Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

cius lauda,quo nemini tenearis lege Solonis: neue ila lud praeceptum Delphis cosecratum aureis literis negligere videaris,Ne quid nimis. Ioani vero Lamolae varo docto,& emendato,& vero ex Cuarini ludo lit ramo profecto discipulo,gratias ct ingetes habeo,propterea quod,insciente me ciuidem, Hermafroditum ad te miterit meum, measq; partes ultro sustinuerit. nam cum illum tibi ut exhiberem accingerer, praeu nil me vir diligentissimus. Postremd te magnopere oro,' obsecro,ut libellum,quem inter coenandum lusimus,recognoscas,emendes,& matb tornatum incudi reddas. nam si q ua ex parte displicuisse intellexero, quod reliqui fuerit,tibi coplacuisse non dubitauerim. Plura tecti agere animo insedebat, sed abs te inuitus avocor ad auditorium Iuriscosulti nostri.Illius autemve ful,qui inperant,tibi plenius explicabo,quos ut ex

epiliolis tuis colligo,non parua cum voluptate leges. Interea me amare perge,ego enitar ut amore tuo diagnus veniam. Vale decus nostrum. Bononia. Ocntonius Panhor. Guarino rura cla

rissimo. S. P. D. I E erat id solum uoluptati meae vir humanissime,ut& te, quem iamdudum unice diligo, - Ortem pariter, atq; selicem acciperem .idcli, vehementer auerem,ac crebro pervestigarem audi-rritu praesagus,2 quasi aruspex desiderii mei,Lud

202쪽

LIBER uicum nepotem ad me mittis, ct cum nepote literas tuas,tuas inquam:nam prae literis aliorum,pace ali rum,graues,ct iucundae sunt,ac meo quidem animo redolent musas ipsas .his itaq; te incolumem,ati animi tranquillum accepi,tum Principi,inna Iuliolo Me coenati tuo viris illustribus quam maxime gratu esse, reliquisq; Ferrariensibus valde, & tua pro dignitate cultum dc obseruatum .eo nuntio haud facile scripse rim qua topere sum oblectatus,& adfectus:sed tu pro firmo & incredibili meo in Guarinum amore id facile coniectabis scio:&aderat Ludovicus nepos, adole scens & ipse dulcis,' moratus, qui me non gestietem

modo,sed insanientem prae laetitia vidit: nam cum caeteris in rebus satis sortem,ac constantem animii praestare consueuerim,amor est qui me solum frangit,&eneruat.equidem possum inediam, in ualetudinem, paupertatem,inuidiam,& reliqua id genus ferre moderatc,amici laetam fortuna ferre non possum:immo cum mea ipse voluptate nihil mouear amici beatitate

non possum etia vehementer non commoueri: ut aliquid nescio quid mollius,aut certe flagratius in amicum diliga,quam in memet. hoc est,quod saepiuscule dico,amoris palma mihi iure ac merito deberi. liceat apud te loqui Magnifice mi Guarine, qui te cia tantudiligam,ut nec Pylades Oreste magis,aut Damon Pithiam .facis tu maxime ut amicitiae gloria excellam, tum squid erro,iae erratu quidem amico celandum puto,

203쪽

Q V ARTVS puto sed de hoc in te meo amore loquetur res ipsa aliquando simplicius effusiusq;. Nunc audi quo in loco

res & fortuna mea,quae ct tua est,sita est, nec coenam

menstrualem sed Deorum simul accubitu spondeas licebit.igitur ne altius in praesentia exordiar Philippi Mariae Angli Mediolanensium arriplissimi, atq; illustrissimi Principis,ac mei Cesaris gratiam vel intima

adsecutus silm:nec non Francisci Barbauariae Mecce natis mei,viri omnium, quos nostra artas fert, & humanissimi,& beneficentissimi,tum curialium,patrumc5scriptorum,stribarum,deniq; primorum fere omnium apud Ca larem hunc virorum ac procerum

idq; potissimum mihi felix,& fortunatu est, magnoruaclpectatissimoria hominum gratiam iniisse. nam &si salarium quom grande satis mihi cOseratur,hoc facultates arguit illud virtutes Tollibuisse enim viris primariis laus quidem illa praecipua, & aeterna est, sapientum amor non nisi virtutem complectitur. atquanquam in me virtus aut vis ingenii nulla,aulcerte minima est, Cesar tamen meus &Caesariani nostri,& Mecoenas ipse ita in virtutes flagrant, ita in musas incenduntur, id est in suam ipsorum gloriam, ut vel opinionem, quam de me meoq; ingenio, meisq, moribus habuerint, dilexerint, auxerint, honestauerint: ut siquidem ea in re tribuas . non meo quidem merito, quod nullum est, sed incredibili n

liri Aueusti benignitati ac liberalitati id tribuas

204쪽

LIBER oportebit Est hic vere alter Augustus mi Guarine,divi armorum industria inter mortales excellens ipse, excellentes quo ea in re summa assectione pros quitur, uet,& exornat: ita & literatos, ct bonarum artium studiosos pari charitate,indulgentiat copi ctitur,nec domi minus,quam militiae praestans me velim contempleris,ut omittam alios longe doctiores &eruditiores,quibus haec sua partim academia,partim curia redundat me inquam contempleris,que quanti

faciat audisti supra,& luculentius,& prolixius aliqua-do ab aliis cognosces :sed Dii nobis illum sospitent, superstitentq;.tu nunc partem mearum audis fortunarum ac status mam commoditates praeterea,honores praerogativas ab nepoto tuo accipies vivo sermone.

Illud pene exciderat,quod tu vel in primis admiraberis,quod neq; te rae,ne scriptioni,nisi quantum libeat,obstrictus sum salarium quom si cui soluitur, mihi percommode soluitur, & perlibenter. sunt S alia praeter haec aeque fortunata & voluptuosa, quae ab aliis honestius potes, si sciscitaueris, intelligere. Ego

quidem vereor,ne dum tibi morem gero, hoc est de mea sortuna te certiorem reddo,' epistolae, & continentiae modum excesserim:quanqua id feci non quidem ut glorier immerito mihi, sed ut diuini huius

Principis & Meccenatis mei naturam paucis deprehenderes,quam tu quom deamares, ac laudibus v beres sempiterius. Lamola vero tuae, meaessi dei,

205쪽

Q VART VS distiae saluus & laetus sit, aut si illud mauult, Graecus

euadat. Vale. Panhor. arino. V C. S. P. D. Citur expecto a te latiores illas, quibus mel cum verbosius,utq; di amicum decet,gratui laturus esciti ita illis expecto, ut coelcstem quasi quandam voluptatem.&laetitiam inauditam. nam scripsissem ad te prolixius,sed argumentum gratulationis intercipere nolui. Ludovicus tuus sortis ac liber est mecu est, hodie enim se recepit ex volpedo: mecti lectitat,& poetatur,suauis,humanus, comiS est,

ct vere Guarini nepos. ibi ad te propediem suspirat longo non visam tempore matrem,a quo reliqua accipies.Uale meum desiderium,& Ciliolo isti magno, ct illustri viro me iterum,atq; iterum gratum ac deditum facito. Vale. Geonius Tanfor . Guarino viro cla

rissimo. S. F. D.

Acobus hic literarum adlator adolescens , haud magna cti re, sed doctus & modestus, amicus meus ad te it,solum ut te inuisat a legentem audiat:tuo enim nomine & doctrina ia prudem adlectus usqr adeo est,ut nisi aliquado voti compos fiat,desiderio facile contabescat. Quare tu officiutuum feceris,& miles admodum gratum, si quod v

206쪽

LIBER hementissime cupit,laetanter impleueris . rem praetorea per honestam,nes factu difficilem attentabit, ei auxilium S consilium praestabis,quod bonis, ac pa peribus praestare consueuisti. Vale. 'ntonius Panhor. Notam inro clarifi

smo. S. P. II. Cio nihil esse, quod tanti facias, quam homi

num amicitiam,eorum praesertim,qui ct vir tute sunt praediti,& studiis Romanae eloquetia clari .id ita de te ratus,du maiora nequeo, si m db virorum gratia maius sit quicquam, quot semper potui huius generis homines, tot semper tibi aucupatus sum: in quibus vel maxime tua beneuolentia dignum existimaui Antonium Cremonam,haru adlatorem, virum meo iudicio doctum S iuauem,tuiq; ingenii in primis admiratorem .is nunc Roma,& te p titae quidem magis, Ut quem tantopere colit,ac cel brat, aliquando etiam inuisat,ac salutet: magna quamdam felicitatem arbitratus se inuenturum, si quando detur e coram exosculari,& vivas audiren reddere voces Quare te peto,& quonia quidem id vehementer volo,te etiam ait etiam oro,sine te utatur, ac fruatur quoad licet Antonius meus,vir quidem tersus,ac

simplex,nobisq; , atq; bis omnibus primoribus viris unice dilect us:sane te dignum iudicabis hominem ,si periculum feceris:alioqui mihi quoq; pergratum fa,

207쪽

α V A R T V S τ' icies,nec non debitum exolues si quos tibi concilio,humaniter exceperis .Quae autem ad meam attinent sortunam δε reliqua, accipies ab hoc tam eleganti tabeLlario, quo si quid in me lautum,& fortunatu esse i

telliges eo utere,atq; abutere arbitratu tuo,tuus enim

persto anima ipse,ut aiunt,& membris. Vale cum Lulco nostro Poeta illustri. Ex Lauda. Ponius Florentinus retonio Panhor. S. P. D. oannes Lamola adolescens,ut percepi,tum doctus,tum studiosus tui,attulit ad nos libellum epigrammatum tuorum, quem inscribis Hermafroditum,opus S iocosum, ct plenu voluptate. Hunc cum legisset primo vir clarissimus Antonius Luscus, multisq; verbis laudasset&ingeniti,&facilitate dicendi tuam,nam liber est suavissimus,misit deinde illii ad me legendum. delectatus sum mehercule varietate rertio elegantia versuum:smutq; admiratus sum res impudicas,ta venuste,tam copiose a te dici:atq; ita multa exprimi turpiuscula, ut non enarrari,sed agi videantur:ne ficta iocandi causa, ut existimo,sed acta existimari possint. Laudo igitur doctrinam tuam,iucuditatem carminis, iocosis sales: tibis gratias ago pro portiuncula mea, qui latinas musas,

qua ia in diu nimium dormierunt, a somno excitas. Procharitate tamen,qua omnibus debitores sumus,

unum est,quod te monere 2 debeo 2 volo: ut scilicet

208쪽

LIBER deinceps grauiora quaeda mediteris: haec enim,quae adhuc edidisti, vel aetati concedi possunt, vel licentiae iocandi. Ita& Uirgilius adolescens lusit in Priapea, et multi praeterea, qui post lasciuos verius seuerioribus vacaverunt. Ut enim Teretius noster refert haec aetas alia vitam affert,alios mores postulat. Itaq: tuu

est iam missam facere licentiam,s res serias describere, ne arguatur vita impura libelli obscoenitate. scis enim non licere ide nobis, qui Christiani sumus,quod Olim Poctis, qui Deum ignorabant. Sed fortaste sus Mineruam. Tu ipse hoc idem sentis, quod laudo, probos,&te ad maiora hortor. haec bono animo accipias rogo .ego enim tuus sum: tu Poggium ascribe tuis. Plura scripsissem si per otium licuistet: veru alias erimus longiores,si haec no displicuerint. Vale,& me, quando id mutuum tibi fieri intelliges,ama. Romae. iiii. Non. Aprilis. . latonius Tanhor. Totam Florentino. h. i

m C. S. N. D.

t Pistolae tuae,quae veterem sand & antiquum

I illum eloquentiae Romanae morem prae ca mea sententia exprimunt,ad me,ut ius- ieraS,perlatae sunt eas tametsi auctorem obticuisses,

JO te tamen pro singulari quadam elegantia pros

Η S animaduerterim. habent enim epiliolae tuae necio excelsum,suaue,acre,opulentii,graue, att

209쪽

α V ARTVS roea quidem insgniter,ut qui tuas illas esse dubitarit,auctorem quot praeter te non inueniat oportebit. oblectarunt me itaq; ' assecertit,cum ob alias causas,tum

vel maxime,quod opustulum meum tibi no iniucundum extitisse significas,nec non Antonii Lusci Poetae non obscuri iudicio laudatum,probatum I. qua quidem ex re mihi,atq; libello meo plurimum gratularillicet mihi, quia locupletissimos hos mihi laudatores compererim, qui pro sua ipsorum singulari eloquentia queant ex fumo fulgorem exhibere atq; ipsum, si modo velint, Terstem vel queuis alium abiectissimae conditionis virum illustri laude perspicuum reddere: libello, quia in doctissimorum hominum manus tandem peruenerit, quos certus equidem eram minime

reprehensuros lasciuiam eius: quippe cum plurimos norint viros doctos,graues, sanctos, ct graecos,& nostros talia scriptitasse, atqa inter manus adhuc versari Catullum, Albium Tibullum, Propertium, Iunium Iuvenalem,M. Valerium Martialem, S prius P. Virgilium,P.Nasonem, Poetas egregios, dilatinos, qui plerunq; verba adeo nuda proferunt, & dictu foeda, ut haud sciam,scena ne magis, an lunaiaari digna videantur.Ego quidem vir humanissime tot summos

Oratores,tot summOS viros memoriae proditu com

perio se se hoc generis studio & oblectasse,& exercuisse,ut ignorem medius fidius qui se potius non oblectarint,quam qui se oblectarint.nam ipsum Philoso-

210쪽

LIBER phorum principem Platonem non quidem Christianum hominem,sed qui Deum no ignorauerit, immo vnum Deum seruauerit, caeteros verb A ngelos, vel Daemones dixerit,constat versus, ct ciuidem petulantes fecisse in Astera,in Alexim, in Phaedrum pueros:item & de Dione Siracusano, & generaliter ver sus eius 115 nisi molles & amatorios extitisse, c quibus hos tantum hoc loco commemorem, quavis aliquantd licentius,ut ait Gellius, liberius in ex graeco in latinum conuersos.tu Platonem lepicrusmum Poctam audi,audi inquam Platonem Poetam lepidissimum. Dum semiesco,suauio, Meum puellum suavior, ' Dulcems florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima aegra & saucia Currit mini ad labia, Rictumq; oris peruium, Et labra pueri mollia Rimata,itineri transitum Ut transiliret nititur:

Tum si morat quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset,& me linqueret,

Et mira prorsum res foret, - Vt ad me essem mortuus,

SEARCH

MENU NAVIGATION