras. Leonn tus & vivere Darium, & ipsas non incolumes modo , sed etiam apparatu pristinae fortunae Reginas fore. Tum demum mater Darii ali

vari st passa est.

105쪽

i 4Alexander visitat captivas colloquitur eum Sasiagambe Darii matre , optime preeaυών homo, elementiam . si ui fletiam .smmum soνιunam confervat , pudorem singularum singulari eura

tuetur . Laudaιur ab Curtio . exander .b continentiam , quam omnibus ejus operibus

A Lexander postero die, cum curam sepeliendis militibus impendere , quorum

corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi jubet. Matrique Darii permittit, quos vellet, patrio more sepe- Iiret . Illa paucos arcta propinquitate conjunctos pro habitu praesentis fortunae humari jussit, apparatum funerum, quo Peris stiprema ossicia celebrarent. invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. Iamque justis de iunctorum corporibus solutis, prae- mitist ad captivas, qui nuntiarent, ipsum venire. Inhibitaque comitantium turba, tabe naculum cum Hephaestione intrat . Is longe omnium amicorum charissimus erat Regi ue cum ipso pariter educatus, secretorum omnium arbiter . Libertatis quoque in admonendo eo non alius jus habebat. Quod tamen ita usum pabat, ut magis a Rege permissum quam vindicatum ab eo videretur . Et sicut aetate par

erat Regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo Reginae illum Regem esse ratim suo more veneratae sunt. Inde ex sp adonibus captivis quis Alexander esset, monstrantibus, Sysigam

vis advoluta est pedibus ejus, ignorationeri

106쪽

LIBER III. 3snunquam antea visi Regis ex clis anS . Quamomanu allevans Rex, Nun errasti , inquit, mater , nam o hic Alexander est . Equidem , si hac continretia animi ad ultimum vitae persi verare potuisset, seliciorem fuisse crederem , quam visus est esse , cum Liberi Patris imi taretur triumphum , ab Hellesponto usque ad Oceanum omnes gentes victoria emensus : si vicisset proseistb lupeibiam , atque iram, mala invicta , si abstinuisset inter epulas caedi biis.

amicorum , egregiosque bello viros , tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. Sed nondum fortuna se animo erus superviderat. Itaque Orientem, eam moderate , & prudenter tulit 3- ad ultimum m ptii tud mem ejita non cepit. Tum quidem ita se gestit, ut mones ante eum Reges & continentia , & clementia vincerentur. Virgines

Regias excellentis formae tam sancte habuit, quam ii eodem , quo ipse, parente genitae so-rent. Conjugem eIusdem, quam nulla istatis suae pulahritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam , nequis captivo corpori illuderet . Omnem cuitum reddi staminis iussit , nec quicquam ex piistinat fortunae magnificentia captivis praeter Muciam , de suit. Itaque Syfigambis,

inquit, mererir, ut se precemur tibi, Daris no a qnondam praeatae sumus : er --- deo) duintis qui ianitim Regem non felicitatesti m , sed etiam aequitate superaveris . Tu quidem matrem me , o Regiriam ποeas , fed ego mernam famulam eisse eonfiteor . Et praeter irae for-runa fastigium evis.o praesentis pati

possum. Tua interest, qnantum in nos lic erit,

107쪽

tum. Rex bonum animum habere eas jussit. Darii deinde filium collo suo admovit. Atque nil ille conspectu tunc primum a se visi conterritus , cervicem ejus manibus amplectitur . . Motus ergo Rex constantia pueri, Hephaestio- inem intuens , velum , inquit, Darius aliquid ex hae indole hausisseis

Iexandere, aris pugnae monumento nam trophada saeedones non fixere positis , oriam periris Farmenio Damasum proditione cum rhesauro Regio , ctgynaeceis capi; . Proditoris caesi caput . ad Darium fertur .

TUm tabernaculo egressus, tribus aris in. ripa Pyrami amnis, Iovi, atque Herculi , Minervaeque sacratis , Syriam petis, Da mascum ubi Regi gara erat ) Parmenione praemisso . Atque is, cum praecessisse Darii S

trapam comperisset, veritus, ne paucitaS su rum sperneretur, accersere majorem manum

statuit. Sed sorte in exploratores ab eo pra missos incidit nomine Mardus, qui ad Parmenionem. perductus , literas ad Alexandrum a Praesecto Damasci missas tradit ei et nec dubia tare eum, quin omnem Regiam supellectilem cum pecunia traderet, adjecit . Parmento , lasservari eo iusso, literas aperit, in queis mTat scriptum , ut mature Alexander aliquem, ex Ducibus suis mitteret cum manu exigua . Itaque . recognita. Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e manibus custodientium lapsus , Damascum ante lucem intrat . Turbaverat ea res Parmenionis animi χ

108쪽

insidias timentis ; dc ignotum iter sine duce non audebat ingredi . Felicitati tamen Regis sui confisus, agrestes, qui duces itineris essent. excipi jussit. Quibus celeriter repertis, quarto die ad urbem pervenit, iam metuente Prae- Reho, ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum munimentis oppidi fidens, ante SoIis ortum pecuniam Regiam squam gagam Perta vocant cum pretiosissimis rerum effemri jubet, fugam simulans, revera ut praedam hosti offerret. Multa millia virorum, taminarumque excedentem oppido sequebantur, om- nibus miserabilis turba, praeter eum, cujus se dei commissa suerat. Quippe quo major proditionis merces foret , objicere hosti parabat

eratiorem omni pecunia praedam, Nobiles viros , Praetorem Darii conjuges, liberosque , praeter hos urbium Graecariim Legatos, quoS Darius, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus. Gangabas Perse vocant humeris onera portantes. Hi, cum frigus tolerare non possent, quippe & procella subit6

nivem effuderat, dc humus rigebat gelu, tum astri stas vestes, quas cum pecunia portabant,

auro, & purpura insignes induunt, nullo pro-:hibere auso, cum sortuna Regis etiam humi dimis in ipsiim licentiam faceret. Priebuere .e go Parmenioni non spernendi agminis speis .ciem. Qui intentiore cura sitos, quasi ad ius tum praelium paucis adhortatus, equis caIcaria subdere jubet, & acri impetu in hostem

invehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis

illis , per metum capessunt fugam . Armati. quoque, qui eos persequebantur, eodem metu arma jactare , ac nota diverticula peteretcoeperunt. Praefectus quasi R. conterritus,

109쪽

simulans, cuneta pavore compleverat. I ac bant totis campis opes Regiae z illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata , ille cultus tot Nobilium virorum , tot illustrium sceminarum , aurea yasa'. aurei fraeni, tabernacula Regali magnificentia ornata, vehicula quΩ-que a suis destituta ingentis opulentiae plena. facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili , & fident excedente fortuna cumulata , tunc alia stirpibus dilacerata . alia in coenum demersa eruebantur . Non iussiciebant praedancium manus praedae. Iamque etiam ad eos , qui primi fugerant, ventum erat. Foeminae pleraeque parWos trahentes liberos ibant, inice

quas tres fuere virgines , Ochi qui ante Darium regnaverat) filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutntione detractae, sed tum sortem earum crudelius aggravante fortuna. In eodem grege uxor quoque evisdem

Ochi fuit, Oxathrisque stater hie erat Darii

filia, & con1ux Artabazi Principis Purpurat xum, de filius, cui Ilioneo fuit nomen . Plia nabaal quoque, cui summum Impertium maritia mae orae Rex dederat, uxor cum filio excepta est; Mentoris filiae tres, ac nobilissimi Ducis Memnonis coniux, & filius . Vixque ulla do--mus Purpurati suit tantae cladis expers. Lac

daemonii quoque. & Athenienses, soci tiatis fide vioIata , Persas sequuti , Aristogiton , Dropides, se Eleutherius, inter Athenienses genere, famaque longe carissimi: Lacedaemonii , Perisippus, & Onomastorides. eum Om 3o, & Callicratide, , quoque domi Nobiles. Summa pecuniae signatae fuit, talentorum duo

. millia . & stxaginta z facile argenti pondus

110쪽

LIBER I I I. 6

quingenta aequabat . Praeterea trigima millia hominum, cum septem millibus jumentorum . dorso onera portantium, capta sunt. Caeterum Dii tantae fortunae proditorem sepulturae celeriter debita pena persequuti sunt . Nanque unus e consciis ejus, credo, Regis vicem etiam in illa sorte reveritus , intersecti proditoris caput ad Darium tulit , opportunum solati; mprodito quippe & ultus animi cum erat , dc nondum in omnium animiS memoriam majectatis suae exolevisse cernebat.

Diuiti

SEARCH

MENU NAVIGATION