Gerardi Joan. Vossii et clarorum virorum ad eum epistolae, collectore Paulo Colomesio ecclesiae Anglicanae presbytero Londini nuper editae, nunc accuratissimae recusae; argumentis & indibus necessariis auctae. ... Quibus accessit dodecas epistolarum

발행: 1691년

분량: 1015페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

mittere nolui, ut cum ego juxta, ac uxor mea, brevitatem tuam culpare istemus; tu meum mihi exemplum odi res. Plurimum te salutat Conjux, quae male ex casu

aliquo valuit ante dies pauculos sed nullo Cum Hugieta prope in gratiam rediit. Liberi etiam plurimὁm jubent te tavere. vale aD sinis coii junctissime, de longe charissime.

Lugd. Batav.

cIo Inc xxviii. Tinuratus,

x. Kal. Octob.

G. I. vossius. XCIV.

Guil. Londinensi Episeopo.

O Multis nominibus felicem nuntium,

quem mihi Reverendissime in Christo Pater, ac Domine, literae tuae appo ranti Iterum me, imo ter x quater beatum, quem amore tuo & cura serio digneris, vir,

imo heros illa pietate, illis ingenii dotibus, illa doct cina, illa dignitate refulgens, Se ut

verbo dicam, verὰ Dei Opti Max. aemuluc. Nam ut magnitudinem praeter caetera ostendit,quod illustrem Mus legatum agis in Anglia vestra, ita non nisi eximiae est bonitatis, quod tanto tibi beneficio obstringas hominem tantillum, quodque magis mirandum, longo adeo dissitum intervallo. Equidem primum quantas possum,Deo gratias habeo, uti de Illustrissimo Comiti Dorcestrensi,

quorum opera Deus Sc Serenissimi Regis, de Illustriissimi Ducis animos tantopere mihi conciliarit. Tanti Mecaenatis fiducia innixus, non dubitavi in Angliam mittere carissimum pignus, Joannem meum, filiorum

natu maximum. Quem, ut potissimum , eligerem, non una ratione adductus sui.

Primum illud movit, quia hic ob aetatem

magis videretur nosse vitae suae modunia. Accelsit, quod valetudine uteretur aliquan- id firmiori, quam unus S alter eorum , qui

proximi forent. Praeterea illud speetavi, quod profiteretur se capi admodum S.The

logiae studio : nec alibi ejus cultum aequὰ capere optare,quam in florentissima Britaniania vestra. Denique grave videbatur, si juniorum aliquis primogenito praeserretur; imo is amor de cultus erga eum cst junio-tram, ut si id fieret, iniurios se fore ei arbitrentur. Jam circiter inennium est, quod publicas audire lectiones coepit. Ac cum

anate magis & magis HistorIae & philos phiae incubuit; imprimis Mathesi, de scientiae naturali, sub qua nunc etiam herbariam

notitiam comprehendo, uti & anatomicen,

in qua progrcsius fecit minime aspernandos. Ab istis animum appulit ad iuris sese entiam in qua lamBaccalaurei gradum consecutus, imo paucis mensibus posse Lice tiatus gradum adipisci, plerorumque prose serum judicium erat. Sed ubi intellexit de occasione hac continuandi in Anglia studia sua, planeque pertexendi, praeoptavit paulo Cursum retro legere, ac quod sibi in Philosophia Si aliis deesse animadverteret, id n

va cura stipplere: exinde autem velis remi

que contendere ad studium S. Theologiae,sis tamen, ut quod jam in Iuris scientia hausit, non ventis tradat, sed horis subcisivis adaugeat, modo ingenium, occasio, S res ferant. Saltem Canonicum jus haud multum a Theologia avocabit,quia quicquid illud boni habet, e Scripturarum fonte M S. S. Patrum rivis petitum est. Sed de isto videtimus suo tempore. Imb, non tam ego,quam

Collegii praescisti. Tuique etiam consilii res haec futura, Reverendissime Plaesul, ae Domine; cui ut commendatissimus sit filius

meus, usque adeo cxopto, ut effari id non

possim, ncc mihi Linguae si essent complures. Et tantam tamen rem neutiquam rogo

timide quati assum porrigerem Elepharito: sed magna cum spe consequendi, quod voveo te opto. Tanta mihi est fiducia eximiae, ac prope divinae hunaanitatis tuae. It que etsi non ignorem magnitudinem tuam, meque etiam pede meo didicerim metiti,taiamen nixus meritis tuis, & literis postremisi ausus sum filio polliceri paternum assectum tuum, sed conditione ea, qua Augustus suos commendabat, si merebitur. De sumptibus quos primo potissimum anno fieri opus erit, curae mihi res futura. Quin si satius id videatur, vel in antecessu solvam. Sin id necesse non est, collybo curabitur ne in cujus quam aere sim. Ad Thelas meas Theol gicas quod attinet, vellem earum editione abstinuissent Oxonienses. Ad gravius in men id mihi futurum, si negligenter secerint. Sin bona fide, Sc cum cura exemplar editum exprcsserint, feram, quando insectum nunc fieri id non possit, de ut spero more id fecerint, in publici boni, tum mei. Neceb minus alaborabo, ut nova prodeat edito,

202쪽

editio, in qua suppleam, quae nunc desunt.

re arbitror, ut primum lucem videam Controversiae de baptismo, una cum Hist ria rituum, quibus vcteres in sacramento uti solenti Pars ea a me jam prope adumbilicum perducta. Et nisi, ut simiarum catuli, ita me fallunt ingenii industriaeq; meae fictus, non infeliciter liactenus sub manu negotium hoc successit. Ad hujusmodi magis magisque claboranda, non mediocres mihi stimulos subdit, quod tu quoque, Reverendissime Domine, tantum de gravissimis remiseris negotiis, ut placido illo vultu tuo adspiceres imperfectum disputationum istarum opus. Adspiceres vero imo leg res quoque,& quid legeres dico quinetiam

laudares. Quod cum Cogito, tacite mihi gaudium circa cor gliscit, majoresque animos sumo, deinceps etiam ea scribendi, quae tantum Praesulem probaturum confidam . Simul etiam mihi cogitatio obvers ut illud agendi, ut omnos videant mihi ad referendas gratias voluntatem non defuisse, sed ficultatem. Scio, cium omnia egero, minime vel dimidiam meritorum tuorum partem expungam. Sed tamen hoc cisceero, ut quantopere tantum Priesulem colere -am, omnes inici ligant. Non est mei similium debita reponere praemia. Quod si leviter coner, humeri mox fatiscent. Attamen bene merentes laudare licuit, semperque licebit. Nam mortalibus laudes reddentur Deo immortali. Hanc devotam mentem, si scripta mea aetatem serent, omnis laudabit posteritas. Sin sed omen verbis absit)quod effugere coner animi ingrati, ingratum tam praeclare de me meisque merito nequaquam csse possit. Reverendissime in Christo Pater ac Domine, mei pariterque filii mei, Mccaenas Optime,supplex oro omnipotentem Deum,& benignum Patrem, ut quemadmodum hactenus fecit, ita porro etiam te spiritu suo aberii et, &qui tanto gaudio nostro valetudinis jam melioris initia largitus est, idem pristinam penitus restituat, & diutissime conservet, ad gloriam sui nominis,& bonum tum Ecclesiae tum etiam nostrunia.

. Nobilsimo Viro, Paulo Seriere.

Istias Mediomarrisum. Nobilissime & Conjunctissime Setieri,SI vales, cum tota familia, plurimum gaudeo: Ego, uxor, Λ octoni Liberi, Dei

gratia, valemus. Diuturnum iam utrinque

x. GL Octob. silentium fuit. Interim amor noster, non

periit, sed latuit. Unum doleo,quod silentium nostrum excesserit modum Pythagoricae sed ut post longum hyemis

rigorem, gratior est Zephyrus, de verna tempestas: Ita spero, post cessationem hanc, acceptiores erunt literae nostiae. Quomodo enim aliter censeam, cum aristissimo, cu indis lubili vinculo, junctus sis uxori meae: Et ego amicitiam, quae cum tam propinquo colitur, sanctam existimem λ Pudet quidem diuturnae adeo cessationis in scribetido: sed non tota haec nostra, verum magna ex parte temporum, culpa fuit, quibus hic viximus '

Et siquid peceatum hactenus, id crebriorib

deinceps literis compensabitur; non amet modo, scit etiam a Liberis meis, quos superstitiose propemodum amare soles: Nee illi minus jucundam tui memoriam servaruno. Non dubito,quin tibi quoque volupe sit futurum, arare nobiscum literarum ossicio, illum amicitiae campum. Ita crescet amor noster, qui aeternus esse debet. Nihil autem aeque nosse ex te aveo, quam an vivas, dc valeas, an supersit sanctillima Mater tua, Materiera nostra, an bene sit uxori sancti simae, quot liberis te auxerit, dc cuju sint aetatis, ac sexus, S quibus vocentur nCminibus, utrum adhuc apud Metenses agas, Mqua apud cos, vel alios, dignitate sis, si quae alia te, vel tuos spcctent. Quae si ex

te cognoro, etsi te semper amavi plurimium, non exiguus tamen tanto affectui cumulus accesserit. Jam sextus est annus, quodHistoriam Universalem, hoc est, tam acramis, quam externam, profiteor in Academia n stra. Huic muneri ante triennium, &ali

rum accessit. Nam Meursio nostro successi, in professione Linguae Graecae. Nec sine gloria, utramque professionem sustineo. Sane frequentimi modoceo auditorio, eoque nomine a Curatoribus Academiae amor, Mhoneste habeor. Qui nec abire in Angliam siverunt, cum in Academiam Cantabrigie ora

203쪽

giensem vocarer perhonorifice, ut in ea P liticen, de Historias profiterer. Nec solii viva voce Loiado, sed pariter scribendo, nomen producere, Mucque de publico mereri non cessb. Sanc ex quo a nobis abiisti, multa publici juris feci. Ex quibus commentatii nostri, de Historicis Latinis, ita grati

fuere Britanniae, ut serenissimus Rex, lammanu sua mihi promiserit Canonicatrum, Cantuariensem, simulatque ullus vacati . Quae munificentia tanti Regis co gratior est, quod hic, & ubivis terrarum, elus emolumentis, quae sane magna, frui licebit. Filiorum meorum jam quatuor, in studiis egregios secere progressus. Quorum natu maximus, intra paucos dies in A taliam abit, ut Cantabrigiae, ubi plurimos habeo amantes mei, uberiorem capiat in Enii cultum . Uxor, atque Liberi jubent mecum salvere , tum optimam Matrem tuam nam superstitem adhuc esse siperamus a tum lcistissimam Conjugem, Sc familiam universam. Vale, Cognato praestantissime,& nos ama, ut Blcs.

G. I. vos s.

XCVI. Hieronymo Reale. CLarissime metissimeque Bole, eunt

Cantabrigiam Joanne filio, nefas putavi, si eo absque meis ad te literis venire . Sane longe aliud jussit tuus erga me amor, quem ego non minori affectu remunero. Quanquam autem & antea te plurimi feci, ut debeo ; tamen literis ad metuis non parvus benevolentiae huia cumulus accellit .

Satis enim ex iis perspicio, etsi mihi adhuc videar inter cygnos anser strepere, multo tamen praeclarius te de me sentire. Qui error, uti vulgus non prenso, gnarus τύς εἰνα κ cους ' Ita scrid gaudeo, vespotius triumpho amicitia hominum doctorum. Eorum imprimis, qui in studiis sacris, novestis doctoribus sociarunt antiquos. Quos inter constans fama,te, vir doctissime, reponit, Scita reponit, ut inter paucos illos reserat,qui hac in re familiam ducunt. Ego quoque hanc Spartam pro viribus ornare studeo. Sed tamen amicorum postulato, cogor interdum ad ea relabi, quae humanitatis vel Eloquentiae studia . ciant. Itaque

preto jam subjeci Commentarios Institutionum Oratoriariim, sed longe auctior mestoresque quam lucem videre ante annos

viginti duos, atque iterum sexennio post. Similiter Commentarios meos de Historicis GCecis Latinisque, subsicivis horis, aveo,

cinendo, orno. Hoc animo veteres & n

vos lego, ut non modo ditare possim labores meos, sed etiam, meliora edoctus, propria ea dam vineta. Imo ut Apelles judicia omnium, post tabellam latitans observabaωι ita ego ubique sedulo operam do, ut intelligam, quae indoctissimis hominibus in striptis meis requirantur. Nec tamen selum limandis de corrigendis veteribus operam in- sumo, sed etiam nova pariurio: atque inter alia Commentarios de L. L. grande de erudita literatura opus. Nempe amicissimo Male, cessare non possim. Placet egregius Atheniensium mos, ubi, ut Valerii verbis utar, inenia ὀ latebris suis languore marcens. in forum perinde atque delinum protrahebatur, fiebatque ut facinorosae, ita erubescendae rei culpa. Fore spero, ut in st diis suis filius apud vos paternam aemuletur

industriam. Quod si fecerit, S: sibi optimὰ

consuluerit, de gaudio mihi futurus est Pr sciendi non alibi terrarum melior ei occasio esse possit, quam in tanta luce clarissimorum hominum. Qilanquam autem, quo in Col, legio potissimum victurus sit filius, necdum sciam, sed de eo demum statuet Reveren dissimus Episcopus Londinensis, o -ν , qui parentis ei loco se fore, qua humanitate

est, recepit: tamen cum omnino id Canta.

bripiae suturum sit, non possum non plurimum te rogare, ut pro amore tam propens, crgame, studio etiam tuo complectare filium meum. Qua ratione plurimum me trubi obstringes& dcvinei es. Scio quidem,vel tacente me, commendatum tibi sere, sed tamen orare id te literis meis malui, qui put rem iis aliquam commendationis a Monem fieri posse. Qiure iterum iterumque lrogo. Vicissim etiam omnia a me expecta ossicia, quae ab homine amicissimo possint siroficisci. Vale, & mutuo amare pcrgei ominem studiosissimum tui,quique te non miab mirabiliter amet, scd etiam colat de

observet.

x. Kal. octob. G. I. Vossus.

204쪽

Guillelmo Laud, Psopo Londinensi.

Reverenti in Christo Pater ac Domine.

ΙLlud Tartaro prosectum iacinus etiam ad Dres Lycei nostri pervolarat: sed aliquammultis diebus postquam priores literas

exarassem. Nec primum fidem inventinat, nisi apud paucos. In causa erat, tum quod nuncii ejus mirum in modum variarent,tum

quia toto ante trimestii publicae pacis hostes similia istis longe latinue sparsissenti Nunc enim Illustrissimus Ilax mensae assidens, nunc currui insidens, simili scelere sublatus serebatur; quae quia vana esse docuerata

eventus, eo sperabant boni tum quoque famam mentiri, et si,ut ingenue dicam,formidarem subinde, ne haec ab hominibus malis spargerentur, ut inde aliquis conciperet C sitationem verὰ ca patrandi, quae tali tum diffunderentur. Sed quocunque animo haec facta sint, nimis verum fuisse hunc rumorem docuit nos dies: maximὰ postquam jam filius in Zelandiam abierat, ubi hebdomadas aliquot ventos & commodamnavigationem expectare coactias fuit Quantum inde doloris perceperim, nullis literis testatum facere

possim. Non jam sufficiebam expediendis negotiis meis vel publicis vel privatis. Indignabar ereptum orbi illustrissimum ducem,

annis florentem, magni adeo ac praestantis animi, a quo expectarentur praeclara omnia, dignaque tabulis aeternitatis. Cogitabam quantum in eo amissiet Britannia,quantum illustris ejus familia , quantum tot boni: quantum&ego, quod tanto saepius in mentem veniebat, quanto apertiora erga me erant merita eius. Spem etiam muneris fecerant literae tuae: atque ex aliis etiam ei, gnoram, quam munificus csset, plane praeter mores de tempora lim. Sed quemadmodum ventis cessantibus mare detumescio: ita voluit Deus gaudii mei redundantia hoc infortunio residere. Interim sic quoq: Illustii,simi ducis merita erga me majora sunt, quam sperare unquam ausus fuissemis.

Nam quid mihi benescio e quo coopter in Canonicorrum illud nobile Collegium, vel honestius velesarius,vel ad bene merendum de Ecclesia & Republica literaria 'accommodatius esse possit 3 Quare dc nunc Illustrissimo Duci τῶ ocet gratias habeo, quas possum, de habebo dum vixero:

semper etiam operam dabo ut ne illustrissimi ejus nominis amantes, praecipia liberos, dc sanguine, assinitate, vel amicitia junctos, vel talis de me judicii, vel collatae dignitatis, possit poenitere. Animum autem

hunc meum eo ostendere modo conabor,

quo possum i imb quo illustres animae imprimis assici solent: nempe illo, qui ad aeternam laudem dc gloriam confert; quae optima maximaque omnium in hac vita semper judicavi. De assiichi valetudine tua mihi perace bum fuit cognoscere. Nam, si quis alius,issum, cui de res tuae secundae incredibilem adserant voluptatem, de adversa omnia maximum dolorem pariant. Et, si vir bonus esse velim,qua aliter assecuis esse possem e ga eum qui me illustiis adeo amoris significatione sis prosecutus,ac porro in clientelam tuam filium, carissimum meum pignus, recipias, ita ut uterque non alio, quam parentis loco, colere te debeamus ac venerari. Atque in hanc mentem plura dicerem, nisi vel proximis literis eam in tanta dignitata tantisq; meritis vidissem esse humanitatem tuam, eamque modestiam, ut laudanda facere, quis laudari in os malis. De Collegio quod scrupulum injicere posse videatur, gradus honoris filio collatus, sane doleo. d non dubito, quin pro sapientia tua fi cilὰ sis perspecturus, quid nunc facto poti

simMopus videatur. Cum voluptate autem in literis filii legi de eo potissimum i qui te velle, cum Clarissimo Orenno, viro non summa modo doctrina sed sin lati etiam hunianitate praedito, praeterea,quod non uno indicio cognovi, amantissimo meLThesium mearum syllogen aecepi, proqu. munere quo me mihi donas, gratias haseo summas. Nam mirum in modum deside rio tenebar, jam dudum videndi novam hanc editionem dissertationum nostrarum. Gaudeo typis satis venustis, & quod caput est, non inemendate, quantum adhuc cognoscere potui, prodiisse. Sed disputationes illas, quae pol tremum locum obtinent , nempe illas de virtutibus gentilium, deque peccato originali, & gratiae necessitate, satius fuerat omitti, cum in Historiae Pesagiali opere legantur, ed quidem emendatius paul. In controversia de Baptismo Johannic

205쪽

nis nitalem licuisset paulo apertius sententiam Exponere vetustatis. Sed ita tum videbatur , & ne sic quidem effugi satis ruinoi sensu, quibus non suis antiquitas sapio. Sane quod candide exposiverim veterum sum dicium de Pr destinationis controversia, Maliis, quae Pulagius Massiliciales movere,

id quidem, ut apud te dicam quod rescit,& nuissare cogor apud multosi majori mihi pretio stetit, quam sex nostratium flore-norum imillibus. Sed quod in terris dece sit, id Deus rependet in coelis. Ex iis, quae dc Josephi Vicecomitis opera tam amanter

mones, cum satis perspicio, quantopere me diligas, dc quam curae tibi si nomen meum. Verum plane consido me neutiquam post eum operam lusurum. Ita multabolia o servavi ei indicta. Et ubi concurrimus, brevius rem compitastar, quia elus Operam e cutere de manibus non est animus. Pleraque etiam digeram mellius, de auctoribus aliis firmabo. Sed de me nimis multa. Interim, qui haec promitto, necessitatem mihi impono hoc agendi, ut nec expectationem tallam. Neque de eo tam sollicitus sum quam doleo, quod labores mei spissius procedaneo,

quam vellem. Nimirum nunc publica au cant munia vel privata mea, vel etiam amicorum: nunc a status abstrahitiit Juvenum, qui ex variis adeo terris in Lyceum nostrum

contulere; nunc valetudo uxoris moratur

vel etiam mea, sane nudiustertius lumbagine infestatus sunt, quod malum neque nunc plane cessat, multum tamen rcinisit. Omnino, ut medici, de amici suadent, paulum deinceps corporis exercitio dare cogar, si diu de publico, de meis, utilis este velim. Spero hac etiam parte me Deo meo curae fore. A

diissime in Christo Patet ac Domine, Deum

oro, ut adlummam tuam prudentiam, doctrinam, dignitat cin summactiam a corporis vigore dc robote pristino, felicitas accedat : atque id imprimis, ut diutissimc Ecclesiis Britannicis praesis de prosis: deinde etiam mei filiique mei caulia, quorum utrumque ut in clientelam tuam recepisti, ita porro

amore atque cura paterna ut foveas malo-iem in modum rogo.

G. J. Vossius.

Guillelmo Bostvello,

S. P. O Janquam, generose vir, atque idem

amice amicissime, a corpore langueo, ab animo vetizo, ut illa Augusti voce utar. : tamen ea erga me sunt merita tua, is erga te amor meus, ut propemodum mihi piaculare

aliquid videatur, si tuorum quemquam sine meis ad te literis dimittam: Sed, O quanto optatius suisset, si, uti spem feceras, Lugdunum revisisses, atque ita mihi desideratissimo tui colloquio frui paulisper licuisseta rSed privatos, falcor,asscebis regni vestri negotii sthaberi aequum cst; imo plusquam aequisiimum. Libellos quos ante taciti uiri Gratius, homo Pontificius, Ecclesiae bono congessit, ad te mitto; spero munusculum non fore ingratum,quia fructu omnia potius uana prctio metiri didicisti. Multum tibiubeo, quod me donaris Clave Aricalyptica ejus viri, qui etsi nomon distinuitet, iamcnabunde prodit ingcnium, doctrinam, industriam. Iam decennium est, quod in Collegio eologico illustrium ordinum hunc

librum Auditoribus enarravi. Compluribus in locis ubi haerebam, nebulas mihi vir ille discussit. Atque utiliam mihi tam lympido & defaecato esse aut hio licuisset,ut non leorsim Capita, vci Capitum interdum partes considerare licuisset; sed quod in hoc argumento palmarium est, a Capite ad calcem, interpellante nemine, pensicularc omniaeotuissem. Interim ex iis qtiae tantopere

probamur, plane persuasum habeo, ident deii, judicium fieri oportere, de quibus 'noh- dum satis liqueret. Sed ista expendam

accuratius ubi incus cile magis C pCro.

Simul ctiam unius alterius egregii apud nqs viri judicium exquiram 5e persciit m t. Haec nunc paucis perscripsi. Sed, o Vix

praestantissime, quanto uberiores a me Lite ras accipies atque ego mihi item a te promitto ubi salvum ac sospitem advellisse in Britanniam vestram cognoro Quorsiiiii hoc a me dicatur, scio te intelligere. Nihil enim mihi magis volupe erit, quani a

commercium si literarium tectum inter-ctacri t. scio, quantopere mihi ea res esse

subsidio in studiis meis possit. Et, quod probe cognovi cum proxime adesses, fiet id te

206쪽

non invito: quid invito dico imo prope la que, ac a me fit, expctenti. Eo nunc fa-lcilius Epistolam abrumpam. Quanquam lnec plura si velim, possim, dum allidae ab aliis interpellor, dc quomodocunque quam nihil scribere malo. Quaeso, mi Bostocli

commenda me Illustrissimo Domino Legato, Comiti Catillensi, cujus ego affectum erga me Jam bis perspexi, quod homullum, hunc tanto sit honore dignatus. Nunquam mihi excidet beneficium hoc Hus Heloie. Cui nunc aliud optare non possum, quam ut rebus ex sententia consectis, laetus ac sospesse Resi serenissimo Britanniae suae sit stata. Quod idem tibi, generose Domine,exopto. evaletudo S: alia concesserint, literas exarabo etiam ad aliquos in Britannia amantes mei. Sed si id minus nunc erit, fiet intra dies paucos. Rogo ut me commendare digneris, ac simul filium, Reverendissimo D mino Episcopo Londinensi, Viro, cui plus uterque debeamus, quam dicere possimis. Quod de ipse antea expertus sum, & ex literis filii mei fatis didici. Quid de CL de

summis Theologis Wrenno, Belo, aliis diacam Ego vero non ausim a te potare, ut hoc oneris salutandi eos suscipias; alioqui de eximio Viro Seldeno non incerem, dc uno item alteroque alio. Sed de isto videro proximis Literis. Raptissime .

Tuus ex animo,

G. I. Vossius.

Gmningam. Vir Clarissime, & Conjunctissime,

Qui has tibi literas reddit, cum primum

in Academiam venit nostram, de meliore mihi nota commcndatus cst, a Theologis Bremensibus: Eoque uti nomine mihi gratus semper fuerit,ita non leve amori poniadus accessit, ubi non eruditionem modo, sed quod longe maJoris duco, pietatem etiam, Scsingularem modestiam perspexi. Parentem habuit egregium virum, D. Stresenem sui nunc, quam Episcopum dicere malunt) in Ecclesia principatus Αnhaltini. Qito in munere, is successorem habuit Clarissimum virum, Angelociatorem, eum, quem in Syno-

do Dordaeclitana, non minus ab eruditione, quam de facie nosse potuisti. ut ad 3uv nem hunc redeam. Is partim caritate ann nae, quae hic est, compulsus, partim fama praestantium Academiae vestrae virorum illectus, iter ad vos instituit: sed uta aeque aliud in votis habet,quam ut publicae studi

serum mensae parti ps esse possiti ut

consequi liceat, commendari a me tibi v luit, & Collegis tuis. Rogo igitur, ut huius voti sui particeps per vos fiat, vel si locus nondum vacet, saltem consilio)uvetis, ut ne diu admodum spe fluctuet in certa. Erit id mihi longe gratissimum; nec mihi modb, sed etiam summis viris, Scholae Bremensis Theologis, qui eum mihi, ut dixi, commendarunt. Neque dubito, quin iuvenis ipso semper grato animo sit conservaturus m moriam beneficii vestri. Pro doctissimo opere de Sabbatho quod tamen non ad mnium gustum fuit, ut nunc tempora sunt gratias quas multo ante debui,nunc demum ago. Plane mihi succenseo, quod ab tam

amico viro, tam praeclaro munere Ornatus,

nihil auribus do, non pauca me bona d cuit tardὰ adeo restribam quicquam . Nempe jam pend in naturam abiit consu tudo tarde rescribendi. Primum tantummodo in crastinum, aut perendinum diem icio, aut diem eum, quo Academico m re feriamur. Hoc non facile aliquis improbarit in eo, cui bis de die publice docendum. Sed dies unus, alter, fit hebdomas, hebdomas mens mensis trimestre: Nisi puderet icerem semestre, annus ultra: Imo quod quorundam literis nunquam respondeama zNon profecto contemptu cuiusquam, nedum praestantium virorum: sed quia non parsim omnibus, quae suscepi in humeros meos. Ad quae nunc accessit molestissimum Asse foris Academici munus, & nova lima Oratoriarum Institutionum,quibus jam praelum fervet. Haec eo pluribus scripsi, ut facilius ignoscas, quod nihil restripserim hactenus,cle negotio illo ἐρωτικω. Quamquam Malia sunt, quae tardiorem fruere. Primum

istud, quod illa quam me scis dicere, significasset statiatum sibi esse abnuere conditionem. Deinde hoc, quod ipse haererem ,

Si non magis ex compacto Teuto nes nostri, nec prudentioribus consiliis,rem curabunt

207쪽

curabunt publicam, tantam poterunt icta eorum adversum, cum Poctis dicam,Jovis alitem, quantum Chaonias, vcl si mavis, Tcutonicas dicunt, Aquila veniente colum. has. Sed omen absit. Neque plane de Teutonum rebus desperare possum; praesertim ob nonnulla, quae viri talium intelligentiores communicarunt mecum. Quod si optima sperare deinceps dctur, de Germaniae statu: Et quae poscitur, noluit viduis noctibus floridam perire aetatem, equidem non indecorum huncώμογέρονgs duxerim n strae familiae. Sed porro tum cogitandum erit, nequid liberis inde dispendii oriatuta: Hanc curabit nobiscum ille, qui nunc, ut scis, Britanniam petiit, ac mense proximo astuturus denuo putatur. Salutabis meo nomine plurimum conjugem, & liberoc; Imo Collegas tuos, imprimis D. Altingium,& D. Ghetarium. Uxor etiam salvere te jussit, & tuos

G. J. Vossius.

QDanieli Paraeo, S. P.

IS amor est noster, Praestantissime Paraee,

ut peccaturus mihi videar nisi quamprimum te facerem certiorem eorum,quae pertinent ad statum rerum mearum. Amtalo-damenses nostri decrevere scholam eri re illustremi ac me Historiarum ad profestionem Se Politices Vocarunt,nempe verbo ut dicam ut quod oneris hic sustineo, idem suscipere in Rep. sua velim. Quae eos Comsilia impulerint, longum esset iascriberet . Sed tamen facile cogitate possis, non nisi suavillimis de cautis tantos suinptus faccrevelle. Quippe ut de uno me dicam, si domum accenseam, stipendium futurum centenis aliquot supra ter mille florenos nostrates. Et amici praeterea pollicendo comino. dotum mihi meisque spem egregiam fecere. Illi quibus oculi dolent, quando literis 3e literatis bene est, hunc animum Amstet amensium in calumniam rapiunt. Mihi vero certissimum est, solo studiori im, & publici boni amore haec eos suscepisse, neque ego eorum postulato acq iiescerem, nisi viderem, sic melius posse me Reipub. literariae inservire. Quatuo im fuero animo de-

faecatiori, tanto pulchrius mereri licebit de studiis, docendo pariter, scribendoque, fomtasse de sic magis prodesse potero amicis

meis: quos inter te etiam, mihi Paraee, merito tuo cxpono. Utinam urbis eius exemplum imitentur Haerlemenses. Id fore quondam in ea republica opinio est. Quiniam serio de eo actum fuit. Quin Se Delphenses tale quid promittere videntur.Qtrae si accidunt, facilius deinceps ratio haberi poterit virorum praestantium. Nune enim id fieri nequit, quia functiones vacant nul lae. Sed de istis propediem scribam plurib', aut saltem post mentem. Tum enim Amiastelodamum ibo: Atque ebul venero, non desinam dispicere, ecquem fructum caper possis ex amicitia nostra. c eo minus idem hic, de Hagae facient amantes Paraeani nominis de nostri, scire tamen vellem quo maxime animus feratur, dc in quo vel me vel amicos alios, posse aliquid existumes. Si possiimus, volupe erit; sin minus, ast cium tamen testabimiar. Oratoriarum mearum exemplum recipies a vestratibus Bibliopolis. His enim uti Sc Denarium Meursi nostri, se daturum eas recepit typographi nostratis filius, qui nunc est Franco rei. Vale gregie vir, ac deinceps ctiam nos semper

mutuo amemuc.

IO. Is Pontano, S. P. VIt Clarissime, Iamdiu in quod de mul

tis iccum colloqui aveo. Prope semestre est, cum spem seceras Haga Lugdunum repet di Sc invisendi me. Exemplar Or toriarum decreveram offerre praesenti. Sed occupationes credo impedierunt, quominus secundo me accederes. gratularis mihi de professione apud Anastet amenses pergratum est. Intelligo ex amici , te crobro huc cxcurrere. Tanto mihi iucundius erit hic vivere, quia saepius una esse licebit, deque communibus literarum studiis confabulari tecum,quem multum quidem amo, sed nec minus aestimo, sanc non alterutro cuiquam lubens cessero. Quare simul. cpedem in uita hac posueris, via primum nos

208쪽

vises, vel si res tuae illud non sinunt, saltem in primis. AElnothum, quem peti cras, micto. Destinatum diu Oratoriarum exemplar dono tandem. Uti de denarium Pythagoriacum Meut sit nostri, qui eum mihi dicavio. Habet hoc commune amicus noster, cum

viris principibus de Rcbusp. quod pecuniam cudat, sane periculi nihil cit ne ei qui quam ob denarium cusum litem intelidata. in potius ei gratias agit Resp. literaria . Plura vellem, nisi vererer ei molestias esse , qui hasce perfert& scribentem expectata: lutem clarissimis Collcgis Bioncliorstio de

Doctissmo Viro, Francisco Iunio.

In Aulam Arundelianam. PLurimum me Tibi obstrinxisti, Optime, M Coniumstissime Astinis, quod

tantum laboris susceperis filii mei causa; ut e um deduceres ad cognatam Bulliam. Noque id tam gratum mihi est eo nomine, quod hoc Duce, M Comite, tutius potuerit conficere isthoc iter; quam quod tali dieb' aliquot monitore liuens, magna potuerit incrementa capere, & pietatis, &prudentiae, & doctrinae. Utinam hujusmodi illi

felicitas saepius obtingat. Vcrum quia novi, id non serre institutum vitae tuae, Cum vix magis tuus sis, quam ego meus: lalieni illud precibus consequi a te licebit, ut crebro cum literis tuis sui ossicii commoneas, scis enim quam proclivis sit adolescentia ad otium,&vitia. Sanὰ vero illud dico, eo me animo esse tranquilliori, quod illic talem amnem vel potius fratrem,hoc est,ut Grammatici dicere solent, fere alterum me habeam,qiii propcmodum sic amet liberos meos, quam si ex se nati sint. Praesentia Clarissi ini Pettaei multum me delectavit. Juvit pendere ab ore narrantis, tam multa pulchra, de praeclara de percgrinatione sua. Egregid meritus eth de Rep. Literaria, quod multd magis patebit, cum ea quae observavit, in publicum emiserit. Gratulor tibi quod, cum tanto ejus Mecaenate, Illultrissimo dico Comite Arundelio, vivere tibi contingat; cujus auspiciis, de sumptibus, hoe

iter susceptium eae Sed quod Pettaeus alebat, sperare se, te quoque iturum in Graeciam, id tale fuit, ut Lapides mihi loqui vid

retur. Eo magis, quia retulit mihi, ut saepius in carcerem,tanquam explorator fuerit coniectus; semel etiam nausi tum secerit. Cum hanc peregrinationem suadere tibi D. Pettaeus coeperit, velim ex diserto fiat infanti minus. Graecos ne tibi lustrandi veniat tam dira cupido: praesertim postquam maxime memorabilia iis e terris abstulit Pettaeus. Tun' spici legit ergo, hae aetate tantum capessas laboris tot te periculis exponas 3 Malim te ire ad Gallos, Italos, at l-gas ante omnes, ubi Nos viso, qui tanto tenemur desiderio Tui. Et facies id spero

propediem, fortasse tamen antea extare voles aliquod monumentum ingenii, dc diligentiae tuae. Nam partim ex lit cris tuis, partim filii, intelligo te moliri aliqua, de si tuaria arte, ac picturis veterum. Sane aliqui hoc Argumentum tractarunt. ut praeter Gauricum, Caesar Bulcngcrus, qui ante

biennium emisit in Galliis libros duos, depictura, de plallice statuaria. Nec dubito quin videris Ioannis Molani Lovaniensis Theologi libros de historia S. S Imaginum, depicturarum. Verum Schi S alii,quibus

argumentum hoc expositum fuit, non ex nguum tibi reliquerespici legium. Tanto ii pensius desidero ea videre, quibus non modo te illustiissimo Comiti, Literarum, de Litcratorum Patrono, Opt. Max. commendare possis, sed etiam Reip. toti literariae, Misculis futuris. Mi id, mi Assinis,praeter tempus, de benefacta, nihil est nostrum. Opes post obitum nostrum, alium atque alium Dominum nanciscentur; sed ingenii, SI industriae in lalimenta, non mutant dominum. Quare perge in praeclaro Instituto, do brevi nos bea foetu aliquo, qui parente suo dignus sit. De liberis meis nihil addo, praeter hoc unum, eos se mihi magis magisquc probare: quod tibi quoque jucundissim uni

csse cognitu scio. Haec raptim, atque s stinantius quam vellem: eo quod Joannes Brunaeus, cum Coniuge, ad me divertisset, nec illum diutius sine alloquio mei relinquendum putarem. Jussit ut te plurimum suo nomine salutarem. Sororis tuae Johannae res meliori loco, his proximis mensibus esse coeperunt: quo nomine, valde Ego da uxor gaudeamus. Non paulo nunc sermniori

209쪽

niori animo est, quam esse solet, Iuvit tua liberalitas, fixi imprimis quod quingentos

Vel amplius, ex negotiatione Americana percepit; spero eam, & universam Parentis rui familiam, Deo curae sor .

G. I. Vossius.

Reverendo Do Guillelmo Episcopo Londinensii.

Reverendissime in Christo Pater ae Domine,

Μ uplici me gaudio perfuderunt Iit

rar, decimo tali exaratae,ac mense eo paullo amplius post, redditae mihi una cum epistola filii mei, quae & ipsa Micro me gaudio implevit. Primiam enim non medi criter laetabar, quod viveret filius Cantabrigiae in collegio. Eo impensius laetabar,quod locus ei datus esset inter eos, qui aetate, d ctrina, honore, aliis antestarent: quae res&posset, & deberet, ardorem addere studiis ejus, &occasionem praebere ex tam pulchros alitio majora quotidie capiendi incrementa, pietatis, prudentiae, doctrinaequo. Maxima vero laetitia assciebar, quod haberct praesidem Collegii doctissimum Theol

gum Matthaeum Orennum, a quo amarime,le alicujus fieri scirem, ut ex voto meo non alteri filius meus melius certiusquc p tuerit committi. Ad tanta haec nunc illud

accessit, quod filius perscribit, se a serenissimo Sc beneficentissimo Rege Carolo cui

Deus prospera omnia, ac de annis etiam meis, siqui superfuerint, largiatur in eo honore elle affectum, ut deinceps sit accensendus sociis Collegii JEsit. Quod beneficium

quantum, imprimis oga hominem exterum, nisi intelligam, tum vere sucro lapic. At omne hoc post Deum ac RU , vel tui unius, vel imprimis saltem, Reverendissime Praesul ac Domine, affectui tuo ac curae debeo singulari. Magna, vel potius ingentia

erga me x meos priora erant metita tua o:

utcunque in ii quae Magnae Briranniae d. bcremus, multum aded sibi vindicaret illustrissimus o Buckingliamiae Dux, aeternum mihi animo, semone, ac scriptis celebrandus. Sed, sic quoque, ut dixi, magnopere cram obstrictus nomini

mo, qui, ut mittam caetera, tanti mihi herois gratiam conciliasscs. Nunc priora beneficia accumularc hoc novo voluisti. Hoc vere est patrem se praebere, & filio, de mihi. Quare cum Mncfacere non cesses,nec nobis cellandum est in gratiis agendis, de omnibus grati animi ossiciis spondendis, qualia quirudem a meae conditionis homine proficisci possint. Haec me alias etiam scribere commemini. Sed facile milii vcniam dabis, ut, quemadmodum idem facere pergis, ita idem ego scribam, olbi, sociassc aliis, sed in eandem sententiam: in quo recordor tamiliter se S. Sulpitio olim M. Tullium excusasse. Unum illud in litem tuis dolori erat, quod, cruris vitio, ne nunc quidem plane sis tuus: multum tamen gaudeo, res ita proc dere, ut sperare liceat, si non penitus recuperes vires antiquas, at illas saltem adept riam, quae ab iis proxime absint. Optime observam,quod cgo non dolo quidem,sta st dio tamen, non oblivione aliqua egeram, ut de nostris in Baronium animadversionibus, deque veteris Ecclesiae strenue tacerem in literis meis. Nempe non ignorabam, quae tua & aliorum virorum praestantium expectatio rei. Ego autem, ut aperte, quod res est, nunc dicam, auctoritate Illustrium Batavis ac I Zetarisiae procerum compulusus, partitiones mos oratorias iterum divulgavi : quae nunc in Scholis omnibus Holla dicis docentur. Sed quia in his brevior aliquamb suissena, operae multis videbatur, ut

etiam comentarios oratorios, grande opus, quod ante annos xxIII. atque iterum trie

nio post divulgaram, tanto post intervallo ad incudem revocarem : atque ita de rem praestarem Illustribus ordinibus nostris lon- se gratis limam: S magis etiam, quam feci sem antehac, scholarum mihi praefectos o stringercm: ad bene insimul mererer de multis qui aliis etiam in terris studium his

Oratorium colunt: ac si hoc quoque in censum venire meretur, eadem nonnihil hon ri consulerem, cum non mediocriter mea intersit, ut non tam multa quam optima, viacturaque posteris relinquam, bd si priamogenitorum cura nos plurimitin tan α nt, aequum mihi vidia, ut nunc pra bita mihi a proceribus nostris occalione optima, denuo in manus sumerem primum illum nostrum ingenii π I iζον -- Ω Mque operam darem, ut γα tant pectscalium,

210쪽

Maliger, Eubonus, atque alii summi visitum comprobaruiit, cadem nunc emendatius, & auctius,& felicita videant lucem a. Atque hoe quidem futurum est, summum, ni fallor, intra trimestre, aut circiter. ViXenim tertia pars superest cxcudenda Equidem mihi telam istam olim, ita postulante tunc muneris ratione, orsus fuissem, atque etiam ut tum vires ingenii ferinant , pe texuissem idem autem de L. Latinae commentariis dictum velim) nunquam prosecto ita nunc desipetem, ut levioribus potius illis, quam sacrorum meditationi, & antiquitati Ecclesiastica tempus impenderem. Et tamen sic quoque operam do, partim ut ncc illa me nunc detineant totum: partim ut iis, quam citissime licear, defungi, quo totus ma)oribus te melioribus vaccin. Α cepi his diebus ab iis, quibus res Britannicae non ignotae viderentur, adhuc metus esse aliquid, ne improvido quorundam Eeso. etiam in inclyto resno vestro, schismata inste oriatur, ob distensum aliquem doctissis morum hominum, in controversia de praedestinatione, de dogmatis annexis: pr ptereaque Hebant cliam pietatem ac IKudentiam tuam sesePallamenti postremi tempore occupasse, ut pestilenti adeb malo is lubribus de moderatis consiliis obviam iri posset: sed omnino pertinacius fuisse malum, quam ut distuli tum potuerit: eo Prasse minus,quia inter illos, qui Religionem, ut fieri solet, praetexerent, forent non pauci, qui alicnae inhiarent dignitati, ac rebus studerent novis. Non ego tam curiosus esse soleo, ut anxie inquiram in negotia publica regni vestri: sed tamen, nequid dissimulem, non leviter me ea res conturbavita.

Opto enim res Britanniae esse florentissimas, non tantum, quia de ipse quodamodo nunc

in Britannorum numerum transcriptus mihi videar favore vestro, sed vel maximὰ, quia salus Ecclesiae Re rmatae post Deum,

a Britanniae regno, de hisce terris dependeat. Itaque assidue Deum oro, ut bene dicere dignetur Soenissimo Regi, ac feli cem largiatur successum tuo, de aliorum tuismilium, sancto proposito; quod utroque, ut dici solet,pollice hie probatiat ab omnibus pacis&concordiae studioss. Sane, si non aliud quam humanas vires spectemus, arduam suscipiunt provinciam, qui in Religionis

dissidio sequestri eis. student. M. pluri-

mum, quod quodammodo edoctus sum malo etiam meo, praeda esse victoris solent. Sed tamen, ut spero, nondum sic iratus est Deus peccatis nostris, ut etiam apud vos passutus sit in nervum erumpere triste adeo dissidii malum. Cui omnes, si ipsis de se credimus, consultum volunt: sed utut pacem utrimque crepent, tamen remedia adferun

admodum disseria. Multi enim non aliam viam sciunt, quam ut iis, qui dissentimo, male mulctatis atque oppressiis,Regnum o tineant soli. Alii contra in omnibus, qui fundamentum Religionis retinent, longὰ praesciunt moderationem de animorum ocscientiarum: quam non desi erant posse o tineri, dummodo venerandae antiquitati, Mmagnis etiam viris, quos Deus serius nasci voluit, honos debitus constet. Utcunquet enim inter veteres de juniores, in aliquibus fortasse distensus aliquis appareat, tamen facile negotium componatur, dummodo abfuerint, hina quidem temere innovandi libido, inde autem amor dominii in conscientias alienas. Sed hoe non agnoscunt mucoelestem veritatem postponunt ambitioni suae: ac charitatem Christianam posthabent odio& malevolentiae propriae. Verum dum hi, quarumcunque tandem partium fuerint, disputare acute malunt, quam Christiane vivere, non quidem rapitur Saguntus, sed quiddam vincitur longe majus Ze excelle

lius Sagunto. Quippe fraterna dilectio, sine qua esse Christiani non possumus,animis Mdoctorum, depopuli expellitur; contra, Vires capit Regnum Antichristi. Tantb ni gis oro Deum, ut te, Reverendissime Domine, optimeque Mecaenas, deinceps etiam spiritu veritatis de constantiae firmet, ac longam tibi vitam de valetudinem prosperamis in hoc proposito largiatur, atque aliis quoque eam gratiam tribuat, qud praeclaris monitis ac consiliis tu is aures praebeant vacivas,

neque sua quaerant, sed quae sunt Cliti iti

G. I. Vossus.

xx. Junii.

Dilecte Fili,

Multum gaudeo te, hominem extetum, α ciun a nobis abires nihil ultra

SEARCH

MENU NAVIGATION