Ars bene scribendi studiosis rhetoricæ adolescentibus proposita olim in Collegio Romano a P. Rainerio Carsughio Societatis Jesu. Carmen didascalicum. Adduntur præterea nonnulla ejusdem Epigrammata

발행: 1709년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

48 Carmen Didascalisum

Cueis melior fervet circum praecordia sanguis, Attilis assurgant animis, & numine fausto Non pigeat, natas ad summa, attollere mentes. Forsitan antiquos vincent, nisi cedere malint: Quod si non vincant, vel contendisse decorum est. Instar erit Palmae, palmam voluisse mereri.

52쪽

LIBER QUARTUS.

Soli sinulei quaedam , ct m a. Juine age, seribendi postremo in carmine leges

Tradimus, ut noris, quae sit Iectissima fandi, Forma, quibus vitiis cures procul esse, vetustum Qud tibi concilies, nec mistum labe nitorem. 1. Sit labor hic primus scribenti, ut scripta receptas Ne violent Latii leges. Cui sermo latinus . Non constat, patrio potitis sermone loquatur. Quis furor est, lingua, quam non benὶ noveris, uti Nec te Romulidum credas tamen ore locutum, Silanthm voces expenderis: inspice vocum Structuram: teneas, qualem felicibus annis Illustres tenuere viri, meliora secuti. . Non tamen abstineas voces adhibere recentes Addictus nimium antiquis, aut nomina rerum Propria, quas genuit natura recentibus annis, Aut retegit nostris , priscis non cognita saeclis.

Sit docile ingenium, sed non servile: recusas Imposuisse novis rebus nova nomina P Christum Dicere, vel Petrum refugis Cicerone vel ipso Judice, vel Flacco id licuit, semperque licebit. Sedulus antiquum dicendi imitare nitorem, Quo sue nil scribas, post te quod vivere possit. Quae scribis recitata placent; num lecta placebunt Oculi, gestus, recitandi audacia, ct illud .

Loeutio sit lati a

53쪽

sit Lat In aetiam in iis qui superio. res discipli. nas traciat. qua ritum

fieri potest .

s o Carmen Didascalleum

Dicere quod nolo, faciles deceperit aures. At non decipies oculos mihi credo legentum rEt tibi , qui resonat plausus, cum voce peribit, Ut perit auditis moriens cum vocibus Echo. Quis pudor In Latio si legibus ipse latinis Vel rudis ignoras, i vel segnis negligis uti, iaNominis Italici, Dominaeque infamia Romae

Hoc Romae obiiciunt, tacito nec murmure, gentes Trans Alpes pomae, quod sit corrupta loquendi Forma vetus: Latium Latici nunc quaeris in ipso Nec tamen invenias . Vera haec infamia P Falsam

Non reor omnino, nec veram: exempla tenemus

Virtutum, vitiorum illustria: maxima Romae Omnia, nil parvum magna spectamus in Urbe . a. Seria sed tractas, S sacra, & grandia. Quid tum Grandia Graecorum Patres scripsere: sed illi Delestiint, par iterque docenti Chrysestomus auro, Gregoriusque fluunt. Venia indulgenda Latinis, i , Si minus excultis fuerint sermonibus usi, Horrida Barbaries cum lase insecerat Urbes Imperii occiduas, P ho, musisque fugatiS. At nunc Batharicas voces quae causa tenendi EBarbaries rediviva stholas cur inficit Ut sit Prodigium, si quis naturae arcana , probatis Vocibus exponat, vel summi effata Tonantis. Res indignar Loqui eun ipia scientia noscit At pugnas. Quid tum ξ Pugnare nitentibus. armis Non dicet ornatus pugnabat Caesare miles . Sub Ducer num sertis minus extitit Horret in armis, Et fulget; pulcher visu, pariterque timendus. Sic Plato facundus pugnat, se alter ab illo Pugnat Aristoteles, ambo fulgentibus armis ii

54쪽

Errorumque acies, vitiorumque agmina vincunt. I,

At Sophiae pugnis ut detur libera fandi Copia; cur Rhetor leges violare latini Audeat eloquii P Sit lex, ct norma loquendi. 3. Nec tantlim hoc Scriptor studeat:sententia primas goccupet ingenii curas: quid dicere malit a Magista Exquirat, mox qua dicat ratione laboret. Invenies plures, qui verba sonantia captent, Nempe meras vocum frondes, & inutile murmur.

AEgypti sacras quis non irriserit sedes Miraris quanta se tollunt mole P Sed intus Numina quae cernis Z Crocodilos , allia, caepas, Simiolos. Quoties dum vasta volumina versas, lNil videas unquam pulchrum, aut mirabile diini. Aspice castaneas, silvarum ignobile munus , i. Quot soliis natura tegit, quot pellibus armat ZHas ubi recludas, S non sine sanguine, quantum est Quod reperis, vel quale, vide. Sub cortice denso Verborum sic saepe latet, quod spernere possis.

Scribendi genus elutum vitare mementor

Dicendi quis enim fiuctus Z Quae gloriat Linguam

Murmure magniloquo, jactas te nosse latinam. Gratulor, assurgo admiror et tamen excute laudem

Hanc totam. Quid grande tenes P Quod scilicet unam Non nescix linguam: tibi si sententia desit, o . . Dignum aliquid scitu includens, contemneris . Insit Grande aliquid . dictis, ut, si sermone loquaris, Aut Ligure, aut Calabro et te possim audire libenter . Pol L dl. 4. Non tamen elutum credat, nec dixerit ultu. ....i. .. Scribendi genus antiquum, grave, grande, severum, Leata' va- Quodque argutiolas videatur spernere. Flores no guti. Hos P rL celebrant, fateor, mirantur, & optant,

andum de sententia . qua de vo. cibus.

55쪽

Quiqne senex vitiis onerant puerilibus annos. ':ii' Canitiemque sacram turpi levitate prosanant. Hi tantum ignorant, Fabio vos credite) quantum ti Decepti se scire putant. Superaddere sucum ri ai ct Cur juvat, atque leves nugas Z Ubi cauta senectus FO Purgarit mentem tibi si purgaverit unquam Te pudeat; sed sero, Tui. Dixisse negabis i. I alia, sed contra tua stabit pagina testis Q oo Quod si sorte plaeent, tibi quae placuere, recusast i lΤe juvenem damnare; Puer nunc esse probaris , Θ

Et centum Puer annorum quandoque suturus .i. c. o ictQuidni turpe putes falsos ambire colores, . . IUt veris careasi Vestes quas comicus Actor PInduit, indueresὸ Vitreo fulgore Coruscant , .i 3Usque adeo, ut.vincant gemmarum, aurique nitorem a Sed tamen hoc vitreo splendore recentior aetas se Gaudet, & argutum nisi quid produxeris ι odit . . , Novi equidem,doleoque;recens tamen,atque vetustum Hoc vitium est: fuit haec vulgo velana voluptas Semper, ut ad leviora ruat, graviora relinquat.

Te raris placuisse iuvet, tenuique popello i . MTurpe puta placuisse nimis . Cum diceretiolim .. όΙnclitus eloquio orator, sibi murmura vulgi , . , i 3 Plaudere ubi sensit, doluit, subitoque timore Perculsus, rogat ad stantem proph: Num quid ineptum

Excidit incauto, cano nec Rhetore dignum, iii r

. Quod meruit populi laudantis pessima laudem , ' . s. Sit tibi Virgilius ductor, qui pectore nugas

κὰ.mplum Exclusit docto, frustraque tumescere nescit . . . .,

Pi 'iu. '' M imus ingenio vates, & maximus idem Iudicio. Argutos flores , queis nobile carmen Spargeret, ignorasse putas P Contempsit, S ultro

56쪽

Reppulit indignans. Potuisset Trojus Heros oceano In Libyco, puppes agitantibus Austris, ῖ Dicere, quae Coelar tot post volventibus annis Dixit in Adriacor sed summus in arte Magister

Eneam volvit, naturae vocibus usum, . :

Dicere, quae, veris premitur eum fluctibus Heros, Fortis, & infelix, ficto haud sermone, profatur, Non quae declamat secura Rhetor in umbra, ... Pulchra quidem , speciosa, nimis tamen absona veris. 6. Naturam assimilant artes. Cur ego Poesis Dissona naturae, cur & pugnantia dicat Turgida cur nimium, vel portentosa loquatur, Sobrius , aut sanus nullus quae diceret unquam Hectoris extindri lacrymantem in funere Matrem Ut Polus exhibeat celeberrimus arte Tragoedus, Ipse sui cineres nati conclusit in urna , Quem Lachesis rapuit nuper florentibus annis. Sic venit in scenam tristis, verasque querelas Attulit, infelicem Hecubam quibus exhibete artem Ingenio natura suo smtilavit, S artis Plus habuit, cum nil habuit. Gratissimus error Decipit adstantes: nam cum simulare dolorem Creditur, indoluit verἡ: mendacia vera, Sinceros mirare dolose non rettulit unquam Majores caveae plausus clarissimus actor. Sic tibi confinites laudes sperare licebit, Si te naturae penitus sermaris ad usum. Si nimis ingenio tribuas, ditissima cudes Carmina, credo equidem, sed non & pulchra. Notavit Sic Helenam insulsi quondam Pictoris Apelles, Quam circumfuso pretiosam effinXerat auro , Formosam cum non potuisset reddere. .entes D 3 B r-

57쪽

Temperari. dum insteis

s Carmen Didascalisum

Barbaricae crebro fodicant sibi vulnere vuItum. Pro c*te restissa gemmas, aurumque reponunt, Et formae studio properant corrumpere Ermam. Tu quoque cum nimiis tua scripta coloribus ornaSς

Nativas amittis opes , verumque nitorem.

Finxit Alexandri Lysippus in aere figuram IHanc Nero crudelis stulto circumtegit auro.

Consilium demens et non auro hellica Regis Pectora. helligero sed sunt imitanda metallo . Sic pretium pretio simulacrum amisit, & ipso, Cum pravd super induitur, Prdescit ab auro . Sic quoque nonnulli divina Ρoemata sedant Virgilii. Herois faciem mirantur ab illo Arte laboratam tota: tamen insuper addunt Nescio quas dum bracteolas, maculasque nitentes; Corrumpunt summi decus admirabile Vatis, Ut si quis violas, & lilia pingeret auro. 7. Id fuge: vesanum prudens censura surorem Comprimat ingenii, ne proruat impete caeco, Naturae fines ultra, legesque Priorum. Sis, licet, argutus, sed non juveniliter audax.Corripuit Senecam Fabius, qubd mentis acumen Nescierit cohibere suae: selicior esset Sile, suo ingenio si scriberet, & tamen idem Judicio alterius sese committere mallet. Sed lihi lux animi tanta est, ut lumina passim

occurrant; moderare tamen: sint ordine certo

Sparsa; velut stellas tacita sub nocte micantes Explicat, at raro distinctas agmine, caelum. Adde, quod aethereo Titan cum splendet Olympo Astrorum non ille faces admittit: ab uno Sole dies fulget melius, quam sidere noctes Mul

58쪽

Multiplici niteant. Supplent tot sidera Pharbum,

Non tamen exaequant unum tot sidera Phaebum.

Sic etiam , quamvis arguta luce , minutis Irradies veluti stellis tua carmina ; lumen Virgilii nunquam, nunquam superabis Homeri. Nox eris, & reserent semper tua lumina noctem. Ut melius videas nimio sub lumine, stringes Partem oculi, lucem excludens: admiseris illam, Quae satis est. Animi similis moderatio lucem Temperet immodicam, melius qub scribere possis. Lumina delectant, & mentis acumina plausum Conciliant; magis ergo magis cumulata placebunt lassi sopi Gallina tibi fors excidit ρ Illam Nulla dies sterilem vidit, quin ederet ovum, Nulla dies fluxit: lucri succensus amore, Hanc magis ut Dominus tacundam redderet, auxitPabulat sed Gallina tumens, nimiaque sagini Pinguior, estoeta sensim nihil edidit alvo , Spem Domini vanam, solito plus pasta, fefellit. Fabellam audisti: caveas, ne fabula fias. Hoc igitur studeas, ne mollis forma loquendi Et juvenile decus tibi sit e sua gratia dictis Est etiam gravibus . Domino regique ferarum Horrida sit quamvis species, ac torva; Leonem, Si crinali auro, gemmisque nitentibus ornas , Desormas. Crine impexo, rictuque minaci Et placet, & terret: terror placet, horeor amatur. 8. Nec minus id vitium est , si forte poetica dicat orator. Vitium grave, sed commune, quod ipsos Dedeceat Pueros, lueret quandoque Magistris. Nec verbis contra utatur, sormaque loquendi Quae prosam sapiunt, qui scribit. carmina .. Certos

59쪽

s s Carmen Didastulistim

Artibus assignat inustus cum Pallade fines, ' Quos violare nefas. Artem mali cautus utramque Qui temerε miscet, nescire fatetur utramque.' ' s. Ne te transverium rapiat tam dira cupido, ιhbciuili.,' Ut sponte ObscuruS dodia caligine fias. loquendi. A tenebris famam captas, S lumina Uulgus lse i Indoctum stupeat, quae non intelligit; atqui Uel primo Musas novit de limine, ridet Scriptorem ignarum, qui se infelicibus umbris . occulit, ut lateant vitiatae crimina mentis. Cur, tu quae memoras, ego non intelligo Flaccum, Virgilium, Ciceronem, aliosque intelligo, quamvis Ardua magniloquo promant ex pectore. Crimen 'tErgo tuum est, qui te nec forte intelligis ipsum . in Interdum Auditor tenebras habet ipse, fatemur. Olli cum mentis caligent Iumina: dieit in Obscurum quidquid non percipit, in seiuS artis. L. Hoc suerat Vetulae vitium: graviore senecta ICaeca anus, & demens famulos accusat, & odit, Claudere quod properent media vel luce senestras. Ille autem surdus, veluti sermonis avaros Accusat comites: submissa voce locutos Conqueritur, vitiumque suum honus imputat illis. lIo Io. .sed quorsum leviora sequor Majora docebo.

Et multo Huc aurem Juvenis, totamque advertito mentem. l

ah iit. Sit pudor innocuus scribenti, Obscaena recusans , Dicere, prostituat ne quis castissima, Musas, . Numina, Virgineas & amantes lilia Musas. Maximus Orator patrias moderatus Athenas, Quod gerit inclusum calamo , hibit ipse venenum. Tu tibi mortiferos succos, aliisque propinas Obscaenus scriptolr: quae toXica continet anguiS - Non

60쪽

Non illi noceant; tu non medicabile virus In tua damna seves, omni angue nocentior anguis, Atque aliis auram lethalem pestifer amas. Obsessae fontes urbis ferus inficit hostis. Musarum rivos , tu libros inficis r undas i iInde venenatas totam diffundis in Urbem, Proditor ci Patriae, lascivi carminis auctor . At nisi libertas vati datur, atque facultas

Maxima, quid scribam Musis, S Apolline digna Ergo nihil scripsit Musis, S Apolline dignum ,

Judice te ι castus Divinae Aineidos auctω ρStatius ergo nihil, nihil & Lucanus Z Ab illis, Atque aliis centum poteras didicisse pudorem. O scelus Italiae t Castas coluere Latini Scriptores Musas, quamvis deceperat illos Vana superstitio; cur nos pudet esse pudieos , ' Quos pia relligio ritu meliore sacravit PVix ullum invenias, qui non moduletur Adonin , Et Venerem: miscere audent divina profanis, Nec tamen excusant crimen sic mista, sed augent . Allicit incautos species infida Puellos, Ut legere incipiant, mox cuncta evolvere pergunt . Parcite Romani juvenes, queis cura pudoris, Carminis Italici libros attingere: moreSInficiunt plerumque pios, obscoena popinant Mentibus, & vos ii studiis gravioribus arcent. Si tamen Etrusco modulari carmina metro

Est animus; Romae veteres evolvite vates. Mox ubi vos matura viroS Brmaverit aetaSs ...

Tunc legite Italicos: vanus vos decipit error, Si Tuscis operam Musis datis, ante Latinas. - Non

SEARCH

MENU NAVIGATION