De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

εα DE APPELLATIONIBUS

iis, quibus est ab omnibus humiliter deserendum Sc. Jat remota subordi. Anatione ad Romanam sedem, Leo Papa non poterat. nam scut in vinea

Domini non potest non esse catholicus, nec Ouis Christi non esse in gregeo Christi: sic ipse qui mandato Saluatoris est vineae custos, & christiani gregis Patior, non potest a sui cura, & custodia fidelem eximere. etenim Papa non est supra ius diuinum, adco quod aliquid possit contra statuta Sal

uatoris.

Sed dices secundo: quomodo omnes Graecorum Episcopi sexcenti m quales honores cum Romana sede, Constantinopolitano Episcopo sancire cogitauerunt, si hoc iuri diuino repugnat 3 oc quomodo in hunc exploratum crrorem se praecipites dederunt ρ ergo non cognou runt primatum

Papae a Iure diuino descendere . BRespondeo mani aestum, di in consesso semper apud Ecclesiae Patres, fuisse, Romanum I pis opum esse Petri successorem, cui a Domino, ut

angclium teliatur,commissae sunt oues suae . nam in eadem epistola hoc Patres luculenter ic stantur, dum Leoni dicunt. Cui vineae custodia d mandata est a SaluatCIe. ergo unum e duCbus affirmandum erit. vel PM

tres praedicto canone, Episcopum Constantinopolitanum ab obedientia Romanae cathedrae eximere noluisse nec intellexisses sed tantum ci Epi Lcopos Ponti, Asiae, & Thraciae subordinasse: quod rationi conQnui mihi videtur . vel contradictoria affirmasse, & in impium ac prauum dODma se praecipitcs dedisse. videant huius temporis Graeci quid sibi eligant. Leo Ponti lex ut uniuersalis Ecclesiae Pastor & caput, utrumque decretum Cimprobare poterat: cum Synodorum statuta absque petri Cathedrae consensita & confirmatione nullius sint roboris: ut Tomo primo, libro secum do & tertio satis demonstratum est. PraetereaConstantinopolitanum Episcopum ab obedientia & subordinatione Romanae Cathedrae eximere, Patres non intellexisse, sic probo.

Dicunt enim in ea Sunodali Epistola sic. inia lucente apud vos Apin

stolico radio, usque ad Constantinopolitanorum Ecclesiam consuete gu hernando illum spat gentes , hcnc siepius expanditis, eo quod absque inubdia consileueritis vestrorum bonorum participatione ditare domest icos. Petunt ergo saties ut ditare velit priuilegiis Constantinopolitanum Episcopum sicut domesticos ditauerat, nempe Romanum Clerum, Ut Patet de Cardinalium ampla dignitate . at Cardinales ab obedientia Pontifi- Dcis non eximuntur,ergo nec Patriarchae sunt exempti. S sicut Patres optime nouerant, domesticos priuilegijs ditatos, a Romanae Cathedrae subiectione exemptos non esse, sic nec dicendum est,eos, Episcopum Constantinopolitanum Papae non esse subiectum petiisse.hoc Graeci perpendant. Tertium mendacium , quod in Nili obiectione continetur, est; sextam Synodum hunc furtivum canonem confirmasse: at quia sexta Synodus legitime congregata luit, praesentibus Papae legatis N ab eodem Papa confise mata : cum ibi monothelitarum haeresis damnata sit. colligit Nilus Orientis Ecclesias Romanae Cathedrae non essu subordinatas neque subiectas. sed Nilus incidit in foveam quam secit. nam canon ille fimiuus suit in quarta Synodo. 5: in sexta Synodo suppositus extitit . nam sexta synodus nullOS

52쪽

n yost lex tam synodum conditi luerunt a Graecae Nationis concilio sub Iustini apo iuniore, ut ipsi met Episcopi, qui illosscripsere canones, in prosphonetico ad praefatum Iustinianum testantur: dicentes ideo ad illos sacros canones stabiliendos, esse collectos, coquod duo generalia concilia, alterum quidem sub maiore Iustiniano, alterum vero sub Conliantino Iu stiniani secundi patre, fidei mysteria plenissime explanantia, nequaquam fictos canones edidissent . propria eorum verba quae ibi leguntur,

haec sunt.

Quoniam autem sanctae & uniuersales duae Synodi, in hac imperantes & Dei observatrice ciuitate congregatae una quidem temporibus diuinae recordationis Iustiniani altera vero sub piae memoriae Imperatore Costantino, tuae mansuetudinis patre, ad paterne declarandum fidei mysterium, sacros canoneS nequaquam conscripserunt, sicut reliquae quatuor uniuersales Synodi, per quos populi quidem a deteriore S abiectiore vivendi ratione recedant , aci meliorem autem dc altiorem vitam se traducant, Sc. J hine est

quod apud Graecos conuentus hic sub Iustiniano iuniore, non proprie sexta Synodus, sed quini sexta vocatur,ut inquit Theodorus Balsamon, quippe qui condendis canonibus suppleuerit, quod a duabus Synodis iuerit 'raetermissum . quod autem Balsamon asserat legatos Romanae Sedis ibi adfuisse adeo salsum est, & historicis ignotum, ut mera appareat impostura . nec Aposto- C lica sedes ob condendos Graecorum canonea legatos mittere C Onsuueuit, sed tantum ad fidei mysteria aduersus haereticos aperienda ac explicanda: S ad Patriarcharum lites decidendas: in praefata autem quini sexta Synodo huiusmodi non adluit occasio. Nunc ad rem nostram ue cum Nilus ait, in hac Synodo canonem spurium quartς Synodi firmatum fuisse, a lactueo quem parauit capitur: nam nil aliud probat, quam hanc Graecae Nationis Synodum errasse, sicut omnis SV nodus, nec a Rom. Cathedra coacta,nec ab eadem confirmata, errare potest . quid si etiam dedignitate Rom. sedis penitus cassanda tunc Graeci decreuissent, nunciuid castanda esses O'Graecorum nabo quae olim doctrina S sanistitate fulgebas cur sic paulatim tibimet ruinam N prccipitiu praeparasti tuum Episci Petro aequare cotra Dei euangelicum statutum. N sepremas claues R egni cm D lorum Petro commissas arripere tentasti.at nec Petri claues obtinere potuisti,

sed orthodoxam quam habebas fidem perdidisti, & in varios errores & in cetrum schisma prorupisti. sic his contingit, qui a Petri ouil, tamquam alta sipientes seipsos subtranere conantur . nam qui se exaltat humiliabitur inquit Saluator, Lucae i 8. N Proin i . aeui altam facit domum se .lm , qusrit ruinam . Vtinam ad Petri ovile iterum reducantur, haec enim vota pro illius nationisi felicitate nuncupamus.

Tertia obiectio. In nouella Iuniniant i 3 t. sic habetur. Statuimus iuxta cou-Πitutionem IaneZari in Synodorum uais.senioris Romae Epist. esse primum omnium acerdotum.si ergo Hatutum est Synodorum ergo non a Saluatore, non a Petro.

Respondeo, vocem illam, Statuimus, non significare nouum statutum ,

quo Papae data sit suprema potestas, sed diuinae institutionis declarationem, di confessionem. Etenim beatus Cyrillus ad Ioannem Antiochenum sic, F a scribe-

53쪽

M DE APPELLATIONIBWs stribebat. Nullo modo patimur a quibusdam conuelli desinitam fidem, siue fidei sim. Abolum a sanctis MΠris Patribus, qui olim Niceae conuenerunt s memores eius qui di xit ne transferas ter ιnos antiquos quosposserunt Patres tui. at vir iste doctrina,

S sanctitate celebris,nomine termini, statuti, & decreti, fidem & fidei stiti

bolum appellat. posset ergo nunc quis sic arguere. Decretum est sancto rum Patrum,filium et se Patri consi abstantialem. & etiam decretum est fanetorum Patrum, papam esse omnium facerdotum primum. sed Patres non dederunt consubstantialitatem Filio Dei, illam non habenti: ergo nec dederunt Papae primatum, illum non habenti. manifestum ergo est, Synod rum decreta esse dogmatum declarativa, non autem dogmatum primum , constitutiva, cum a Diuina sanctione descendant. Praetereasi primatus Papae est Patrum statutum, ergo falso,vel illustrie,vel Badulatorie Patres quartae Synodi papae dicebant . Tibi Tineae cuHOEia demandata ess a Saluatore .cognoscat Nilus& qui cum eo sunt,inquas ineptias prinrumpant necesse est, qui Romanae Cathedrae detrahere parati simi. Addo quod Euangelium testatur Matth. 16. super Petrum aedificatam esse Ecclesiam. sic Simoni filio Ionae dixit. Tu es Petrus, sty super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, portae inferi nηn praeualebunt aduersus eam. Si ergo Saluator super Petrum aedificavit Ecclesiam suam, quomodo erit tantum Patrum statutum 3

Adde insuper quod canon sextus primi Concilij generalis testatur, Romanam Ecclesiam semper habuisse primatum . sic enim Romae habetur ille canon. S sic eum legati Papae coram Chalcedonens Synodo citauerunt: ut CAch vltima patet. Ecclesia Romana seinper habuit primatum . habuit igitur N Aegyptus ut Episcopus Alexandrinus Aegyptiorum omnium habeat

potestatem: quandoquidem,& Romano Episcopo hoc in more positum est. J Apud Orientales vero ita se habet. Antiquae consuetudines seruentur, qπin Aegypto, Libia , m Pentapoli, νι Alexandriuus Disopus horum omnium habeat poteH..tem, quau quidem hoc in Romano Disicopo in more positum ea. Graeci autem aiunt huiusmodi canonem hunc senium habere . quod Filiscopo RO-

quando igitur Romano Pontifici Occidentis regimen adscriptiam filii 3 sen-Dsus ergo patrum fuit, morem illum antiquum Romani Episcopi, a Petro Apostolonam Principe fuisse induebam. induxit igitur hunc morem primo Antiochiae ubi Euodium constituit Episcopum . secundo induxit morer Alexandriae,constituto eius Episcopo Marco Euangelista. Prima igitur θ'

nodus praecipit ut hi mores seruentur, ne dioeceses confundantur; cum sed Romana semper indefinite habuerit primatum, itaut mores particulares 1 ex more Romanae Ecclesiae pendeant. hic est sensus catholicorum t ille autem schismaticorum, ut in sequentibus Synodis Patres confessi sisnt. iQuarta obiectio . f Si Romanus Pontifex, quia primus Patriarcharum est, imperium habet in secundum, idest Constantinopolitanum igitur pa'ri ratione Constantinopolitanus quia est secundus, imperium habet in Alexandrinum, qui est tertius ue S Alexandrinus in Antiochenum & Antio-

54쪽

AD ROMANAN S. PETRI CA THEDRAM.

A clienus in Hierosblymitanum: at nulla consuetudo hoc admittit . ergo nia. lam habet Papa iurisdictionem in Patriarchas, licet primus sit inter illos. Reioondeo: ab initio nunquam Romanum Pontificem in serie patrias charum positum fuisse, nec aliquando factam suisse comparationem inter Papam & Patriarchas. quod ex Canone tertio secundae Synodi liquido colligitur . quia dicitur. Constanti sepolitanμm Epis copum obtinere debere primum locum post Romanum Discopum, ergo si ordo tunc poneretur inter primas sedes, S Romana sedes ibi includeretur, Episcopo Constantinopolitano non primus locus, sed secundus tribueretur: at primus ei datur , quia Alexandrinum tantum antecedere exoptabat . at deinceps ob duritiam cordis Graecorum, quia etiam inuita Apostolica sede Episcopus Constantinopoli B tanus dioecesius Ponti, Asiae,& Thraciae occupauit, ta Romanus Pontifex solius Occidentis Ecclesias, nullo medio Patriarcha, immediate regebat, dictus fuit Patriarcha Occidentis, S sic in ordine Patriarcharum primus est habitus, S secundus Constantinopolitanus, tertius Alex. &c. Shoc caepit in quinta Synodo anno Domini ue 13. Quia vero ratione immediate gubernationis Occidentalium Ecclesiarum Papa dicitur etiam Patriarcha, non sequitur tamen eum dimisisse, vel potuisse dimittere munus capitis & uniuersali S Pastoris Ecclesiae , quod diuina sanctione Petrus a Saluatore accepit. quamobrem ex consequenti, in Romanae

Cathedrae munere liaec pritur distinctio: Papam scilicet tripliciter spectari posse, vel ut Christi vicarius & uniuersalis Ecclesiae pastor: vel ut occidentis C Patriarcha , vel ut Romanae Urbis Episcopus. Cum Nilus ait, Papa est primus inter Patriarchas, S ut primus Patriarcha imperium non habet in secundum: quia nec secundus in tentum . Dico, Romanum Ponti sic , ut est Patriarcha nullam suster Orientales Ecclesias iurisdictionem exercere: sed ut est caput&Pastor uniuersalis Ecclesiae: iuxta quem sensum in ordine patria charum poni non potest: sicut de facto illum Patres secundae Synodi non po-siuerunt ue cum dixerunt, Constantinopolitanum E iscopum decere ξrimum locum obtinere post Romanum Epis opum . Nili itaquet obiecto nihil concludit, ut legenti patet.

Ouitata obiectio. Romanus Episcopus non ordinat Patrι archas , quemadmodum Patriarch seuos ordinant Metropolitanos Metropolitani suos Episcopos o ergo non ita praeea Patriarchis, ut illi Metropolitanis , IN Metropolitani Spiscopis.

D Respondeo hanc Nili obiectionem nullius esse momenti: nam nec Graeci negant Papam esse omnium Occidentalium Prouinciarum Patriarcham: &tamen Africae Episcopos ipse non ordinabat, licet illorum appellationes, ut proprius Iudex susciperet. & Actione septima tertiae Synodi legimus, scopos Cypri a S. Synodo obtinuisse, ut Episcoeus Antiochenus nullum ius eligendi,vel confirmandi Episcopos Insulae obtineret , eo quod nunquam a tempore Apostolorum sic factum suisset: sed consiletudinem seruari pet bant , ut metropolitanus a Synodo Insillae, & Epistopi a Metropolitano et,

gerentur:& sancta Sunodus, ut talis consuetudo semper maneret, decreuit: attamen non est asserendum sub aliquo Patriarcha talem Metropolitaenum non degere, licet ab illo Patriarcha non ordinetur . sic in casu nobis obiecto, dicendum est. Romanus Ponti lex Orientis Patriarchas non Ordinat, licet hoc verum fuerit, non tamen sequitur, eos Romano Pontifici

55쪽

xs DE APPELLATIONI B Vs

non subesse; nam ipsimet hoc latebantur, cum illum sepe sepius appella. Auerint . ut ex actis Synodorum constat. Praeterea patriarcharum ordinatio a Romano pontifice ab initio confir mabatur, ut patet ex Epistola Leonis Papae ad Martianum Imperatorem, que habetur in calce Conc. Chalcedonensis. in qua sic legitur. Satissit praedicto,

quὸd te Irae pietatis auxilio, ον mei fauoris arsissio Episcopatum tanta Vrbis obii nuit. non dedignetur ciuitatem quam lomlicam non pote acere sedem . nec tristeret modo quod per aliorum possit offensiones augeri, neque sibi aeriisset licuisse quia Antiochene Ecclesiae, sine ullo exemplo, contra Batuta eamnum, Disiopum ordinare praesemest, quod nos amore reparandae fidei t pacis Hudi retractare cessauimus

Itaque olim a sie/e Petri omnia rata fiebant. & hoc idem in Generali Concilio Lateranensi sub Innocentio Tertio, etiam statutum S confirmatum BPorro si ordinare Episcopum, iurisdictione primatus neccessario inferret sequeretur Antiochenum Patriarcham siubesse Episcopo Constantinopolita

no, quia tunc Vt Leo conqueritur, ab Anatholio ordinatus fuerat. hocai tem nulla consiletudo admittit, ut idem Nilus in obiectione testatur: ordi narrataque vel non Ordinare, nullam ponit vel aufert iurisdictionem. Ad de suod summus Pontifex tales ordinationesin pro maiore commoditate vicinioribuS ArchiepiscopiS poterat commisisse.

Sexta obiectio . Nic a Sanodus can. 6 . assignauit omnibus Patriarchi Las regiones. Romano tradidit Occidentem: Alexandrino Aeraptum, L=biam, Penta Dum: Antiocheno Syriam , Mesopotan iam, ergo Romanus Pontifex non debet C

eaeteris Paιriarchis ιmperare.

Respousio supra habetur in solutione tertiae obiectionis . nam nihil ibi

Septima obieci: o. Episcopus Constantinos Clitanus dicitur Oecumeni cus seu unuiersalis Patriarcha, sicut Romanus. ergo euidens est illum Romano Episcopo non esse subieebura. Respondeo huiusmodi titulum originem duxisse ex furtivo illo canone, ouem Ι'atres Synodi Chalcedonensis in fine, absentibus papae Legatis, condiderunt: qui deinceps a Leone papa cassatus & improbatus est, ut stupra di enim tuit : quamobrem & ipse titulus surtivus & incongruus dicendus est Nam etsi Constantinopolitanus Episcopus esset Patriarcha Asiae, Thraciae. Doc Ionii, independenter a Romana Cathedra sancti Petri, hunc tamen ti- tutum ei competere, non est assirmandum: quia nullam habet iurisdicti nem super Occidentem, caeterasque orbis Prouincias: quomodo creo iure dici potest uniuersalis Patriarcha- Ratio autem cur Constantinop. Epi opus hunc voluerit aliquando assumere titulum, est: quia in furtivo illo Canone ipsi aequales cum Romano Pontifice honores , Graecorum Episcopi dare timuerunt: Romanus autem Episcopus senaper in Synodis uniuersalis Eccle-

: l dy batiis hoc itaque praetensae aequalitatis motivo, titulum ζ ist: - 'umpserunt . sed furtum est, rapina est . quia ut Leo

56쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM.

Λ aeactio. hoc est, quia Petrus diuina sanctione uniueris Ecclesae claues a cepit , ut patet Matth. Isi. & Ioann. cap. Vlt. idcirco qui eas claues assumere praesiumit, surti reus erit. Et hunc titulum, Adrianus Papa in epistola ad Tharasum Constanti. no; olitanum Patriarcham, quae Actione secunda septimae Synodi lecta& approbata fuit, optiine improbauit, di redalbuit. nam de plenis,ima potestate Romanae Cathedrae super Omnes Ecclesias, sic ibi ait. In primis autem vestra sanctitas pijssimis, di triumphatoribus nostris Imperatoribus,

sine trepidatione inducat in animum, ut salsam congregationem illam sine consensiu ac praesentia Apostolicae sedis, contra omnem Patrum venerabilium traditionem, contra venerandas imagines, sine ordine, di debita B conuocatione factam execretur, & anathematigatam praesentibus V crisarijs nostris cognoscat: quo omne ZiZanium ab Ecclesia eradicetur:& Iesu Christi Domini nostri verbum i meleatur: cum ait. Et portae ins ri non praeualcbunt aduersius eam. Et alibi: Tu es Petrus desuper hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, & dabo tibi claues regni caelorum: &quaecumque in terra ligaueris, ligata erunt in caelis: & quaecunque sobueris in terra, seluta ei unt in caelis. Cuius etiam sedes per totum terrarum orbem primatum Cbtinens , lucet: omniumque Ecclesiarum Dei

caput existit. Vnde S ipse beatus Petrus Apostolus, Dei iussu Ecclesiam pascens, nihil Cmnino praetermist: sed ubiq. principatum obtinuit &obtinet: cui etiam , ic nostrae beatae & Apostolicae sedi, quae est omnium C Ecclesiarum Dei Caput, velim beata vestra sanctitas ex sincera mente & toto corde agglutinetur Sc. J Petrus S Petrus piisiimi praesbyteri S locum tenentes sanctissimi ripae veteris Romae Adriani, dixerunt. Dicat nobis beatissinius Patriarcha regiae urbis Tharasius, construit ne literis sanctissimi ripae veteris Romae,

an minus 3 J

Tharasus sanctissimus Patriarcha respondit: Cui Christi lumen circumfulsit, quique nos per I uangelium generauit Paulus vere diuinus Apostolus, Romanis scribens, S studium sincerae fidei eorum erga verum Deum nostrum exosculatus, sic inquit. Fides vestra praedicatur in uniueri Orbe hoc. hoc testimonium & nos insequi par est: temerariumque repugnare

arbitramur. &c.

D Cum ergo ipse Constantinopolitanus patriarcha coram tota uniuersali Synodo fateatur, Romanum sontificem esse uniuersae Ecclesiae Christi P, uem & Episcopum, quomodo titulus uniuersalis Patriarchae Constantin politano Episcopo obtingere potest 3 verba stant contradicentia. nam Regnum non capit duos & II. Meth. Pluralitas ργ incipiorum stes principatuum mala nus ergo Princeps r entιa enim nolunt male disponi. Et ipsa naturalis ratio hoc demonstat, ut sensatis patet . .

Octava obiectio. Actione undecima sextae Synodi, Constantinopolitana Ecclesa dicitur Apostolica , ergo aequales honores habet cum Romana, quae etiam Apostolica dicitur . . Resipondeo, utiq. Ecclesiam Constantinop. aliquando dictam fuisse Apostolicam, at non sedem Apost. quod nulli bi lςgitur. imo Leo Papa in epistola ad Martianum Augustum , ta habetur in fine Concilii Chalcedonensis

57쪽

o DE APPELLATIONIBUς

scribens de Anatolio Constantinop.Epistoeo, cuius de suae dioecesis augenia Adae immoderatum studium redarguebat. inquit. Saxi sit praedicto quod τι-

itra pietatis auxilio meι fauorιs assensu Disopatum tantae Urbιι obliuisit. non dedignetur regiam ciuitatem, qMam Apostolicam non potest acore sidem. Praeterea

non negamus sedem Hieroselymorum esse etiam Apostolicam,quatenus a Iacobo Apostolo gubernata fuit, dum illius urbis Epistopatum a Petro ac cepit . at hoc non facit ad rem, quia Petrus est Apostolorum princeps: & se des Papae Apostolica dicitur, ratione excellentiae, di supremae potestatis se per quascunque Ecclesias. ut saepistime demonstratum est. nam Romanus

Pontifex dicitur etiam Epistopus ue & Pastor Ecclesiae Ephesi, exempli gratia, dicitur, estque Epistopus. ergo omnibus in rebus erunt similes: sephismata est ,& fallacia a secundum quid ad simpliciter: quia in iurisdictione disse. Brunt. sic in casu in obiectione proposito.

DISPUTATIO TERTIA.

avellationes ad Romanam Cathedram S. Petri,fuerint, fieri debeant ad civiles Ecclesiae controuersias dirimendas, an vero eιiam ad fidei veritatem decernendam aperiendam. V M in antecedenti disputatione satis demonstratum sit, CRomanam Cathedram diuina sanctione , totius Ecclesiae militantis supremum tribunal existere: & consequenter ei omnium particularium Ecclesiarum appellationes iure diu, no obtingere. nunc distutiendum remanet, cuius generis appellationes ei sint exhibendae: an in ciuilibus Ecclesiae litibus dirimendis, an etiam in doctrina fidei, & morum explicand/, ac aperienda . Nec de Romana Cathedra loquimur, cum secum habet in Conciliis uniuersam Ecclesiam: etenim apuo Graecos nulla est dissicultas, ipsania hoc modo bectatam, esse infallibile tribunal fidei & veritatis: sed quaerimum an non adunato generali Concilio, quod uniuetiam meraesentet Ecclesiam, ipsa hoc ius possideat, ut merito omnes Ecclesiae in fidei & morum dubijs S litibus superuenientibus, ipsam appellare teneantur, ad iudicij veritatem in- Ddubitanter obtinendam. Quid autem de iure in re huiusmodi affirmandum sit, mo primo lib.a disp. 3. & lib. 3. disput.prima distussum fuit. verum quia cum Graecis in prinsenti volumine certamen assumpsimus, de facto probare intendo per Patrum Graecomm in Synodis generalibus congregatis testimonia N per ea quae e tra tale tempus inter Latinos & Graecos usque ad annum Domini octingentosimum ,.septuagesimum euenerunt , omnes Christiani orbis Nationes in fidei & morum litibus decidendis R omanam Cathedram appellasse. . Vt autem, pro veritate stabilienda&patefacienda,firmum ponamus fun-d mentum, considerandum proponimus, Sinagogam Iudaeorum, quae Olim Populus & haereditas Domini erat, tribunal habuisse sacerdotum, quod legi Vςxcri S controuersas dirimebat . ut patet Deut. 1 . f Si difficile, ec ambigv

apud

58쪽

AD ROMANAM s. PETRI CATHEDRAM. 4s

A apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem. & sanguinem, causam ec causam , lepram & lepram, & Iudicum intra portas tuas videris verba variari: surge & ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, V niensque ad Sacerdotes Levitici generis , & ad Iudicem qui fuerit illo tempore , quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicij veritalcm, & facies quoscumque dixerint , qui praestat loco , quem elegerit Dominus, & docuerint te iuxta legem eius, sequerisque sententiam eorum . non declinabis ad dexteram, neque ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis impetio , qui eo tempore ministrabit Deo tuo , & decreto Iudicis, morietur homo ille. JHaec autem iudicandi potestas sacerdotum, super omnes controuersias, B quae ex diuina lege oriebantur, ferebatur 3 ut constat etiam ex a. Paralip. I9. Et in re huiusmodi duplicis generis tribunal obtinebant Iudaei ue alterum maius, quod in urbe Hieroselyma tantum congregabatur, ubi maiores controuersiae definiciantur, cui tantum summus facerdos cum septu, ginta viris praesidebat: alterum minus , quod in singulis ciuitatibus colligebatur, ubi faciliores difficultates reΕluebantur: nec summus sacerdos praesidebat, sed Qtum viri viginti tres una simul conueniebant. Quis autem , Catholicus, summum Iudaeorum Sacerdotem in tali exerccndo iudicio e rare potuisse, affirmare audebit nam & contra scripturae diuinae textum doceret, quae inquit. Quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicij veritatem.JEt contra rationem ratiocinaretur . enimuero si summus sacerdos errasset Caliquando, Iudaei falsas credidistant decisones conrouersiarum diuinae legis, dc necessario falsitati assensum dare debuissent, stante firmo mandato Domini, etiam penam mortis aduersus rebellantes & inobedientcscCmminante : hoc autcm quam sit Diuinae maiestati ac bonitati contumeli sum, pius & prudens Lector edicat: valde enim rationi dissonum est, Deum ad falsum tenendum homines obstringere . Consequens ergo est, ut qui Iudaeos ad illas seruandas decisiones obligauerat: & sacerdoti decisiones exhibenti sic praesto esset, ut in errorem labere nequiret. Hoc itaque Synagoga olim gaudere priuilegio, necessario asserendum

est.

Apostolus autem de Synagogae&Ecclesiae conditionibus in Epistola ad Galatas disserens, illam Agar ancillae, & hanc Sarae illustri S liberae assim,

D lat. Non enim sumus ancisia fili sed tiberae . Gest 4. differunt autem Ecclesiadi Synagoga, ut nox dc dies. Umbram babens lex futurorum bonorum , non queam imaginem rerum. Heb. Io. Vt seruus, & filius. Non enim accepistis duratum seruitutis iterum in timore, sid accepinis spiritum adoptionis filiorum. Rom. 8. Ut

pedagogus,&Princeps doctissimus. Itaque lex pedagogus fuit in chrim Et ex fide iustificemur. Gal. 3. N a. Cor. 3. inquit Apostolus . Quod si ministratio mortis litteris deserinata in lapidibus suit in gloria: itaui non possent filii Israel intendere in faciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae eua cuatur : quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria nam si inbnistratio mortis gloria est,multo magis abundat ministerium iustitiae ingloria . J in iis ergo & quanta sit super Iudaeorum Synagogam Ecclesiae evcellentia in Scripturis sanctis conspicuum est . qui autem Petri Cathedram νquae militantis Ecclesiae est tribunal, errare posse, cum ei in fidei ει minG rum

59쪽

tum controuersijs decidendis appellationes fiunt, opinari voluerit: sciat se AEcclesiam Synagogae subiicere: imo Synagogam magnificare, & Ecclesiam deiicere ac deprimere, cum maiora ac praestantiora Synagogae quam Ecclesiae priuilegia suisse, fateatur. Enimitem, qui talia sentiunt, in Petri Cathedram turpem immittunt imiuriam, S magni ponderis contumeliam. Quid est enim affirmare, Petri Cathedram, non coacto uniuersae Ecclesiae generali Concilio, errare posse in fidei & morum Appellationibus resoluencis, nisi Petrum cum successoribus, Doctorem esse sine doctrina. Magisterium sine potestate docendi: Iudicem sine auctoritate iudicandiu & Cathedram sine sufficienti doctore 3 Adde, quod Petro Saluator inquit. Quodcumque ligaueris super terram erit ligatum, & in caelis: & quodcumque soluςns, &c. Si crao Saluator Buniuersaliter & generice rerum omnium potestatem ci dedit, Vt ex citatis verbis constat: quis ergo rato homo qui respondeas Deo λ Rom. cap. 9. Quis enim

auctoritatem a Deo datam Petro, & eius successoribus in genere, specialem& coarctatam statuere audebit 3 Itaque qui Petri cathedram impugnat, cum Deo pu gnare probatur. Sed occurrent aduersarijs dicentes, seminum Synagogae sacerdotem inracontrouersiis legis definiendis, secum multos facerdotes habuisse, etsi omnem sacerdotalem Tribuin non conuocabat. At ego. nec summus Pontifex

in tali munere hanc partem excludit: nam in huiusmodi appellationibusresoluendis, S Cardinalium, & Praelatorum habet assistentiam. Si ergo summo Synagogae sacerdoti hoc datum fuit priuilegium, ab Ecclesia Chri- Csti auferendum erit 3 videant oppositum opinantes inquam foueam incidere parati sent. Cum enim Conciliabula fiunt, & cum in ipsis Concilijs rite congregati seditiones oriuntur:vt factum fuit Act. vltima Conci Calced. Si Petri Cathedra ius omnia dirimendi non haberet, quis litibus terminum infigerct rempto capite, & Iudice cunctis in disteptationibus manifesta est omnibus

in rebus confusio . Quapropter Hieron. lib. I. contra Iovi n. inquit. Inter

duodecim Tnus eligitur, vi capite constituto Ichismatra tolleretur occasio . Quae er

go Lutheranis, & Caluinistis obijcimus, ad necessitatem siupremi Pastoris Petri se essoris demonstrandam: & his cum quibus disputamus proponere opus est. igitur sic opinantes, Luthem, S Caluino in re hac adhaerere oportet. idcirco, qui Petri Cathedram aliquo modo laedere desiderant, non nsapere haeresim, & in sectariorum agmen eos non descendere, est penitus impossibile . his ergo praemissis. Dicimus. f Appellationes ad Romanam Cathedram S. Petri a cunctis

Nationibus fieri debere, non tantum ad ciuiles Ecclesiarum controuersias dirimendas, verum etiam ad fidei, & morum veritatem decernendam,

ac aperiendam. J Conclusio probatur via facti: cum in antecedenti disputatione hoc Romanae Cathedrae de iure contingere, demonstratum fuerit. Caepit Nestorius Constantinopolitanus Episeopus haereses quas mento

conceperat, tandem euomere. afferens Beatam Mariam virginem non

esse Dei genitricem, sed Christi matrem, eo quia sicut in Christo duae sentnatum, diuina scilicet, & humana, sic duas esse Persona,opinabatur. Quod ut audiuit, Cyrillus Alexandrinorum Patriarcha , fraternam correptionem

apud

60쪽

AD ROMANAM S. PETRI CA THEDRAM. st

A apud Nestorium adhibuit, verum quia nihil proficiebat, Romanam Cathedram appellauit, ut super huiust odi magni ponderis negotium decisi-uam ferret sententiam, quamobrem perliteras hanc dedit Caelestino Romano Pontifici appellationem. Habetur autem linc Cyrilli epistola & pellatio , ante Acta Concilij generalis Ephesini.

Sanctissimo Deoque amantissimo Patri Celesino, Ciarillusui Domino Ialurem dicis. SI in rebus usque adeo seriis ae necessarijs, ubi recta fides male a qui.

busdam deprauata distortaque periclitatur, citra notam silere, & cum B cta, quae hactenus mota agitataque sunt, citra morositatis vitium pietatem tuam cael Ire licuisset: dixissem utique mihi: Bona ac periculi expers res est Silentium, S illud rursum. Praestat quietam vitam agere, quam turbis operam dare. Quoniam Vero Deus hisce in rebus prudentiam a nobis exigit longaque Ecclesiarum consuetudo suadet, ut istiuscemodi sanctitati tuae communicentur: non possum equidem quod apertum est nempe satanam pessimam illam infrenemque bestiam, quae ab impietatis studio nunquam desistit, in praesentia omnia miscere, contraque Dei Ecclesias magnavi insanire, necnon in omnium ubique populorum , qui in recta fidei semita ambulabant sebuersionem studiose eniti) ad pietatem tuam non perscribere. s Notet lector antiquam orbis consuetudinem in rebus fidei R C manum Pontificem appellandi.) Sane hactenus altum tacui: Neque enim quicquam omnino de illo qui Constantinopolitanam Ecclesia hoc tempore administrat, vel ad Religionem tuam vel ad ullum alium consacerdotum nostrorum scripsi, non ignorans praecipitem ceIeritatem in eiusmodi rebus, cum vitio plerumque coniunctam esse selere . At quia nunc ad extremum propemodum malorum deuenisse videmur, operae pretium existimavi, r. t to silentio, ordine omnia quae acciderunt exponere. Is igitur, cuius pamo ante mentionem feci, ubi primum Episcopus creatus est, &c J At quamuis res ita habeat, non prius tamen illius communionem confidenter deserere ausi fuimus, quam naec ipsa pietati tuae indicaremus. Digneris proinde quid hic sentias declarare: quo liquido nobis constet communicare ne nos cum illo oporteat, an vero libere eidem denunciare , nemi- D nem cum eo communicare, qui eiusmodi erroneam doctrinam Quet, ecpraedicat. Porro tuae integritatis mens , & super hac re sententia ue non modo pijssimis, Deoque deuotissimis Macedoniae Episcopis, sed totius quo que Orientis Antistibus perspicue perliteras exponi debet,&c.JManifestum ergo est Romano Pontifici ab initio, & semper etiam in controuersijs fidei cognoscendis, ab omnibus cuiuscunque Nationis viris appellationes exhibitas fuisse, praefata enim appellatio non alicuius particularis episcopi extitit, sed Alexandrini Patriarchae aduersius alterum Patriarcham nempe Constantinopolitanum, & in re seria: ut citata verba d monstrant . Haec igitur sit prior Apellatio inter eas quas hic ad nostram printandam Conclusionem allaturi sumus.

In prima parte concilii generalis Chalcedonensis, ubi quae Acta Synodi

praecesserunt , enarrantur & exprimuntur. manifesta adest Flaviani Com

SEARCH

MENU NAVIGATION