Gerardi Joan. Vossii et clarorum virorum ad eum epistolae, collectore Paulo Colomesio ecclesiae Anglicanae presbytero Londini nuper editae, nunc accuratissimae recusae; argumentis & indibus necessariis auctae. ... Quibus accessit dodecas epistolarum

발행: 1691년

분량: 1015페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ya G. I. V

sint: imo haec ipsi invidiae obnoxia sint, apud eos, qui persuasum omnibus cupium, Neminem esse Theologum, vel Jurisconsultum posse, nisii qui unum hoc per omnem

egerit vitam: nec aetatis partem triverit in

iis, per quae gradus fieri debebant ad sublimiora. Haec ego ad te non scriberem, nisi nunc magis quam antehac unquam, verissimum esse comperirem illud ,quod in Petroniano Satyrico legere est, id quo nihil cst majus, pueris indui adhuc nascentibuς'.

Quamquam vero pestilens illoc sidus prope

omnium animos inflavit: tamen non desperem posse nonnullis, quibus de Iuto meliore Phoebus finxit praecordia, noxiam adeo opinionem ex animo evelli, dummodo ne homines partim imperiti,partim invidi,tantum bonum impedire pergant. Interim de me utcunque erit, gaudebo, quod mihi sit mens sana in corpore sano: si insipientibus non visum uti opera nostra,dum possunt, illi,non ego infelicior fuero. Quin fortasse eo beatior ero. Quod tu quidem, magne vates, facile arbitror mihi concesseris: quippe qui alicubi cecineris, inter ea esse Vitam iaciunt beatiorem, Nini pendere temporis tributum. Sane quamdiu ab hoc tributo immunis sim, sedulo id operam do, ut ne minus sies negotiosus quam soleo. Et nunc sub prelo est commentatio mea, de Historiae natura,& scribendae Historiae praeceptis. Quam arbitror intra hebdomadas duas lucem adspicere posse. Nisi fortasta morae aliquid injecerint, libelli alii non absimilis plane argumenti, quos cum priori emittere propimodum stat sententia. Sed profecto quam tb mallem hac aetate insumere Operam meam studiis illis, quae ad pietatem Christi

nam, Scripturarum illustrationem,uel Ecclesiae historiam pertinent. Non male, nec infeliciter puto, ornare hanc Spartam Coep ramus. Statemporum infelicitas, torrentis instar nos abripuit, ac levibus hisce literariis curis adfixit. Interim blandiorem auram exspectabo, qua provecti ad gravi

I curas, appellere iterum madiorinnn strorum navem, possimus. Tu verb, Amplissime vir, nunc, ut arbitror, Omma potes quae vis. Nisi fortem excipere ea debeam, quae ad nominis tui defensionem pertineant. Nam ex plerisque, sed minus amantibus tui, ii uelligo, ordinum postrorum Legatis, priusqum Lutetia, ante annum, vel circiter

discederent, illud fuisse promissum, nihil

istic editum iri, quod Procerum nostrorum quisquam cum iniuria sua conjunctium esse arbitretur. Sed longc alius animus eorum, qui in honore antea fuerunt, de illorum qui

illis favent: quibus nihil adeo in voto esse videtur, quam ut aliquid videant tui, quo mundus ilitelligat, quam bene& patriae v luerint semper& adhuc velint. Utris p tius gratificari debeas; vel quid rebus tuis, aut publico magis expediat, icio a me mini me requiris, quem scis non multum sapere ultra ea, quae ad molles Musarum Labores, ac Socraticos libellos pertinent. Adderem etiam sacros, si per eos licerct, qui, uti dixi, nihil illic sapere quemquam putant,qui non illotis manibus, eos sit aggressus. Sand video esse, qui summum virum Tilenum The

logum csse negent; quem tantopere Palatinorum Theologoriam clogiis celebratum , ante annos aliquot vidimus. Nempe nunc

minima de plebe homi ncs pet suasum id aliis volunt, scdulo eum humanitatis studiis v casse: atque inde esse quod sua tot bracteatis

dictis, 3c vermiculatis cmblematis orneo:

caeterum quicquid istis operae insumsit, id decidisse arduo Theologiae studio: quippe quod totum hominem requirat Equidem

nec ego quemquam velim meliorem aet

tem istis unis aerere, quae tantium gradus eloia Theologiam debent, sed quum putidulas est, non posse de Religionis eontroversis judicare, nisi qui linguarum trium genium ignoret, nisi qui historiam externam, to corum situs nesciat, nisi qui distarendi artem solum degustarit, tanquam canis Nilum; at

animae doctrinam, moralem scientiam, ea

quae de universilibus principiis, S: affecti nibus a Philosepho disputantiar, ne attigerit 'quidem. Et quod omnium Dedissimum cst, non posse idoneum esse Scripturarum interpretem, nisi qui junioribus Magistris Conrentus, superisserit distare ex Antiquis, quid & alii senserint, & cur ita maluerint sentire. Quae etsi profiteri minime audent 'homines imperiu& malevoli: 'tamen quid aliud agunt, qui arithores sunt juventuti, uti studia istaec, quae dixi, negligant; quippe inutilia, & saepe etiam noxia: qui item undique produnt, nullos a se viliori loco haberi,' quam qui studiis istis adjuti ad graviora sol contulerint Sed istos mitas faciamus. Ad Ite, maxime Vir, reverior: cujus, ex quo in

Galliis

152쪽

Galliis fuisti, nihil videre contigit, praeterca, qtia dc Pelagiani sino disseruisti: De quibus te )udicium meum jam ex aliis cognovisse scio. Sed ut illa non uno nomine magna cum voluptate legi: ita impense desidς ro, ut simulac ab iis, quae publicas curas spectant, otii aliquid nactias fueris, serio cogites de emittendo Stobm tuo. Exple,expletandem augurium illud doctissimi, de de literis optime meriti, Andreae Schotti, quod est in s otio addito otii Bibliothecae tinc-

malestu cap. I 67. inquit, ann

Photiana Bibliotheca, qua latent, eruaκ tur non pavica: Squemadmodum nunc exrverum Hadrianvi, Gelasius, Theophia , Suuocasta, aequaedam uiam Diodori Sicuo, sic quoque spei es,

Stobo Eclognomnes capite traneas, a sit ηυιιω- fas, turbam, mutilas, primo maximessecundo

Biso, ni phi alicurvi opera, atque Philologim integrum restitutum iri, ut apto illacos en tu ordiare servato, majore cum Reip. commodo appareant. Et tibi, quod ommum primum oeconomiam Librorum, ac singulorum cumque ea tum seriem, is Argumentum notιπι accurate designet: dein Augustane Tibtiotheca cujus multa jam exstant in rem literariam beneia fria 4 codex calamo exaratM: ut is nostra ne- qme pauca, neque contemnenda fagmenta quae ex Anton. Augustui V. C. gerimvi, adrerumta umenta. Nunc quoniam in medio palmas, luc Grara ac posita Philosophia studiosos

iiivito. Hunc Vol uin adscripsi, quia contineret, unde peti possent, quae novam Si hari editionem ornarent. Gratulor vero Stobaeo quod a longe illustriori manu medelam ac decus suum accipiet, quam Scho tus praesagire,vel sperare unquam ausus fuisset. Non dubito, quin scire aveas, quid fit de Seneca Tragico,quem ante annum atque amplius notis sessis illustrare vclic reces, rat Scriverius noster. Ille vero lento adeo pede, SI vere testudineum in modum pt ecdit, ut multum videatur timcte, ne, si ilius esse occipiat, quam solet, cognomen Lentuli amittat, per quod a te patriciis Roman tum familiis sibi insertus videtur. Haec rcs facit, cur neque quae ipse in fragmenta .gitorum meditabar, lucem adspexerint: neque item illorum quicquam, qua transmiseras ad utrumque nostri. Non ignoras, mea multis retro annis Originum libros moliri. Iccirco impense aveo nosse, num brevi sint

proditura, qua de eodem Argumento scripsit claris limus Salmasius, ut cognosco ex notis eius ad Historiae Augustae scriptoreς. Multum metuo, ne si vir tantus suos edat labores, CD meos aeternum premere cogar. .

Et tamen nillil magis desidero, quam ut n bilc Qus viri opus quam primum adspiciat lucem. Pincro meas copias in arctum cogere eaquc solum adserre, quae Salmasius vel dicere neglexerit, vel contcmpserit. Ita non

plane mihi peribit labor meus, qui multis mihi vigiliis stetit. Et interim hoc lucrabor, quod si Salmasiana prius prodierint, oiis visis meliora, certioraque edoccbor in multis ubi nunc haereo ; Nea enim vulgarς quicquam ab co expecto,cuius ego A χια in corrigendis Scriptoribus Antiquis satis mirari non possum, neu praedicare unquam desinam. Quod vero ad Romanorum Antiquitatum intelligentiam , quem cum e componere post imus planc non video. Aliascius viri laudes praetereo, tibi magis cognitas. Mihi quidem, quoties aliquid mei lucem videbit, prope decretum, quoties ad illud mitto, ctiam exemplum addere ad summum illum virum s non quia tanti incaeste putem ι sed quia committere non possum, quin ostendam quanti a me fiat. Et quod caput es opto ei innotescere. Quod ea occasione per te commode fiet. Nam tu, vir Ampli illine, qui me meaque amare soles, commendatione nugarum mearum pretium illis addes, quod a se sperare non audent. Utinam vero prodesse tibi in aliquo possem vicillim sed am diu est, quod

affectu meo contentus este soles. Quare verbum non addam, nisi quiddam de assino mea, de eo qui illius ambiit nuptias. Equidem optassem a & ille ut tristibus his temporibus, de coriugio minimc cogitasset,& nostra, ut magis a secundis nuptiis abhorrui set, hoc saltem tempore. Virum quidem novi ab avitis triginta & amplius, etiam his annis circiter quindecim familiares fuimus, quantum loci intervallum quo plurimum distingvcbamur, item temporum ratio sin bat. Indole optima semper mihi visas fuit, moribus etiam honestis, & politiori litcr tura,quod rarum est in ejus professionis homine, eleganter inexcultus sed cogito sem- pcrmecum, quantus, munus, quod sustinet, sit periculi sinuolutum: tum autem si terras cogitent, alio subsele jacentes, metuo ne ea nostra

153쪽

Illustrissime Domine, UM eximias animi tui dotes, maximi semper fixerim,& ejusce rei argumentum aliquod extare publice cuperent; neque me fiageret, quantopere me obstrictuin t iteres: Ita judicavi pusillum hoc, de arte Rhetorica,quia aliud ad manum non erat , praeclaro nomini tuo, inseribendum est ;non quidem ut paria tecum facerem, quod fieri omnin5 non potest; imo ne quidem ut vincula,qui sum tibi devinctis limus, paulum saltem videar laxasse: sed potius ut m rem animo gererem meo quem de tibi obligatissimum este, M in nexu adhuc manere, ingenud a 'osco. Unice igitur rogo,ut nihil aliud hic spectes, quam mentem dcvo- tam , Iubensque a cultore id tuo accipias, quod nunc est tuum. Hac fiducia tantillum munusculum vito tanto mittere non metui. Et quomodo aliter mihi persuadeam de eo, cujus, humanitatem erga Omnes,& summam erga me benevolentiam, semper sum expertus. Utinam modo mihi, de nonnullis aliis, in Batavia similia possem polliceri. Quod non temeia opto: Quemadmodum enim vitis, non sine uim surget; ita ut optime nosti, nec eruditio, nec vinus, se facile attollit sine seminorum virosum praesidio, aut tu icta, Interea gaudeo non mediocriter,de favore Amplissimorum Academiae Curatorum erga me. Sane quam non omnino immemores sint mei, vel hinc vide,quod nunc quartum mensem, loquentiae studium, & omnis aevi historiam, vel verius Ηογολογίαν, publice profiteor. Ipse etiam, ne consilii hujus poenitcre eos possit, sedulo Spartam meam orno. Itaque Sc se quentia auditorum a nemine vincor Quamvis non ignoro hoc potius tribuendum csse gratissimo argumento, quod tracto, quam doctrinae meae. Utinam enim non quantum minuto isto, quod dixi, fortasse exupero alios, tantum a caeteris, & ingenio vincerer, & eruditione. Sed ut Poeta ait, o ua possv- omnes. Noli autem putare, quia nunc publice d Cendo, tempus insimo, eis me sellieitum non esse,de iis scripto consignandis, quae labore multo observavi. Nam quanto aliter sim animatus, argumento erunt libri mei, tum quibus de Historicis tracto, tum quibus tempora omnia digero. Volui, ut tibi, otii mei racio constaret. Ac propterea duos priores operi de Historicis Graecis, qui sio ali excusi in ad te mitto; ut inde de caeteris conjectes. Eosdem misi ad Illustiissimum Dominicum Molinum, quem mea alicusus facere intelligo. At Libellum dicatum tibi, tum eidem seorsim cum literis transmisi 'itum Clarissimo Balthazari Bonifacio; aliorum nemini; quando cum his solis literarum mihi commercium intercedit. Tertius accessistet Paulus Servita, quem virum ob virtutem, plurimum semper aestimavi. Sed non inulto postquam amicissime salutem mihi adscribi)uslerat, per Illustrissimum Dominicum Molinum: Coelestis Pater, ex mi sero hoc orbe eum in meliores sedes transtulit. Aliud nunc nihil habeo, quod scribam inisi dum tanto tu intervallo a Patria, sed Patriae causa, abes; assidue vota me facere pro salute tua, & uxoris, verae heroinae, ac totius familiae tuae, multumque me desiderare diem illum, quo in Bataviam reversis, ta licem gratulari adventum licebit. Plurima

salute uxorem tuam, cognatam suam, impertit comux. Sta ctiam meo nomine salutes rogo: uti S amicistinuim Coiviunt, quicum utiam, priusquam in oras istas abi-rct, loqui paucis licuissct. Fuisset hoc ex re utriusque nostri. Vale, Illustrissime Domine Legate, de nos amare Perge. Lugd. Bat. Ita tu nommis tui Cultor,

V. Kal. Apr.

XXXVI. Ludovico Crocio. GAudeo, Clarissime Croci, usque adeo

tibi probari Amstet amensium institutum. Et profecto', si rem suo momento, non invidori m audicio, ponderemus, nihil conducibilius fuerit, hisce praesertim temporibus, quibus literarum contemptus apud nos etiam indici gliscit. Ad eum sistendum non leve pondus asseret,si civitates illae, quae inter Europaeas caput CXtulere, osten dere coeperint, se vere esse Mercuriales,non dimidium colere Mercurium, illum nempe mercium dominum, non item eloquentiae

praesidem, quae sine sapientiae studiis est nulla. Sanὰ Lmstelodamo ad tarfectum laudum cumulum nihil mihi unquam deesse

visum

154쪽

visum fuit praeter unam literarum gloriam, ut ea quoque augeri possit, utici, ut non neminis alius, de quo jam quaedam mustant nonnulli, sic oc Iillii nostri opera esse possit. At iaveo ei utroque, quod dicitur, pollice. Sed utrum iis in studiis, quae ille profiteretur, cujusquam opera uti velit, praeterquam eorum, quos sana vocarint, tum demum scires olero, cum eo pedem tulero.

Quod , futurum est post

menteiri. Sed sive id succedet nobis, sive

secus crit, non patiar ulla in re allachum meum desiderari. Plane enim virum amo, non jam amplius ob commendationem tuam, sed ob egregias animi dotes, quas ex sermonibus eius iaepius perspexi, sed imprimis ex disputatione in sacris publice suscepta, culus ille praemium, magno totius Academici senatusconsensu, retulit, quamd ctoralem lauream nuncupamus. Gratuloreo nomine & illi, & clari mo Hus parenti, de urbi vestrae, quae eum dedit, planeque sic auguror, haec jam semina esse laetissimae segetis, quam Ecclesia dei universa quandoque ex co meter, imprimis vestris, vel quod non minus opto, nolitis terris. Vale, vir summe de amare nos perge. Post Kal. γλιι, April.

G. J. Vossius. XXXVII.

verendo in Christo Patri D. Lance- lotio Androsio, Episcopo Mint niensi, Regi Magnae Britanniae a Sacris,'Secretis Consilio.

Reverende in Christo Pater,

ON possum non magnopere dolere

propter immaturum obitum Cluverit nostri. Nam de amicum amis, quicum multos annos conjunctissime vixeram: de cogito, quantum damnum morte ejus secerat Respublica literaria. Accedit quod reliquit liberos parvulos, utroque parente O batos, de in re angusta adeo, ut quo pacto honeste possint educari, equidem non vid

am. Paululum tamen me recreat, ac reficit, quod puerorum avia seperest, bona foemina, gente Britanna, atque, ut intelligo, honesto admodum genere orta. Ea nunc in patriam redire parat, eo animo ut periculum faciat, num recipere bona valeat,in quae alios inique involasse conqueritur. Utinam per te, vel per amicorum tuorum aliquem, uni alteri eorum, quorum est de talibus judicium serre, serio commendetur, ut, si in se aequa est, facilius, quod cupit, obtineata. Sane nihil melius, Dcoque gratius, quam viduas de pupillos tutari,ac juvare. Et omnium, quotquot liberalia studia non tralatitie tractamus, hoc votum est, ut ne carissima

summi viri pignora, penitus abjecta desertaque relinquantur. Tuam verb hac in te benevolentiam ac favorem propemodum aspondemus nobis, quia praeter raram eruditionem ac eximiam prudentiam, hoc etiam

divina bonitate habes, quod ad alteri ben

faciendum paratiorem noverimus neminem. Cujus ego animi tui domesticum habeo exemplum in amne meoJunio. Nam benefacta erga cum tua, cum per se magna

sint, tum eo gratiora sunt nobis, quM fesὀid temporis benefaciebas ignoto, quo noti, sed virtutis inimiet injuriis assiciebant. Aanc nunc quidem erga eum minuitur pate nus affectus: Sed tanto amas ardentilis, quantum illi cum aetate virtutis de eruditionis amor crescit. Sed his nunc non ins-stam. Duntaxat orabo, ut allectum hunc porro conserves. Ad res meas, quod attinet, profiteor in Academia hac, tum Eloquentiam,tuni Historiam,tum potius Chro- nologiam Universalem. Munus est luculentum ac videor etiam hanc Spartam non segniter ornare. Sane& Academiae Curato

ribus, de Collegis, oc juventuti satis probatur opera mea. Interim hoc studium multum abest a sacrorum studiorum dignitate .

Prosectb si verum dicere Iicet, post Pes

nuntium asellum Diaria summa. Sed SD tana hoc patientia concoquendum. Godeb facio libentius, quia si minus ex me commodi redundet ad Glesiam Dei,quam vestem : nulla tamen hic culpa est mea,sed temporum quibus veneranda antiquitas vix ullos sui invenit amatores: atque adebsolida eruditio non modo despicatui,sed etiam odio est. Sed fortasse erit aliquando, cum haec corrigantur. Hac spe nos solabimur. Quae si nos destituat, bona tamen conscientiati nixi,meliora expectabimus post hanc vitam. Deus,Reverende inChristo pater,diu te Eccl. Anglicanae,& bonis omnibus servet in lin

155쪽

XXXVIII. Gerardus Ioannes Vossitis, Ioanni Adolpho Fabro, S. P. D.

PErgratae quidem fuerunt mihi literae

tuae, sed ita assidud distringor, ut pone, quo me vortam, nesciam, Se tamen diutius tibi debere responsuin incivile videatur . Praesertim cum te ob doctrinam dc summam humanitatem diligam ut debeo. Atque auget non mediocriter hunc affectiam, quod spartam illam, quam nachiis es, sedulo o nare saeides: ut ex literis tuis facile perspexi. Perge hoc pede, mi Faber, Sc ominis hoc inesse crede nomini tuo, qubd affabre debeas fabricare ac formare animos juventutis . Sane melius mereri non possis de Rep. Ne-ue ignoro, perplurimos de Ordine Scholaico male sentirere loqui. Non nemo etiam id eo lubentius facit, ut mihi aegre sit, quem lseit in illud incumbere, ut melius sit studiis ladolescentiae. Sed contemnere nobis liceat contemptores muneris honestissimi: qui ne

illud quidem essent,quod sunt, nisi bene iis lestet ab illis, quos carpunt, cantharidum instat rota arrcuentium, d quibus nascantuita. Quaeris, quod Logicae compendium maxume probem. Ramum laudas, quem non contemno, imo Adolescentulus valde capiebar. Non aeque aliquanto adultior. Nam quantum milii aetas crevit, tantum dc amor Aristotelis, de Graecorum interpretum .

Qirare nunc quoque dissicultet ab iis me avelli sino. Sed non hi ad captum pueritiae icui accommodatiores, Hunnaeus Se Cret-lius, quos puer didici: item Molinaeus, Praeceptor meus oc Burgeridicius Collega, nec tamen alieno hac in re judicio praescribam. Meum promo, quia petis. Quod eo lubentius facio, quia quandoque indignor, cum jacere sic video, qui veteres sequuntur. Itaque jam videas ab hominibus 'non indoctis recentiores advocari ad paries, si quid dicant, quod millici dixerint veteres. Ut si Erasinum cites in Apophthegmate , quod apud Plutarchum,Laertium, atque alios i

gatur. Hoc qui faciunt qui magno sunt numero ostendunt pres sto, quam hospites sint in antiquitate. Sed improbare ineptias istas possum, corrigere non postum . Nec omittere tamen potui, quia non inj cundum est tecum colloqui, qui mihi visium amare bonam mentem, quia pauci a

modum faciunt. Video etiam te laborare de ratione brevissimo tempore docendi elementa Lingliae Graecae. Sane multi hic peccant: qui non distinguunt interea, quae praeceptis cognosci, quaeque usu addisci oportet. Si aliquando excurreris, de coprimus nobis sermo esto. Nec graver nunc pluribus eam rem exponere per literas, nisi

aliis distinerer. Quamquam quid ego ista

ad te, quem scire illa scio 3 Q in vicinis etiam locis fortasse&in urbe tua)homines habes eruditissimos, qui nec ista, ut arbitror, neglexerint. Dicas, te meum quoque judicium cognoscere avere, fortasse ita est. Sed ego censeo, te magis illa exquirere, ut a gumento aliquo scribendo aperias astoctunt erga me tuum. Quem ego fand amo M amabo semper, mi Faber. Nec propterea, si omnino etiam de eo judicium requiras nostrum, gravabor illud perscribere, dc tamen. si verum dicere amemus, fateri oportet,si ilius illud pauxillo sermone explicari posse,

quam longa etiam Epistola. Pro munuscula gratias ago: sed cave deinceps idem agas,nisi remunerari me voles luculentius quam

praeisti.

Lugd. Batav. I ostr. Kal. Sept.

XXXIX. Ludovico Croeso, S. P. MAgnum mihi dolorem attulit obitus

summi,& virix amici Matthiae Marint inii,Collegae tui. Nec tamen tam meam do leo conditioncm,quam Ecclesiae, quae magnam in hoc vi ro jacturam fecit. Sane quotidie mihi decrascere eorum numerus videtur, qui aliquid in studiis vident supra vulgus. Atque hoc eo pejus me habet, quod tam paucos esse video, qui bono Ecclesiae potius, quam aflectui suo ducantur. At in

eo, quem amisimus,am hac erant,omnigena eruditione nulli in Germania cedebat.&kictat, quantum omnes paci dc concor diae Ecclesiae debeamus. Scio quosdam aliter de hoc viro loqui, sed quales profecto enempe, ut puto, qui foris sint lynces, domi fortasse talpae. i Cantharidum instat in

rosis latitant, atque hoc agunt, ut, quod nec literatos, nec Christianos decet, venenum aculeo suo inundant i sta & tales serre ani-N mus.

156쪽

p8 G. I. VOS SO

mus. Nam si non laborent ipsi, cujusmodi ldicant cur laborem ego,quid dicant Quare 'surdis ea auribus transmitto. Apud bonos ramen x cordatos viros famam ejus de honoscin tueor, uti convenit. In quo ipso liqua opus prudentia propter quosdam majoris zeli, quam alentiae. Scripsi haec non sine dolore. Quamquam enim jam aliquamdiu est, quod a te tanti amici obitumis uitellexi,quolics tamen de turbatis adeo ta- eleuae rebus Cogito, dolor om o rccrudestit. Spcrabat summus ille vir Funianae' se familiae quodammodo jungi poste, eam

ducendo, quam affinis mcus viduam reliquit. Neque in me unquam stctit, quominus voti hujus compos fictat. Sed aetas ingravescens strupulum injiciaebat. Et praeterea minuta quaedam, quae nillil attinet referre, cum ea per te videas. Et sortasse non idem erga virum affectus omnium fuit, qui meus. Nunc tamen non succcisisse negotium gaudeo: partim propter liberos Martinii, quibus secundae hae parentis nuptiae damnosae fuissent: partim etiam propter fiatriam, & nos ipsos, qui non tantum gaudii ex ea conjunione cepissemus, quantum doloris ad nos, ex brevitate connubii rediisset. Desidero seire, quis defunctum laudarit, &an ca oratio jam viderit lucem Nemo quidem ad hanc rcin magis fuerit idoneus, quam tu, Praestantissime Croci,qui animum de virtutes viri plane per xeras'. Quue,si quid operae in hoc a te insumptum, publicum videat. Pulchrum sit Martinio laudati a tam laudato viro. Nec periculum Mile est persuasum virum fuisse majorem quibasdam, qui primas nunc ferre creduntur, opinione non sua modo, sed etiam ali m. ' de re plura dicerem, nisi hoc alienam quodammodo rvrehensionem liabere

viderettu .

Vale doctissime de amicissime Crochtanto quo semper amicior futuro, quanto sanctiorem apud te Martinii nostri memoriam se per sere intellexerim. Salutem meo die nomine optimo Se eruditissimo Cochio, cuius operam in edendo Sanhedrin &Maccoth valde probo, de surgenti ejus gloriae ex animo faveo atque applaudo. XL.

Ludovico Crocio, S. P. V Alde me delectavit,qubd literae tuae sc

amorem spirent erga Tamicum Martinium. Nimirum talis elle norum amor solet. Noli ille cum vita amici exstinguitur, sed etiam ubi eum frigi da mors sustulit, vivit tamen flamma, qVI

ejus virtus in pectore nostro ccndit. lius tuus imo nunc etiam meus, non istum

miti commendatione tua de paterno d*τre, sed de suis virtutibus carissimus est. Si

inde me invisit, ac mirifice colloquiis ejus, suavissimis moribus capior. Hyemeliac subsistere hic decrevit. Si qua in re utilis ei esse poterit opera mea, nusquam decro. Cochium , taeas apud vos literas enarraturum intelligo. Eo nomine gaudeo, actum ipsi, tum illustri Scholae vestrae gratulor ; res Ecclesiae nostrae necdum in liquido simi. Metuoque ne Auster aliquis turbidiores reddat, quam nunc sunt. O utinam medium tenero cursum semper liceat inter symplegadas, hinc effraenis licentiae, inde jugi mani. . Sed tum nimia curiositas, tum inlium ac metus nestiunt modum. Necuta corrigere est opis humanae. H ut cum poeta loquar αν Cui re post breve adeo alloquium commendo. Neque enim nunc multis te distinendum putavi: cum vander-schius tibi fui russit vivae Epistolae loco. Ex eouitur tuin Reipi tum Ecclasae statum abunde,m fallor, cpMysces.

Lugd. Ilatav. xii. Decemb.

Tua s

XLI.

ciarissimo undecumque Docti uno

viro, Iano Gniter o, J. C. s Isse rico Hectorali.

CUM Historiarum notitia, vir G. com paratum est, quemadmodym tum cum Sole, Luna, de Astris, quibus Lucia nihilemon iis accedit, aut convuli 3 dec dit: tum cum Marco illo Catone, cujus gloriae, ut ex Livio seribit Hieronymus; neque M. Tullius laudando prosuit, neque C. sui vituperaddo suis. Quarς

157쪽

haud existimo, de praest intia cjus, ac necessitate laudum corollam plectere. Illud mihi potius faciendum vidctur, ut consilii mei rationem aperiam ; sed paucis. Nam qui quis te novit, quis non novit in Europa 4 Is scit quantum historia alios antistes. Et haec nostra commentatio de historia,quae adscribendam historiam viam sicinit. Hui, inquira, Quis paucas istas pagcllas ad virum non nisi laeta gallinacco, certe magnis quibusque dignum Quo colore factum hoc purgem Num minutum quippiam meast mile dicam, quia id quod de Poematis dicebat Aristotele de quibusque libris verum est, nempe quae insanae sivit magnitudinis, non magis in pulchra, quam supra mo

simul inspectio eorum seri potest, sed sit,terlabiciu ex intuentium contemplatione, lillud unum dc totum. Atqui ut idein mihi linquit, nec quicquam admodum exiguum fuerit venustum: μγκε F ηεδυς τοῦ edo in re Hos n. Con- fatiditur statim inspcetio, quae brevissimo fit temporis momcnto. Sed & in rebu modus scrvari potest, aureaque mediocritas. An potius, quoniam multa hodie ingentia scribi volumina videmus in quibus, ut facetus Comicus ait,'' Gerra Gemistis, atque ad A sira

Idcireo dicam mihi placuisse semper, placiturumque aeternum Lucrctianum illud, Pa M s est C gm inebor canor He Graium quam

angor in assereis, distersus nul ι AUrit At non quia 'πας ὁ μέγα ccλίον ἶσον εἰρυ ει iuq τ μεγάλω itsoc ., ut scribit Eclogatius Athe nati: Ideo libet quilibct pusillus magnum , bonum, sed saepe pusillum,imis magnum interdum malum: ut interim omittam, illum ipsum Cyrenensem Callimachum, tandem malevolorum calumniis adductum, ingens Hecates poema cdidisse. Unum occurrit quo spem culpam hanc, siqua est, eluamis. Humanitatem summam esse statuo, in peritissimo totius humanitatis; camque in me opinionem alit, tum relucens in tot monumentis tuis summa hunaanitas, tum eorum

de humanitate tua judicium, qui noverun familiarius. Itaque etsi, Non tam aversus equos nosra uel jungat ab

urbe.

Ut ignorcin acrc tuum ingcnium, & excellcntem cruditionem: tamen si id peccare cit, audendo peccare satius fuit, contra magnitudinem , qu. am non audendo contra

humanitatem. Aliis satisfactum spero, tibistio: sin minus, una superest via, ut Libcllus si tibi Ajax Augusti, tuamque in spongiam ilicumbat. Atque hoc eo leniori animo scram, quod haud magnum ci Iab rem impensum agnoscam. Certe si vel minimum laudis indulseris, ut Afranius in Thirido, majorem laudem, quam Liarem invenio. Vc idni metuo, ne nimis hanc lab ris, S operae parvitatem, parvitas,levitasque operis augeat, dum minute quid, ac substi-gide, at nihil observate, curioseque scripsiste

judicabor. Quod si est, nihil superest aliud,

quam tu Soricis instar, suo libellus pereat indicio: Et quia ad te emendandum mitto, una cmoidetur litura, quomodo Plutarchus M scribit Philoxenum, cum . . sibi Liber ad cincndandun is

esset 'ditus, μ

-ομα . Vale, Vir Cl. Et si

mereor, imo immerentem quoque amore compilachete.

XLII.

, Clarissinio viro, Iano Gruter

Vir Clatissime, Conjunctissimeque Asfinis,

Dolorem incum quem cepi, ex tristissimo palatinatus casu, non mediocriter auxit, quod Te quoque, cujus mei ta, erga Orbcm universum, nemo unquam satis praedicaverit, incendium hoc adflatio. volupe interea fuit, quod ex literis tuis intelligo, recte Te valere, animoque esse constanti in his malis. Multum etiam me r crcat, quod, uti complures mihi retulerunt, Frankeram es vocatus; ut Academiam hanc luce tua illustres: Atque adeo etiam, ab s renistimo Daniae Rπα honcstissimo stipendio invitari diceris, adornandam Academia am Haiiensem. Quantum mallem, n bis adesses 3 utinam haec res iis curae seret,

qui consilio valent apud eos, quorum in N α manu

158쪽

manu ea res est. Sed mihi non esst animus, querimoniam de his temporibus instituere, quibus prope omnes omnia nactiuntur comis modo suo, nec alios, quam talices colunt . Quin Spartana potius patientia haec conc quemus. Interim impena scire desideto, utram vocationem, sit vera intellexi, cogites

amplecti. Mallem si non nobiscum, saltem proximus nobis fores. Sed tamen magis consultum volo commodo tuo, quam desiderio meo. Eloquentiam hic ego, simulque Chronologiam profiteor. Honestum fateor munus, sed sacra malim hae aetate, praesertim quando, ni me nimis amo, haud

ΙNcredibili voluptate perfusias fili,cum imtelligeremi generose Domine, in quo cum illustii Natalitium splendore, de summa dignitate non excellens modo virtus,sed eximia etiam eruditio, suaviter conspirant; & me natum stire, praeterca amare, M tanti quoque facere, ut dignum exbstimes, cui inter florentissima tantabrigiensis Academiae lumina, te auspice, tribuatur locus. Equidem non tam habeo,quam Poeta appellat,carnem fibram, ut non se tiam, quantae, & gloriae,& utilitati, ea res mihi,&liberis meis, esse possit. Tum autem

quid jucundius laetit Ecclesiasticae Anti impares sumus, sane ut ita semper literas, & i quiritis amantissimo, quis in ea vivere Philosophiam tractavimus, ut is potissimum i clesia, quae, seudo utinam salutarem,seu ea nobis scopus foret: Interim solatiolo est, i teriorem Ecclesiae faciem attendas, Apost quod sic quoque prosumus publico. R rentissimo quidem Auditorio fruimur, si hic

quisquam alius nunc, vel antehac etiam . .

Lis Corputiana, ante Paseliales serias decidetur, nisi fallunt penes quos ejus d ijudican. dae est potestas. Occasionem nactus, per

inita elinum Francosurtum cuni cm, mitistere ad te volui Libellos duos: Unum quo historiae naturam, ac praecepta complexus fui; Alterum de Historicis Graecis; Tertius qui est de Historicis Latinis brevi, &ipis, lucem videbit. Spero eos haud tibi ingratos sere, non eo tantum nomine, quia a me

prosciscuntur, quem a te amari stio: Sed lico aevo, de proximis seculis, simillima videatur Q mobrem non possum non be tum me putam quia Deus animo tuo h nestam adeo de me opinionem inspia ta . Sunt interea pauca quaedam, de quibus ali quanto certior fieri desideto. Ut super lημctionum de hebdomade numero, de imprbmis de habitaculo, quod, ut arbitror, ux rem liberosque habenti non nisi extra Gil, legium esse possit. Atque hae licet in v rationem tam praeclaram magnopere propenderem , seribenda nihilominus putino Simul ut quomodocunque gratum animum testari inciperem, literis meis comites addere etiam quoniam fieri aliter non potest, quin i volui libellos hactenus a me editos: qum qui tamdiu ea cum gloria illustri loco, hist riam sis profestiis, atque inter tot Scriptores, etiam Historicos, usque adeo multos tali-,cissima curiositate restitueris, & illustra riceorum Je ipse approbes conatum, qui quomodocunque,de Historia,& Historicis, bene student mereri. Salutem plurimam Uxor Tibi dieiti Item Amplissimus Rut-gersius,& Colivae mei, Heinsus, Meursusque; adhaec Scciverius, &quos alios salutari jusseras.

cla I XXIV.

XLIII.

D. Fulconi Grenvillo, Equiti aurato, Baroni de Brooh, Sereni mo Regi Magna Britanniae a Secretionbiu

vel eo nomine haut ingratos sore confido, quod a summo excellentissimarum tuarum virtutum admiratore proficitantur. Quod si Deus valetudinem Motium concesseri consequentur & plura & meliora, quorum partem jam habeo consectam. Deus te, Illiastris Domineaeiu Magnae Britanniae Regno, summo literarum de literatorum bono com

servet.

Idib. Sept. Irostri Nomisi tus

G. I. Vossius. XLIV. INtellexi ex nobilissimo Dom. Carletono,

quam praeclard de me sentias,strenueque operam des, ut in florentissima Cantabrigiensium Aeademia perhonestum teneam locum, seu Historiam profitens, seu stientiam Civilem

159쪽

Civilem. Equidem fore hoc pacto video,

non tantum ut illustriori loco constitutus, majori nominis luce circumvestiar: sed etiam, ut amicitia de colloquiis fruens summorum Academiae cjus virorum, maxima& pietatis de dominae capere possim inorementa: tum autem, ut ali plures industriae meae, dc qualiscunque eruditionis fructus redundet: ut interea de rei similiaris incremento nihil dicam. Metuo sane, ne pro tali ac tanto beneficio pares unquam gratias referre possim. Sed velle tamen non desistain. Interea hoc promittere habeo,nunquam fore, ut te consilii istius possit poenitere. Is enim mihi animus semper fuit,ut pro viribus & publico S privatim qua voce, qua scribendo, consultum irem publico bono.Qu vis autem plane eo propendeo, ut ad honestam adco conditionem si vocer, sequar: tamen qu. aedam ante operae fuerit seire. Super quibus scripsi ad Generosum D minum Baronem de Brooh. Literatum e rum exemplum Epistolae huic addendum putavi. Vale Amplissime de Praestantissime Bosuelle, atque amare nos perge.

G. I. vossus.

leio Carletono, a Secretis Concilii Regii Magna Britanniae.

Nobilissime Domine Carletone,

EN tibi literas, quas exaravi tum ad Generosum minum Baronem deBro he, tum ad Amplissimum Dom. Bosolium. Etiam exemplum utriusque epistolae vider. Sicubi peccatum putes, lucundum erit a te moneri, ut corrigatur, priusquam literae meae tantis viris exhibeantur. Similiter exemplum Epistolae ad Dom. Baronem de Broohliteris ad Dom. Bostpellum iliclusi. Mitto x quicquid hactenus edidi, ut Dona. Baronide Brook offeratur, minutum quidem dinum, sed magni affectus. Plinii Epistolas

cum Catanaei commentario tandem mctus sui. At librum Vorstii de Deo quem nunquam editum mallem, nusquam amplius in

Bibliopoliis prostare scias. Arminii quae Io I

quidem reperire potui, uti petieras, mitto. Sed fore intelligo, ut cuncta ejus viri uno volumine intra paucos menses in Germania recudantur. od si expectare ninlueris usque dum id fiat, sesum opus erit ut nunsmissa remittas.

Vale Nobiliis me Domine, dc quo coepisti favore, porro me prosemuere.

G. I. vossuti XLVI.

Duleio Carleton. Londinum.

R ditae mihi sunt literae doctissimi Bora

celli, quibus ab illustri Barone de Brooh, ad Professorem in Cantabrigiens

Academia honorificentius vocor, quam h mo tantilli ingenii atque eruditionis mercar. Redditae item tuae, quibus non amanter mi

nus,quam prudenter mones,ut ne cum uxo

re ac liberis me in viam dem, priusquam peracta quaedain sint, de quibus ob incerta Rerum Humanarum, constare antea satius sit, quam stabilem cum meis sedem in florentisissima Britannia vestra figam. Equidem is quantas possum, pro singulari hoe assectu, gratias ago, uti debeo. Sed scrupulus tamen non exiguus injectus est mihi quem dissimulare non postum apud tam amantem mei. Auctor enim es ut quam primum veniam τsed Blus, S ignaris iis quibus Academiae cura incumbit. Neque non video, id tibi propositum csse, ut si minus omnia ex voto reperiam, citra honoris dispelidium,si neque Academiae nostrae Curatorum offensa,facilis mihi reditus pateat ad meos. Sed Nobilissime Domine, quid si per utrumque m nus quod sit stinui, de illud quod nunc oberi

ita politioribus prope omnibus innotuerim apud nos, ut pedem vix extra urbem,nedum extra Bataviam ponere liceat, quin prosectio mea dimanatura sit ad plurest Atque ut de nocte iter conficiendo, vel alium dolum n ctendo fallere omnes ad dies paucos possim rquia tamen per unum alterumque ex Anglia reducem jam rumor hic est diffusus da vocatione ad vos mea: de itinere in Anglia am etiam suscepto, suspicio oborietur multis, simulac h omadas totas desidera tis Academiae hujus juventute, senatu, Gr quin

160쪽

que ipso. Quatet enim de hebdomade d

cendum mihi: nec pars modo Senatus sum Aeademici; sed unus ex quatuor viris, qui rectori Academiae adsit dent in tribunali nostro. Illud etiam reticere nequeo, literas ab Ocnatis Bos ello scriptas , quarum mihi exemplum miseras Haga, non tarum variari

in Smndii modo ab Epistola, quam ipse ab

coaccepi. Hoc unde contingat, non satisaonjectura assequi possum; niti forte quispiam inis e terris sponte se minoris ot seri, neque desint qui nunc deprccient, ut fieri solet. Qiiid enim ego umbraticus sciam, quid in Anglia, quis rerum agat,sive per se, sive per suos 3 Quamobrem per amorem cr-ga me tuum, etiam atquc etiam rogo, ut hac in re me quamprimum pro singulari tua prudentia, consilio iuves. Vale decus meum,&elim,qui Mncsitia tua animo inscribit, patent illimo,nec eorum esse ignarum pos cri- ratem sinet, amore tuo porro dignare. Sa- Iutem quoque plurimam, si occasio dabitur, meis verbis dicito Revcrendissimo Wintoniensi Episcopo, Viro incomparabili, cuius erga me esse tisi, utinam gratias referre dignas valerem. Iterum Vale. Lugduni Bat. Nolibratum V tutumque cla lac xxv. tuarum cistoram. OM. Iv. Id. Feb. servator, G. J. Vossius.

XLVII.

leio Carletono, a Secretis' sitiis Regi Magnae Britanniae.

Nobilit te Domine,DE vocatione in Angliam mea rem

mnem quia longiorum moram non pateretur, communicavi cum uno altero ex

Nob. M Amp. D.D. Curatoribus Academiae nostrae. AEquum autem imo pland necessarium arbitriuantur, ut quicquid hujus est

etiam a me in Collegio eorum expoliatur . Egone hac parte postulato corum refrager; partim adducor amore grata recordati

ne beneficiorum quae praestiterunt: Prtim quia si dicendum, quod res cst, plane pusillum est, quod exigunt. Nam post dies decem, h. c. ad Octavum Maji, eorum hic conventus erit. Postquam Haga redii uxor ita l

vehementem incidit brim: qtiae res effecit, ut dies aliquot scribendi ad te ossicium dimiterim. Interim, ex medici etiam sentcntia, carere morbus periculo videtur. Sed Poetae illud nosti, quando ait, amorem rem

soliciti plenam thnoris esse. Qiod si polectiones publicas, ac imprimis valetudincm conjugis liceat, etiam ante Nobilium Cura torum adventum operam dabo, ut de nodi nullis tecum loquar. Nec enim tam igna rus sum rerum humanarum, ut non, quemadmodum video undique amorem erga m tuum ; ita etiam perspiciam,quantum Juvare me consilio possis, non per te modo, sed etiam per illustrissimum patrem tuum,aetes num Britanniae suae ornamentum. Dcu, i utrique vestri, & hic, & in coelis praemia rependat, amoremque ilium erga mecqnse '

vet.

April G. I. Vossius. XLVIII.

Amplissime Doctissimeq; Domine Bos elle.

Ouis rerum mearum ignarus, aliud sibi

persuadere possit, quam diutinam hanc in respondendo cessationem inde duntaxat, aut potissimum saltem,promanare, ut vocatione Anglicana aliquid mihi apud B inuos lucelli acquiram Scimus id plerisque moris elle. Nee notam hane cffugit summus Jurisconsultus, Andreas Alciatus, cum Biturigibus Patavium vocaretur. Et ille quiadem callide hoc Herat ipse, ut vocarenuta. Mihi, ut scis, ne per somnium tale quid c gitanti s nic apud vos proseisio oblata eL Ille item, immane quantum aucto itipendio, apud Biturigas rcmansit. Ego, uti hoc nunquam egi, ita nec quicquam acccssionis quam quidem scio mihi minime invideres consequar remanendo, nisi simul accesso fiat forte novi laboris. Quaeris quid igitur ita

causa sit, cur tardius literis tuis respondeam, tam amanter, tam benevole scriptis Dicam apertex sine circuitione. Scrupulus aliquis animo meo injectus erat, quod putarem posteriores literas minus cum illis, quae ad no-l bilissim ita uleionum missa eranlisio

SEARCH

MENU NAVIGATION