장음표시 사용
661쪽
ias ordinationes, quibus Vteretur ecclesila, instituit. Praecipue vero adorationes
frequentes & ieiunia & eleemosynas adhortatus populum kribitur. Et inprimis laudauit hospitalitatem. Ferunturque multi inuenti sancti viri, qui relictis, quae
mundi sunt, Vacarint contemplationibus 8corationibus, mortui mundo, conso lationem in spiritu & contemplationibus habentes. Certe quales fuerint maiores nostri, declarant ecclesiarum & monasteriorum aedificia & facultates. Quales stat res olim in monasteriis fuerint, demonstrant bibliothecae: declarant quoque eorum institutiones: quas si posteri aliqui eorum non ita praevaricati fuissent, nun- ruam Dominus eos passus fuisset peruenire in tantum contemptum. Dominus irigat nos in vias rectas. Carolus Martellus, Caroli Magni mus, princeps Franeorum in Galliis, sepius triumphauit vicitque hostes, quam credi possit. Praeter alias vero expeditiones, quas obivit maximas, ex Galliis Rhenum transgressus est copiis non minus instruactis, quam numerosis. Subjecitque suae ditioni Sueuos, Saxones , Bauaros, breuiter totam Germaniam: obliterauitque, quicquid reliqui erat de Romano imperio in Germania. Imperauitque ita, Vt populus Germanus, alioqui ad libertatem aspirans, obedireque nesciens , volens imperio eius obsecutus sit. Eius temporibus Turcae, qui iam olim quaedam Hispaniae loca occuparunt, latius propagare regnum semper tentabant. Cuius morbi principiis obstandum prudentilsimus rex existimauit. Comparatis igitur omnibus ad graue bellum & diuturnum necensariis, proficiscitur in Hispanias. Quo ubi venit, reperit hostes in vallo, & muni tionibus manu factis & natura munitis , cum omni commeatus copia. Carolus, etsi dimicare in votis habebat: tamen Veritus munitiones aggredi, privsertim tanta multitudine propugnatorum repletas. Ex aduersis igitur munire iubet ex tempore castra, vallo pedum is, foslamque iubet fieri duplicem; turres erigi imperat altiores turribus hostium, quo tela longius in hostem mitterentur. Hoc opus cum absolutum fuit, frumentatum longius mittit suos; sed multos simul. Nam castra eiusmodi erant, Vt a paucis defendi potuerint facile. Interim multos per dies procurrentibus utrinque Turcis & Francis siue Germanis, contendebatur', aliquanto 46 longius alteri alteros insequebantur usque ad castra. Item pabulatores alii aliis non mediocre detrimentum afferebant. Cum per multos sic inutiliter tererentur dies,& animadverteret Carolus, hostem commeatu longε abundantiore uti, posseque diu obsidionem serre, & sic propterea muniuisse castra ; nec locum eum claudi posse nisi maiore exercitu, mittit domum in Gallias & Germaniam, ut nouae conscriptae copiae maximis itineribus ad se venirent. Ipse interea lacessit hostem, quibus potest modis prouocat, hostes quotidie maiore numero erumpunt ex castris, Francos submouent longius, stationes semper equitum dispositas habentes, qui suis laborantibus subueniant. Cognitis stationibus Turcarum equitum solitis,Carolus in arbustis insidias disponit, eodemque sequenti die equites mittit, qui inducant Turcas in insidias: circumuentosque per dispositas insidias omnes aut occidunt, aut captos in castra perducunt. Irritati hostes sunt hac clade suoru ira: nam nec pauci & ex prima nobilitate perierant, & capti sunt multi. Ex his captis omnia hostium consilia extorquet Carolus; quibus percognitis, sua consilia aliter, atque primum inceperat, instituit. Animaduertit, hostes quidem dilagentius stationes equitum disponere, sed auidiores etiam nostros & immoderatius insequi. Quamobrem quotidie praelia committuntur leuiora in conspectu Turcarum & christianorum. Cum vero Turcae cognouissent, alias nouas copias Venire, praeuiderant
Obsessionem, quam in animo Carolus habebat: ergo nocte dimittunt aetate prouectos & alias infirmiores & impedimenta; mane luce orta armati, instructa acie, sequuntur impedimenta & commeatum: quos ultimo agmine insequitur Carolus, nec paucos ita trucidat. Sed hostes iterum se recipiunt ante noctem in collem. ubi Castra muniunt. Carolus e regione non paulo humiliore loco castris eligit locum, fossaque circundat ex tempore facta. Hinc rursum leuioribus praeliis congre
662쪽
diuntur. Erat autem ita auctus auxiliaribus copiis nouis ex Germania exercitus Caroli, ut quantumuis ampla castra concludere obsidione potuerit. Quare st tuit Carolus suis castris includere Turcarum castra; sed ipsi incommoda praeuidentes, quae certa hinc erant futura, potius copiam pugnandi facere statuunt, quam expectare certam captiuitatem. Educunt igitur in latissimum campum. qui subtemis collibus erat, & alacritatem animorum cupientium pugnam prae ierunt. Carolus suos cohortatus longa oratione, quid hostis animi habeat, quid futurum sit,si vinceret, quanquam hoc non timendum: certam enim victoriam se habere, hostem simulare illam animorum laetitiam, quam potissimum equites ostentabant. Iamdiu de fuga cogitare, inuitum e castris exivisse: sed peiora certumque exitium timuisse. Quare Deum illos in manus suas dedisse. In virtute illorum totius orbis,qui Christum confiteantur, fortunas positas. Explicans, quantum sit in hoc praelio situm. Videns autem ex vultu, exercitus animos erectos, & ad pugnam p ratos, aduersus hostem exercitum ducit, habens solis & Ventorum rationem. Primum igitur equestre praelium commissum est: qui nullo modo nostros sustinere Valentes, fugiunt, paucique incolumes euaserunt. Haecque fuga tacta in utriusque
exercitus conspectu, terruit vehementer Turcarum Peditatum, e contra alios animauit. Concurritur igitur, pugnatur: sed Turcae in fugam primo impetu post unam atque alteram horam vertuntur, sed Vsque ad scquentis diei vesperam cae duntur. Scribitur in historiis, eo praelio supra trecenta millia Turcaru m occisos Ex copiis Caroli desiderati sunt circiter duo millia tantum. Hoc bello liberauit Hispanias a Turcis. Potuissetque,si libuisset, sibi asterere Hispaniam uniuersam.
tanta erat iam nominis cius Vis, tantus omnium erga eum amor & fauor. Confecto ex animi voto bello hoc, redit in Gallias, ibi Hedui de Sequani, nescio quid noui moliti erant; sed eos leui opera compescuit. Omnibus in Galliis pacatis rebus, in Phris os ducit copias, quos adhuc idc lolatras ad Christianam professionem c git, sed cruentis praeliis. Deiecit templa gentilia, in quibus erant simulachra daemonum. Hoc est faelium anno 7 2 1. Post hoc tempus, iterum viribus collectis, Saraceni sue Turcae petunt magna,
Vt semper consueuerunt, multitudine Hispanias, hostiliterque omnia, crudeliter omnia obuia trucidantes. Coniunxerunt autem etiam se illis Gothi, qui multis annis habitarant in Hispaniis. Has ob causas Carolus, quam maxima manu in Galliis & Cermania coacta, quam potest celerrime occurrit. Nam cogitabant de tota Europa Turcae capienda ea expeditione. Et nisi Dominus per illum Carolum prohibuistet, actum erat: adeo reliqua omnia erant propter distensioncs & in minuras partes, quae iungi non poterant, diuisiones infirmata. In Romanis Impera ribus , qui non tam re, quam nomine Imperatores nominabantur ex veteri consuetudine, nulla erat spes, nullum robur. Ut uno verbo expediam illam expeditionem Caroli, hosti quam primum occurrit, ne longius grassans, omniaque Vastans, vires acquirat procedendo. & tot mortales occidantur, & capti abducantur. Inuenit hostem paratum dimicare, fidentem infinita multitudine, adoritur. Vinci maiore exercitus Turcici parte occisa, reliquos fugat ita. Vt nullus consistere ausus fuerit, donec venerit ad naves, cum quibus se crediderunt mari. In
his necessario susceptis bellis, omnium fructuum decimas in stipendia militum &equitum contulit, consentientibus sacerdotibus. Hic vir,natione Germanus, nulli neque Graecorum, neque Romanorum, siue selicitatem & dexteritatem in rebus agendis, siue gestorum magnitudinem respicias, cedit. Moritur autem anno 3 F. regni sui. Reliquit tres filios, Carolomannum, Pipinum, & Griphonem. CarOlomanno &Pipino testamento dedit, quae armorum bellive iure assecutus fuerat. Macer grauiter tulit, quod pater testamento praeterierat Griphonem. Illum igitur incitat & impellit ad petendam aequam haereditatis paternae partem. Petis in- . II. O o o o a stinctu
663쪽
stinctu matris aequam partem, illi negant. Ius suum armis persequi conatur: sed duo fratres coniuncti, fortiores vincunt, in custodiam Griphonem coniiciunt. Deinde partiuntur ditiones inter se. Carolomanno obuenit Germania, nempe Saxonia, Sueuia. & reliquae in Gcrmania partes, & Galliae pars quaedam. Pipinus pro sua parte accipit Gallias &Ρhrisiam. Pipinus fratrem suum Griphonem ex custodia liberum dimittit, habetque eum non vulgari inter suos loco. Erat autem solum ex patre frater; genitusque fuit Carolo ex concubina: Pipinus vero & C rolomannus nati sunt ex legitima. Liberatus ergo Gripho, quoque surgere cupiens,non contentus vita libera & nulla re egente, iungit sibi temerariam militum turbam, di invadit primum hostiliter Bauariam, & Tassi lonem. Bauariae principem, ad deditionem compulit, atque ducatum occupat. Pipinus iniquo ferens animo fratris sui iniurias, quas intulerat Tastiloni,confoederato suo: aeterna enim inter Pipinum &Tassionem pax erat confirmata. Quamobrem victo fratre, Miterum capto, restituit principem Testilonem. Iterumque libertate donavit fratrem
suum Pipinus, deditque illi honestas & principe dignas possessiones: sed mala hominis mens nata adseditiones, confugit ad Aquitaniae principem, aliam ibi quaerens copiam. Illic est hic Gripho interfectus. Henricus Cornelius Agrippa scriptum reliquit, esse ex consilio &iussu Pipini intersemim. Atque hoc modo regnum Galliae ad Pipinum peruenit: cuius pater Carolus Martellus, de quo ante diximus, sed de quo nemo satis dicere potest, effecit, quicquid unquam conasus est: vel hoc solo excelluit omnes, qui ante eum fucrunt, quod Germaniam sub git sibi; quod nec Iulius, nec ante eum Augustus, nec alius quisquam unquam po tuit. Maniliam semper inuictam urbem cepit; toties Turcas superauit, quosles cum illis pugnauit. Effectumque est his rebus, ut re Galliae rex fuerit: omnes enim omnium oculi in eum solum coniecti fuerunt. Childerichus nomine rex fuit, mulierosus, mollis, & ventri deditus, nullius frugi homo, administrauit omnia regni negocia per consiliarios, omnisque res agebatur ex consilio aliorum principum virorum; in quorum numero primus fuit primo Carolus Martellus,postque mortem eius Pipinus. Cum igitur Chil derichus contemneretur ab omnibus, essetqu summo loco inter suos Pipinus, Pipinum multi stimulauerunt, Vt ipse regnum assumeret, super ea scribunt Romam ad Pontificem Lachariam, accusantes Chil derichum mollities. Pontifex intelligens animum Pipini, esseque e re sua talem habere sibi obstrictum; contraque hostes ecclesiae videns egregium se nactulo defensorem. Igitur approbat consilia Pipini aduersus Childerichum,inutilem ecclesiae regem. Suffragio Pontificis Romani accedente, eligitur Pipinus in regem Galliae. Childerichus reliquum vitae priuatus ici monasterio transegit. Hoc Roma nus Pontifex non absque magno iudicio fecit; nam illos postea habuit deditis limos ecclesiae, & si antea dediti fuerint Romanis Pontificibus. Pontifex autorita te ecclesiastica sua iusiurandum remisit illis, qui Childeticho obnoxii erant, & inclinarunt se ad partes Pipini. Bonifacius, qui religionem Christianam apud Germanos praedicauit, missus a Pontifice Romano , unxit Pipinum, & coronauit iaregem: vestiuit ergo Chil derichum habitu monachi; apud quem religiosa quaeda
opinio tantum valuit, ut cum quiete cum monachis vixerit, non reputans iniurias& contemptum. Hoc tempore Papa Lacharias effecit etiam, Ut Rachis, Longo-hardorum rex, relicto bello, cum uxore sua & filiis visitaret Romanas reliquias sanctorum; desertaque uxore cum filiis, vitam monasticam ingressus sit. Huic frater Attalphus in regno successit qui rex factus, statim invadit Italiam. R ducitur cum copiis domum, pecunia data a Pontifice Stephano , foedus ineunt quadraginta annos: sed quatuor tantum menses seruauit nedus. Post quatuor enim menses contra laedus Rauennam obsidens expugnauit, &sub suam potestatem redegit. Pontifex scribit Constantino V. eius nominis, qui habitabat Constantinopoli ; significatque illi per literas & legatos, nisi subueniat Italiae, statim actum
664쪽
tum Eine, nisique veniat quam primum cum Vallida manu, alia auxilia inuocanda illi fore. Aistulphus nunciat Papae. nisi dedant se Romani cum Urbe, omnes pertiaturos gladio, & hoc iureiurando confirmat. Papa concione habita, praecipit ieiunia omni populo in saccis & cin ibus. Videns spei & auxilii nihil in Cariare Papa, mittit ad Pipinum Germanum,Galliarum regem, petit& obsecrat ecclesiae in summo discrimine constitutae subueniat, nihil non pollicetur illi & cofestium&tente-strium bonprum. Seipsum velle ad Pipinum venire promittit Papa. Carolus Tlius Pipini obuiam Pontifici proficiscitur, usque ad fines Galliae, quod iter erat ce tum miliarium. Pipino vero obuius fit Ponti sex tria miliaria ab urbe Carisiaco, descendit de equo, osstulatur pedes Pontificis, dc ducens equum Pontificis capistro
per pedes usquς in urbem Carisiacum. Promittit obsecranti Pontifici, nomine sanctae ecclesiae, auxiliares manus, &iuramento interposito, pollicetur omnibus suis publicis de priuatis facultatibus ecclesiam defensurum. Quas ob causas unxit Pontifex Pipinum quanquam ante per monachum Bonifacium quoque in regem unctus fuerat) dc filios uxorernque eius Gertrudam, benedixit illis & posteris eorum, de excommunicatui omnes,quicunque bella aut gererent, aut in posterum essent gesturi. Pipinus titulis 3c benedictionibus multiplicibus a Pontifice datis, laetus, Sc spe hona plenus, cum numeroso exercitu hostem petiturus procedit. Aia stulphus angustias alpium praesidiis munit, prohibiturus Pipinum, ne possit transire montes: sed Pipinus secum ducebat Germanos,duros bello. assuetosque ascend rerupes, &c. Cedere igitur eoactus A si phys, recepit se Papiam. Ibi obsessum. 3c ad desperationem redactum cocgit dare quadraginta obsides, ne unquam negocium faceret Romano PQntisci seu ecclesiae, Sc ut omnia ablata eccletiae restituere dc damnum,quod ab illo acceperat Romana ecclesia, compensaret. His rebus exanimi sententia confestis, dedit Pipinus pontifici equirum de peditum aliquot
millia, qui Pontificem Romam tuto dc honbi ifice deducerent. Porro ubi Pipinus cum suis copiis, relicta Italia, domuna Venic, dimiti tutae exercitum. Aesulphus nihil eorum,quae promiserrat,seruat, sed insxpectatus exa inprouiso ad uaat ad moenia Romae, iam omnia pacata δc tuta putantis, suburbana aedificia omnia exurit. Maiorem cladem eo hςllo accipit Roma, quam antea vix unquam. Pontifex iterum ad Pipuriam mittit, rei indag0itatem & pςrfidiam dicans & exaggerans. Pi- pinus festinantet: vcnit maiore belli apparηu, quam prius. Ca br moleste tulit contemptum illum, quod PDntife* alieno auxilio uteretur, mittitque statim exemeitum in Italiam. praeuenit quo Pipinum caenius cxer o vn Cum venit Pipinus, pe- eunt ab eo lcgati nomine cui aris, viresti vat Caesari quae bello acquisita Pontifici dederat, quorum ius ad Caesarem percipgat. Respondit Pi pinus. non suo nomine esseh ec capta, nequc sibi Ioliriste 'vitate. quod tamen facile potuisset; se nomine ecclesiae bella illa gestille, donasse e lesiae, nec son quam mutaturum, quod non temere fecerit. Hoc rc sponso accepto, diu dedit Caesaris Constantinopolitana
legatio. Pipinus secundo cogit Aistulphum, ut satisfaciat Pontifici, 3c restituat, quae ad Pontificem dc ecclesiam spectabant, haecque omnia iacere coegit, dum praesens in Italia fuit adhuc Pipinus ; dareque coegit obsides, quos voluit Pontifex. Et discedens Pipinus, aliquandiu moratus est in montibus, expectans, an perfidus rex rursum res nouas moliri vellet. Sed Aistulphus mortuus est in venati ne morte subitanea. Qua morbi mortisue causa fuerit, incertum est. In cuius locum eligunt Desiderium, qui rex factus, a Pontificis partibus semper stetit. Post haec tempora, cum exercitu proficiscitur Pipinus in Saxones, quos praelio victos, sed cruento praelio, etiam Pipini exercitu vehementer afflicto, melioreque eius parte caesa, victos tamen, inquam, fecit sibi tributarios, coegitque, ut iurarent se facturos, quicquid oneris imponeret. Praeter alia exegit quotannis trecentos quos, quorum quilibet armatum equitem ferre posset. In Aquitania octo annis
serpetuis bellum gessit Pipinus, antequam subiici potuerint, iugumque ferre vo- Oo Oo 3 luerint
665쪽
Iuerint. Scribunt historiarum autorcs, septies graui bello petitos a Pipino, ultimo regem eorum occisum, & subiectos Pipino. Post hos sub manuni suam redactos, breui moritur Pipinus Lutetiae. Post huius mortem, multa multi fabulantur e uenisse & apparuisse in acre, & terra, & aquis. Ego, quia nugas iudico, nihil ho-8so rum scribo. Anno 8so, Edenulphus,originem ex Saxonia ducens, rex Angliae. quam maiore parte Saxones tenebant, collegit decimas omnium fructuum terrardi pecoris, tulitque eas Romam, obtulitque Pontifici Romano Leoni IUr vovit que n toto regno suo ex singulis domibus duos argenteos quotannis Romam semissurum. Quod hactenus ad nostram usque aetatem factitatum est in An 8 s I glia. Anno 8 FI, erat inaudita omnibus retro seculis in Germania fames; hominesque in aedibus, & rure & viis mortui fame reperiebantur.
666쪽
Aulo pi sitibus arbitror dicendum . quod omnium rerum longe maximum est, qua ratione quandoque Christi religio in Germania coeperit, quibusve initiis c uerit. Anno igitur 7ao, vix decimus quisque Gerio nomin hornianum Christi Lerebat nomen. Quidam de Clatasto quaedam audierant; quare limul cum idolis col hanc Christum, nihil de eo reste sentien tes, Nec ego usquam inuenio de ullo apo stolo, qui Gerotarus praedinarit, ante hunς Bonifacium, qui a Pontifice Romano veantea quoque dictum eis, millus fuit in Gςrmaniam. Ante eum fama & rumoro incerto audi xum de Cluilio, dubium non est. Porro, quo pacto religio & mores in Germania habuerint anto annum septuagesinum quintum, satis arguunt epist lae Bonifacit apostoli, per Pontifices Romanos in Germaniam milli: quas epitholasci Germania ad quatuor dedis Pontifices, nempe G regorium v. & IH. ac ad Zachariam, & Stephanum eius nominis i I. Rursum satis epistolae Pontificum ad Bonifacium praedicatorem indicant, qualis, quod attinet ad religionem, status tunc tem poris in Germania fuerit. Glii haec plenius cognoscere studet, euoluat bonae,meo iudicio, fidei lcriptorem Nauclerum. In Bauaria fuit unus tantum pastor, cui sui nomen Vnulis, qui tamen ante Bonifacium non fuit: nam Bonifacius, cuius discipulus erat, eum in eum locum constituit. Ita hic primus M solus ecclesiae praefute in Germania. Post hunc, aliis locis quibusdam alios ordinauit episcopos, Erlardiae xinum. sa) Deinde constitui xHerbipolitanum antistitem, Quid omethfunctionis-ue illis commiseris, fatile quiuis coniicit. Et plane seri quae docebantur Germa. ni, exequebantur . testantur tot pinguia monasteria dc collegia spiri malium tum mulierum, tum virorum ,qui sine dubio non pessime primum vixerunt. Bonis cius queritur in literis suis ad Romanos Pontifices, quod abusus in sti in Germania magnopere suae doctrinae impedimento sint. Animales, inquit, homines tempora quaedam anni habent, quibus insaniunt, crapula se degrauantes & inebrianistes, comessationibus totos dies & noctes vacantes, clamantes ferino more, saltantes, & canent s Cantiones obscoenas, quae facile mores corrumpunt bonos. Mulieres se exponunt meretricio quaestu venales. Hoc genus multa queritur valde obstare suae praed icationi & bonis institutisChristi. Item scribit idem Bonifacius ad Zachariam Pontificem, quod Carolomannus, Francorum rex, perat ab eo , Ut res ecclesiae in Galliis componat, synodo habita. Narniam tum vulpes subingressae fuerunt in ecclesiam in Galliis. Ad quae Bonifa- .cii respondet Pontifex, omnibus modis occasionem corrigendis ecclesiasticis rebus M personis nonnuligendam. Et praecipue admonet eum, ut, sicubi inueniat sacerdotes presbyecrosue ecclesiae, adulteros, quique plures habeant uxores, non una contenti, vel qui milites & latrones sint, quique non animum ad orandum sedulo& pascendum gregem habeant, qui non precationibus & ieiuniis vacent,hos omnes ossicio priuet, alios probatos in eorum locum substituat. Anno 42, concilium in Gallia habuit Carolomannus: vir religiosus enim erat hic princeps, &magna: Curae fuerunt illi res religionis. Huic in Gallia concilio praefuit Bonifacius, ille Germanorum apostolus: ad quod munus a Carolomanno rogatus fuerat. Hic
ca) Vide Historiam Landgrauiorum Thuringiae cap. n.
667쪽
Carolom annus post illam synodum, relinquens regni gubernationem & curam D , ingreditur monasterium, veste monastica indutus a Pontifice. Ut paucis indicem, quid decretum sit in eo concilio : statuerunt , ut in Galliis quotannis congregata lynodo, res δc per nae in ecclesia emendentur. Singulae ciuitates suum habeant episcopum ἔ super omnes vero archiepiscopus sit Bonifacius,cui omnes obsequi debeant. Sacerdotes adulteri aut scortatores non debeant de ecclesia viuere, neque ministrare ecclesiae. Cogendos vero & adhortandos ad poenitentiam. Item spiritualem vitam professi , & ecclesiarum presbyteri non armati incedant. sed prae se ferant toto habitu pacem. Neque militent in bello, nisi qui a principibus de magistratibus eliguntur, ut ministrent in sacris. Statuerunt etiam, ut rex Gallia semper in familiaribus stris habeat unum aut alterum episcopum cum diaconis Item spiritualem vitam professos, non debere se immiscere negociis secularibus . ludis & venationibus vacare non debere , sed iugiter semper orare pro popula.
Nullus presbyter ad o1ficium ecclesiasticum debeat assumi, nisi prius ab episcopo&synodo communi sit probatus, sitque doctrinae Ac vitie spectatae. ciuendunt
quoque etiam atque etiam, ne ritus gentiles, a quibus auelli imperita & rudis plebs non poterat breui tempore, in ecclesiam irrepant. Quod plane caueri omnino non potuit. Item quod deprehensiis spiritualem vitam professiis, in scortatione, debeat in carcerem duci. Si fuerit presbyter, in carcere Conseruetur integrum biennium, deinde flagellatus coram ecclesia dimittatur, uiuatque priuatus in labore manuum. Si autem clericus fuerit, ter in anno debet duriter virgis caedi, postque annum dimitti, nec recipi in ministerium ecclesiae debet, nisi poenitentiae verae clara signa specimenque certum resipiscentiae praebeat. His etiam modis mo- .nachos&moniales plectendos. Uestitusque ab idiotis laici sue diuersus est in hoe concilio constitutus. Quid in hac synodo de matrimonio sacerdotum sit constitutum , inuenies in iis scriptoribus, qui hanc synodum diligentius literis mandarunci Constitutum est quoque in hoc concilio, ut monachi suas professiones rigide obseruerat, nec a regulis, quas semel voverunt, discedant, & belli tempore i iuniis & orationibus consuetis addant orationes & frequentiora ieiunia. Item statuitur, quod debeant pecunia certa statuta multari, qui aliquid sacrorum gentilium faciant. Hoc genus multis constitutionibus, quae videbantur ad honos more puramque religionem facere, ordinatis . Carolomannu3 dat Bonifacio literas tuosgillo consignatas, ad omnes Galliae 3c totius Germaniae principes & magistratus . ad quoscunque Venturus sit, ut eum excipiant, tutoque possit suum ministerium in ecclesiastico negocio exequi, defendant, sicubi opus sit, eum. Illum omnibus rebus, quibus opus haheat iuuent. Post multos exhaustos labores, multasque peregrinationes facit eum Archiepiscopum Moguntinum Zacharias Papa , & Coloniensis ecciesiae presecturam adiungit. Nam meritus in omni sua peregrination: bene est de Romana ecclesia, effecitque, ut multi Romam peterent cum oblati nibus. Contra hunc apostolum milium a Pontificibus Romanis, duo docti viri insurgunt. Nomina eorum erant Adelbertus Gallus, & Clemens Scotus, ii hine tici declarantur, quod nominabant hunc Bonifacium adulatorem & mollem ma tyrem, simul eum vita doctrinam eius incusabant. Conferebantque cursum eius re vitae genus ad apostolorum exempla. Quod odiosissimum erat. Bonifacius de his haereticis Pontifici scribit, accusatque eos grauiter. Pontifex excommunicae eos & omnes, qui eis crederent, aut audientes ellent. Simul prohibet, ne publico doceant, aut in ecclesiis ullum locum habeant. Postquam Stephanus II electus ad Pontificatum Romanum est, scribit ad eum Bonifacius, Moguntinus episcopus , quid Romanae ecclesiae sua praedicatione adiecerit , quid porro in animo habeat. quod ad augendam ecclesiam pertineat. Precaturque quoque suppliciter, ut eum
discipulum sanctitatis suae agnoscat, & oneri se suaque omnia ad sanctitatis eius pedes. Subiicitque doctrinam suam, & quam traditurus sit, & quam hactenus docuerit, iudicio Pontificis. In eadem epistola petit, ut boni consulat, quod tardiusquam
668쪽
quam vol uerit, ad eum scripserit: se enim pugnasse cum gentibus, quae fere trigin- 1 1ta ecclesias labefecerint. Post aliquot episcopatus sui Moguntini annos, eligit via carium quendam Lullum in ecclesiam Moguntinam,ipse per Rhenum naui descendit in Phrisiam, ad praedicandam religionem Christianam, ibi moritur. Sunt autores, inter quos Nauclerus est, qui dicunt, ab incredulis occisum : postea vectium iumon asterium Fulda, quod ipse suis impensis aedificarat, & rebus necessariis instruxerat. Scribunt, ubi funus monasterio appropinquauit, omnes campanas solito melius sonasse, sponteque sua absque humana aut alterius animalis aut rei ope puliasasse. Quod relinquo iudicandum aliis, an credendum sit. Multa huiusmodi figmenta & somnia extant, quae etiam faciunt, Vt vera non credantur. Et in hoc confingit ingeniosus mille artifex Satan. Constantinus U. his temporibus peruenit ad imperium Romanum, cui fuit uxor Irene Germana, principis Bauariae filia. Haec mulier , & Constantinus maritus eius , propter imagines lethaliter inuicem oderunt: Constantinus enim imaginum osor, omnia simulachra deiecit & fregit; illa aduersatrix viro, magnis impensis restituit fractas imagines: quas rursum confractas combussit Imperator. Mulier loco Vnius ablatae, reparauit binas imagines. Quod maritus ferre coactus ab uxore superba &fastu turgiisa, quia habuit secum sentientes omnes Romanae ecclesiae principes, &patrocinantes ei. Porro non dissimulandim arbitror, alios scriptores aliter haec habere, qui scribunt, Irenen illam fuisse uxorem Leonis IU; & hunc Constantinum V. fuisse eius socerum; Constantinum autem VI. eius filium extitisse. Et quod haec Irene soceri sui Constantini V. cadauer e sepulchro eruerit, & exusti cinerem in mare misisse, propterea, quod imagines deiecerit 6c combusserit. Et propter eandem causam , crudelis mulier e rust oculos filio suo, quem ipsa genuerat, & aeterno carceri tradidit caecum ; nullam aliam ob causam , quam quod patris aduersus imagines animum gerebat. Pomquam haec patrauit inhumana, superstitiosa mulier , concilium conuocauit Nicenum, in quo fuerunt trecenti triginta episcopi: in quo est definitum, imagines pos. se tolerari; & literas nescientium libros esse. Postquam accessit huius synodi auto-xitas mulieris opinioni & voluntati, impleuit omnia Gonstantinopoli & in tota oriente templa smulachris. Post illa, in Romanam ecclesiam officia sua Irene mittit
ad Pontis Rom. legatum suum, qui ageret cum Pontifice, Ut Pontifex suam autoritatem interponendo efficeret apud Carolum Magnum Francum, ut eam uxorem duceret. Dotem fore Romanum Imperium, sicque Carolum fore dominum occidentis & Orientis. Pontifex, intelligens e re sua Carolum suum mancipium quam potentissimum esse, agi diligentillimum internuncium, nihil omittens, quod ad xem perficiendam putauit idoneum. Hoc Irenes consilium & practicam illam re- . sciuit Nicephorus, Constantinopolitanosque commouit, quid hinc futurum sit explicat, oratione negocio & proposito suo conuenienti persuadet, captam Irenen, Eondemnatam ad aeternos carceres in custodiam duci. Sunt, qui scribunt in ex Lum missam: sed captam. Dedit haec suae impietatis has poenas. Alias sperauit nu- Ptias . aliam caeca futurique ignara mens aulam somniauit & expectauit. His temporibus Huni, peregrinus populus, veniens ex Asia, magno numero obruit Ungariam & Pannoniam. Sunt, qui ab his volunt dictam Ungariam, ante Pannoniam nuncupatam. Hi imminentes Germaniae, a Germanis sunt repulsi;sed non incolumes: perit enim in una pugna fere totus exercitus. Quare experti Germanorum virtutem , vertebant vim bellorum suorum in Constantinopolitanum regnum; quotidieque aliquid in oriente Saraceni sibi subiecerunt, quod erat imperii Romani. Iam fataliter enim ruebat, deuoluebaturque ad alios. Romani erant in solos Galliarum reges Francos intenti, qui indies crescebant. Tentarunt quidem aliquando Constantinopolitani principes suam fortunam aduersus Turcas, sed Di Ude : animus illis erat in patinis domi. Delicias & praesentem luxum corpori arridentem praeferebant gloriae Verae & virtuti, quae durat. Quare factum est, ut tribu-xarii cum magna ignominia facti sint Turcis, solamque Thraciam reliquam habuerint. II. Pp Pp rin ,
669쪽
rint, imo non habuerint, sed in ea Turco seruierint: nam plus fere tributi annui cogebantur Turco dare, quam ipsi acceperint. Et talis erat rerum status, ut omnes paulo cordatiores praeuiderint & praedixerint, nisi reges Galliae cum Germanis re bus in extremo periculo consistentibus subueniant, omnia, cum velit, in potestas a tem Turcae fore. Sed principibus plerisque & ecclesiasticis & secularibus, quos
vocant, fuit gratius ocium in deliciis & pompa aulica, quam ut servare voluerint εο tot homines, regna tam eximia. Anno 76o. moritur Aistulphus, Longobardarum rex, de quo supra. Regnum igirur invadit Desiderius, princeps Hetruriae. Tam grauiter tulit Rachisius, Aistulphi frater, regnum ad alienos peruenire, ut relicta vita mona1hica nam in monasterio fuit monachus coegitque exercitum , quem ducit aduersum Desiderium. Porro omnes Longobardae fauebant bc studebant fratri regis sui. Desiderius inuocat Romanum Pontificem, promittit se & sua deuota futura Pontifici Romano, se omnibus suis facultatibus defensurum ecclesiam, non se regem Longobardarum futurum, sed Pontificem Romanum. Haec omnia iuramento, quam potest religiosissimo, confirmat. Accusat multis nominibus apostatam monachum sic enim vocabat nisi odiret & contemneret religionem. non reliquisset, inquit, vitae genus, quod semel instituerat. Praeterea fratrem exemplo eide, quid debeat ecclesia ab illo expectare. Omniaque, quae unquam Ai-stulphus in Romanos Pontifices fecerat, commemorando exaggerat. Pontifex periit adetur, scribit imperiose Rachisio , a proposito desistat, in monasterium se conferat, poenitentiam agat. Si hoc facturus sit, se eum absoluturum; si non, excommunicaturum & persecuturum, donec redigat, ut nesciat, quo se vertat, & caetera hoc genus plura minatur. Moxque appellat Desiderium regem, & vngit eum. Eratque tanta iam Romani Pontificis autoritas, ut Longobardae coacti ne hiscere quidem ausi fuerint contra regem Desiderium. Cum autem Pipinus, Caroli Magni pater, vita esset defunctus; atque etiam Papa Paulus laboraret morbo, a quo non polle liberari uno ore praesagiebant omnes Romae medici, quod ubi cognouit Desiderius rex nam eiusmodi res latere reges non possunt , quibus sunt longissimae aures & multi oculi) noua ex rei eventu consilia capit, nouas magnasque sumit spes. impiger natura ad res huiusmodi sic gerendas homo, mittit festinanter principem. cui praeter alios fidebat plurimum, Romam cum muneribus & militibus, ut donis primum Constantinum, suum fratrem, Papam conaretur efficere; si dona hoc efficere non valerent, vi & armis extorqueret electionem fratris sui. Sperabat a rem , per fratrem suum ad pontificatum euectum se fore Imperatorem Romanum ,δc fratris autoritate & potentia magna gesturum. Consilio & conatui illi euentus respondet, suffragiis quorundam eligitur hic Constantinus, frater Desiderii,& vi armisque in pontificatu per fratris operam detinetur , contra Philippi cum, qui etiam electias fuerat, multoque pluribus suffragiis; sed arma eum de sede deiecerunt. Romani vero moleste ferentes Vim illam, coniunxerunt ergo se cardinalibus δc episcopis ,& elegerunt Stephanum , eius nominis tertium, & fratretri Desiderii Constantinum cogunt, ut pontificatum resignet. Desiderius venit post has turbas Romam, simulat se harum rerum Omnium ignarum, electium Pontificem aduersus fratrem suum familiarissime& blandissime alloquitur, admissus acloscula pedum gratias agit. Irascitur fratri Constantino, quod tantam rem conatus si contra patres, quos regi Spiritu sancto se credere a1firmat. Iubet de instinctoribus & iis, qui illi autores Pontificatum petendi fuerunt, sumere dignas poenasia Indignislime se ferre simulat, quod rem tantam celarit se e sed non mirari, nequetenim fratrem nescium mille, quo animo tulistet Desiderius, si de hoc proposito, Mista nephanda vi certior factus fui siet. Iurat quoque Pontifici, se patrocinaturum omnibus suis opibus & viribus sedi apostolicae: pacemque aeternam cum ecclesia pollicetur se seruaturum, aucturumque ecclesiam, quibuscunque rebus posset: Meam religionem sibi cordi esse, persuadere conatur, quicunque Pontificem offendat, Offendere & iplum Deum. Haec omnia ex falso corde procedere scieban E
670쪽
pontificii, neque quicquam credebant illi, qui antea satis rebus ipsis testatus fuerae animum suum malum in Pontifices. Desiderius vero intelligens se suspectum esse perfidi ei, nihilque illi credi in Romana curia, contraque se aliquid parturire po tificios , aperte fit hostis Papae , declaratque animum palam in Pontifices Romanos. Quicquid putauit Romano Pontifici nocere, emcit, nulla impensarum ratione habita: tantum odium potuit in viro alioqui pecuniae studio insaniente. Praeter reliqua detrimenta, quibus iocommodauit Romanae curiae, restituit Caesaris Romae praefectum Assiariam in pristinum locum & potestatem suam, iussitque
seruos ecclesiae orationibus vacare. Quos a partibus Pontificis stare cognouit Romanos, necauit, multosque suspectos tantum Pontificis fouere partes, in exi,
lium misit. Episcopis quibusdam exautoratis, qui scilicet Pontificem iuuabant, alios hostes Pontificis elegit; quasdam pontificiae sedis urbes expugnatas pro suis possidet. Pontifex clam haec omnia queritur apud Carolum, Galliae regem , in quo omnes suas habebat spes positas. Sed dum haec per legatos agit in Galliis . mittit ad Desiderium Abbatem, cui in mandatis dedit, ut obtinetur Desiderium humiliter, ut a proposito desistat, Urbes ecclesiae armis ereptas restituat, nempe ni fallor Fauentiam, Ferrariam, Comachum, Rauennam, Urbinum, Lugubium, Sen galliam, Bleram, Oriculum. Haec petit Papa, non quod speraret aliquid a Desiderio, sed ut negligentiorem eum reddat, persuadeatque sibi, nullum aliud quaeri medium a Pontifice. Desiderius inflatus successibus, superbe & contumeliose respondet legato Abbati. Iubet Pontifici renuntiare, ut ipse veniat, sese
cumque praesens agat, alioqui se Romam venturum , hospitem non commovdum. Papa, hoc nuncio audito, munit prasidiis urbem, claudit portas, procu-xat commeatum & omnia, quae ad bellum obsidionemque ferendam necessaria viis debantur. Precibus per frequentes legatos inuocat regem Galliarum. Desiderius, ubi certior fit, unde Pontifex spςret auxilium, & Carolum conscribere exe Citum, quem ducat in Italiam , iterum conatur per assentationem se insinuare Pontifici , sed frustra. Et Desiderii mapiditas magna sine dubio fuit, qui sperauit, se
fidem aut gratiam apud Pontificios reperturum, qui toties perfidus contra fidem& foedus dc iusiurandum egerat. Carolus igitur, conscripto magno exercitu Germanorum & Gallorum, pedetentim versus Italiam ducit copias: sed mittit prius legatos, qui Verbis agant cum Desiderio, ut ecclesiae reddat possessi ies, quas occuparat. Pollicetur amicitiam, alioqui omnibus viribus pontificiam sedem defensurum minatur. Uim praeterea magnam se dare velle pecuniae, ut res comoponatur, ne bello tam graui agendum sit. Desiderius. quo ad aequiores conditiones submittit se, Francus hoc elatior, durior,& pertinacior fit. Uelociter igitur claudit praesidiis omnes vias in montibus, per quos iter erat ex Gallia Carolo. Carolus fretus milite Germano, hostem in montis angustiis adoritur, quantumuis in locis iniquis. Difficultas fuit magna ; sed mamr militum virtus. Perloca iter faciunt, quae non videbantur accessa homini. Quidam cum praesidiis in a gustiis pugnantes, praesidia deficiunt. Ita multitudine & robore militum per angustias irrumpit, hostem in fugam agit, qui, multis amissis . fugit in munitissimas Italiae vibra, quas Carolus obsidens capit: quanquam fere omnes vltro obuiam venerint, εc se ante aduentum hostis in potestatem obtulerint. Quidam amicorum Desiderii Constantinopolim fugiunt. Carolus sine praelio totam fere Italiam sibi subiicit; reginam, Desidersi uxorem. quoque ad deditionem cogit. His rebus feliciter ex animi voto peractis, Carolus Romam venit ad Pontificem Adrianum, qui erat tum Papa, excipitur ceu obediens filius a patre. Carolus genibus nexis osculatur pedes Adriani. Benedixit igitur Carolum Pontifex liberalissuma benedictione. Post benedictionem, feriunt inter se faedus aeternum. inter. Posito iuramento religiosissimo ς & tale foedus amicitiamque, qua arctior nulla
excogitari potest. Quicquid Pipinus donorum & priuilegiorum contulerat