장음표시 사용
921쪽
uerunt uniuersi, nec multi occisi sunt. Nam cum essent circundati ab hostibus .& ad eos clamarent hostes, ut se darent Captiuos, potius mori,quam vita peruenire in manus hostiles, voluerunt. Quare fortiter pugnantes, partim occubuerunt, partim ita repulerunζ hostem, Vt euaserint, Vt tamen terga non Verterint. Nescitu pluresne oppidanorum, an Helvetiorum interfecti sunt in ea pugna. Vbi domum venerunt, mox sine mora delegerunt alias copias potentiores, quas contra Mediolanensem mitterent: sed dux mittit ad Helvetios legatum, itaque facinpacem, ac si ipse esset victus. Rupertus Imperator, cum imperasset annis decem, 1 4ro vita defunctus est in oppenhelm, dc sepultus Heidelbergae, anno I 4ro. Genuit autem Rupertus filios sex, nominibus Rupertum, Fridericum, Stephanum, Ludo c laicum, Othonem, & Ioannem. Verum Fridericus & Rupertus mortui sunt ante patris mortem: reliqui quatuor cum laude vixerunt, & huius vitae muneribus
922쪽
Uum primum Rupertus diem suum obiit, conueniunt Franeola diat imperii Electores, εc in Imperatorem eligunt Sigismundum, Caroli quarti filium, Boemiae, & Ungariae regem, ex Germanis oriaginem & genus ducentem: alioqui non elegissent. Sunt autem ad hunc eligendum adducti multis causis, nempe quod patrem Imperatorem habuit, & quod potens erat, ut posset labenti imperio succurrere, potissima vero caularum mit, quod optimo & λrtissimo animo fuit. Postremo. quod Germaniae amantissimus fuit, quod testatus erat antea multis argumentis. De eximia corporis statura, forma, & robore alii qui in his, quae nihil ad erudiendos animos faciunt, libenter tempus terunt abunde scripserunt. Quumprimum imperium suscepit. nihil aeque studio habuit, quam ut in omnibus per Rom. ecclosiam 8c imeerium nationibus omnes dissidiorum causas tolleret, Sc tumultus berulorum sedaret. Nam nihil laboris non subire statuit, ut componeret ecclesiam, quae tum factionibus miserrime erat turbata, confusissimoque chao similior, quam congregationi fidelium sanctorumve Dei. Eius rei gratia peragrauit multas temras , exposuitque se magno periculo, εc multorum odio Zc inuidiae. Misit legatos ad Pontifices , ad episcopos de ecclesiae rebus componendis, de de pontificibus concordandis, nam pro singulari prudentia videbat felicem Rempub. imperii sui non esse posse, nisi religio esset in summo loco, quae tum propter Pontificum dissidia Ec aliarum emesiasticarum personarum improbitatem, corruptamque Vitam contempta iacebat multarum piamin conmentiarum maximo scandalo.Cum autem multis nunciis 3c literis ad pontifices & monarchas per Romanam ecclesiam
egisset Sigismundus de concordia 3c reformanda ecclesia, tandem Pontifex Rom. duos cardinales ad eum mittit legatos, qui cum Sigismundo Electo Imperatore agerent communi consilio de ecclesiae, labefactae in omnibus suis partibus, statu reformando. Cum autem multum in varias partes disputatum esset,quomodo & quo remediorum genere subueniri in extremo periculo constitutae possit, tandem una concordi omnium sententia iudicarunt fieri non posse, quam generali concilio Pontifex uterque, qui Romae erat, nec minus ille, qui agebat in Gallia, studebat videri pius, 3c cupere concilium, ecclesiaeque quam incorruptissimum statum. Vtimque item magnopere curae fuit, ne videretur hypocrita: nam ea aetate erant, qui audebant palam dicere, utrumque Pontificem hypocritam esse. Missis igitur logatis,petebant concilium. De tempore satis conueniebat, de loco erat controuem si a maxima. omnia enim videbant Pontifices in loco posita, neque enim dubium erat, in ea ciuitate repulsam passurum Romanum, in qua haberetur Gallus pro vero Pontifice ;& contra, in qua ciuitate agnosceret Romanum Verum Papam, illic
deposituri essent Gallum. Quare diu de loco litigatum est. Pontifex autem Ioan nes magna prudentia dissimulauit, consiliumque suum vix uni atque alteri india cauit: omnino enim noluit esse in iis locis, ubi maior esset Imperatoris potentiae sed legatis celandum hoc praecepit, Zc in mandatis dedit, quae habebant integritatis& honestatis pulcherrimam speciem. Cum autem multis Pontifex de eligendo Ioco legatis suis ad Sigismundum Imperatorem mittendis tractaret, nullumque in
923쪽
ueniret locum, qui non aut suspectum eum nomine hypocrisios redderet, & In quem non venturi essent aduersarii, aut quem satis tutum sita putaret, tandem confusus in se ipso, omnem rem legatis committit. Sic Dominus agit, inuitis etiam instrumentis, omnia pro sua voluntate. Legati ubi venerunt ad Sigismundum,locus concilii electius est Constantia Imperialis ciuitas, quae tum, Ut nostra aetate quoque, habuit sapientia viros praestantes. Legati ubi rediere ad Pontificem suum. significaruntque illide Ioco concilli futuri; insanivit pene prae animi dolore, clamauitque actum elia de se. Incepitque consulere de mutando loco: sed nullum satis honestum praetextum excogitare potuerunt omnes eius sapientes. Praedix runt legati illi, ne recusaret locum, non enim mutaturum Caesarem, adeo illi placere locum, esse enim Constantiam Ungariae, Boemiae, septentrionali ' populis,a73 inferiori Germaniae, Galliis& Hispaniae, & Italiae in medio fere itinere positam. Addiderunt legati, quod nihil recusando mutare posset, nisi quod se suspeetiam
redderet. Propterea Pontifex a legatis suis persuasus, dissimulare & conueniri. Imperatorem, eumque sibi conciliare constituit. Idcirco Laudam ad Imperatorem properat, Vbi seipsum multis commendauit Imperatori, opinionemque semctitatis apud Imperatorem sibi parare nititur, asserit, se deiici paratum ad infimam
priuatam plebeiam, modo ecclesiae consulatur, vocationem autem suam certam
esse inquit, Ac inexpiabile delictum, si relicta vocatione, cedat iis, quos sciat ambitioni & ventri seruire. Maiores item Sigismundo suos praedicat, effusissimo ore se eos, propter Virtutis amorem, propter singulare minimeque fucatum studium religionis & ecclesiastici status, mortuos in Domino exosculari & venerari, pr pterea in causa iusta se Sigismundo, ut prudentissimo & exercitatissimo, sapientissimoque iudici, plurimum fidere. Propterea hunc concilii locum sibi perplac re, & si esset alius, in quo Imperator potentiam maiorem habuisset, se malle quam hunc, scilicet Constantiam. Et hoc genus aliis sibi deuincire studuit animum Imperatoris. Vbi autem sperat se satis illapsum in animum Imperatoris, incipit agerede defendendo patrimonio beati Petri, quod Ladislaus rex Apuliae vastaverat; o Cuparatque Latii magnam partem, Vmbriam totam, & Hetruriam, ipsam etiam Romam. Florentiam & reliquas opibus pollentes ciuitates non quidem expugna- uerat obsidendo, arietibus oppugnando, sed nominis sui magnitudine & terrore ita sub se habebat, ut plus quotidie numerarent pro pace , quam aliae deuictae &subiugatae loco tributi. Huic autem Ladislao eo tempore, quo Caesar, post cum Pontifice colloquium , domum redit ad maturandum concilium, accidit, quod omnibus superbis mortalibus solet euenire. Cum enim eas Italiae ciuitates subiugasset, quas volebat, reuersusque in regnum suum Neapolin, decreuit in ocio I horum suorurn& victoriarum fructu frui, ecce adest angelus Domini, qui illum arguit stultitiae, quae est summa mundi sapientia. Dixerat enim, Anime mi, parta sunt tibi omnia ad otium fouendum gloria & facultates, quiesce, & fruere pamtis. At quid angelus Domini 8 Stulte, ubi quaeris requiem & pacem ' nulla est i hc. Difficiles vias vitae ambulasti, & quaesiuisti, nesciens cui. Arrogasti tibi, quae Domini solius sunt. Quod superest, pauculos post dies, quibus grauibus mo hi doloribus adficieris, migrabis hinc. Iainque incipies cogitare, quod puluis
sis, accipiesque vitae tuae actae opsonium, &c. Moritur igitur Ladisi aus, qui Italiam viuus bellis diu turbarat,& post eius mortem magni motus per Italiam extitere. Mittuntur supercare legati ad Sigismundum. Sigismundo propter maiora concilium scilicet, &alia negotia, non aliud licebat,quam legatos mittere,pemque eos minis partim, partim rationibus, partim promissis nonnihil in Italia composuit. Malutisset vero cum copiis ingredi Italiam ad debellandos rebelles. Quae tum Hispaniarum regi cum regibus Apuliae fuerint bella; quid item per Hispanias, Italiam, &Gallias gestum sit, quanquam memoratu dignissima sint, nec satis o dine ab ullo conscripta, tamen, via nostra prouincia suscepta alieniora, consulto praeterimus, fetituantes ad concilium generale Coustanti ense. Decimo igitur
924쪽
92Iquarto supra millesimum quadringentesimum annum, conuenerunt seculares Mecelesastici Principes Constantiae ad concilium. Venerunt Cardinales, venit MPontifex ipse Ioannes vigesimustertius: sed urbem Constantiam non est ingressus primo adueniens, sed in monasterio extra moenia mansit, donec certiores facti in Urbe clerus. & senatus, populusque praepararent se ad excipiendum Pontificem maximum. Obviam igitur venerunt Pontifici ordine ecclesiastici & seculares,deduxeruntque eum ad aedes episcopi Constantiensis: postero die dono Pontifici mit-runt poculum argenteum, deauratum item tria vasa boni vini, in quorum via Al saticum, in alio Italicum, in tertio vernaculum erat; item octoginta saccos auenae. Vbi Principes audiuerunt Pontificem esse Constantiae, turmatim eo confluXerunt.
In vigilia Simonis &Iudae Constantiam Pontifex venit, post in die sancti Martini templum in pontificia maiestate circumluit, populumque cruce manu facta benedixit. Quotidie autem plures e Roma & reliquis Italiae ciuitatibus sequebantur cardinales, episcopi, & alii Principes. Postea cum Pontifex in die natiuitatis Christi tres missas celebraturus esthi, quibus Sigismundus interesse cupiebat, nec posset invigilia natiuitatisConstantiam peruenire,nauigauit exUbertingen per lacum noctu, Comitantibus eum, praeter alios Principes, comite de Wirtenberg, Ludovico duce Srioniae, Barbara item regina inore. Ex nam nocte cum ardentibus facibus recta in cathedralem ecclesiam tuerunt, magnificentia magna celebrauit Papa primam
missam matutinam, & Imperator clara voce legit Euangelii locum illum, Exiitiarictum a Cesere Augusto,&α eo die cantauit Papa reliquas duas missas , in quibus benedixit populum,& liberalissima plenissmaque manu effudit indulgentias super
omnes millam eius audientes. Post missas, mutuis ossiciis certarunt inter Pon tifex & Imperator. Nondum autem omnes aderant: post nouum annum Venerune
dux Bauariae cum ducentis equis, & comes Palatinus Rheni cum totidem equis, totidemque equis dux Schlesiae, aliique, quos enumerare longum est, Principes. U nerunt post purificationem divae virginis matris Christi . legati cardinales sex ex nomine Gregorii, Gallorum Papae, qui concilium autoritate Pontificis sui confise marunt. Magnaque diligentia Gregorii Pontificis legati cum primum aduen runt, apud singulos Principes causam domini sui egerunt. Post vero unam atque
alteram sessionem , miserunt nuncium in Boemiam ad regem Wcncestatam cum literis, quae autoritate pontificia mandabant . ut ad Constantiam mitteretur Ioannes Hus, vir bonis disciplinis eruditus, nec in cundus, devitae probitate nihil asse ro, Deus enim solus nouit cor hominis, quis hypocryta, quisve vere contritus Mhumiliatus revereatur Dominum. Hic Ioannes Pragae multa docuit contra face dolum vitam corruptam, contra pontificiae sedis ius & potestatem, quae omnia e tant ubique per infinita exemplaria diffusa, quare nos in his longiores non erimus. Erant autem hoc genus plurima. Romanum episcopum nihilo minorem esse caeteris praesulibus; Indulgentias & absolutiones Pontificum vanas esse, nisi vita purificetur. & renovetur homo; Hominem scortatione aliisve sceleribus perditum, non posse mysteria Dei dispensare, nihil unctionem conferre olei, nisi unctio spiritus adsit, signum enim tantum esse verae Spiritus sancti unctionis; Bona opera non esse, nisi quae ex fide proficiscantur, fiantque iuxta voluntatem Domini. pro pter nomen Domini; Quae docentur de purgatorio, esse conficta,&inuenta a sacer-d tibus auaris, Ventri seruientibus. animas enim aut in aeternum damnari, aut in
conspectu Domini, hoc est, in aeterna gaudia recipi; Imagines sanctorum in ecclesia tollendas, ex autoritate scripturae; Abunde satis imaginum virilium & muliebrium quotidie Dominum facere , quibus admoneamur, quales sancti sanctaeque Dei fuerint; Benedictiones ignis, palmarum, aquarum, salis esse vanas, neque enim Vulam creaturam elementumve benedictione hominis immutari:,sed si utentes agant gratias Domino .& benedicant Domino omnia benedictionibus implenti; Contra ignauum ut ipse vocavit ocium sacerdotum multa dixit; Uerbum Dei cum fructu praedicari a nemine, nisi vocatus sit a Deo ; Liberamque debere esse praedica- . Tom. II. A a a a a a tionem
925쪽
tionem verbi Dei: cuicunque enim Dominus aperiat, illum audiendum; spiritum Domini enim ita venire, ut stias, unde Veniat, aut quo vadat; Unctionem extremam non recensendam interecclesiae sacramenta: fuisse enim ab apostolis loco remediorum adhibita; De auriculari confessione etiam quaedam ab usu Romanae ec-Hesiae aliena docuit; Consilium & solatium grauatas conscientias olim hoc modo quaesiuisse, & inolevisse auricularis consessionis vim; Caeterum veram consessi nem esse, confiteri hominem se peccatorem esse; & misericordia Dei passioneque Christi Iesu fidere, esse absolutionem; Templum Domini esse sanctos Dei, in quo rum cordibus habitet Deus per Spiritum suum; Tempora omnia aeque sancta esse;
Christianum omni tempore Domino sabbathum agere; arborem bonam fructum ferre bonum omni loco & tempore. Talia multa docuit Pragae: episcopus autem eius loci interdixit illi conciones. Sed in villa Hus postea acrius inuectus est in clerum , episcopos & Pontifices , & dominus eius villae defendit eum contra epist Pum. Venerunt autem alii Pragam, qui eadem, quae Ioannes, docebant. Docue runt etiam, calicis Domini participationem male plebi ereptam. Et contra Romanae ecclesiae institutionem & consuetudinem sub duplici specie panis 6c vini sacramentum populo exhibuerunt. Nencestaus rex non voluit, nescio qua causa, it Ios haereticos persequi, episcoposque suos iuuare: quare episcopus Pragensis multa conatus contra hanc haeresim, nihil autem proficiens , profectus est ad Sigismundum Imperatorem, accusauitque fratrem eius regem Boemiae, quod impunia 3 4 tam sinat crescere sectam Hussitarum. Sigismundus respondet episcopo, audiendos & aduersarios, deinde se deliberaturum cum sapientibus viris, quid opus sit facto. Porro episcopus Pragensis dum accusat Ioannem Hus & ei adhaerentes apud Sigismundum, moritur. In Boemia tota ferebant, manum Domini tetigisse Ver talis persecutorem, Dominum pugnare pro suo verbo, &c. Wencestaus ergo Ioannem Hus misit Constantiam, sed non prius, quam data esset illi fides, quod tuto posset Constantiam ire, & in concilio libere loqui, & domum redire ad Boemos, neque enim Boemi & rex voluerunt eum sine saluo conductu Sigismundi regis mittere. Vbi autem venit ad concilium, ab amicis statim admonitus est, Vt reue tatur domum: nam facile videre poterant, eius doctrinam locum non habituram in eo concilio. Exivitque rumor, nullo tamen certo autore, Ioannem Hus fugam parare, nec Caesaris fidei fidem haberet quare ductus est ceu latro captus ad Ioa nem Papam, ubi per aliquos dies miseris modis tractatus, mittitur in carcerem in monasterio Praedicatorum, in quo diu sine lumine iacuit. Venit & Hieronymus Constantiam ex BoEmia, ut assisteret Ioanni, erat enim Hieronymus vir eloquentissimus&insignis cum in omni philosophiae genere, tum praecipue in sacris literis. Conabantur autem quidam Hieronymum abducere a Ioanne Hus, magnas dignitates, pinguiaque sacerdotia promittendo. Inquiebant, ut insaniam illam depon ret , Cui tota catholica ecclesia, tot praestantissimi doctores, omnes Principes, contradicerent: sed immobilis petra erat, non dubitabat effundere verba per iugulum itura. Quoties auditi sint, quotiesque cum illis disputatum , petere licet ex aliOrum monumentis. Adeo enim in mala nos incidimus tempora, Vt nullo unquam seculo minus tutum fuerit vel ea loqui, quae ante annos centum & scripta k lecta sint ubique. Vno igitur verbo perstringam totam historiam Hussitarum. Condemnatus est primum Ioannes Hus, qui non verebatur in faciem praelatorum diacere, eos seruire Ventri Deo suo, mundanam vanam pompam, opes, delicias & luxum sectari, canes, equos, asinos & scorta alere ecclesiasticis bonis, quae pauperibus& veris ministris debeantur. Et plerosque deponendos, aliosque probatos in i Cum constituendos, qui doctrina & exemplo aedificent ecclesiam Christi, &c. Vbi Papa, cardinales & episcopi nullam spem esse vident resipiscentiae in Ioanne Hus nam viuum dimisissent, si reuocasset suam doctrinam) condemnatus ad ignem du- a 4 I s citur mense Iulio anni I4Is. Inuicto constantique animo, quem laeta frons, vultusque serenus indicabat, mortem pertulit, itaque ivit ad Lammam ignis, atque ci
926쪽
hi auidus ad conuiuium, seu sitiens ad potum. Nullum Verbum, nullamque vocem emisit, qua post et vlla animi turbatio intelligi: quin & in flamma ardente cecinit hymnum. Eius mors multum odii & inuidiae apud plurimos peperit ecclesiasticis praelatis. Cinis exusti corporis, iussis ecclesiasticorum Principum & Papae, est proiectus in lacum, siue ut omnis memoria eius deleretur, sue ne Boemi coli ctum pro reliquiis colerent. Post Ioannis supplicium , Hieronymum multis viis& rationibus, minis & pollicitationibus conati sunt a sua abstrahere sententia : sed nihil minae, nihil promissa potuere apud eum. Ubi ergo nihil praeualere posse vident aduersus eum, pari ignis supplicio an ectus est, eodem anno, sabbatho ante exultationem crucis. Nec hic ullum tristitiae signum prae se in vultu & facie tulit. sed gratias egit Deo, quod soluendi tabernaculi hora aduenisset, & cecinit quoque spirituales cantiones, usque dum Dagor flammae intercepit vocem canentis. Et huius exusti cineres miserunt in altum lacum. Ferunt Sigismundum primum omnino
fidem seruare illis voluisse, sed ecclesiasticos Principes illi hx pontificiis legibus pro-
halle, haereticis fidem non seruandam. Fuerunt etiam, qui dixerunt, Sigismun- . dum nunquam consensisse in eorum necem, & nullam aliam causam potiorem fuisse, qua alienatus sit rursus a Pontifice , cum quo pulchre reconciliatus fuerat. Ad Boemos ubi haec acta Constantiae peruenerunt, omnes, qui adhaerebant Ioanni& Hieronymo adhaerebat autem maior pars totius regni in conuenerunt, & ct
mant omnes uno ore martyrio coronatos sanctos viros, testes veritatis. Nec parum
timuit sibi rex IVencestaus a factione vulgi ira succensi : misit ergo ad concionem Populi,qui excusarunt eum, docueruntque plebem, Wencestauin regem grauiter ferre fidem non seruatam, & argumenta magna probabiliaque erant, quibus ita Occisos Ioannem & Hieron. facile colligi potuit, male habere regem. Dedit illis enim postea rex ecclesias, in quibus dogma Huniticum libere docere possent, M . participare mensa Domini sub utraque specie. Nec usquam aut clam aut palam 27 Irestitit doctrinae eorum. Sed Flus litae non contenti ecclesiis sibi a rege concessis,
monasteria &ecclesias per totum regnum diripiunt &peruastant, funditusque tollunt pulcherrima templorum aedificia. Nam quidam reges Boemiae, religionis mantes aedificarant, & exornarant plurima monasteria &ecclesias, ita ut vix in alia natione talia repcriri potuerint: sed plebs supplicio Ioannis & Hieron. im commota est, ut omnia fere solo aequarit. Historiam illius rei descriptam, ut ante dixi, leget,qui cupit, plenius apud alios. Combustis Ioanne dc Hieron. inceperunt diis dia feruere& exagitari inter Pontifices: quanquam enim viezque simularit se exanimo cedere, M cupere ecclesiae tranquillitatem & sublata scandala ; tamen clam aliud agere eos, intellexerunt viri cordati. Ne quis autem suspicetur, nos aliquid ad fingere extant Leonhardus Aretinus & Posus,qui interfuerunt Pontificum con
filiis,& quorum monumentis satis abunde patet, qua integritate & fide haec sint in illo concilio acta. Operae precium est, opinor, Vt adscribam decretum, quod Ioannes Pontifex inconcilio publicarit. Est autein tale: Ioannex epimpio, simus sim ram Dei, Itiersis Christifideli u ,praesintes luerar inspectinu. si lutem se apostolicam h ti Zet Ovim. Rhiuersitati est τsrum singulis innotestat, quod propter quietem totiusρ ρου Chrisianiprofiteor,promitto,ssondeo, moneo, O iuro Deo se ere ae cthtile sacra conia cilio, sponte edi libere dare potestatem ipsi ecclesiae per viam mea simplicis cessi,nispapatus, ct etiam facere se implere eum efectu, iuxtadeliberationem prae peritis concilii. Si se quando
Petrias de Luna. Benedd Ius decimus tertius ς' se Angelus Corarius , se rius duoderimi, insitas obeddentiis nuncupati paparin, quem praetendunt, perse vel procuratoressius legi Amos similiter cedant, est etiam is quocunque casiι cessionis vel decellus , aut alio, in qtio per meam cessionempoterit dari mnio ecclesiae taextirpationem praesentis sibi aris. Acta si es e in Constantia, anno Domini r I s. prima dis Martii, pontiscum 'stri anno quinto. I i 3 Haec publicauit Ioannes Pontifex, quae habent speciem bonam, ac si essent ex pio& sancto animo profecta. Sed putauit bonus vir sibi omnia tuta 'habebat enim ipsum Imperatorem sibi adhuc fauentem, habebat aliorum Principum praecipuo ci Iom. H. A a aa aa a rum
927쪽
rum fauorem. Conuiuiis Oxcipiebat Imperatorem, & alios utriusque ordinis Principes, munera dabat clam multa. Rosiam in sacris benedictione apostolica conse cratam donauit Imperatori: in qua rosa consecratio materiam superare debet. Nec alii Pontificum legati negligenter ambiebant apud Principes variis viis, nomine dominorum suorum. Ubi igitur unium est ad sessiones, agique captum, ut unum caput ecclesiae praeficeretur, ad quod omnia possint referri, visi sunt Principes dis. cordes valde, aliis alii Pontifici sapentibus. Surrexisse autem fertur in frequentissi,mo Principum consessu arctaiepiscopus Moguntinus ,& dixisse, se nulli obtemperaturum, nisi eligeretur Ioannes. Sed vitio datum est Moguntino episcopo praeiudicium illud temerarium , nondum enim audierat omnium causas. Sunt autem ab aduersariis qui non pauci erant Ioanni Papae obiecta crimina plurima&grauiora, quam ut in ullo homine, nedum in Pontifice summo ferenda sint, quibus frigidius respondit Ioannes, quam amici eius expectabant, inceperuntque pleriquo alieniores ab illo fieri. Et Sigismundus ob crimina illa incipit odire hominem. Quod animaduertens Ioannes, aliumque euentum futurum concilii videns, quam sperarat, magnopere doluit & poenituit eum, quod eo decreto, quod iam scripsi mus, protestatus sit se resignare papatum , si aduersarii eius quoque resignent.
Quam ob rem incepit cogitare de abitu, praetexens se suosque parum tutos , nec liberum esse concilium, nihil aedificationis dc reuctus ex hoc prouenturum ad ecclesiam. Haec Pontificis querela ubi ad Sigi sinundum peruenit, timuit, ne disced ret, turbarenturque magis omnia, quam ante in ecclesia, propterea promittit illi plenissimam securitatem. Peruenit etiam ad aures Imperatoris, Fridericum d cem Austriae omnia consilia cum Papaconferre, & eum abducere velle. Hanc ob causam vocat ad se Sigismundus Fridericum, monet eum, ne tantum facinus aud addocet eum,quid mali hinc secuturum si in uniuersiam ecclesiam : omnes impensas& operam perditam, quae in ςoncilium collata sit: imo omnia multo post peiora futura. Et si abducat Papam, omnes omnia mala ipsi adscripturos, omniaque exedenda fore illi. Dux Fridericus omnia constantissime negauit, & plane S gismundo persuasit, se nihil tale praesumpsisse, effecitque,ut minus Obseruaret time-276 remediscessum Pontificis. Verum Pontifex habitu famuli equitis vulgaris Comstantia exivit, & equo delatus ad nauiculam, quae ad ripam Rheni expectabat,illinc savi vectus est usque ad oppidum Schasmusen. adiuuantibus Archiepiscopo Mo-guntino, & duce Austriae, inimicis Caesaris. Caesar ubi certior faetiis est aufugisse Papam, supra modum iratus est. iamiliam & cardinales eius retinere iussit. Verum eardinales Sigismundo permadent, se non conscios fuisse propositi de abitus ipsius Papae, & pollicentur se reducturos, reconciliaturosque eum, quam ob causam di misit eos Sigismundus, Ut reducerent Papam, qui secuti dominum suum , cum in
eadem naui,quae perforabatur, essent, non qua ratione reducerent, sed quomodo cum ipso periculum commune effugerent, curabans; timebant enim, ne priua
tentur suis dignitatibus, si manerent Constantiae. Si smundus vero fugam Pomtificis iussit proclamari, di simul ne quis sollicitus sit propter eius abitum, se enim scire, quibus rationibus reducendus sit. Mox vero post. in frequenti Principum consessu accusauit Frideri cum ducem Austriae, quod eius auxilio aufugerit Pontia
fra: alioqui enim nullam euadendi spem illi esse potuisse. Commemorat in ace satione, quae pericula , quae scandala, quae calamitates secutura sint fugam Papae . praeter labores omnes omnium Principum frustratos, & maximas Principum Mciuitatum impensis, qui omnes sperauerant ecclesiae pacem. Citatur ergo ad causam dicendam suam Fridericus dux, publice edito edicto ab Imperatore: sed non comparente duce, publico Principum iudicio condemnatus, priuatur omnibus Dudis & possessionibus suis, & omnia eius occupanti conceduntur , subditique a debita et obedientia absoluuntur. Nam nullus erat ex amicis eius, qui ausus fuerit eum defendere in causa tam odiosa, nemo enim voluit videri vel tam malus, ut e clesiam&Rempublicam imperii tot incommoditatibus & malis assiceret, vel tam
928쪽
rerum imperidus, ut non videret, quae terna malorum ex tam intempestiuo discessu Pontificis euentura esset. Exposita igitur domo Austriae, omnibus occupantibus eam, confoederati Helvetii sine mora occuparunt. Ergo iam, quam vocant
libenter enim usitatis nominibus utimur Mellingen, Baden, Bremgarten , Walle- stat, Dies lentiosen, & alias munitiones. Quod Principes male habuit, sed in sen-Ienzia damnationis erat, omnisio cuilibet occupanti concessa domus Austriae. Caesar ipse Stain, Frauenfeld. Occupabatur etiam Feldkirch. Papa ubi audiuit sic agi cum suo patrono Friderico, ex Scha usen descendit Lostenbergam, inde sine mora se recepit Friburgum, profecturus , si tutum contingeret iter, ad ducem Burgundiae , quo cum erat illi vetus necessitudo, quoque intimo summoque utebatur amico. Pontifex excusaturus suum discessum, ita ad concilium seripht. Ioanno episcopius seruus serararum Dei. Vniuersis inmiscat , quod eumpropter metum, qui cadere potuit in constantem virum , de riuitate Conseantiensirecessierimm , ne hac occasione Petrus de I una, ct Angelus Corarius in stiis obeLentiis nominati allegantes impressionem nobis faciam , se quouis modo ab accelsione retraherent,insic protraheretur effectus pacis se unionis ecclesiae,ud quorum essectum desideria nostra tendunt. Ex Friburgo, o c. Fridericus autem dux Austriae, ubi videt seueritatem iramque Sigismundi & Principum, per amicos in diatores rogat gratiam , & via facta illi ad Imperatorem, &in sua ipsius persona a cessit & agnouit peccatum , & se suaque omnia in manus eius tradidit. Et iureiurando promittit dux Fridericus, se Papam reducturum Constantiam. Sine omni igitur mora festinat dux, & ex Friburgo ducit Papam usque ad Cellam Rudolphi, illic incepit Pontifex repugnare nec voluit longius Constantiam versus ire.Quam ob rem, dux Fridericus,millis ad Imperatorem nunciis, consulit eum, quid fieri velit cum Pontifice nolente sequi vitro,nam vim adhibere summo Pontifici religio erat. Sisi undus, adhibitis in consilium Principibus multis, quibus fidebat plurimum, quorum decreto capitur Ioannes Papa,& ducitur in customam monasterii Richnaunon procul a Constantia. Custodiae mancipato Ioanne , incipit concilium causas fugae pervestigare & expendere, criminaque illi obiecta discutere curiosius& diligentius.Sunt autem notabilia crimina fere quinquaginta in eo inuenta & probata,
quorum vqumquodq; per se solum abunde satis magnum erat,Vt reiiceretur a pontificatu.Quam ob rem pontificatu abdicatus Ioaties,traditur Ludovico comiti Palatino,custodiendus.Ductus igitur iriManhem castrum, litibusGermanis seruandus
commissus est, neque Papa aliter loqui cum militibus, neque milites cum ipso po- a rcuere, quam nutu & signis, nemoque ad eum admissiis est, qui cum loqui seiret. Incaque captiuitate tribus perpetuis annis fuit. Gregorius Papa maiorem in spem vocatus est, ubi audiuit captum Ioannem, & crimina tot in eo inuenta. Legati autem eius quoque coacti sunt concilium approbare Sc confirmare, & unus eorum praxipuus, nolnine Carolus Malalesta, collocatus in sede, non aliter atque si assutia set Gregorius, abdicauit Papam suum pontificatu. Quod Malalestae conciliique factum tanto dolore affecit Gregorium. ut prae angustia animi mortuus sit. Erat enim natura melancholici humoris abundantior. Porro concilium statuit, symodum generalem legitime congregatam habere potestatem plenam super omnia in ecclesia militante, etiam super Pontificem legitime electum. Hoc autem decretum est, ne qui dicerent concilio Papam non subiectum. Supererat adhuc tertius Pontifex. Benedictus 33. qui prioribus duobus pertinacior & arrogantior erat, nec magis pontificatus gradu dignus quam caeteri. Sigismundus autem nulla non pericula nullosque non labores, ve pax redderetur ecclesiae, subluit. Assumptis secum ecclesiasticis & secularibus Principibus, anno secundo post congregatum concilium, Sigismundus profectus est in Gallias, & Angliam ad reges, eosque diligenter adhortatus est, ut propter communem ecclesiae tranquillitatem & concoris diam , sequantur autoritatem & sententiam concilii in abrogando Benedicto, duobus aliis depositis. Rex Galliae & rex Britanniae videntes animum Imperatoris ad ecclesiam pacandam, responderunt se facturos, quicquid doceret Christiani no- Aa aa a a 3 minis
929쪽
minis reges, nec usquam ecclesiae defuturos, & nihil negaturos pollitici sunt,quicquid faciat ad schisma tollendum. Re curata apud hos duos reges, ex animi sententia Narbonam ad Ferdinandum Aragonum regem pergit, qui cum suis subditis obediebat Benedicto. Vbi rex audiuit Sigismundum suo & totius concilii nomi ne de schisimate 8c concordia ecclesiae disserentem, promisit. se moniturum & adhortaturum eum ad abrogationem pontificatus ; si vero non velit pontificatu se abdicare, & concilio generali liberam facere electionem, tum se effemirum apud plebem suam, ut omnes sequantur autoritatem & sententiam generalis concilii Papa vero Benedictus se recepit in munitissima loca , neque minis neque ullis ad suadendum compositis verbis moueri potuit, ut Pontificis nomen deponeret. Aia firmauit autem se esse verum Christi vicarium, sibi esse commissas regni coelorum ciaues, se habere potestatem in concilium , non autem Christi vicarium concilio subiectum. . Rex vero Aragonum, & Hispaniae Principes omnes offensi pertinacia Benedicti, praeceperunt, editis mandatis, subiectis suis populis, ut relicto Benedicto, concilii generalis autoritatem sequerentur. In hunc modum ex animi sententia effectum dedit Sigismundus , quicquid proposuerat sibi in ea peregrin tione suscepta pro ecclesiae alma pace. Cum igitur totum pene annum consumpsisset Sigismundus in illa profectione, rediit Constantiam, Principes concialii eum reuerenter exceperunt, & similiter excepti sunt omnes, qui comitati eum fuerant. Paucis post Sigismundi reditum, communi concordique totius concilii sententia depositus est Benedictus, & autoritate generalis concilii anathemati-Σatus, accenss cereis candelis, & campanis pulsatis, ut est consuetudo, declaraturque, a concilio vitandus, ut haereticus inimicusque ecclesiae catholicae, & mnes eius adhaerentes patrocinantesque eisdem sententiis subiacere decernuntur. Hoc anno, autoritate Cauareae maiestatis & concilii, quidam Barones in comites. comites quidam in duces evecti sunt. Visum est etiam tempus esse eligendi Pontificem, ut commodius agere possent de corrigendis ecclesiasticorum moribus, qui Corruptissimi erant. Cum igitur per aliquot dies esset disputatum de ratione eligendi Pontificem, in eandem inter omnes Principes conuenit, Vt cum cardinaliabus, qui tribus Pontificibus obtemperabant, quinque praelati ex singiuis nationibus eligerent Papam. Ii ergo ingressi conclave, elegerunt concordibus suffragiis cardinalem de Columna, nomine Othonem, appellaruntque Martinum quintum. Quae electio in festo diui Martini facta erat. Dat autem vir rara in rebus adminia strandis dexteritate, propterea Sigismundus, cui maiori curae erat ecclesiae felix st tus, quam quibusdam ecclesiasticis praelatis, supra modum laetatus est,talem virum electum. Cum autem sibi timerent multi, qui dignitates & beneficia sub tribus abdicatis Papis consecuti erant, propter communem Pacem conseruandam, dea
tum est, ratum debere esse, quicquid Ioannes,&quicquid Gregorius, & quicquid Benedictus statuissent&ordinauissent inter eos, qui illis obtemperauerunt ceu v ris Pontificibus. Et ita in collatis beneficiis, gratiis concessis, & constitutionibus factis nihil est immutatum. Cardinales & episcopi tacti a Pontificibus abdicatis,
manebant in dignitate sua, quo aequiore animo ferebant depositionem domin rum suorum. Post electum Pontificem constitutiones quaedam non malae sunt editae, quae si obseruatae essent per hos centum annos, fortassein meliore loco es sent res ecclesiasticae. Est autem una constitutio talis contra simoniacos, quod electiones, postillationes, confirmationes, & prouisiones simonia, nullae sintipis iure. Item qui ad ecclesiastica beneficia simoniace perueniant, & postea depre hensi ad Dumaum,quos ceperunt,restitutionem cogantur. Item quod simoniacadantes & recipientes, sententiam execrationis incurrant. Voluit, ni fallor, haec constitutio iudicio in ecclesiarum ministros eligi probatos viros, non muneribus& fauore corrumpi electores & collatores. Quaedam praeterea alia, quae in eis actis habentur, statuta sunt in Constantiensi synodo. Constitutum etiam concordibus vocibus est, ut propter schismata tam perniciosa ecclesiae, concilia generalia ce
930쪽
lebrarentur frequentia, nimirum hoc interuallo temporis: ut a fine Constantiensis 'concilii post quinque annos iterum conuenirent in generalem synodum Papiae celebrandam , ab huius fine post septem annos iterum conuenirent in generali concilio, deinde semper post decennium conuocandam generalem synodum. Locumque in fine concilii cuiusque deputandum communi patrum sententia, statu runt. Terminum celebrandae synodi breuiorem posse ex causis statui a Caesare &Ponti fiee Principibusque aliis, sed nullas ob causas tempus conueniendi ultra decennium producere licere cuiquam. Quis non videt, quam salutaris haec constitutio fuisset ecclesae, si ita seruata fuissent generalia concilia 3 Quanta & quot mala vitari potuissenti In synodo Constantiensi Imperator pro nescio quanta summa pecuniae, consistorium prouinciale in Durgea ciuitati Constantiensi pignori dedit. Quod postea iure belli ad Helvetios peruenit. Sigismundus, post pacatam ecclesiam, utcunque in concilio Constantiensi bellum aduersus Turcas parat, nam, ut resisti Turco coniunctis Christianorum viribus melius posset, tantopere Sigismumdus festinabat in unitate facienda. Post sublatum tamen trium Pontificum schisma, non responderunt spei & expectationi Imperatoris in armis contra Turcam suscipiendis plerique Principes. Sigismundus vero, vir maximi animi, posthabitis suis
rebus. Omnibus neruis intentus fuit in expeditiones contraTurcam, quo cum non satis feliciter pugnarat. Dum autem communibus ecclesiae commodis consulere
studet, pene amisit Ungariam & Boemiam. Boemi enim post mortem regis Ken-eestat, legitimo haeredi Sigismundo rebellabant, erant enim illi insensi, propter o cisos in concilio Ioannem & Hieronymum. Quanquam Sigismundus fidem seruare illis volebat, &incolumes in Boemiam remittere: concilium autem eme super Imperatorem Pontifices Si sacerdotum Principes dixerunt, nec haereticis de- here quenquam fidem seruare, tollendosque e medio, quocunque modo fieri ponsi. Etsi ergo Sigismundus diceret, se fidem illis velle seruare, sed postea operam
se daturum, ut redirent ad ecclesiam, Sc inobedientes poenas darent: nihil tameta aduersus ecclesiasticorum zelum efficere potuit. Postquam multa conatus esteucontra Turcas , 8c in Ungaria disposuist et omnia, opposuissetque Turcae praesidia in locis, quibus opus videbatur , ad Boemicas res sese conuertit, saepissim vocatus ab amicis, & iis, quibus pax δc tranquillitas cordi erat, in regnum factionibus multis turbatissi trium. Non enim flatum corrigere conabantur, qua docuerat Ioannes Hus emendanda, sed agrestia ingenia, neque Hus siticae haeresis doctriana, neque Vlla alia, imbuta, Omnia turbabant, arboresque, quas Ioannes Hus putatione egere docuerat, indoctum insanumque vulgus totas radicitus extirpabat. In itinere autem Pragam versus cum esset Sigismundus, ob causas magnas deflexit Vrati flauiam, urbem Schlesae eximiam, in qua plebs per seditionem senatum trucidauerat, quem Kencestaus rex constituerat. Quo Vbi peruenit Imperator, coisgnita causa, autores seditionis δc caedis capitis supplicio affecit, fuerunt autem multati. Quo seueritatis exemplo Boemi commoti, magis Sigismundum odire quam ante, arma capere, maledictis illum proscindere, multa mendacia in illum confingere, occupare omnes regni munitiones, affirmare, Sigismundum Boemico nomini infensum, Branderiburgenses a Boemico regno alienasse; Ioannem &Hiero- 1 9 nymum contra fidem datam iussisse concremari, & eodem modo perdere consti tuisse omnes, qui sequantur Hussiticum dogma. Ita magnum odium 8cinuidiam Sigismundo per totum Boemiae regnum conciliauerunt. Quare Sigismundus, copiis coactis per totum imperium, ducit aduersus Boemos, ut regnum, quod ad se haereditario iure pertinebat, reciperet. BOemi opposuerunt se Sigismundo, duce ischa, qui saepe victor, multa oppida Sc castra cepit,&sacerdotes, qui Romanum Pontificem agnoscebant, aut cremauit, aut exectis testibus vivos diuisit. Nec uno
solum praelio superauit copias Sigismundi. Ubi autem Sigismundus Imperator animaduertit Iischae fortunam constanter prosperam, & totam Boemiam in ipsum respicere, conatur hominem promissis x muneribus a proposito & haereticorum