장음표시 사용
31쪽
Tu quoque, cum certus rerum tibi constitit ordo, Sollicitus circumspicies, silvamque parabiS bEx nihilo nihil excudas, licet usque labores Hoc Sophus , hoc Rhetor, concordi murmure clamant, Stasicrates animo vastam complectitur urbem, Quam sectus sermabit Athos, scalproque subactus. 3Pellaei faciem , majestatemque Tyranni Mons reserat e dextra magnam Rex Maximus urbem Sustineat: sed qui populis alimenta ministret Q , Nullus ager circum est: stant cautibus horrida nudis Omnia. Risit opus, quod mens insana parabat,
Cautus Alexander. Sic tu, nisi pabula circum , . Des operi, curaS animo moliris inanes. Sedulus ergo pares Silvam: sic nomine dicunt: Nec.sine delectu rerum . Vulgaria quidam Accumulant temere, qui, tamquam succina, vit Festucas, paleasque trahunt, pretiosa relinquunt. ν7. Haec ubi praestiteris, Silvamque paraveris aptam, Illius auspiciis moveas: hanc poplite curvo , Et prece sollicites , aliquid cum pangere tentas. Scribenti ante oculos numquam non adsit imago Virginis, ut credas praesentem audire Magi stram. Quin opus ad calcem postquam devenerit; olli . , Vectigal solvas: serat hoc Regina tributum . Si facis, obsequii veniet tibi maxima merces, Nec reseres tantum periturae Bondis honorem, Vel tibi plaudentis popularem murmuris auram , Sed Superum reseres plausus, ct Matris amores.
Heu mihi, quid studiis juvat impallescere, vitam Ouid
32쪽
Quid minuisse brevem Nisi merces ampla labori Sit Deus, ct Mater; studio lassamur inani. Este procul lauri, steriles procul ite camaenae. Noverat hoc scriptor , fama super aethera notus, Naturae interpres Q Κirher: in vertice b montis , Tiburis Herculeas qui despicit arduus arces, Virgineae Matri renovavit nobile templum, Collectis opibus, qua se inter cornua Cervi Eustachio quondam pendens de stipite Numen obiecit, jussitque sequi sua signa, nec ultra Ficto thura Jovi, sed vero adolere Tonanti. Fortunate senex, qui vel post funera, vivis
Matris ad obsequium: morientis nobile votum Hoc fuit, avulsum cor aperto δ pectore, templo Virginis aeterni ut pignus penderet amoris. Vota valent: habuit munus ter amabile Virgo. , Ante tamen calamum Matris suspendit ad aras
Divinae emeritum e quidquid scripsisset, eidem Rettulit acceptum: descripsit sanguine chartam Ipse suo , divae memorantem dona Parentis. Talibus exemplis, noscat studiosa juventus, Auspice qua paesit multum didicisse r Magistram Consule Divinam, puro sed pectore, Matrem. Si facis, b quanta ditescet Pallade pectust 88. Sunt ritus aliis alii. Calamo properante Concitus hic scribit: quod se prius obtulit ultro β νς '
Exarat, ex magno demum sumpturuS acervo, Quod magis arridet, lentus cum scripta retractat. Hunci ubi mens caluit, labor est retinere volantem.
33쪽
Dextra licet properet, mens est velocior: olli Se plura obiiciunt. liceat quam scribere: densat Consulas adeo mens irrequieta figuras, Ut vix agnoscat, cum scripta relegerit, Auctor. Ast alios lento videas incedere gressu, Nil math digestum fidis deponere chartis, Quod scripsere semel, numquam delere paratos. Tu facias utcumque libet: Sententia primas Fae tibi deposcat curas, animoque sagaci Quid dicas, mox qua dicas ratione Uoluta. Insistunt alii rebus, contemnere uoces Se jactant: alii tantum de voce laborant. Vocibus, ac rebus geminas tu divide curas. visi a seii. 9. Hic mihi, dicendi placeat quae sorma, requires. hendi aptan Fusius haec alias et breviter nunc accipe . Rebus is es. 'M Quas agitat servire stylum decet. Alta moventi Assurgat: si res tenujs tractanda; Prematur, Ne sese attollat fastu importunus inani. Aspicis ut varias adhibent spectacula scenas , Vicinum celsa qua surgit mole Theatrum
Nobilium Juvenum, G pomis qui nomina servως
Aurea regales imitatur scena triumphoS, Ast humilem poscit Comoedia: Fabula in una Diversae occurrunt facies: nunc silva virescit, Nunc mare se tumidum tollit, mox aula superbit. Sic tibi dicendi formam variare licebit. I ullius hanc servat legem: cum scribit amico; Temperat ipse sibi multum e majora secutus, Naturamque Deum , mundique arcana recludit . . Ossiciisque modum, numerosque imponit Honesto
34쪽
Majori sermone sonat. Toto impete Verrem Invadit: mox te Patriae, Catilina, minantem, Et scelus Antoni validia clamoribus urget. Nec Maro dissimilis : gracili contentus avena Pastorum memorat lusus et cum tradit agrestes Ruricolis leges; crescit, sic postulat ordo: Altior inde tubis canit arma, Virumque sonoris. Hic quoque non unus. Drances, S Turnus eodem Non sonat eloquio: diverso carmine Nisum Exhibet, S patriis Polyphemon montibus aequum. Talibus exemplis rebus servire docemur.
At neque se plausum indocti sectabere vulgi,
Immemor ut Latii veteris, malὶ turgidus ultro Ire veIis, ut grandescas. Sectare nitorem Oualis erat Romae, quondam melioribus annis, Augustus domitum postquam pacaverat orbem.
O pudori o saeclo quantum distamus ab illo , Cui candor simplex, & non fucata venustast Quis furor P ingenuam fumo corrumpere lucem Nunc vilis nitor est: sordes inuis credatZb amamus Io. Has ubi scribendi leges servaveris et alter
Exoritur graviorque labos, ut scripta retractans Ad trutinam longo revoces examine. Mentis Ut calor intepuit primus , quae nuper amabas , Oderis, & subitos forsan damnabis amores .
Sol maculas habet ipse suas, quas judice vitro ab Etruscus damnat Sapiens, trepidantibus astris. Ne tardus videare times ρ Lith scripseris illud, Quod benδ. Virgilius fingebat nobile carmen Ursino , ut perhibent, ritu et partum ille recentem
Solino Galileus de Galileis. Io
35쪽
Sollicitus lambens iterumque, iterumque fovebat. Unica lux fluxit, vastum dum conderet orbem Rerum opifex : molem ingentem cum sedulus ornat; Qui nos isse dies legimus, dum sidera Coelo, Dum flores campis disponit, & aequore pisces. Sic opus ipse tuum lentus formare memento. Fila lyrae qub plus fuerint distenta, resuItant Dulcius, intendunt sua per tormenta canorem. Plinius ut scelus animi formaret, adesse Fingebat coram, quasi jam recitaret, Amicos Emunctae naris e solers censura notabat Singula: Virgilius recitantem carmine iudex, Tullius orantem ficto terrore premebat. Euripides geminos versus vix cuderat: & iam Fuderat Alcestes centum, lentumque Ρoetam Damnabat, demensi Properatum ignobile carmen ViX natum periit; viget, aeternumque vigebit Arte laboratum. Dedit hanc natura creandis Foetibus eximiis legem, ut conamine longo Indigeant, crescantque diu ; vilissima rerum 41 Sponte sua veniant faciles emissa per auras.
De nimio II. Cum tamen emendas, nimium cohibere rigorem
zἱe - Est opus, ut limam tractet Prudentia. Quosdam
Vana superstitio prorsus tenet. Omnia damnant, Cum relegunt, nihil est, quod non expungere malint. Penelopes ritu quidquid fecere retexunt. Ut melilis scribas, nil tandem scribere, stultum est. Si nimis attenuas ferrum; non ensis acutus ἰ11. Nullus erit: miles pugnabis inermis in hostem. Seripta subi- Ia. Ast ubi scripta rigor prudens limaverit; unum,um ita e .. Id superest , veteris sunt subiicienda sodalis Judicio, fibras penitus qui noverit artis . Dum
36쪽
Dum patrius te fallit amor, librabit amicus
omnia, sincerus judex: transfiget acuto Degeneres obelo versus , ne durus in illos Saeviat auditor , non eXorabilis ultor.
Parcimus heu nimium) nobis, & dulcia mentis
Pignora crudeli nimium pietate fovemus. Non aliter Genitrix quodvis damnabile nati Excusat vitium. Sit frigidus ille: modestus Est Matri. Petulans fuerit; mirabitur acre Ingenium Pueri, factumque ad grandia dicet. Quin decus agnoscit deformi in corpore et lusco Dat plausum: Puer hic quondam metuendus in armis
Annibal alter erit. Dorso crescente gravatum Jurat Alexandrum fore. Sic tu crimina mentis Excusas, laudasque tuae. Si gesserit alter Censuram, securus abi. Desendere crimen
Quod notat ille, cave: magni sit Apollinis instar. omnia si laudat, si nil reprehendit Amicus: Si sapis hunc timeas. Sed te monitoribus asprum Forsitan ille timet. Dionysius arsit in iras Efferus, & fato vatem damnavit iniquo, Qui tragicos Regis versus damnaverat: illum Saxorum jussit sub mole perire Tyrannus. Non ita tu faxis e tibi qui non parcit, Amicum
Dilige, quo fieri melior sub Judice possis.
Censorem cur tardus adis Z Mihi vespere sero Cur affers, primo recitanda Poemata mane Fors tibi laudator, non judex quaeritur Z Ergo Quod juvat, hoc faciam: multum laudatus abibis, Non meliore quis enim nolentem damnet Amicum Ergo censorem fidum cito quaerer nec uni
Subiicias tua scripta velim, sed pluribus. Ille
37쪽
Gramaticus, uoces tantum eonsideret; alter Inspiciat numerum Rhetor, tranStata, figuras, Lumina: sed rerum prudens momenta volutet
Aut Sophus, aut senior jam summus in arte Magister. I 3. Scripta ille ostendit, postquam recitavit: Amicos hss., ibis. Consulit ad speciem. Laudum sibi gaudia captae Scilicet et at meritos reseret pro laude cachinnos. - ρ- Si sapis, id caveas , & cum recitaveris , umbris Commendes tua scripta, novem, pluresque Per annos. Aipice purpurea rubicundum luce lapillum. Hic Siculo donec latuit sub gurgite , vilis Alga fuit: patriis ubi primum emergit ab undis Coralium est: subito coepit clarescere, sumit Duritiem, gemmasque novo fulgore lacessit. At secus in scriptis: quae non vulgata placebaut, Ut lucem videre, suas amittere laudes . Paulatim incipiunt: vitium quod fugerat aures, Non potuit rigidos oculos latuisse legentum: Et quae gemma fuit, nunc est ignobile vitrum . I4 I . Nec te gloriolae titillet vana cupido,
' P. z facile tua scripta velis impressat quod ambis Non restres mihi crede decus. Neglecta jacebunt
.mi, 'ε tenebriS, tandem tineis data pabula, olivis Aut toga, vel piperi. Librum damnabit ineptum Bibliopola diu expositum : ludibria vulgi , Uenalis semper, sed nunquam venditus haeret. Tu honus interea miseris conatibus instas , Emptores operi dum queris: inania votat Quod superest unum chartax donabis ineptas, Si tamen invenias qui munus inutile curet.
Accir , rem narro veram. Sua nomina semae
Ut daret orator , populo quos dixerat olim
38쪽
Sermones praelo commist, ct ipse sodali ν - Ocyus impressos desert. Hic forte Draconem Nescio quem chartis Puerorum farcit in usus. Seilicet opportunus ades: nam pagina eo tum Destituebat opus, dixit: nec plura, Volumen
Arripit, implendoque jubet servire Draconi. Has retulit bonus ille suo pro codice laudes . Eoe dixisse sat est: habeo quae plurima possem
Dicere, sed, satyram videar ne scribere , parco. Talibus exemplis moderatius ire docemur. Experiare prius popularis murmura famae, Parte aliqua exponens operis, quod promere mens est.
Navita sic ventos oploraturus, aperto
Quid moveant pelago surgentia flamina, veli
Parte aliqua cautus tentat: si nouerit auras
Aspirare sibi, R facilem promittere cursum, Littoribus solvit patriis e sin forte minaces Delibat ventos , portu subsistit amico. Is. Si recitare cupis, quae scripseris, annuo; curam Sed res haud facilem poscit. Tenet actio Primas D. .Ioni, Palladis in Regno partes, tenet illa secundas, Illa omnes. Doctae quem mirabantur Athenae ' in sit. Orator mihi testis adest et cum pulpita primlim
Attigit, ut censum sando repararet avitum, Vulgares retulit risus , inconditus Actor. Ast ubi composito moderari corpora motu, Legibus & certis vocem versare, manusque Edoctus rediit, toto plaudente Theatro Excipitur: vix ipse novos, vix credit honores Attonitus, plausu nec sese agnoscit in illo.
Novi ego proh nimiuml quantum recitantibus obstet Vox rudis, aut gestus et quae diXeris omnia languent, C a Sinis
39쪽
40쪽
De Imitatione. SI quis Apollineae decus immortale Palaestrae
Admiratus amat, similisque cupidinae palmae Tangitur, huc adsit: Summi Genitrice Tonantis
Auspice, quae nostras Virgo regit una Camoenas, Dissicilem pueris imitandi tradimus artem. I. Parnassum metire oculis et juga docta subire Aspicies nullum, cui clarus in arte Magister Ignotum non monstret iter, sacrosque recessus. Hoc vidit natura parens , cum dumte nobis Ingenium dedit, atque imitari sponte paratum. Vivere vix infans coepit, jam distere gaudet. Quod videt assimilat: voces nutricis ab ore
Accipit, ac reddit: si voces illa Latinas Tradiderit, voces dabit Ocyus ille Latinas: Si Tuscas, Tusco similes sermone reponit. Ubere divulsus, fieri quod viderit usquam, Ille simul, studiis instans levioribus urget. AEdificare domos jam gestit, pingere, pugnas
Instruere, atque araS pueriles tollere Divis . . Ast ubi consilium, viresque accepit ab annis, Extemplo varias artes, imitamina tractat Naturae: fingit spirantia molliter aera, Et picta vivos imitatur imagine vultus. Musicus argutas volucres modulamine cantus