De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Beatam Masam virginem non esse Dei, sed Christi genitrieem: quam sem Atentiam Nestorius Epistopus, qui aderat, coram omni populo commendauit s affirmans quod scut in Christo Domino duae fiunt naturae, Diuina sti. licet & humana 3 sic pariter simi duae Personae. quapropter commota est inbuersa ciuitas, omnesque Monaclii Nestorio Episcopo contradicebant. Per. uenit fama haec ad Cyrillum Alexandrinum Epistopum , virum & sanctitate& doctrina celeberrimum, qui rei veritatem nactus, illico ad Caelestinum Romanum Pontificem literas misit, quibus eum de falsis nouisque dogmatibus , quibus Nestorius Constantinop. urbem multosque populos inficiebat certu reddidit: addiditque se ab ipso expectare sententiam, an cum Nestorio communicandum esset. Quod ut audiuit Caelestinus, ipsi Cur illo vices siuas commist, siuamque Bauctoritatem delegauit ue mandans ei ut Nestorium a sede Constantinopol, tana eijciat, nisi post dies decem, a sedis Apostolicae monitione & citatione, suam, quam nouiter dederat doctrinam , non anathematigasset. &Qbdit hanc suam sententiam esse Domini nostri Iesu Christi. eidemque Cyrillo praecepit, ut interim Ecclesiae Constantinopolitanae curam sustiperet: N storiumque anathematigat :& hanc sui iudicii formam, iuturum Genetale Concilium exequi oportere, praemonstrat . quae Omnia Cyrillus exequutioni mandauit. ΦEx his enim luculenter constat, Romanum Pontificem uniuersae Ecclesiae Christi Patrem ac Pastorem esse . nam Patriarcham Alexandrinum Legatum suum constituit ue Nestorium Constantinop. Patriarcham ab epistopatu ei jest: Celasidemque Ecclesiae PraesiHem Cyrillum ad tempus constituit . quae omnia in Ephesina Synodo , quae immediate ab eodem Caelestino coacta fuit rata habita fuere: quod Patres minime fecissent, imo renuissent apertemisi tunc temporis Ecclesia,Romanum Episcopum uniuersae Ecclesiae Pastorem esse, pro certo habuisset. Haec autem quae narramus, & immediate dicemus, in Actis eiusdem S nodi habentur apud Latinos, Graecos,& cuiuscumque Nationis homines.

Actione prima Ephesinae Synodi, Cyrillus legatus Papae testatur se per epistolam Caelestini papae & per sacros canones ad deponendum Nestorium ab episeopatu, &sacemotio coactum esse. Actione secunda legitur, ex Vrbe Roma ad Synodum tres adhuc Caelestini ripae legatos peruenisse: quorum yrior Philippus nomine, omnibus sanctae Synodi praesentibus Patribus sic fa- Dri caepit. f Quaecunque pernos seripsit sanctissimus papa noster Caelestinus sedis Apostolicae Epistrius, iubete legi, ac inter commentarios Ecclesiast,

s referri, ut cranoscatis qualem omnium Ecclesiarum curam gerat. Et primo Latine, secundo Graece epistola lecta fuit. in qua inter caetera quae scripsit, Omnibus annunciat, se tres Legatos, ut Synodo intersint, misisses &Iubet ut quae abeo statuta fuere, exequantur. Sancta Synodus respondit. Hoc

iustam iudicium. Donino eumdι fidei sancta Θnodus gratias adit.

Deinde Proiectus secundus sedis Apostolicae Legatus dixit. Γ Audistis

quod Caelestinus sanctitatem vestram commonefacit, ut exequatur id quod

per literas quas stripsit ad Religiosisii mos Episcopos, Cyrillum Alexandri'

32쪽

A D ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. 23

A num , Iuvenalem Hierosolimitanum, & Rufiam Thessalonicensem, nec non ad sanctas Constantinopolis N Antiochiae Ecclesias de praesenti negotio iam sententiam, & regulam praeseripsit: & serniam illam exequutioni mamdauimus Sc. J postea Philippus praesbiter Legatus Caelestim Papae dixit'. s Gratias agimus cinctae Synodo, quod literis sancti Matique Papae nostri recitatis , sanctos cantus, ianctis vestris vocibus, sancto vestro capiti, exhibu ritis : non enim ignorat vestra beatitudo, totius fidei, di etiam Apostolorum

caput esse beatum Apostolum Petrum &c. JActione tertia Synodi, depositio Nestorii , instantibus Legatis Papae lecta fuit, qua perlecta, Philippus prae biter Legatus dixit. f Omnibus saeculis notum est, quod sanctus, & beatissimus Petrus Apostolorum princeps & B put, fideique columna, & Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro lasti Christo claues Regni accepit, seluendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus & semper in suis successoribus vivit,&iudicium exercet. Huius itaque secundum ordinem successer, &locum tenens sanctus & beatissimus Papa noster Caelestinus Epistopus, nos ipsius praesentiam supplentes, ad hanc sanctam Synodum misit &c. JU estimonium Concilij Generalis quartio quod est Chalcedonense. FU G A T O Nestorio, & Imperatoris edicto in Arabiam petrosam misse, ibique relegato, Maximianus Constantinopolitanus Epistopus et

C ctus sutis post quem fuit Proclus, & post Procli obitum, Flavianus . hic

triginta Epistoporum Synodum coegit, ad causam examinandam, quae imter Florentium Sardeorum Lidiae Epistopum Metropolitana, oc duos ei subiectos Epistopos, Ioannem, & Cossinium vertebatur: aderat Synodo inter caeteros Epistopos, Eusebius Epistopus Dorilei in Phrigia, vir doctrina illustris,&naereticorum hostis acerrimus, qui Synodo libellum obtulit, quo Euthichem Archimandritam delirare caepisse monebat.cum de Redemptore, redemptionisque sacramento aliter sentiretiquam ab Apostolis, & Nicaenis Patribus traditum sit. opinabatur autem Euthiches Christum Dominum non ex duabus & in duabus naturis subsistere: nec humanum corpus de Virgine sustepisse nostris consiliatantiale corporibus. etenim cum Nestorianam limresim, in Christo duas perinas dicentem, plus aequo vitare vellet s unania D naturam in Christo, sicut habet unam hypostasim, praedicabat: permixtio nem quandam in naturis ponebat, ut sola diuinitas sub carnis non veritate, sed figura, famem, sitim, lassitudinem, vigilias, crucem, mortem peUessa sit, & post triduum reuixerit e sepulchro. haec vero monstra. quae ex umbchei, Valentini ,& Apollinaris caveis eduxerat, in quodam volumine ab eo exarato omnibus in monasterijs diuulgabat. Quae cum ab Epistopo Dorileno exponerentur s Flauianum, & qui astidebant Epistopos vehementer permn harunt . vocatus fuit ad Synodum Euthiches, ibique suas aperuit haereses: quamobrem Patres eum a facerdotio & monastetiorum gubernaculo rem

uerunt,&insuper anathematis mucrone vulnerauerunt. ,

Euthiches, ut haec accepit, Leoni Papae stripsit, ut suas partes sustiperet. at Leo de veritate certus per literas Flauiani Epistopi, eum anathematizauit.

quamobrem Euthiches ad Imperatoris, S Diostori Alexandrini Epistori pa

33쪽

, DE AP ATIONIBUS- trocinium confugit. Dioscorus autem Flauiano inuidens ob Constantinoia Epolitanae sedis amplitudinem , partes Eutichetis sescepit, putans eius senten

tiam esse Cyrilli, qui auctoritate Caelestini Papae Concilio Ephesino praeive rat i cuius Cyrilli ipse fuerat Diaconus.s cumque plenus esset viiijs , ut ex Achis huius Synodi constat s ad huiusmodi tuendas haereses se promptum ex

hibuit . itaque cum Imperatore egit 3 missis ad eum literis , ut generale Concilium indiceretannuit Imperator, consentiente Leone Papa s idcirco Leo suos legatos misit. adfuit Dioscorus cum Euthiche: Flauian una cum centum triginta Episcopis. Iuvenalis Epistopus Hierosolimitanus Domnus Antiochenus , & Synodus Ephesi congregata fuit. At Dioscorus , nec Legatis ripae locum dare, nec Epistopos audire voluit: imo seper Flauianum irruit, eumque atrociter sic percussit, ut post triduum Bobierit. multos Discopos in carcerem coniecit, & a caeteris Epis pis consensum in striptis extoriit in alba charia, nec sciebant quid in eastri re vinluisset. tandem haeresis Euthichetis, ut vera proclamata fuit, ac Leonem Patpam temerarie anathematizauit, & sic ut victor redi jt Alexandriam. Leo Papa ut audiuit Flaviani necem, Epistoporum terrorem ac fugam, diuulsas Ecclesias, prostratam fidem , S exultantcm haeresim: coacta Syno.

do Romae: quidquid Ephesi etiam fuerat damnauit ac restidit, stripsitque

Τheodosio ut aliam Synodum cogi permitteret, ut Ephesina nuper absoloeta, damnaretur. renuit Imperator. imo Flauianum publico edicto damnauit, iussitque Ephesiinam hanc Synodum Nicenae aequari, deceptus fabulis Euthichia orum. At neque leues, neque seras tanti facinoris poenas dedit: C siquidem non multo post, dum equitaret, collapse equo, grauiter elisus, exanimatus est, nullo haerede relicto. Eius soror Pulcheria Martiano clarissimo Senatori, di orientis Imperium S seipsam in matrimonium dedit, sufragante Senatu. Instante igitur Lemne Papa, indictum est Concilium generale in Nicaea Bithiniae congregam dum, assentiente Martiano, quapropter Leo ripa suos Legatos misit, qui cum permagni interesse existimarent ad res componendas tumultusque Emthichianorum sedandos, si Synodo Martianus interesset, obnixe illum rogarunt, ut illuc Concilium transferret, quo &ipse non incommode poLset accedere. quamobrem Chalcedone translata fuit Synodus, ibique caeinta & abseluta fuit, multis Comitibus in Concilio praesentibus,ri Imperatoris

auctoritate strepitus ac turbae comprimerentur. DIn huius Synodi Aetione prima, Paschasinus Lebatus Leonis ripae sielari caepit. Beatissimi atque Apostolici viri Papae urbis Romae, quae est caput omnium Ecclesiarum praecepta habemus prae manibus, quibus censuitanterloquendum, ut praecipere dignatus est eius Apostolatus, ut Dioscorus Alexandrinorum Episcopus non sedeat in Concilio, sed audiendus intromittatur . hoc nos obseruare necesse est. Si ergo praecipit vestra magnificen tia , aut ille egrediatur aut nos eximus. quibus GrFe translatis, Iudices, SMnanas dixerunt. Quid obiicimr Dioscoro 3 respondit Legatus: Quia cum peisonam iudicandi non haberet, praesumpsi, & Synodum ausus est lacere is sne auctoritate Sedis Apostolicae, quod nunquam licuit, nunquam factum est. Senatus Legato ait. Si Iudicis obtines petibnam, non ut accusator de

bes prosequi occ. J

--. Acta

34쪽

A Acta Conciliabuli Ephesini lecta , & examinata suerunt , conuictus fuit Diostorus, in hac praecipue culea , quia malitiose epistolam Leonis Papae impedivit ne legeretur, in qua eius Legati aperiebantur, qui Synodo praesedere debuerant . Achione secunda, Senatus Imperialis Synodum hortatus est , ut absque ullo timore, ullaque inimicitia rectam fidem exponeret, quia ad illos spectat cura animarum, quapropter omnes doceri volunt ab eis sanctii in fidei vetitatem. Sancta Synodus sexcentorum triginta Episcoporum sic respondit. Super iis forma data est a sentirissimo Archiepsicopo Romanae Urbis r σνsequimur eum : n, omnes Dinoia eius subscripsimus .

Et quia deinceps lecta fuit epistola Leonis Papae, quam sanctae Synodo B scripsit, quae a Flauiano collecta fuerat Constantinopoli contra Lutnichen.

Patres dixerunt. Petrus per Leonem loquutus ea. Apos ob ita docuerunt. hec vera

mei . he Patrum sides .

Actione tertia, Paschasinus Legatus Apostolicae sedis , praesentibus omnibus Synodi Patribus latine , S per interpretem sic locutus est. f Notum est sanctae Synodo , Beatissimum Leonem nostram paruitatem huic fineto Concilio pro se praesidere praecepisse, ideoque necessarium est haec quae in medium Proferuntur per nostram interlocutionem disceptari: quapropter recitetur libellus porrectus a Religiosisi.seatre nostro & coepi Q. Eusebio dcc.JEt cum multi libelli aduersus Dioscorum coram Legatis , & fancta SD nodo darentur 3 omnium haec erat inscriptio. Sanctissimo & Dei amati C smo, & uniuersali Archiepiscopo, & Patriarchae magnae Romae Leoni , &sanchae & uniuersali Synodo Cnalcedonens &c. JTandem damnatus est Dioscorus, di Episcopatu, ac sacerdotio priuatus fuit,& sentontia ab eodem Legato his verbis proserebatur. f Sanctissimus, di beatissimus Archiepiscopus magnae & senioris Romae Leo, per nos, &per praesentem sanctam Synodum, una cum ter beatissimo, & omni laude digno beato Petro Apostolo, qui est petra oc crepido catholicae Ecclesiae, &rectae fidei fundamentum, nudavit eum , tam Episcopatus dignitate, quantia etiam & ab omni sacerdotali alienavit ministerio. J & subscripserunt omnes Episcopi. Et in subscriptionibus, sic primo Paschasinus Legatus Leonis Paeae scripsit . t Paschasinus Episcopus Ecclesiae Lilibetanae Prouinciae Siciliae, vice bem D tissimi atque Apostolici uniuersalis Ecclesiae Papae Vibis Romae Leonis, iametae Synodo Praesidens, in Dioscori damnatione, consensu uniuersalis Con-

ciiij subscripsi.

Deinde duo alij Legati subscripserunt. postea Episcopus Constantinopolis

sic. Anathotius archiepiscopus consantinopolis noua Romae definiens subsiripsi. Ndeinceps omnes Episcopi. Actione decimasexta, & vltima huius Synodi, legitur fiaus Anatolij Constantinopolitani Episcopi . nam cum Legati Papae e Synodo egressi essent, quidam canones Patribus Concilij propositi suerunt ad siubscribendum. primus est: Quod Patres primatum dederunt Episcopo Romano, eo quod Roma sit Regina urbium, & quia Constantinopolis est noua Roma, dantur Episcopo Constantinopolitano aequales honores, S eadem priuilegia. &quod ab Epist. Constantinop. ordinetur Metropolit. Asiae,Thraciae,& ponti.

35쪽

as DE APPELLATIONI BusQuod ut audiemni Papae Legati, natui denunciauerunt: post eorum di- Αstessum, Episc. quaeda decreuisse circa priuilegia Dista Constantinop. nempe quod ipse omnes EpiEPoti Asiς,& Thraciς instituere debeat,& aequales h

nores cst Rom.Pontishabeat.& quia ipsis absentibus iniuste sancitu fuerat Iu dices h c acta relegi iusserui & relecta su Quapropter Legati Papae mandatuin scriptis a Leone acceptu in mediu protulerunt, quod sic dicebat. Sanctora quoque Patrii costitutionem prolata,nulla patiamini temeritate violari,vel imminui, seruantes omnimodis personae nostrae in vobis,quos vice nostra transmisimus, dignitatem. ac si qui forte, ciuitatum suam m splendore confisi, aliquid sibi tentaverint usiarpare, hoc qua dignum est constantia retundatis. JAt quia Senatus, & Episcopi aequii ac decorum esse dicebant,ut Constant. Episcopus illos habeat honores. Legati sic dixerunt. Sedes Apostolica quae naia Bbis pracepit,proeatibus humiliari non debet. Is ideo quaeimq. in proudicium ean num vel regularum benerna die gesta sent nobis absintibus , sublimitatem vestram petimus ut circumducι iubeatis: sin alias contradimo nostra his Iems insereat, ut nouerimus qu/d A IIolico viro uniuersalis Ecclesia Pan referre debeamus,νt Ese aut de sussedis iniuria, aut de canonum euersione possitferre sententiam .

Deinde epistola uniuersae Synodi Chalcedon. ad Leonem Papam habetur, qua Achorum confirmatione petitur: ubi etiam de Rom. Cathedrae primam,

sic disseritur. Tu quidem nobis sicut membris caput praeras, in his qui tuas vices ge rebant beneuolentiam preferens in c.dc de Dioscori iniquitate ratiocinantes,aiut. Et poII bae omnia insuper gy contra Vsim, cui vines cumata a Saluatore commissa euextendit infamam, iden contra ιuam Apostilica sanctitatem, ον excommunicationem Cmeditatus es eontra te qui corpus Ecclesia unire festinas ct c. &postea.eram conse-tudinem que longo tempore permansit, quam babuit S. constantin'. Ecclesia ad ord nandos Metropolit. Prouinciarum Ponti, Asiae, ον Thracis , ω nunc Sonodab decreto firmammias, non tam ridi Constantinop. aliquid praestantes, quam Metrop. Urbibus quietem congruam prouidentes : eo quod frequentir Disivis vitam finientibus multae turbs nasuntur Me quida vobis saepius importans fuerunt ete. confirmauranus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum regulam,qui in Constanti p.Urbe congre

Iati sunt sub piae memoria Theodosio, que prscepit post Nesramsanctissimam, et Ap

Itilicam sedim, bonorem habere consantinopolitanam .

Tandem rogant ripam ut hanc ordinationem dignetur complecti, cui

eius Legati restiterant. Rogamus igitur , tuis decretis nostrum honora rudcιum, ' sicuι nos capita in bonis adiecimus consonantiam, sic sty summitas tua filijs quod D

decet assimpleat.

Habetur etiam epistola responsalis ad S.Synoda,in qua omnia Cocliij Achaa Leone papa rata habentur;sed canones quibus Legati restiterunt, ab eo irritantur, & cassantur. & in eiusdem Leonis ad Anatolium Episcopu Constantinop. epistola,Anatolium sta perbum,elatum,ambitiosum, & contemptorem canonum esse fatetur: cic subdit, molo ut ab hisprorsus a balneas o die. Demum eiusde Leonis Papae epistola ad Martianum Augustu conspicitur: qua de optimo fine S. Synodi in fide firmada congratulatur. at de Anatolio Episc. Constantinop.sic subdit. Cum secundum suae consecrationis auctores eius initia titubarent, benigniores circa ipsum quam iustiores esse Voluimus, quo perturbationes omnes, quae Operate diabolo fuerat excitatς, adhibitis remedijs leniremus,quet illu modestu magis qua immoderatu facere debuerus.

36쪽

. . AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. αγ

A Qui etiam si praecipuis meritis , optimoqtie iudicio legitime fuisset ac s,

lemniter ordinatin, contra reuerentiam tamen canonum paternorum, com

tra Sancti Spiritus instituta , contra antiquitatis exempla , nullis posset suffragijs adiuuari. Apud Christianum , ct vere religiosum Principem loquor tmultum Anatolius Epistopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat sicut optamus Constantinopolitana ciuitas gloriam suam, ac protegente dextera Dei, diuturno clementiae vestrae fruanir imperio di alia tamen est ratio rerum faecularium, alia Diuinarum . nec praeter ibiam petram, quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio. propria perdit qui indebita concupiscit. satis si praedicto, quod vestrae pietatis auxilio, &mei fauoris assensis Episcopatum tantae Urbis obi, B nuit 3 nec dedignetur ciuitatem, quam Apostolicam non potest facere sedem: ne ullo speret modo, quod per aliorum possit offensiones augeri. Neque sibi aestimet licuisse, quod Antiochenae Ecclesiae, sine ullo exemplo, contra statuta canonum , Episcopum ordinare praesumpst: quod nos amore reparandae fidei, & pacis studio retractare cessauimus. Abstineat ergo ab E Uesiasticarum iniuria regularum, illicitos declinet excessus, ne se, ab uniuersali Ecclesia , dum inimica paci tentat, abstindat Sc. JEt in epistola eiusdem Leonis ad Pulcheriam Augustam, in eadem Anatolij causa inquit ue tales canones in irritum minimus , ον per auctorItatem Beati Petri Apoctoli generali prorsus definitione cassamus . mc. Perpendat ergo prudens

lector,eximiam super cunctas Christi Ecclesia his quae praemittimus, Roma-C nae Cathedrae potestatem.

Testimonium Concilii generalis quinti, quod dicitur Constantianopolitanum secundum POST Martiani Imperatoris obitum, magni per Omncm Ecclesiam facti sunt motus per Eulichianos, Nestorianos,& Origenistas haereticos qui vivente Martiano, metu poenae, in multis partibus latuerant. Prior autem qui turbines immisit Timotheus Aelums extitit,qui statim Proteriunt , Episcopum Alexandrinum occidit, ac combussi, S Episcopatum inuasit. Eodemque tempore Seuerus quidam similiter haereticus , sedem Antioch nam arripuit, Flavianum pium catholicumque Eeiscopum eiecit, trecen- D tosque monachos stabiles in fide catholica trucidauit. Itaque multis decur- . sis facinoribus , tandem anno Domini s s 3.& Iustiniani Imheratoris et . Constantinopolitana quinta Synodus indicitur. adfuere Euthichius Constantinop. Episcopus , qui Menae demortuo successerat, Apollinaris Alexam drinus, Domnius Antiochenus, tres qui Eustocliij Episcopi Hierusalem vices gerebant . omnesque fuerunt Episcopi centum sexaginta quinque. Vigilius Romanus Pontifex per id tempus Constantinopoli versabatur: qui ut Synodo interesset, etiam atque etiam rogatus est . primum quidem ambus Patriarchis, & septemdecim Episcopis , id nomine totius Concilij sii'pliciter orantibus: deinde a tribus Patricijs cum Episcopis , ab Imperatoremissis: nullis tamen praecibus adduci potuit, ut ad Synodum accederet,qui'pe qui absque Occidentis Episcopis ex Italia , non ad Synodum faciendam , sed ad Imperatorem prosectus fuerat. tame suam voluntatem,lic assensu pol

D a licitus

37쪽

licitus est rebus omnibus, quae sacro approbante Concilio legitime definitae Afuhsent. At quia nec Papa,nec eius Legati huic Synodo adfuerunt , apud Occidem tales nullius erat roboris . tamen ut Omnibus esset accepta, Romani Pontifices grauissimis sententiis illam approbauerunt. primum Vigilius Papa, cuius authoritate coacta fuit: deinde Pelagius, qui insignem epistolam in eius de- sensionem dedit. tum Gregorius Magnus: Nicolaus primus: Leo nonus: Synodi quoque generales sexta & septima, & reliquae. Hinc patet Romani Pontificis auctoritas: nam absque illius consensu, nec ipsa Concilia olim erant accepta. haec autem quae narrauimus ex historia &actis praefatae Synodi stat manifesta, ibique exarata cernuntur.

politanum tertium.

DAMNATA iam Euthichima & Acephalomm haeresi: adhuc fides

Catholica fluctuabat: nam cum multi Chalcedonensem Synodum oppugnassent, ex eadem Euthichetis impietate, varia scelera nata fuerant . etenim cum Euthichianistae palam duas in Christo naturas negare tunc temporis non auderent, duas in eo voluntates oc operationes negabant, ut saltem occulte homines ad errores Euthichetis reuocarent. quorum dux fuit Theodorus Pharanita Episcopus, a quo manavit error in Sergium Constantinopolitanum Praesulem , hominem Syrum , in Iacobitarum consortio ac disc, Cplina educatum s S in Athanasium Patriarcham Iacobitarum Syrum , genere & animo a Chalcedonensi Concilio alienissimum, qui ad Heraclium A gustum tunc Persarum spolijs exultantem, Hieropolim accessit. quem dum Imperator ab haeresi studet extrahere, in haeresim ipse praeceps descendit. hortatur Imperator eundem Athanasium ad Chalcedonensem fidem tenemdam, & spondet resipiscenti Patriarchatum Antiochenum . simulat Atlaan, sus esse se eum quem cupiebat Heraclius, duasque Christi naturas consessus, vicissim rosat Imperatorem, unam ne an duas esse Christi voluntates, cicactiones exillimet. qua de re nihil statuendum putauit Heraclius, sed Sergium Episcopum Constantinopolitanum absentem de proposita quaestione consuluit: qui Heraclio unam esse Christi voluntatem respondit: quapropter eam sententiam publico peruulgauit edicto. Quidam autem Cyrus eadem Dhaeresi isdatus, interea ad Episcopatum Alexandrinum assumptus fuit, qui una cum Theodoro Pharanita hanc haeresim acerrime tuebatur. Sergius etiam Episcopus Constantinopolitanus coacta Synodo Episcoporum, eandem haeresim Blemniter peruulgauit. augebatur itaque malum hoc per Comstantinopolitanam, & Alexandrinam Diaeceses . Hos sacrilegos motus non parum repressit Sophronius optimus Inonachusue qui deinde ad sedem Hierosolymitanam euectus Concilium coegit,quo praelatam haeresim damnauit. Id vero Sergius moleste ferens, vi Honorium Romanum Pontificemis nomen Sophronij detulit quod nouis duarum voluntatum actionumque ninminibus totum misceret Orientem. Sergio, Cyro, & Sophronio, ita rescripsit Honorius, ut nihil aliud tunc spectasse rideretur, quam ut nouaS quaestiones , discordiae ac seditionis plenas resecaret. Quam Pontificis pro

38쪽

. AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM.A uidentiam , sui erroris approbationem esse , interpraetati Monothelitae, in sitarum partium patrocinium, Romani pontificis nomine abutebantur Sed cum Honorio, Seuerinus: Seuerino, Ioannes Quartus successissent. Hic per literas ab Heraclio de Monothelitamin secta certior factus, indictia Romano Synodo, illorum decreta rescidit,& ut Imperatorem ab eorum coimmunione deduceret , sedulo laborauit. His permotm Heraclius, ut S. M, ximus assirmat , edicto se liberauit omni Ecclesiastica censura, & haec scripsit . Ecthesis mea non ea, nec ego dictaui, aut siem mssi : sed rogauit me Sergius

Patriarcha , qui eam condidit, it no-ine n o promulgareιur : vunc aulem quia impugnatur, declaro ad omnes, meam non esse.

Successerunt autem & Heraclio caeteri Imperatores eiusdem erroris, &B Episiopo ContantinopoIitano, caeteri Edistopi eiusdem haeresis, quousque

Martinus Primus Papa, coacto Concilio in Laterano, centum & quinque istoporum, Monothelitae anathematigati sunt. duae Christi Domini voluntates , duae item Actiones sancitae fuerunt . reiecti quoque sunt in haereticorum numerum, Theodorus Pharanita, Cyrus Alexandrinus 3 Sergius, Pi rus, & Paulus Constantinopolitam Epistopi, ac pariter Heraclij Ectesis damnata luit.

Tantum ac tam excelsum Pontificis animum aegre serens Constans tunccemporis nequissimus Imperator, non Qtum Maximum religiosiissimum S doctissimum Monachum ,& fortissimum Martini in eo certamine adiutorem ac socium, verum etiam Martinum Pontificem , primo per Olym-

C pium Exarcum, deinde per Theodorum Calliopam capi iussit, & Constantinopolim perduci: eundemque deinceps in Chersonesiim relegauit, ubi varis incommodis vitam finiuit . at non multis decursis mensibus, Imperator soluit sui steteris dignissimas poenas: nam in balneo occisus suit. Constanti successit Constantinus filius, cognomento Pogonatus, Ordio-doxae religionis amantissimus: qui ut domesticam ac veluti haereditariam iliaculam deleret, egit primum cum Dono silmmo Pontifice, deinde cum Agathone eius successore de generali Concilio Constantinopoli cogendo, praesidentibus Apostolicis Legatis. annuit Agatho, sitamque adhibuit auilioritatem. habita igitur Romae Synodo centum & viginti Epistoporum, quatuor ad Concilium generale citamm misit Legatos , Theodorum & Growrium presbyteros,Ioannem Diaconum,& Constantium hypodiaconum,d D tis & ad Imperatorem & Synodum egregijs eruditissimisque literis. Conuenerunt ad Synodum Ioannes Portuensis, Abundantius Paternensis, & Ioannes Regiensis, Episcopi, nomine Romanae Synodi stib Agathone, Romae coacta: & cum ijs Theodorus praesbyter, loco Theodori Rauennatis Episcopi. adfuerunt tres Orientis patriarchae ue Georgius Constantinop. Macarius Antiochenus, Petrus Alexandrinus, & quamplurimi Episcopi. in Actis Synodi, Graece & Latine exaratis, semper Legati Romanae Sedis primi loquuntur, primi sedent,&iudicant. at dicent Graeci huius temporis. Concedimus Romanam Sedem primum habere locum: esse autem caput, &Principem Patriarcharum non concedimus . .

At si hoc, quod a Graecis recentioribus dicitur,verum esseis Patres tertiae,&quartae Synodi,in his quae dixerunt, nos citauimus mentiti essent. Et Patres huius Synodi de qua nunc agimus similiter mentirentur, dum Achione

39쪽

so DE APPELLATIONIBVs octava dicunt. Suae mones directas a Patre nouro Agatisne sanctis o Arabis. Apsevo fossolica SV principalis Sedis antiqua Roma, ad a Deo cormatam, sty man seret issimum nostrum dominum Imperatorem 1 ramquam ex Spiritu sancto dictatas

per os sancti ae beatissimi principis Apostolorum Peιri praedico, m digito ter beatissi mi Papa Agarbonis Fripta a Fuscipis , amplector gyc. Et cum Aetione ultima in sermone prosphonetico seu acclamatorio ad Imperatorem aiunt. Proinde in

s iratione sancti Spiritur conspirantes, ον ad ιnuicem omnes consonantes atque com

I ntunies, sty Agathonis sanctissimi Patris nostri ιν summi Papa dogmaticis hie ris ad me Iram fortitudinem missis, consentientes , tvir. & infra . Summus autem nobiscum concertabat Apostoloriam Princeps t illius enim imitatorem , 29 Sedis siue cessorem habuimus fautorem , diuini secramenti mycterium 1lia Abantem per δε- seras, eonfessionem tibi a Deo inseriptam, illa Romana antiqua riuitas obtulit, stre Bdogmatum diem a vesperimis partibus extulit. charta , atramentum viribatur, per Atatbonem Petrus loquebatur in c. & postea.

In epistola Synodali totius Concilij sic habetur. Itaque tibi, ut prima fidis

Antictiti uniuersatis Ecclesia, quid gerendum sit permittimus, Banti super firmam fidei perram, aequisentes Vera confessionis literis, a vectra Paterna beatita dine ad pissimum Imperatorem missis: quas it a summo Apostolorum Nertice diuisitus per heraptas agnosiamus: fler quas exortam nuper muti iplicis erroris haereticam sectam

depulimus in c. & deinceps uniuersa Synodus in eadem epistola petens Actorum Concilij confirmationem , ait. Oriboriu autem fidei splendidam iocem

vobiscum clare prsdicauimus: quam etiam ut per bonorabilia vectra rescripta cons metιs, Nectram oramus Paternam sanctitatem, exie. Non est ergo Romanus CPontifex tantum primus, ordinis primitate: sed iuri dictione & potestate quemadmodum Rex in regno primus dicitur in ordine ad Barones & mites sibi flabiectos, ut excitatis Patrum consessionibus constat. nam vnbuetis Ecclesiae Antistes dicitur, & Pater Concilii generalis, itaut sua confirmatione & assensu ipsa Acta Concilij robur accipiant. sicut ergo partices,ris Epistopus plenam habet in sua dioecesi iurisdictionem, nec tantum ordine & honore est sibi subiectis prior . sic dum Romanus Pontilax uniuersalis Ecclesiae dicitur Epistopus vel Antistes , uniuersa Ecclesia pari modo eius supremae potestati & iuri silictioni stibiacet: nec selum ordine in in Ecclesia

Tesimonium Concilijs generalis septimi: quod dicitur D

Nicaenum secundum .

EZidum Arabum Regem Iudaeus quidam decepit, ut sacras e Templis

detraheret imagines quia Imperium diuturnum a Deo obtineret . quo ab eo patrato facinore oppositum accidit, nam Rex, sex elapsis annis,ex nacvita migrauit: quamobrem a filio Regis Iudaeus ille occiditur. Leo tamenta, Isturicus Orientis Imperator hunc amplexus errorem, annuente Theophilo istopo Nacoliae, detestabile bellum sacris indixit Imaginibus. at quia Imperatori Germanus Episcopus.Constantinop. vir doctrina, & sanctitate conspicuus sortiter obstitit, ipsem Imperator a Regia Vrbe eiecit. Nec pe- ercit Ioanni Damasceno humanam Diuinarumq. rerum eruditione florentissimo: etenim ei, quia de religiose imaginum cultu non minus pie quam, docte

40쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. at

A docte scripserat , manus dextera eiusdem L nis opere & fraude, a Saraceno Principe praecisa fuit: quam tamen eidem diuinitus restituit Clemen sima Dei Mater, ad cuius Imaginem pijs fletibus di stipplici fide coniugerat. Gregorius Secundus Romanus Pontifex , cum ca quae Constantinopoli gerebantur, acerbissime serret, coacta Romae Synodo , per literas Imper,iorem commonefacit, ut Ecclesiam perstqui desinat s nec esse Imperatoris partes de diuinis sacrisque rebus iudicare. quibus omnibus restitit Leo: Ger manum Episcopum Constant. paenitus eiicit, & Anastasium hominem scelestissimum , Episcopum intrudit. Quapropter Gregorius Papa Leonenia anathematizat, & Romano Imperio spoliat: interceptisque Italorum annuis vectigalibus, quae ad id tempus Principibus Constantinopolitanis Bluebana B tur. Leo autem ingentem classem , qua&Gregorium ripam, & Italiam diuexareti instruxit: sed ultor tot facinorum Deus, classem magnis iactatam procellis , ad litus Adriatici maris obtriuit. Gregorio Secundo tertius succedit, qui Imperatorem cum sequacibus ab

Ecclesiae communione separauit. tandem Imperator, multis a Deo acceptis tribulationibus4niquam exhalavit animam.Leoni praefato successit Comstantinus filius, quem Copronymum nominarunt, eo quod cum infans baptiZaretur Sacrum lauachru inquinauerit quo portento perterritus Germanus

Patriarcha,Remp. & Ecclesiam huius aliquando flagiti js polluendam, praedixit, ut euenit. nam haereticus fuit contra sanctorum venerationem S Imaginum, conciliabulum adunavit 338. Episcoporum, absque consensu Ap

C stolicae Sedis & caeterorum Patriarcharum, viqie ei placita erant statueret. tandem immensis cruciatus doloribus, vitam finiuit. successit Leo Quartus qui ex Irene coniuge Constatilinum sescepit, at nec diu imperauit, cuni esset a pietate alienus & Sacrarum Imaginum hostis, breui itaque functus Imperio, infeliciter obiit. Tunc igitur Irene pia mulier ac religiosa una cum filio Constantino imperandi onus suscepit, statimque Catholicam ReliSi nem , quam dilapsam & extinctam nouerat, excitare parabatur, ut R egiam Vrbem multiplici ictam anathemate, Sa cςteris seiunctam Ecclesijs ad reliqui corporis concordiam reuocaret. interim Paulus adulter Patriarcha episcopatum Constantinopolitanum reliquit, ad monasteriumque accessit pota nitentiam facturus s&Tarasius legitime electus est . qui statim Adriano Papae literas dedit, ut Generale Concilium indiceret . quod etiam fecit Con- D stantinus Imperator, nam in Diuali epistola,quam aci Adrianum Papam mi. sit, sic ait. ut ante huius Concili j Acta oernitur.

Qui a Domino nostro Iesu Christo vero Deo nostro suscipiunt sive Ime rij dignitatem, siue principalis sacerdotii honorem, debent ouae illis placita

sunt di. cogitare & curare, & creditos sibi ab illo populos, secundum eius Voluntatem regere ,& gubernare. Ergo debitum Nobis & Vobis, o San. ctissimum Caput, hoc est, ut irrepraehensibiliter quae eius siunt sapiamus, &in suis versemur. utpote ab ipsb Nos quidem imperium, Vos vero principalisSacerdotii dignitatem suscipientes. Incipimus ergo hinc sermonem. Scit vestra beatitudo quae pridem iacta sunt in hac nostra regia ciuitate proptervenerabiles imagines, qualiter qui ante nos regnauerunt caS destruxerunt,& in dehonestatem atque iniuriam posuerunt, Sc. unde nunc constanter cum mundo corde, di vero cultu, quae ad Deum pertinent , una cum Omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION