Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

6 8 GERMAN. CARONI et

riant. Nec enim conuenit, quoties Angliam Saxones armata manu invaserint. Veia

risimile est tapius submissos alios, postquam semel sedem illic fixerant. Hoc Zenonis tempore, incepit Clodouaeus, rex Galliae, confiteri Christum, in insignia sua accepit lilia. Clodovaeus a Germanis multum passus est, saepe ab illis vi-inas; multa quoque mala intulit illis , saepeque vicit eos: quae bella digna essent

multis libris, & ocioso scriptore. Hoc etiam tempore Honoricus, maior natu mlius Genserici, loco patris in Africa regnauit: erat autem Honoricus hic totus hae resi Arianae deuotus. Expulit ergo omnes, qui ab Ariana factione dissentiebant, spoliatosque omnibus bonis in exilium misit omnes, & eorum aedificia igne consumebat. In hac persecutione Carthagine pulsus est Eugenius, orthodoxus episcopus, cum quingentis personis, quae Arianae sectae non consenserant. Tandem finem habuit miserabilem, qualem Herodes, vermibus enim consumptus est, periitque exeso a vermibus corde. Sic Dominus suos ulciscitur, ipse retribuit. Secut que est hanc persecutionem in Africa tanta fames, Ut omnes viae essent pIenae cadaueribus, nec vivi sufficerent sepelire mortuos. Comedebant folia & radices. &ulia non apta humanis corporibus alimenta. Hinc sequebantur morborum infinita caeca genera, hinc pestis, & mories. Arcturus, Magnus Anglicani populi rex, circa haec tempora conatur recuperare insulam Angliam, eiectis Saxonibus , quos paulo ante Digias non modico praelio fuderat. Dux Saxonum Cognius non audebat rem committere praelio; quare continebat se in munitionibus locorum & urbibus. Arcturus quotidie magis cupiebat confligere, & properabat: nam aduentare Germani dicebantur, Cognius cedebat, ubicunque commode potuit. Post longos & varios errores, contulit secum suis Eboracum, expiatiturus illic auxilia ex Germania. Arcturus igitur Ob-sdione premit Eboracum: postquam vero percepit, aduentare sexcentas naues,

plenas Germano milite, soluit obsidionem, & occupat loca munitiora in insula, Mmittit ad minoris Britanniae regem Henetum, petitque ab eo auxiliares manus, alioqui actum esse de utriusque facultatibus in Anglia. Hic Henelus videns praesens periculum, Omnes, quas potuit, copias cogit, &festinans coniungit se Arcturo ;qui coniunctis viribus quaerunt tempus & locum pugnae aptum: quibus Saxones copiam libenter faciunt pugnandi, conserunt manus utrinque infinitus hominum numerus, primis aliquot diebus; ita soluit nox praelia, ut neutri sibi victoriam asserere iure potuerint. Vtrisque acerrime pugnantibus,ceu pro focis & aris fieri coniueuit, tandem nonnihil cedere coacti sunt Saxones, multitudine nimirum obruti. Arcturus magnam Angliae partem recepit, Insulas etiam orcades , Hiberniam , &Noruegiam in potestatem redegit, etsi hoc nihil videri possit; nec enim in Nome-gia habitabant homines, exceptis feris quibusdam , pauculis Venatoribus sub terra 37 in speluncis degentibus. Breui post venerunt ex Germania noua auxilia Saxoni-hus, qui Arcturum vicerunt, & in praelio interfecerunt, receperuntque fere rursus totam insulam. Post huius Arcturi mortem, rex Vertegernus Saxones bello aggreditur , implicanturque difficili & longo bello. Post longas rerum vicissitudines. quales in grauioribus bellis elle solent. vincit Saxones, regnoque elicid. Sicque restitutum est Angliae regnum usque ad regem Melgon, qui luxuria & lasciuia perditus fuit , quique subitanea morte abreptus est, cui successit rex Creticus. Interea temporis parauerant se ad ultionem Saxones; quare coactis magnis copiis, ruris ex Germania profecti sunt in Britanniam. Et post multas fortunae mutationes , Vincunt Anglos cum rege filo Cretico, deploratisque rebus, de relinquenda insula cogitant. Quam ob rem fugerunt ex insula, quibus effugere gladium datum est. Episcopi & sacrificuli in Gallias cum suis ecclesiasticis ornamentis & reliquiis concesserunt: alii alio fugerunt: ceperuntque totum regnum Saxones, δciam nullo mouente bellum, pollidebant omnia, & fruebantur prouentibus insulae. Pontifex

Gregorius misit postea ad illos Augustinum quendam monachum, qui docerezillos

652쪽

LIBER V.

illos religionem Christi in Britannia nam antea non confitebantur Christum Sa Xones: Hic igitur monachus conuertit illos, si non ad veram Christianam pietatem, at saltem ad humaniores mores. Beda libro primo de gestis Anglorum seri-hit, Saxones a Vertigerno rege stipendio conductos, anno 449, tempore Martiani 449& Valentiniani: sed stipendio non contentos fuisse, insulam inuasisse , & tempore Ambrosii Aureliani, eieciste Anglo=; & Varios fortunae casus fuisse , iam Saxones victores, mox rursus victos fuisse , donec tandem Saxones domini euaserint. Ee anno 1 8 Christus illis per Augustinum monachum a Roma missum, per Pontifi- uesicem praedicatus est, qua efficacia spiritus, nemo facile dixerit. Atalarico filio filia

Dietrichi de Berna, Italiae res non pessime administrante octo annis, Italia non infelicissime vixit: sed mortuo Atalarico rege, mater eius, filia Dietrichi, artibus quihusdam traduxit regiam potestatem in Theodatum, cognatum suum, quem amauisse dicitur etiam obscoene. Sed hic Theodatus e medio sustulit hanc mulierem, suam consanguineam, cui regnum debebat. Hoc latrocinium male habuit Romanum populum & senatum; male vero & habuit omnes Germanos, qui in Italia primas tenebant ; pessime autem Omnium habuit Iustinianum Imperatorem, cui erat a maioribus commissa. Iudicauit igitur Iustinianus, satis occasionis causaeque sibi oblatae ulcisci latrocinium, Romanam libertatem aiserere a seruitute & tyrannide harbarorum. Ad quod perficiendum nemo Videbatur magis idoneus Bel sario, qui paulo ante Africam iterum ad imperium reduxerat, eiectis barbaris: cuique libertas Romana curae esse videbatur, minimeque auarus erat vir. Hic igitur contra Theodatum missus, cum omnibus Iustiniani copiis, & ad bellum neeessariis. Sed Theodatus sibi mali conscius, formidolosus erat vir , agit clam cum Beliario , proditurus suos. Quod olfacientes Germani, alium creant regem , Wittig nomine, qui interfecit Theodatum. Contra hunc bellum gerit Belisarius, legatus Iustiniani, rara prudentia : nam Wittig habebat exercitatum Veteranum militem, &hunc numerosissimum. Beliarius continebat se intra urbium muros, aut alias laeditioribus locis; Wittig obsidebat eum, patienter multa fert obsestus , donec tandem, id quod expectauerat, fame coactus Wittig, discedere coactus sit. Germani igitur & Gothi, quia ipsi capere voluerunt Belitarium, & semper continuerat se intra muros Vel munitiones, nihil minus suspicantes, quam hostem ausurum egredi, abeunt sine ordine famelici; ecce erumpit Beliarius, extremum agmen aggreditur, caedit magnum eorUm numerum, ipsum regem ttig capit. Sed tamen collegerunt se, & utrunque ordinati, repugnant tandem; & sic nondum desponderunt animum. Belisarius timens suis, ne scilicet multos amittat, reducit intra muros Romae. Iustinianus componit pacem cum illis, datque iIlis certos limites habitandos inter montana & Padum. Postque receptam & liberatam Romam , Neapolim, & Siciliam, reuocauit ad se Iustinianus Belisarium. Quidam putant,timuis se Iustinianum, ne post illos tantos succcstus, Imperatorem sese appellaret Belis rius. Et certe fauor Italiae &Romae& militum inuitare eum potuerunt ad usu pandum nomen hoc. Sed in Beliario nihil talis perfidiae fuit: cuius rei argumento satis est, quod vocatus cum omni obedientia & reuerentia ad dominum suum Constantinopolim , aduolauit. Magno igitur triumpho Constantinopolim in- 3 8 gressus est, ducens secum Wittig regem, & multos captos nobiles ex Gothis Germ

nisue. Interim ex Italia in Germaniam frequentes commeabant nuncii, qui solicitarent de euocarent bellicosissimos quosque: nam nihil agere aliud, quam de vitione cogitare, amissa recuperare. Haec agunt ii, dum illi Constantinopoli trium phant,&gaudio perfunduntur, sortis futurae ne ii. Interea Totila rex creatur a Germanis in Italia. Dant autem non mediocriter debilitati a Beliario. Propter ea Caesariani in Italia omnia licenter & crudeliter agunt, & contra Italos & Germanos: idcirco iniuriis suis quotidianis magis alve magis quotidie excitabant Germanos, ut cogitarent de ultione. Illi tuta omnia putantes, nihil artium militarium exercentes, satis erat illis nomen Caesaris. Totila Omnia diligenter administrare,

653쪽

negligentiam summam simulare, omnia dii simulare, bona verba dare; interim nihil omittere, quod videbatur ad futuram pugnam facere, suos adhortari, si usus veniat, ut fortiter pro libertate pugnent. Caesariani gloriari,&superba loqui, multi tudinem numerare, ostentare sese. Totila suas copias, quae erant Socio, iuxta Placentiam in planiciem deducit, in acie collocat, hostem prouocat , qui descendit in eandem planiciem cum 2 ooo, sed in quibus Xotita habebat duo aut tria millia . quos sibi fauere sciebat, & qui victoriam Totilae vel vita emiisent. Quae res peperit Totilae victoriam. Congressi igitur pugnarunt aliquot horis : sed ii, qui fauebant Totilae in Caesarianis partibus, verterunt tergum: conturbataque est tota acies Caesariana,occisique sunt ab illis Germanis 8ocio, cum non plures Germanorum fuerint. Nec est hic, quod quisquam hoc factum tam memorabile ascribat virtuti cuiusquam, sed tantum habet momenti apud hostes esse, qui nobis fere ex animo faueant. Sunt clara & multa exempla, quae referre possem. Sed laudem illam vehementer auxit clementia in victos, dc modestia post victoriam tantam. Quo gen re virtutis tantam sibi conciliauit animorum beneuolentiam & gratiam, ut multae urbes, quas nunquam Oppugnasset, Ultro ad eum venerint, eius fidei sese commiserint. Iuvenes captos infinitos seruatos ad sua liberos dimisi. Virginum castitatis curam gessit. Matronas ab iniuriis defendit. Omnes maiores Italiae ciuitates recepit sine impensis. Neapolim receptam, laborantem omnium rerum penuria. commeatu iuuit. Dimissis militibus Caesarianis incolumibus, rura coli mandauit: Messiecit,ut in tota Italia omnia etiam ruri sub dio essent tuta.His rebus ita compositis. Romam contendit, quae se dare negauit; multis agit cum ipsis: sed frustra videt se verbis tentare rem. Quare manus admouet, postque longam obsessionem pees4 s proditionem capit eam, anno F 4 s. Et ne vanus haberetur, multos primo impetu nam hoc illis & grauiora minatus fuerat, ad deditionem adhortans eos interfecit.& facultates ciuium diripi permittit: sed statim rogatu summi pontificis pelagii.

praecepit militibus, ne quem amplius necarent, ne ullam mulierem vi comprimerent. Item, ut ne quis attingeret bona ecclesiarum. Habuitque I otila in his postulatis omnibus militem satis obsequentem. Pontifex Pelagius mittit ad Iustinianum docetque eum, omnibus modis pace esse opus cum Totita, alioquin ipsum incensurum Vrbem, & non relicturum lapidem super lapidem. Sed Iustinianus nullis rationibus induci potuit ad ullas pacis conditiones, tantum confidit Beliarii militaribus virtutibus, & felicitate. I Otila cogitationes Iustiniani non obscure intelligens, magna commouetur ira, praecipit omni populo Totita, excedant ab Vrbe . ubi habitare debeant, indicat. Iussit deindemuros deiicere, et demoliri turres, Min omnibus partibus incendere Vrbem. Quibus omnibus factis ad animi libidinem.

profectus est in Calabriam, cepit omnes undique urbes. Rauennam vero iam pete bat, quae adhuc Caesariana erat. Interim adpulit ad Italiam cum copiis Caesarianis Beliarius, peruenitque in Urbem Romam apertam, & multis partibus deiectam de exustam, sine habitatore omnino, eam habuit loco castrorum. Incipit eam resarcire, fossas impletas euacuat, muros reficit, turres ligneas erigit ad muros, munit Compendio, quocunque potest: haec omnia administrantur militariter cum festinatione, mensisque spacio perficiuntur. Romani ciues ad patrios lares confluxerunt. Nec Totila interea quiescebat, sed comparatis aduersus Belisiarium necensariis omnibus, festinat cum exercitu Romam, quam primo accursu Capere cona-39 tus, repulsus est a Belisario. Sed Totila ad muros per omnia loca obsidioni apta disponit praesidia, quantumque potuit, prohibuit ne invehi possent alimenta. Cum autem spes capiendi inpraesentiarum Romam non esset, discessit a muris aliquanto

Iongius, ita tamen, ut commeatus invehi non posset. Interea Belisiarius, reuocatur Constantinopolim: Vt autem vocaretur, effecit uxor cius. Beliarius, desperans

de rebus Caesaris in Italia, facilis acquieuit, reditque relinquens Italiam, Constanti nopolim. Post Belisarii abitum, recepit Totila omnia in Italia, Romamque nonnihil restitutam. Reuocauit igitur omnes ciues Totila Romam , ic restituit illis bona sit

654쪽

illorum omnia, multaque beneficia in Urbanos contulit. Itaque nihil omisit quod ad ornandam & augendam Romam facere Videbatur, Ut appellatus sit pater patriae. Neque enim mitis & benignus pater ad filium iuuandum procliuior esse potest. quam hic fuit in iuuandis & augetidis ciuibu&. Idcirco meruit incredibile omnium studium & amorem. Iustinianus vero grauiter ferens, sibi totam Italiam eroptam, aliumque in ea pro rege haberi, misit igitur in Italiam Narsetem, virum rei militaris scientissimum & animo forti. Totita, aduentu eius cognito, periculum praesentiens, munit Vrbes, augetque copias. Narses magnis praemiis solicitat Germanos , sine quorum manu contra Totilam nihil tentandum praeuidens. Coli cta igitur robusta Germanorum manu, & recenti, Narses properat in Italiam, effecitque, ut in aequum campum cum sitis descendat Tot illa, qui suorum militum vir tuti confidebat plurimum. Pugnarunt igitur aliquot diebus, fuitque aliquamdiu mars anceps: sed tandem vicerunt ii, qui nuper in Germania conscripti erant a Narsere; occisusque est Totilas, vir animis & corpore Vere magnus. Gothi vero& Germani, qui iam aliam naturam induerant, tamdiu scilicet in coelo Italico morati, nondum prorsus se acti post Totilae mortem, alium elegerunt regem Teiam, qui militatibus dotibus praeclaris nobilis erat. Sed & hunc cum magna clade, recens nouaue ex Germania manus adducta, occidit. Post hanc stragem, in qua Teiam occisum diximus. adeo debilitati sunt, Vt pacem a Narsete rogarint. Hunciaque habuit finem regnum illud, quod a Dietricho de Berna auspicatum durauit usque adTeiam. Fuerunt ini fallor anni sedecim. Pacis conditiones cum iis, qui

supererant,fuerunt eiusmodi, V relinquerent Italiam, Conserremque se domum. ibique colerent terram , nec unquam aduersus Romanum imperium acciperent

arma. Quod iuramento se facturos promiserunt. Narses, tota Italia & Roma recepta, aedificiis,quae potuis, Omnia decorauit. Magna quoque dona contulit in Germanos, quorum opera & Virdute tantas res consecerat. Iustinianus quoque Caesar absens fertur magnas gratias habuisse Germanorum sortitudini. Sanciuitque etiam Iustinianus foedus cum iis Germanis, qui in Gallia habitabant, qui Franei erant; concessitque illis partes certas Galliae, ea nimirum lege, ut sicubi opus esset, armis suis Romanum imperium defenderent. Haec superiora, quae tradidimus. cum omnia per Germanos sint gesta, aut certe quorum maxima pars Germani fuerunt, non intempestiue a nobis videntur breuiter tractata. Operae precium vero est animaduertere, quoties a Germanis capta & direpta sit Roma. Ab Alarico primum, deinde a Genserico, mox a Totiua, postremo iteruari a Totita. Atque hoe

pacto imperium, Iustiniani tempore, industria Belisarii & Narsetis adiutum est ι

maximaque bella sunt feliciter gesta. Porro Germani, quorum auxilio vicerat Narses, nullis stipendiis, nullis muneribus satiari poterant. Videbant enim sibi de heri victoriam, se victores cepisse Italiam; quare occuparunt,quae illis arridebant. loca, Caesaris mandata& preces contemnentes. Ab illisque videbat Iustinianus nouum periculum imminere. Iamque regnum tenebant, & muneribus quotidi nis & pollicitationibus continendi fuerunt, ne latius occuparent, animumque ad maiora adiicerent, pluresue ex Germania inuitarent. Ii regnauerunt in Loinia bardia fere annis 3 oo. Hic cogitandum prudenti lectori relinquo, quid periculi sit, alienam gentem inuitare in patriam. Narses interea Italiae res admini strahat, mortuo iam Iustiniano , circumque se habuit Germanos , quibus omnia debebat e Romanis autem non omnibus placebat. Quare aduersus eum Iustino scribunt , grauiterque accusant eum , adduntque , nisi liberentur ab illius tyrannide, reddituros se urbem hostibus. Post hanc accusationem , statim aduersius Narsetem non auditum missiis est a Caesare Longinus ex Graecia in Italiam. Narses Neapolis cum suis Germanis Longini aduentum expectabat. Sed cum primum intellexit, contra se bellum a Cae lare decretum parari, misit legatos in Germaniam, qui adducant milites. Simul scribit Albuino regi, qui multos Patanones bc Germanos sub se habebat, ut veniat ad se in Italiam, Iom. H. N n nn a prO-

655쪽

promittit illi aureos montes, promittit illi Italiae regnum, sub sole sic enim voca-had pulcherrimum. Sine omni dissicultate Caesarianos se electurum. Conatus Cassiaris interpretatur illi. His partium consiliis & conatibus cognitis, Pontifex

Ioannes olfaciens periculorum magnitudinem, molitur rebus periclitantibus subuenire. Primum igitur incuset duriter Romanos, quod hunc virum odio: & inuidia, suo magno damno praesentique & certa pernicie prosequantur, qui tam bene meritus sit de Republica Romana, ut meruerit nomen patres patriae. Item qui Omnibus vitam donarit: nam aliquando omnium vitae necisque ius in manibus eius fuerat. Quique tot ornamentis urbem & Italiam decorarit. Tandem Pontifex hoc genus argumentis effecit, Vt Romani cum lachrymis obtestati sint Pontificem, ut conveniret Neapolis Narsetem, & eum illis placaret, deprecaretur culpam, se obsecuturos Narseti consiliis & authoritati. Pontifex proficiscitur Neapo-hm, agit longa oratione Romanorum causam, apud Narsetem impetrat, quae cupit. Adducit eum secum Romam. Romani suppliciter orant eum, ut ignoscar, condonetque culpam, persuadentque illi, ut Alboino nunciet, ut cum Germanis suis in Pannonia maneat, in Italia iam non esse, quod agat. Sed Alboinus, iam comparatis copiis,accinctus erat ad iter in Italiam, nec potuit retineri. Compositis igitur in Pannonia rebus, & qui praeessent illis regionibus constitutis, Italiam petit cum magna multitudine. Habuit vero praecipue Suevos multos & Saxones. quos etiam iuissit liberos δc uxores consequi, ut expulsis Italis, nouum populum nouus rex in nouo regno haberet. Uenit igitur cum innumerabili multitudine armatorum, mulierum, liberorum 6c pecudum, primum in Uenetorum agrum, quorum omnia, praeter Venetias urbem, capit. Posthaec Insubriam & Mediolanum capit, & sic deinceps omnia diripit, agros suis diuidit, quotidie sine intermis. sone ex Germania plures sequebantur, quibus omnibus possessiones dabantur. Multae urbes claues offerebant, per sacerdotes di mulieres gratiam petentes. Lo ginus,Caesaris legatus missius contra Narsetem, Rauennae se continuit, dc urbes quasdam praesidiis munit. Nec quiescebant ii Germani, qui a Narsete vocati in Italiam, sibi optimas sedes delegerant: proximos enim incursionibus vexabant. Atque ita Germani diuersarum partium tenebam Italiam. Alboinus iam contentus iis regionibus, quas ceperat, quiescere in octo cupiens, ludis δc spectaculis intentus est Ueronae, quam regni sui primam sedem V luit esse. Volens igitur laborum suorum aliquando fructum percipere, indulgee genio, comessationibus vacans. In quopiam igitur conuiuio Alboinus liberalius

potus, coegit suam uxorem Rosimundam bibere ex sui patris cranio, quod ornatum erat auro: Nam Alboinus socerum filum occiderat quibusdam ex causis Rosiinunda uxor antea parum aequa marito, propter patris mortem, fit longe iniumiciore animo in eum, postquam coacta est bibere ex nefando poculo. Quare exasperata mulier, cogitat,quo modo interfici possit Alboinus, inuenit viam, premit propositum,occiditur Alboinus per iuuenem, cum quo Rosim unda adulterium commiserat. H Germani funus procurant, adulterum, quem Voluit adultera regem, recusant. Ipsa cum magna vi pecuniarum confugit ad hostem Longinum, cui cum propter formam Sc pecuniam placuisset, complexus est eam, reginamque futuram, sed si sustulis et veneno iuuenem, quo cum consueuerat rem habere, cuiusque opera interfecerat maritum suum Alboinum. Mulier ad quod uis facinus audax, consentit Longino ; de cum egrederetur iuuenis ex balneo, 3 ex consuetudine peteret poculum, exhibuit venenum in potu, bibit, rapitur statim per calefactum corpus balneo veneni vis, sentitque mox mortem bibiste. Accipit extemplo, quod reliquum erat in calice nam non ebiberat totum & per vim i

fundit scorto Rosimundae. Sicque iusto iudicio diuino ambo periere. Perueniuntque ad Longinum hostis sui regii thesauri, sine eius studio Sc cura. Gemmani Italiae optimas partes occupant, faciuntque inter se leges δc statuta, quibus paca Vide SIGEBERTUM GEMBLACENSEM a. IT .

M C m. p. Via. in historia Albulai.

656쪽

ce & bello vivant. Τemporibus, quibus supra dicta sunt gesta, occuparunt Sueui

utramque Rheni ripam, paulatimque semper latius in Gallias extenderunt manus. Vt non Obscure videre potuerint, quid tandem ausuri essent. Quare mature venienti malo occurrendum Franci censuerunt. Copiis igitur coactis, bellum Sueuis inserunt. Sueui non assueti cedere hosti, opponunt se Francis, aliquoties con- 41gressi victi sunt Sueui ; cessere igitur tandem, ripasque Rheni Francis possidendas concesserunt. Quantum negotii fecerint Germani Marchis in Italia, refertae sunt omnes historiae. Igitur diutius mihi hic immorandum non censeo. Erat etiam illis temporibus acris quaedam contentio inter Francos in Gallia &Hispanos in negotio religionis, dierum obseruationibus, praecipue de paschatis die . quem diem celebrabant Franci decimoquarto Calend. Maii: Hispani vero festum paschatos agebant duodecimo Calend. Aprilis. Quam litem iudicarunt Romani Pontifices. Tiberius Imperator post contectum bellum Persicum, ducit copias in Lomba diam contra Germanos illic degentes : sed quicquid gloriae & nominis sibi in bello Persico pepererat, hoc omne hic amittit. Fugatus est a Lombardis non semel tantum citrpissime. Cephis rex ab illis Germanoitalis electus post Alboinum, occupauit omnes fere in Italia urbes, agros pro arbitrio diuisit. Gallos & Italos seruos fecit, Germanos agrorum dominos. Omnibus igitur in potestatem redactis, obsidione Romam cingit. Cumque esset deditioni proxima, peteretque Roma iam conditiones deditionis, ecce a quodam, quo familiariter usus fuerat, Clephis interficitur. Conturbato igitur morte regis exercitu, respirare Romae datum est. Mortuo hoc rege, magna inter populum hunc fuit contentio de magistratu eligendo, aliis volentibus regem, aliis aliud genus cupientibus magistratus. Nam hic rex ultimus Clephis in subiectos iuxta ac rebelles, in socios & hostes fuit durus& crudelis. Quare triginta elegerunt viros, quibus rerum gubernationem commiserunt: qui prospere egerunt, dc propter unanimitatem terrori fuerunt omnibus gentibus. Clotharius,rex Francorum, ex Germanis Originem ducens, intelligens Germanos in Italia fortiores, quam ut quisquam contra Italiam cogitare debeat quicquam, ipse Vero videns alioqui Italiam diuturnis bellis debilitatam, ut sibi

eam subiicere facile posset, si Germani eam relinquerent. Quare frequentibus logationibus, missis donis,quibus corrumperet praefectos, conatur efficere, ut Italiam deserant, diuitesque&onusti auro domum redeant: quod ipsis laudi & maximae rei futurum sit. Sed illi nullis apte cohaerentibus verbis mouentur, potius, quae in a Italia pacata non sunt, componunt, quae non in manibus habent, capiunt. Campaniam horreum Italiae excolunt. Quod videns rex Clotharius, magis muneribus aurcisve telis pugnare conatur; tandem flectit animos eorum. Auriserea famm, quid non mortalia cogis pectora' Sed non omnes ibant. Erant enim, qui consilium regis Galliae intelligebant,quare magis irascebintur regi, qui pecunia regnum Rempublicamue Germanorum in Italia ita disturbasset. Ergo ii cum Lombardis Se Italis inuadunt reges Galliae vicinia, capiunt munitissima quaedam loca breui tempore ; praeter alias Vrbes, expugnant Taurinum,validum naturaque loci munitum oppidum diripiunt multa eius loci loca, & multitudinem hominum infinitam trucidant, cum magna&preciosa praeda reuersi sunt in Italiam. Itemque Saxones Malii Germani profecti sunt in Italiam, & sedes quaesiuerunt feliciores,quam in Germania habuerunt. Cum quibus Clotharius Galliae re pacem facit, promittitque illis rex, si vellent in patriam, se effemirum, ut Saxones per Sueuos, qui Saxoniam tenebant, libere domi habitare possent. Saxones igitur magno numero mulierum & liberorum & pecorum domum eunt: sed Sueui nullis neque precibus, ne que minis moueri poterant, ut cederent Saxonibus, aut illis locum in patrio suo solo darent. Vt semel dicam, res deuenit ad arma, partes nullis aequis conditioni

hus conuenire poterant. Concurrunt utrinque, acies instruitur, manus conserunt, Sueui post longam pugnam victores evadunt, obtinent agrum Saxonicum, Saxonea expellunt. Hinc adhuc hodie Sueuorum linguae& morum vestigia sunt non obscura in Saxonia. Nn nn

657쪽

DE GERMANIS

LIBER SEXTUS.

IBERII gener Mauricius, imperium Romanum vel potius sonstantinopolitanum assecutus, anno 183: quo tempore Longobardos& illos Saxones, qui erant in Italia, Sueuorum victoria contra S xones pessime habuit. Quod idens Dotrula,vnias ex triginta illis summis loco regis magistratibus, natione sueuus neque enim ob stura odii in se signa dederunt) timens igitur peiora, desciuit a suis, iunxit se Marcho, qui agebat Rauennae. Cuius defectio totum eorum regimentum perturbauit; nam ille Sueuus optime nouit, qua parte haec regnandi ratio infirmior comitelli posset. Quamobrem aliam administrandi regnum suum rationem ineumdam iudicarunt. Elegerunt igitur Antharim, filium Clephis regis, cum decem iam annis sine rege per triginta illos non male administrastent Rempublicam, pacis &helli tempore. Antharis ergo armis adoritur Dotrulam, qui per paucitatem suorum resistere non diu potuit, breueque fuit illud bellum. Dotrula vincitur; sed effugit manus hostis. Aliquamdiu inductas Longobardi fecerunt eum Exarcho rsed finitis induciis, hella magna & cruenta exorta sunt inter Germanos &Qesari nos, qui & ipsi usi sunt perpetuo Germanis militibus. In his tumultibus hellorum,

veneno extinguitur Antharis: a cuius morte vehementer controuersiam est inter

Italogermanos de rege. Conuenit tandem, ut esset rex, cui demortui regis Antharis uxor Teudelina esset nuptura. Nupsit autem Agilulpho, fecitque eum regem nuptiis suis: qui seuerus vir fuit, inobedientibusque durus; magnaque animo proponens. Quod Mauricius Imperator videns, occurrere conatur. Nouo igitur Exarcho, Romano nomine, facto , cui magnam vim pecuniae, & exercitum infinitar multitudinis dedit, quo eiiceret Germanos & Lombardos ex Italia. Quam prouinciam Romanus hic nouiter suscepit, capiens primo impetu multas urbes. quas tenebant Germani. Tandem tamen corruptus, a quo vel qua re incertum mihi est, Caesaris exercitum prodidit; receperuntque Germani omnes amissas urbes. Infelix prorsus fuit his temporibus status rerum in Italia. Nam Caesariani maiori oneri erant suis, quam hostes. Quare quotidie desciverant, occasone qualibet oblata, ad hostes. Huius Mauricii,Constantinopolitant Imperatoris, aetate, graues fuerunt dissensones inter Gregorium I. Rom. Pont. & patriarcham Constantinopolitanae ecclesiae. Cumque mecum expendo utriusque animum & sententiam.

video animi humilitate longe propius ad Christum accedere Gregorium, quam hunc patriarcham, qui nescio quid superbe spirabat, inflatus inanibus titulis. AEtate Mauricii ingentibus malis obruta fuit Italia. Id quod queritur saepe Gregorius, qui inciderat in illa infelicia tempora. Hic I Ombardi inter sese intestina exercebant C dia; neque enim omnes ii triginta principes agnoscebant regem Agilulphum ;prixter enim expectationem quorundam illi Regina nupserat. Illic rapinis & latrocinio implebant Omnia Exarchi, qui quoque uno tempore plures fuerunt. Atque ita quicquiddelisant reges, plectantis Achitii. His causis repleta erat Italia caedibus . incendiis, rapinis; quas pestes individuus comes sequitur fames, quae Italiam vehementer afflixit istis temporibus. Gregorius Pont. plus sperans aequitatis & pietatis in Agilulpho, quam Mauricio, homine auaritia perditissimo, temporum statum apud Agilulphum deplorat, adhortaturque, ut humanarum diuinarumque

rerum

658쪽

LIBER VI.

rerum rationem habeat, ut decet magistratum, qui a Deo est. Mauricius humilioris animi homo, pecuniae inhiat, nihil curans regni fortunas, nullam publicarum rationem habens, priuata tantum curauit. Quare &stipendium militibus debi tum non soluit, facultates innocentibus eripuit per Vim & calumnias. Cum vero

intelligeret Agilulphus, alienatam a Caesare Italiam, Romam, & Pont. ansam sibi oblatam existimauit, totam Italiam sibi subiiciendi. Quare delectu habito. hostem lacessere incipit, expugnauitque aliquot oppida , venitque ad moenia Romanae urbis , obsidetque Romam torum integrum annum. Mauricius auarior, quam ut velit exponere tantum pecuniae in milites, ut Romam urbem liberet obsessam , & laborantem omnium rerum penuria. Gregorius Pontifex nee Caesari, nec Agilulpho in Ulla re obsequitur , Ut sanguinis humani reus fiat. Nam uterque non saepe eius autoritate abuti conatus est et professus libere so operam daturum, ne reus fiat mortis vllius hominis. Se enim alium profiteri spiritum; seque sperare Vas misericordiae Domini. Mauricius studio pecuniae inlaniens milites in hyberna mittit ad amicissimos, cumque omni subiectione obedientes, quos hoc modo exhaurit. Porro, ubi hic Imperator videt, de se actum esse in Italia, somnioque de futura sua nece esset admonitus, ut inuidiae & odio suo satisfaceret, commouet Lombardos& Germanos aduersus Romam, quam angue pejus odit. Et quacunque via potuit, nocuit Romanis ciuibus. Ex hoc odio fecit quoque Ioannem, episcopum Constantinopolitanum, caput omnium episcoporum, etiam Romani. Hac aetate Sigisbertus, Francorum rex, in Galliis videns motus varios Italorum, Imperatorisque ignauiam, in spem vocatur rei bene gerendae in Latio, cum magna manu Venit: sed cum magno dedecore repellitur a Germanis.

Post quam Sigisberti Regis fugam, uniuersam habuerunt sibi subiectam & audientem Italiam Germani. Circa haec tempora inceptum est Mahometicum illud regnum, nunc longe potentis imum, a paruis exordiis auspicatum, de quo ut pauca dicam, liceat a Germania digredi parumper. Anno 63o, Mahometh, vir obscuris parentibus natas,sed, ut re ipsa apparet, ε 3 odolosus ingenio, & insignis impostor, se pro propheta & rege in Arabia, apud Saracenos aliosque populos ostentauit. Et creditum est illi incredibiliter. Et quis satis mirari potest, hominem tam humilis loci & abiectum dementare maiorem

partem orbis terrarum 3 Et quanquam in multis superstitionum generibus euidens sit humanae mentis caecitas: tamen hic vel euidentissima est hominum caecitas, quae . hominem animalem & impurum ita colit, veneratur & adorat, ut nulla religio iam latius pateat. plura hominum corda occupet. Sic illudit Satan incordibus eorum . qui pereunt. Tanta est errorum efficacia. Fuectus est autem, quod Testamentum utrunque nouum & vetus interpretatus est carni,ut placuit,impiisque militibus

adulatus est: qui libenter dulci errore impliciti crediderunt, Sc probauerunt, quod palato sapuit suo, mendaciisque seducti, consolationem in peccatis habuerunt ad tempus: sed male tecta peccata super corda, scripta diuino digito, inuenerunt sine dubio in fine leductos miseros mortales. Porro crescendi in maius talis incidit occasio huic factioni: Agareni in Arabia erant ad bella & rapinas latrociniaque promptissimi, qui stipendiis Romanis meruerant in bellis, quae diu durauerant, Persicis. Postquam autem stipendia huic perdito hominum generi negata sunt a Romanis ducibus , coniurarunt per seditiones in Romanorum duces; estque auctus supra modum numerus illorum. In hac seditione euectus est Mahometh. Nam elegerunt sibi hunc in regem, qui ingeniosus fuit ad fallendum & circumueniendum,quoscunque libuit.Mahometh videns multitudinem secum sentientium, cogitauit astute, non posse in officio seruari sine religionis sancta quapiam superstitione. Quare primum omnium studet eos imbuere religionis opinione & Zelo, efficitque, ut in illum essent ceu magnum e coelo demissum prophetam. Igitur videns apud quosdam Christum magnum, apud quosdam maiorem Mosen, utrisque satisfacit, scripxuram pro animi libidine, ceu mollem ceram fingens, pro

659쪽

mittens illis benedictionem bonaque terrae, libertatem. beatam in hoc seculo vitam, aduersus hostes victoriam certam, etiam felicitatem dc quietem pacis post hanc vitam : damnans Zc refellens Omnes sectasin religione: omnia carnalia promissa proferens: Spiritus sanctificationem & carnis mortificationem dissimulans. Haec erant carni grata. omnes prophetae, qui hominibus student placere. talia docent, ut studia carnis non damnent. Hoc propositum&hos conatus Mahomethis iuuit Sergius monachus, qui veram fidem abnegarat, vel potius nunquam gustarat: qui multas in elementis constitutas ceremonias excogitauit: Uxores maritis plures concessit: Militibus, qui occumberent, religionem illam defendentes, promisit futuras delicias in cibo & potu, & Venere, flumina olei, vini de mellis, lactis, ut rura paradisi sua sponte ferentia omne genus fructuum. Quouutem maior illi haberetur fides, faciebat comitialis morbus, quo saepe cadebat, spumam ex ore mittens. Praedicabat autem sic se a spiritu prophetico corripi, qui eum doceret. Nec enim splendorem angeli & Vocem Dei incommotum se posse audi re. Quoties igitur redibat ad se, recolligens se ex morbo, conuocauit populum, exponens illis voluntatem & mandata Domini. Praedicabat autem, quicquid ad populum in obedientia conseruandum facere putauit. Hoc sane prudenter fecit: sc enim saepe factitatum est a magnis viris. Sic simulavit Romulus colloquium de commercium deorum. Nec enim possibile est,regere homines nulla religione imbutos. His artibus creuit in admirandam magnitudinem. Primum Arabiam ceperunt , mox magnam partem Syriae. In Damasco posuit sedem suam Maho- meth. Non longo post tempore totam subegerunt AEgytum. Post expugnatam AEgyptum, devicerunt Persas. Imperatores Romanos cipe eo tempore supera irunt: sunt 3c ipsi saepe itidem superati. Antiochiam expugnatam miserabiliter diripuit. Sunt, qui tradunt, etiam illo tempore Hierusuem ab illis obsestam, post annum expugnatam: nihil ausim hic amrmare. Hoc negari non potest, multas ab eo prouincias breui Romanis ereptas. Simulachra gentium, dc idolorum cultum ubique deiecit, imperans Vnum deum adorari dc coli. Quo edicto multorum conciliauit sibi animos. Sed non vero cultu passus est coli Deum coeli Sc terrae, qui, quia magnus cum sit, prudenter est colendus. Mosem & Ioannem magnos prophetas iudicauit; iis maiorem Christum, Ut quem Deus ex virgine sine semine

virili nasci voluerit ad seruiendum gloriae diuinae: sed se secundum post Christum fecit prophetam. Hocque persuasit fere toti orbi, ut nulla religio, nullumque regnum iam amplius potentiusque sit. Sed Dominus, cum illius sapientiae visum

fuerit, finiet hanc bestiam: cum enim tempus aderit, evanescet, sicut stipula rapitur a vento vehementi. Anno 87o, iterarunt Saraceni bella cum Persis; neque enim res Persicae unquam omnino fractae fuerunt. Persae Turcas vocarunt in auxilia , qui habitabant iuxta montem Caucasum, vocabanturque Tartari. Persae igi tur horum auxiliis vicerunt hostem. Posteris autem temporibus nunquam Turcae reliquerunt Asiam, sicut consueuit fieri, cum aliena gens inuitatur. Turcae illi erant militares & equestres viri, nescientes alium quaestum, quam bella δc rapinas. Itaque sunt facti domini in Asia, Saracenos sub iugum domuerunt; ita rursum Saraceni religione sua Mahomethis Turcas devicerunt. Sicque iactum est, ut nemo facile pronunciarit, utrum Turcae Saracenis, an Saraceni Turcis magis imper rim. Coaluerunt igitur hi in unum populum tanta est vis superstitionis creuitque imperium illorum paulatim usque ad Othomannum , qui vixit anno milles motrigentesimo. Hic Imperator Turcarum magna gessit, dilatauitque fines regni sui supra fidem. Numerant adhuc hodie ab hoc Turcae suam Originem. Haec Turcarum potestas Romanum imperium labefecit etiam totum in oriente. Nam , ut dictum est, in occidente iam olliti perierat. Turcae occupant omnia in Oriente. AEgyptum, Syriam. Asiam, Africam, Thraciam, Graeciam, dic. Sed nimium longe sortasse digressi, redeamus in Germaniam. Sed nobis in itinere obuiam v niunt in Italia Germani, quorum conatus bc facta sunt paucis ostendenda. Luit-

660쪽

Prandus igituri rcx Germanorum, qui inhabitabant Italiam, multa sub iugum in

Italia mittit, praecipuas urbes expugnat. Iamque ab eo obsessa Roma magnopere laborabat. Pontifex opem quaerit non apud Leonem, Imperat. Romanum a quo

peti primum decebat; sed apud Carolum Martellum, Francum, Francorum in Gallia regem. Id fecit pontifex odio Ca aris, nec non quod parum posse Cae sarem intelligebat. Carolus igitur, rex Franciae,cum Germanis Veniens, multum valuit apud Lui randum autoritate; dc etiam pecunia autoritatem suam auxit. ΕΩ fecit igitur, ut rex Luitprandus, soluta obsidione, discederet; pontificique Romano reddidit multa oppida, inter quae fuerunt Narnia dc Ancona in agro Piceno, di quaecunque Lombardi in Hetruria triginta iam annos possederant. Simul omnes captos reddidit sine precio: fecitque pacem cum Romanis decem annos. Hoc quoque tempore inuaserunt Turcae Jhraciam, & Armirathus, summus eorum belli dux, cum maxima claile adpulit Constantinopolim, quam mari & terra circumdat, dc ab omnibus partibus oppugnat perpetuo triennio. Sed temerariapei tinacia Turcarum infinitos perdit: periere enim innumeri pelle, fame, & frigore, & gladio. Classum pene totam oppidani igne absumpserant. Nam discedere coactis Turcis, vix quinque triremes lupererant ex tribus millibus, quas secum adduxerant. Post diuturnam illam obsidionem, quam ciuitas haec palla fuit, venit pestis, quae vix tertiam hominum partem superstites in Urbe reliquit. Leoni 3. studium & cura unica erat, qua via possit pontificis Romani odium in se ulcisci, qui regem Galliae vocarat Romam, seque eius fidei commiserat. Quare, quum primum per Turcas & pestilentiam fieri potuit, misit cum copiis & necestario apparatu Romam Marinum, cuius fidem di industriam in militaribus negociis spectatam habebat, ut captum Papam ad se adduceret, si posiet; si non, ut occideret: si snec id posset, ut e Roma eiiceret. Sed aliter visum est Domino: in itinere enim tetigit manus Domini hunc legatum. Post hunc, cum eisdem mandatis est missus Romam Paulus Exarchus. Sed Papa admonitus, hospites hos excepit, sicut me-Fuerant. Qui enim captum veniebant, eos capit; multique ex his occisi sunt Exarchus tamen euasit Rauennam. Quanquam Turcae non cessiarent iniuriis non

ferendis afficere Christianos, & barbari Italiam graui iugo premerent: tamen Leo Imperator nihil aliud cogitauit dies & noctes, quam de lupplicio sumendo de Papa. Nullis impensis parcit: mittit milites & pecuniam Exarcho Rauennam, ut Pontificem in carcerem ducat. aut occidat, aut quoquo modo de gradu deiiciar, alium in locum substituat. Papa Germanos in auxilium vocat, qui praesentes auxilium ferentes, Exarcho in itinere obuii eripiunt pecuniam magnam, & capiunt multos ex eius familiaribus. EpistoIae Gregorii ad Bonifacium monachum, euangelium in Germania praedicantem, abunde testantur, hoc primum tempore Germaniam ad religionem Christi conuersam. Quanquam enim quidam in Germania Christum prosessi sint antea: tamen cultus daemoniorum adhuc Vulgo in Vm fuit, praecipue vero ad Rheni ripas, Treueris . Coloniae, Moguntiae , &c. In hanc enim sententiam scribit Pontifex ad Germanos: Propterea ad vos nostrum sanctum ., fratrem Bonifacium misimus, ut vos bapti Eet, & in Christiana fide erudiat. Ad is hortatur etiam idem Pontifex Saxones, ut Bonifacium audiant, Sc doctrinae eius Obediant. Idcireo scribit quoque Gregorius 3. Bonifacio, illi Germanorum apostolo, Vt omnem idololatriam abroget. Et in eadem epistola adhortatur eum, ut doceat Germano . ne ita fugiant pestilentiam, atque si manus Dei ab homine estu-gi possit. Scribit etiam Gregorius 3. ad episcopos Sueuiae & Bauariae, ut excipiant digne hunc Bonifacium, & doctrinae eius obsequantur, & omnes ritus gentiles abiiciant: laudatque Ponti sex hunc apostolum, quod verbum eius tam e1ficax in D mino fuerit, ut conversi sint eius praedicatione supra centum millia hominum hanc conuersionem quidam ascribunt Carolo, regi in Gallia Francorum peruenitque usque in Pannoniam sua praedicatione, & constituit ubique diaconos & episco-POs, celebrauitque aliquot concilia, quorum unum Augustae fuit: in quibus mul- Tom. II. Ο o oo tra

SEARCH

MENU NAVIGATION