장음표시 사용
91쪽
re; nec tamen melioris fidei haberi, qui praedentius suaserint. Itaque Graecis nuntiari j bet, ipsum quidem benevolentiae illorum gratias agere, caeterum, si retro ire pergat, haud dubie Regnum hostibus traditurum . Fama bella stare, & eum, qui recedat, fugere cre- .di. Trahendi verb belli vix ullam eise rationem . Tantae enim multitudini , utique cum Iam hyems instaret, in regione vasta, & inviacem a suis, atque hoste vexata , non suffect ira alimenta. Ne dividi quidem copias posse, servato more majorum , qui universas vires . semper discrimini bellorum obtulerant . herculε terribilam antea Regem, de absentia sua ad vanam fiduciam elatum , posteaquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum, delituisse inter angustias saltus, ritu lignobilium strarum, quae, strepitu praetereun tium audito, sylvarum latebris se occuluerunt . am etiam valetudinis simulatione frustrarimos milites. Sed non amplius se esse passurum ipsum detrectare certamen. In illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cum e antes . Haec magnificentius jactata , quam verius . Caeterum pecunia omni, rebusque prς- leiosissimis Damascum Syriae cum modico piarsidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam lduxit. insequentibus more patrio agmen coli .
Iulle, & matre. Virgines quoque cum parvonlio comitabantur Patrem.
92쪽
rexander ad Driae parta ν, Barius eadem nocte ad olas Amanicas per uenit, ilia ut exiret, bicut intraret Ciliciam . qui φοn oeeupat , deprehenses ibi deaeedones' crudeliter aut truncat, aut trucidat , fugientium haret, . lexandrum quasi fugientem assequuturus, quι Is-mul eumvis, Matrium adesse, eonverso itinere constitit, paratusque Dario occurrit.
Forte eadem nocte & Alexander ad fauces.
quibus Syria aditur, & Darius ad eum lo' cum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persae, quin Isso relicta , quam ceperant, Macedones sugerent . Nam etiam saucii quidam, & invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos omnes , instinctu Purpuratorum barbara feritate se vientium, praecisis, adustisque manibus, circvnduci. c psa S suaS noscerent, satisque omniabus spectatis, nuntiare, quae vidiissent, Regi suo jussit. Motis ergo castris . stiperat Pyramum amnem, m tergiS, ut credebant, fugientium h hsurus. At illi, quorum amputaverat manus , ad caiisa Macedonum penetrant. Darium,quam maximo cursu posset, sequi nuntiantes . Vix fides habebatur . Itaque speculatores in mariti mas regioncs premissos Alexander explorare Iubet, ipsene adesset, an Praesectorum aliquis speciem praebuisset uni versi venientis exercitus.
Sed, cum Ipeculatorcs reverterentur, procul ingens multitudo .conspecta est . Ignes deindα totis campis collucere coeperunt , omm quo
velut continenti incendio ardere visa, cum iun
93쪽
condita multitudo, minime propter iumenta. Iaxius tenderet. Itaque eo ipso loco metari suos castra jusserat, laetus, quod omni expetiverat voto, in illis potissimum angustiis iace nendum esse.
Estuat euris . lexander. quae praestam antecessit, sacrificat. mane instructo milite in b flem pergit, aciemque ad praestam dispanis.
C AEterum, ut solet fieri, eunt ultim distria
minis tempus adventat, in solicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam sortunam, qua aspirante res tam prospere gesserat. Verebat . Nec injuria et ex his, quae tribuisi et sibi, quam mutabilis esset , reputabat . Unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur evem tum. Rursus occurrebant majora periculis*r mia ς &, sicut dubium esset, an vinceret, ita iblud utique certum esse, honeste, & cum magna laude moriturum . Itaque corpora milites c rare jussit, ac deinde tertia vigilia instructos, de armatos esse. Ipse in jugum editi montis ascem die , multisque collucentibus lacibus, patrio more sacrificium Diis praesidibus Ioci secit. Jamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tu ha miles acceperat, itineri simul paratus, di praelio . s renueque iussi procedere , orientenice pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Darium triginta inde stadia abesse, praemissi indicabant. Tunc consistere agmen
iubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat.
94쪽
i erat; nemo imperasa vel audit, va exerae
D Ario adventum hostium pavidi agrestes
nuntiaverunt, vix credenti, occurrere
tiam , quoS ut fugientes sequebatur . Ergo non mediocris omnium animos sormido incesserat quippe itineri, quam praelio aptiores erant . Raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium, suosque ad arma vocantium, majorem metum incussit. Alii in jugum montis evaserant,ut hostium agmen inde prospicerent equos plerique fraenabant . Discors exercitus nec ad unum intentus imperium , vario tumutu cuncta turbaverat. Darius initio montis jugum cum paree copiarum occupare statuit, & a fronte, 6c a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum ejus cornu tegebatur , alios objequrus, ut undique urgeret. Praeter haec viginti millia praemissa cum sagittariorum manu, Pyramum amnem, qui duo agmina interfluebat, ansire,& objicere sese Macedonum copiis, Iuverat, si id praestare non p sent, retrocedere in montes, & occulte circumire utitimos hostium. terum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit. Quispe alii prae metu imperium exequi non aud bant, alii stustra exequebantur; quia ubi parte labant, summa turbatur. ' ἀC m
95쪽
Ioari.s .eiem ad pugnam instruit .s dies autem hoc modo stetit. Nabarranes equitatu dextrum cornu tuebatur, additis sunditorum, sagittariorumque viginti femae millibus. In eodem Thymondas erat, Graecis peditibus mercede conductis triginta millibus praepostus. Hoc erat haud dubium robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus viginti millia Ba harmum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum Regem in eo dem cornu dimicaturum tria millia delectoriimequitum, assueta corporis custodiae, & pedestri acies quadraginta millia sequebantur. Hyrcani deinde, Medique equites. His proximi caetera rum gentium equites dextra, laevaque dilpoliti. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum, te millia jaculatorum, funditorumque antece 'hant. Quidquid in illis angustiis adiri poterat, ampleverant copiae cornuaque hinc a Iugos illinc a mari stabant . Uxorem , matremquς Regis, & alium steminarum gregem in meatum agmen acceperant.
Alexanderisa militem eomea'It, ni hin vatim posset cheuiri, aus concludi.
A Lexander phalangem, qua nihil apud Ma
eedonas validius erat, in fronte coniti
tuit. Dpxtrum cornu Nicanor Pannesis d. ''
96쪽
sius tuebatur : huic proximi stabant Coenos, se Perdiccas, dc Μeleager,& Ptolemaeus, & Amyntas, sui quisque agminis duces. In Iaevo, quod ad mare pertinebat, Craterus, & Parmenio mrant, sed Craterus Parmenioni parere jussus. Equites ab utroque cornu locati, dextrum Macedones Thessalis juructis, laevum Peloponnenses tuebantur. Ante hanc aciem posueratiunditorum manum, sagitariis admistis. Thraces quoque, & Cretenses ante agmen ibant, de
ipsi leviter armati. At iis, qui praemissi a Dario
jugum montis insederant, Agrianos opposuit, ex Graecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet. quo longius abesset a montibus, quoS occupaverant Barbari. At illi neque obstare venientibus, nec circumire praetergressos ausi, funditorum maxime aspectu territi,profugerant. Eaque res tutum Alexandro agminis latus, quod ne superne incesseretur, timuerat, praestitit . Triginta, & duo armatorum ordines ibant. Neque enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatium deinde se laxare sinus montium, dc majus spatium aperire coeperant, ita, ut non pedites selum pluribus o dinibus idi dere, sed etiam a lateribus circum nandi postet equitatus.
clamor loliisur ingenF ab utraque parae -xander suos hortatur ad praelium.
Iam in conspeetu, sed extra teli jactum utra
97쪽
inci a Ma cedoniblis maIor, exercitu impari numero, sed jugis montium , vastisque saltibus repercustis. Quippe semper circumjecta nemora, petraeque,quantamcunque accepere vocem multiplicato sono reserunt . Alexander ante prima signa ibat; identidem manii suos inhi. bens, ne impensius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent praelium. Cumque agmini obequitaret, varia oratione, utcuJusque animis aptum erat .. milites alloquebatur.
Macedones tot beliorum in Europa victorei, ued -- algendam . siam,atque ultima Orienιis, non ipsi res magis , quam fio ductu profectos , in reteratae vir aut ις admonebat. Illor terrarum orbis tiberaιores , emensosque Olim Herculis , o Liberi patris term nos , non Persis modo . sed etiam omnibus gentibtis imposituros iugum . Maeedonum Bactra , or Indos fore . Minima esse, quae nune intuexentur s sed omnia victoria parari . Non in praeru tir petris Il0 π.οrum , o Thraeia saxis sterilem laborem fore ;Ipolia totius Orientis offerri . Vix gladio futtivum opus . TO iam inciem suo pav ore fluctuantem umbonibus posse propelli. Victor ad haec . ειheniens umihilippus pat ν invocabatur . Domitaeque nuper Boeotiae , ct urbis in ea nobilissimae adstum dινuiae peties reprUentabatur animis . Iam Granicum amnem , jam τοι urbes aut expugnatas , aut in mdom acceptas , omniaque, quae ps tergum erant ,
prata , oe pedibus 'forum subiecta , memorabar . Cum alerat Graecos, admonebat, ab iis gentibus illata Grae a bella , Darii prius , deinde aerxis insolentia , aquam ipsam , terram 'Me pol tantium , ut neque fontium haustum, ncc solitos cibos relinquerent. Dedicata Diis temfla ruinis , o ignibus esse deleta, urbes eorum expugnαι-τ , faedera humani , Divinique juris violata , referebat .
98쪽
bat. IlIrrios vero, o Thracas, rapis πisere assueros, aciem hostium , auro, purpuraque fulgent m , intueri jubebat, praedam , non 'ma gestamem . Dent, ct imbellibus foeminis aurum Viri eriperent, aspera montium suorum juga , nudosque colles, oeperpetuo rigentes gelu , diribus Persarum campis , .
Praelium patratur , utrinque summa ope cerim
m ad teli iactum pervenerat, cum Persarum equites serociter in laevum cornu hostium invecti sunt. Quippe Darius eques ri pra-lio decernere optabat, phalangem Macedonic iexercitus robur esse conjectans. Iamque etiam dextrum Alexandri cornu ciri libatur. Quid ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad jugum montis jussis subsim re caeteros in medium belli discrimen urentie transfert. Subdl:-ctis deinde ex acie Thessalis. equitibus, Praest .ctum eorum occulte circuire tergum suortim jubet. Parmenionique conjungi, &, quod iS inr-perasset, impigre exequi. Jamque ipsi in medium Persarum undique circumsusi, egregie se tuebantur. Sed conseret, & quasi cohaerentes, tela vibrare non poterant. Simul ut erant e missa , in eosdem concurrentia implicabantur, levique, &yano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo cominus pugnam coacti conserere,pladios impirre strin-yunt. Tum vero multum sanguinis fusum est . Duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis amina pulsarent, mucrones in ora dirigeren r. Nou
99쪽
imido, non ignavo cessare tum licuit. Collato pede, quan singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant,donec vincendo locum sibi facerent. Τum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos ; nec vulnerati ut alias solent) acie poterant e cedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
Alexander urget Darium, illiusque jugulo immianet , quem fater defendit . Ingens eirea Darii currum fit caedes . Darius primus omnium fugit, quem strenue sequitur miles . Thessali tamen laborant, quorum ala una fusa , αἰ- cireumacta vineis . Da victor ubique evadis
ALexander, non Ducis magis, quam militis
munera exequebatur, opimum decus Caeso Rege expetens : Quippe Darius curru sublimis eminebat, & suis ad se tuendum, & hostibus ad incessendum, ingens incitamentum Ergo stater ejus Oxatres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum Regis objecit, armis, & robore corporis multum super caeteros eminens , animo verb, & pietate in paucissimis. Illo utique praelio clarus, alios improvide instantes pros travit, alios in sugam avertit. At Macedones , ut circa Regem erant, mutua adhortatione firmati, cum ipso in equitum agmen irrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat. Circa cu
100쪽
culos Regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis. Inter hos Aticies , &Trountes, & Sabaces Praetor aegypti, magnorum exercituum Praefecti, noscitabantur. Circa eos cumulata erat peditum, equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multiJed promi=tissimi tamen, caesi sunt. Inter quos Alexandri dexterum s mur leviter mucrone perstrictum est. Iamque, qui Darium vehebant, equi confossi hastis, &dolore efferati, jugum quatere, dc Regem curru
excutere coeperant: cum ille veritus, ne vivus
veniret in hostiuna potestatem, desilit, & in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, imponiatur , insignibus quoque Imperii, ne fugam proderent , indecore abjectis. Tum vero caeteri dissipantur metu; 8c quae cuique patebat ad singam, Via erumpunt, arma jacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant. Adeo pavor etiam auxilia formidabat. Instabat fugientibus eques a Parmenione missus, & forte in id cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant. Iamque una ala ipso impetu proculcata -erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi, rursus in praelium redeunt, & sparsoS, incompositosque victoriae fiducia Baxbaros imgenti caede prosternunt. Equi pariter, equiteN-que Persarum, serie laminarum graveS, agmen,' quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur . Quippe in circumagendis equis suis Thessali multos occupaverant.
