Principia medicinæ, auctore Francisco Home medico regio, & collegii medicorum Edioburgi socio

발행: 1797년

분량: 257페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

D ' De Morbli Est de alia quoque species saliguine dissoluto dc ei-to putrescente conjuncti, quae maligna dici debet. De hisce ordine agamus. 3. Peripneumonia inflammatoria eorripit praecipue

sanguineus , fibras strictas & densum sanguinem habentes , di et a crassa dc potu spirituoso utentes nimis angusta thoracis conformati osse praeditos. pinguedinosos, asthmaticos, ct fenesi grassatur maxime hyxmeis 4. Causae remotae sunt cohibita perspiratio, validae exercitatio; aer. frigidus densus, gravis in pulmone admi stus, ventus ab aquilone spirans; exhalationes aeres vel astringentes in aere volitantes; potus spiri-

tuosi; aqua frigida corpori labefacto immissa, balnea nimis calida, pleuritis & angina, dolores spasti ei &colici; evacuationes suppressae, exanthemata repulsa; ulcus antiquum consolidatum; variolae vel morbilli. s. Caula hujus morbi proxima est obstructio in- Rammatoria in finibus arteriae pulmonalis, aut bron. ehialis, aut utriusque simul . Hanc certissime declarant causae remotae, symptomata, & cadaverum inspectiones. as. Incipit sense rigoris, cui succedit ea lor pulsuscitatus, magnus, & mollis, respiratio laboriosa, te Ieris & calida; dolor gravativus sed non acutus, Vulistus Zc oculorum rubescentia; anxietas, inquietudo,

de debilitas; sanguis emissus tenax, dc crusta alba coopertus niolus supra latus affectum decubitus; tussis sicca , vomitus, os dc lingua sicca, . dolor. nhuinero, urina rubra & post secessum turbida, vigiliae, de delirium. Tandem spiritus trahitur eum umbilo; pulsus sermicat, visus obscuratur, mens alie natur; extremitates frigent, sudor in superioridus partibus obrumpitur, & aeger moritur . I. Terminatur hic morbus circa criticos dies sputo primo tenui, dein flavo & sanguine tincto, sudoribus largis; haemorrhagia narium; alvo laxat. , ccurina sedimentum subrubrum deponente . . Aliquando transfertur materia ad inferiores extremitates, uo.

112쪽

ebrimu/. orphlegmona, erysipelas, tumores, dc uleera producit. Non accedentibus hisce salutaribus crisibus, insaustas per suppurationem, scirrum , vel gangraenam habet. s. Pulsus in peripneumonia semper invenitur mollis: quia pulmo pulposa dc cellulari, non m branaeea sabstantia, fabricatur; ideoque cum membrano sis arteriarum tuni eis nullam habet sympathiam, neque in spasticas contractiones incitat. Respiratio frequens dc laboriosa; quia, vesciculis sangine congesto compressis, neque aerem satis copiose hauriem tibus, pulmones crebrioribus conatibus id compensare nituntur. Uesticulorum latera, dissensione vasorum, ad se mutuo affricantur; hine tussis& strepitus. Denegato libero per puImones transitu , sanguis stagnat in eorde dextro de venis; hinc anxietas, rubor oculorum de faciei, delirium, vigiliae, & phrenitis.' s. Distinguitur clarissime peripneumonia a pleurItide pulsu pIeno dc molli; respiratione calida, &dolore gravativo sed non acuto; ab asthmate, valida febre quae illam sequitur.

io. Peripneumonia nunquam periculo vacat a sum

ma visceris necessitate . Si obstructio parva , vas, flexi- Iia, & Asris non nimis valida, tunc speranda est resolutio. Si magna adsit inflammatio; vasa valde rigida; sanguis, venae sectione quamvis saepius repetita , tenax semper profluit, de sternutamenta conistinua, in summo di Icrimine versatur aeger. strepitus pulmonum, dc oculorum caligo mortem jam imminentem ostendunt. Utrumque pulmonum inflama

malum cita mors plerumque sequitur. Α pleuritida peripneumonia, uti olim dixit Hippocrates, malum. optime judicatur sputo albo, flavo, striis sanguineis mixto, dc sine molimine prodeunte. Sanguis floridus, spumosus , lividus, porosus instar spongiae , imminens

praenuntiat periculum.

Si materia intus absorpta per urinam, sedem , vel sudores elieitur, sauit morbi eventus; si vero deponit r in hepar, lienem, vel cerebrum infaustus expe

113쪽

ctandus est eventus. Haud meliore nota insignItur . quando diarrhoea sputum sistit, vel urina aquosa de venit. Si symptomata ad quartum diem sine mitig

tione permaneant, tunc expectanda suppuratio, quae in phthisim pulmonalem, vel empyema, morbos du-ἐii eventus, degenerat. Si materies ingammatoria in seirrhum mutetur, morbus oritur incurabilis; si in gangraenam , mors praesto adest. lndicatur in hoc morbo ut, x. Sanguinis copia Ac impetus contra vasa pulmonalia obstructa minuatur. a. vasa laxentur. 3. Humores diluantur &

attenuenturo . . -

sanguinis copia & Impetus minuitur, T. Larga cc repetita venae sectione. Quando vires ulteriorum venae sectionem non admittunt. , cucurbitulae humeria applicatae prosunt. Sanguis post quartum vel quintum diem non detrahendus, nisi venae sectionem nova deposcant symptomata; quia suppurationem jam inceptam impedit. a. Alvi repetita subductione emollientibus injectionibus . . 3. Erispasticis, post debitas ex euationes , applic xi ., Uasa laxantur, D Potu n to tepido relaxante,

i. Vaporibus ti epidis emollientibus per inspirationem in pulmones attractis. 3. Clysmatibus emolliantibus nitrosis. 4. Quiete & calore lecti. I. Aere neque nimis calido, neque frigido, sed temperato .

Humores attenuantur, 1. Potu multo diluente. 2.

Nitro cum paueis camphorae 'granis. 3..Dieta sorbila tenuissima & attenuante. ret. Ad sputum promoV dum conducunt ninnid vapores ore hausti, blanda bleota eum syrupis pectoralibus mixu, deeina emo Ilientia pectoralia, . infidentia, & ante omnia epispastiea repetita. Ad inhiahendum sanguinis sineeri sputum sectio venae Saphe. nae, & miaicamenta mucilaginosa, leniterque ads

num , alibi tractandum in v .

114쪽

Febrilibus. Peripneumonia maligna is 3 a. Peripneumonia maligna priore Ionge periculosor est , & scorbuticos nautasque post longam navigationem praecipue adoritur. Adest dissicilis respiratio; inquietudo ; summa debilitas . animi ad minimum motum deliquium, dolores per totum corpus pulsus mollis & depressus; prosus sudores , rejectio materiae tenuis, saniosae, sanguineae , ma Ie olentis Per sputum , urina ruberrima; sanguis dissolutus, lividus, sine crusta alba; eruptione rubrae, vel lividae

pelechiae . .

a. Prosunt in hac specie acida vegetabiIta vel mineralia; acetum camphoratum, vinum rubrum, die- ea nutriens Ac acescens & optata' caute administrata ad defluxionem inspissandam . Nocent epi spassica , & venae sectio, nisi adsit pulsus firmus; praesertim si repetatura . . '

Peripneumonia notis. r. Peripneumonia notha senes, phlegmaticos, debiles, laxos 2 obesos, tempestatibus praesertim pIuviosis, petit, oritur a sero & lympha nimis viscidis re glutinoss pulmones obstruentibus.. 2. Adsunt frigus & calor alternatim; pulsus frequens debilis, & tenuis; vomitus, anxietas, ponde xis sensus in pectore, vertigo, capitis dolor , tussis, sanguis serosus, coarctatio pulmonum , urina pallida, calorque vix auctus .

3. Levatur venae sectione, si vires admittant; eu- eurbitulis humeris applicatis; vomitu , epispasticis, purgantibus lenissimis , s nullum adsit sputum ; dc medieamentis attenuantibus , uti haustibus salinis, camphora, aceto scillitico, gummi ammoniaco . Mu eilaginosa, oleosa, & optata vitanda sunt s Ei

115쪽

δε respi ratione laesa. a. Distinguitur, 1. In diversas species secundum diversas pleurae partes affectas. 2. In veram, ubi soli pleura; ct in spuriam, ubi musculi intercostales assiciuntur. 3. In humidam, ubi adest separatio &seles, ubi abest . . ra. Pleuritis causas praedisponentes & remotas antea in peripneumonia descriptas, superadditis exterius thoracis laesionibus, pro suis agnoscit. . omnes consentiunt auctores , quod causa hujus morbi pro, ima est inflammatio pleura sed magnopere dissentiunt de parte membranae affecta. Nonnulli

externam pulmonum tunicam , vel superficiem, pro sede pleuritidis habent. Ueritatem inter cadaverum sectiones, ubi sola invenIuntur , sne prae concepta ompinione scrutantibus patebit , quod pleuritis oritur saepe a sola externa pulmonum superficie, saepius a Pleura costas cingente, sed saepissime ab utrisque si mul inflammatis. Vix enim aliter fieri potest, quin pulmones sinceri, inflammato semel. latere, in mombi societatem trahantur ; quia eadem investiuntur membrana , saepe lateri adhaerescunt , & eostis obdolorem non satis elevatis , haud satis expanduntur, ideoque Inflammantur. Pulmones a pleurreide aste ctos testatur sputum a pulmonibus proveniens. s. Pleuritis incipit litoro dc horrore ; quos sequitur calor, sitis, inquietudo, dolor In latere acutus, pungens, ct ad spinam vel clavieulas vergenS; pulmsus durus & snstar ehordae sertatus; decubitus in i tere affecto difficilis: tussis seca dolores exacerbans urina ruberrima ; sanguis detractus valde adhaerescens, crustaque tenaci obductus, dolor capitis, respi

ratio

116쪽

Feἔriuus. ratio 8 Isel Ilitha, 'reiectio materiae tenu Is, saniosae, ct saepe sanguineae post tertium diem, omniaque per ipneumoniae symptomata. Inspecto cadavere, pleura solia erassor & Inflammata, aliquando suppurata , nonnunquam spha celata, invenitur. Eodem modo plectuntur pulmones. 6. Solvitur morbus circa criticos dies haemorrha-gia , sputo in initio tenui , sanioso dc sanguineo , dein albo dc crasIo , sudore, a Ivo soluta , abscessi . sibus , dc urina sedimentum lateritium deponente , Si non resolvitur obstructio, terminatur suppuraris,e, seirrho, vel sphacelo.

F. Dolor ad omoplatas dc spinam ubriit , quia pleura hisce partibus appropinquat. Pulsus durus ocserratus provenis a spastica systematis arteriosi contractione, excitata per consensum inter arteriarum tunicam & pleurete membranam a vehementi dolore. Decubitus in . latere affecto vasa turgida compri- . init, augetque inflammationem & dolorem . Reliqua symptomata ab adjuncta peripneumonia facillinme deducuntur.

8. pleuritis distinguItur a peripneumonia , dolore acuto de pulsu duro, a doloribus thoracis , aere in intestinis in carcerato excitatis, febre, aliisque symptomatibus d. Respiratio facilis di excrestio purulenta, alba, revis, dc aequalis, morbi feliceri eventum , sed resipiratio dissicilis, imminens suffocatio, urina multa rosa, & tussis sicca, elapso tertio die , infelicem eventum portendant. Dolor & abscessus aurium morbum solvunt. Sputum subito cessans sine ullo urinae sedimente, di arrhaea nimis frequens, strepitus pectoris a redundante sputo, de facies tristis , subitum exiti uin minitantur Pleuritis recidivans plerumque lethalis . Si, dolore pectoris eessante , febris eadem

Perm neat cum pumi debili & intermittente, sud ribusque, gangraena jam inceptr est. o. Indicatio curatori, est, x. Momentum sanguinti

117쪽

De MOHis .eontra vasa obstructa diminuere . a. vasa relaxare . 3. Humores diluere. Momentum sanEuinis diminuitur, r. Subita, larga, de saepius re lita venae sectione, quoad aequi vires serre possint . a, Cueurbitulis , ante summa inelsa cute, supra locum dolentem applieatis . 3. Empl. epispast, peram plo supra partem affectam applicato, quod certe de cito dolorem levat. Fibrae relaxantur, a. Fomentationibus emollientiabus, vel saeeis herbis coctis repletis. a. Μedicamentia oleosis & potionibus muellarinosis interne sumptis a Sanguis diIuetur, r. Potu multo tepido diluente. x. Dieta tenuissima sorbili . 3. Nitro cum pauxillo camphorae exhibito. xx. Ad aeutum lateris dolorem , urgente summa necessitate, anodyna, praemissis debitis evacuationi-hus, caute administranda sunt. Expectoratio, uti in peripneumonia, pectoralibus promovenda est . Eva- .

euationes tunc nocent.

ra. Inflammatio mediastini, quod ex binis pleurismmponitur, sese prodit dolore acuto inter sternum de spinam vel claviculas, respiratione frequenti de celeri, caeterisque pleuritidis symptomatibus. Pleuritis dorsalis ab Hippocrate & Araeteo appellatur . et 3. Si peri cardium , quod ex pleurae duplicatura componitur, inflammatione corripitur , dolor senti tur profundus; gravitas, anxietas, respiratio celerri ma & nequens, stis ingens thoracis incendium , palpitatio cordis, pulsus durus di inaequalis , lyncope .

sECTIO UIII. .

Parapbrenitis. r. a Rcte cum prioribus connectitur paraphrenitis, o quae pro sua causa proxima agnoscit inflamma

tionem diaphragmati , vel pleurae ubi diapbragmati

118쪽

Patur acuta febre , dolore acuto inter costas spurias Imas vertebras i respiratione celeri , convulsiva singultuosa ; inquietudine & anxietate ; tussi sicca, ι inguitu, delirio , retractione hypochondrii sub co- is , ct immobilitate abdominis inter respirandum . Eodem modo terminatur, & iisdem cedit remediis. Re pleuritis.

Phthisi pulmonalis . t. T Ηthisis pulmynalis est tabes corporis, cum se-- bre hetica, tum , dc purulento sputo, ab ulcere pulmonum originem ducens . a. Distinguitur, x. In originariam & symptomati-Cam. a. In phthisim cum abscessu, vel eum vomica. 3. In acutam Ac chronicam. 3. Huic morbo maxime obnoxia est aetas inter vigesimum S trigesimum annum ς & forma quae gaudet humeris alatis, collo longo teneroque, thorace angusto planoque, statura procera, ct molli musculorum compage .

4. Causae procatarcticae sunt acris materia apulmonibus separata tussimque excitans . t.mus ari enica vel carbonum s aer humidus , tubercula haemoptoe , evacuationes solitae diminutae, vel rein prellae, uti menstrua , lochia , u Icera , pedum s datio , haemorrhagiae narium , haemorrhoides , sea. bies , &c. , animi pathemata inordinata , nimia cibi potusve ingurgitatio ν vita sedentaria ἱ corporira extranea in pulmones delapsa ἰ vulnera , morbidi ersi , uti scorbutus , scrophul a , affectio hystericR , lues , asthma , febres continuae , remittenis U , peripneiunonicae, scarlatinae, va

119쪽

s. Causa proxima est ulceratio pulmonum. Hoetp. stantur causae remotae & cadaverum inspectiones. 6. Oritur obstructio saepissime in glandulis per pulmonis substantiam disseminatis, vel arteriis bronehulibus: aliquando etiam in minutissmis arteriae palmonalis vasculis .

. Recte separatur hic morbus in duo di etsi stadia, inflammationis & suppurationis.

s. Incipit sussi sicca, voce clangosa, calore aucto)dolore , thoracis oppressione, praecipue post motum

sanguinis spumantis & rutili rejectione sapore salso in ore; appetitu prostrate, sti, cibi nuper assumptivomitu , pristitia, gravit te in iobo affecto ; pulsu

celeri, molli, parvo, nonnunquam pleno & durlusculo. Stadium primum inflammatorium. Postea pus expuitur viride, album, sanguineum, Inodorum vel grave olens. Corpus extenuatur, & tempore aestivo athel; sebre depascitur, quae vespere advenit, & mane sudoribus eoi liquativis difflatur; diar-

rhoea , lienteria, dysenteria, vel diabete vexatur; ea-Iore , praesertim in votis manuum, uritur; linrua paruis ulceribus scatet, post pastum genae livescunt, ungues curvantur extenuatis digitis; capilli deeidunt, pedes tumescunt , praecordia sursum convelluntur; bronchiorum partes abrasae tussiendo rejiciuntur, languent omnes iunctiones , corpus arescit, oculique sub-sdunt, & intra ea vitates sese recondunt Tandem deglutitionis laesio, ulceris exsecatio . frigus corporis di virsum desectio, aegrum meliora facta expectan-tεm subito conficiunt . Stadium suppuratorium . Iqvomita omnia haec accidunt, puris iputu e cepto. s. A vasis pulmonum obstructis & inflammatis oritur tussis seca, calor, dolor, fibris, caeteraque δε-ἡii primi semptomata. Α vasis oc fluidis suppuratis puris sputum . A pure aeri putridoque in venas absorpto humores colli uantur, putrescunt, febriles pars -κismos excitant, e corpore per cutem, intestina vel renes eliminantur, ad nutritionem inepti riaduntur,

R de in

120쪽

Febrimus. 9& In Iateralia vasa hydropicos tumores ex Itantes cedunt. Sansuis rutilus & dissolutus, ad caput postpassum inflatione ventriculi determinatus , in vasa haud antea permeabi Ita intrat, ct ruborem excitat. Tan dem ob humorum desectum & putredinem moritur, non line vana convalescentiae spe a lenitate morbi apparente oc quotidiana symptomatum mitigatione .lo. Stadium primum hujus morbi a cat rrho dignoscitur, quia hunc defluxio, illam tussis arida Et pondus alterius lobi pulmonum In deeubitu comitatur . Febris putrida remittens, puris rejectio, tabes, sudores nocturni , & diarrhoea colliquativa , stadium Iecundum ab aliis morbis abunde distinguunt. tr. Prognosim faustam essiciunt morbus adhuc recens , pus album, aequa Ie, facileque rejectum , nuIIa vel saltem parva febris, respiratio libera, tussis mitis , appetitus haud prostratus , thorax satis capax alvi laxitas, juventus, caeteraque symptomata leni R ima; desperata, morbus haereditarius, tussis ferina, calor hecticus matutino tempore, somnus haud vires refocillans , antecedentes morbi febriles, tabescentia magna, suffocatio, diarrhina, sudor colliquativus, pedumque tumores. Acuta periculosior chronica ζ originaria symptomatica . Autumnus tabidis nocet. I a. Stadium primum curatur , I. Inflammationem

minuendo venae sectione parca propriis intervallis subinde repetita. a. Uescatoriis dorso & lateribus frequenter applicatis. 3. Tenues ct acres humores invi-1eandost leosis & incrassantibus medicamentis. 4. Uo mitu , si a catarrho frigido ortum duxit. 1. Causas

morbi specificas, sive ab haemorrhagia, scorbulo, scro-phulo, asthmate, hypochondriaca aut hysterica affe-esione, vel evacuationibus suppressis, pendent , medicamentis victuque hisce morbis dicatis tollendo. Tubercula cruda deobstruentibus lenissimis summa

eum cautela ad orienda .

Stadium secundum levatur, r. Abstergentibus, incrauantibus, di agglutinantibus. a. Pus educendo perta a vias

SEARCH

MENU NAVIGATION