장음표시 사용
181쪽
TERTIVS aut ingratitudine accidit sed mensariorum Mediolanensium,quibus mandaui iam dudum uti gemmae illae proser iberentur, deq; pretio fieret satis Cathalano meo:item aliam quandam pecuniam quam tenebant meam,tibi ut traderent iusi:id si nec ne tandem dissolutum ignoro,& a te certior fieri concupisco. Interim Panhormitam tuum amato,a quo redamaris in mirum modum.Dionisum audio Roma discessse virli aureum,& de me bene merentem: si felix ubicunqst. Tu vale .Ex Lauda. sttonius Panhor. Marcolino Barba. uario. S. N D. X literis nuper ad Mercurium tuis, quanquam ex tempore, ac raptim editis licuit tamen animaduertere & ingenium tuum ad eloquentiam natum,ct quod magnifacio,modestiam animi singularem. nam cum sis natura dulcis,& se uis,nec minus planc doctus & eruditus, mauis more Socratico esse,quam videri,ac praedicare te unum scire,nihil scire.Praeclare medius fidius,ati hac temporis licetia ideo mirabilius,ati laudabilius, quod cum omnes pene dixerim elingues smus, Cicerones&Virgilios apparere contendimus:adeo quidem omnia referuntur ad ostentationem,ad veram animi s pientia nihil. Furata sunt omnia,accersia, temeraria, atq; adeo ardua audemus,ut iam Dii superi coelo r
182쪽
sormident. Tu cotra,nihil mehercle blandior,solus sere intra te gaudes,& est intra te sanc ut gaudeas,ne vanam aliunde adsciscas voluptatem. est inquam in te Deus ille Socraticus,id est vera virtus,veraq; sapientia : nec in te solii effulget illustre illud Barbauariorugenus, sed etiam maiorum tuorum mores,aurei quidem illi,& liberales in te efforescunt,videnturq; pra seserre quandam laudis spem certam,& haeredita ia: . sed de hoc alias accuratius,prolixiusq;. Tibi mitto epistolam quandam Gaudentii mei versibus ad me pro-Xime exaratam, meo quidem. animo elegantem,& tedisna: redolent in ea omnia antiquitate, ' ut auctoriple Romanus est sic ' hoc: S quiaequid ab eo quotidie emanat, quandam spirat sapitq; Romanitate. omnia sunt in eo tersa,luculenta,omnia crebra,& sonora.' eam perlegas te oro, tametsi vel inuitu te trahet scio eam aestimes,& si quid est,quod in ea te fortassis oblectet, quod spero fore,id ingenue,& sincere, ut caetera; pronunties. qui mihi enim in hac re per amicitia for-rasse non credunt,tibi pro tuo graui,& seuero iudicio adsentiant oportebit.Equidem nolim illi amorem,&ossicium meum obesse, virum s doctum mea causa sua laude fraudari. Vale. - ut . Danhor. lndreae Theologo. S. P. D.
N Ellem pluribus, sed de uia sellus, pluribus te cum agere non possum. Veni, sortuna tibi: TZ parta est honorificetissima,& satis utilis, etia
183쪽
T E R T I v spraeter lecturam, quam tibi facile impetrabimus. Et tu putabas me fortassis oblitum tui:at cgo feci ut crearere studii,ut vulgo loquar,Cacellarius .honor ut nosti summus, S utilitas magna.tu Viam uora,teq; confer ad Stratellae oppidum,ubi pestilentia fugiens ago in praesentiarum. Vale. Cretonius Panhor. Marcello uiroselemi: didi mo. S. P. D.
Iceat assari te Marcelle hisdem carminibus, quibus assatur Fuscum Pocta quidam non illepidus. Siquid Marce vacas adhuc amari, - , Nam sunt hinc tibi, sunt&hinc amici, Vnum si superest locum rogamus, tu Ne me,quod tibi sum nouus,recuses,
. Omnes hoc veteres tui fuere, .
Tu tantum insp ice qui nouus paratur, An possit fieri vetus sodalis. Qubd si id postulando cuipiam sorsan importunus, atq; insolens visus fuero, magnum profecto munus arnicitiae, tuae praesertim est, id egregiae atq; exiri aevirtuti,& probitati tuae potius imputet: quippe quae facit ut qui te nunquam viderint, te & diligant, si admirentur, & abs te diligi magnopere concupiscant : idq; si acciderit, se se tali beneuolentia
184쪽
LIBER fortunatos existiment,di recte quide amari enim spectatis,& maximis viris,id non vltima hominis laudem esse maiores tradiderunt. quo fit,ut tu quoq; proinde quia diuino nostro Principi mirifice places,clarissimum argumentum exhibeas humanitatis ali modestiae. Virtute quide ac probitate praediti homines
natura malos ex norrent,& haud secus atq; venenum euitant: contra aute,bonos, ac puros toto pectore amplexantur,iisq; tantummodo oblectantur: in quibus imaginem quandam & similitudinem sui cernere videantur.Itaq; mea quidem sententia non potest non tersus,' non emendatus esse, qui magnis viris,& omnatissimis collibuerit.quamobrem non absurdcsortasse id fecerit,si quis tuam gratia inire studuerit, velut locupletissimum testem quaerens,a quo virtus,si quast illuliretur sua .sed ut ipse finem faciam,tes non abducam amplius ab honestissimis officiis tuis, ardeo &quidem cupiditate incredibili abs te amari, & in tuis
vel minimis familiaribus adscribi: quod s pro tua illa
benignitate,qua inter mortales excellis,a te exorau ro,vitam Deorum immortalium adeptum me esse
crediderim:illudq; poeta nostri ad te saepius decantabo, Tu das epulis accumbere Diuum: haec hactenus. Cambius noster vir amplissimus quaeda, quae ad me pertinent,vivo sermone tecti aget:qua in re si tuo midio,tuaq; diligetia uti velis,nihil addubitamus voti nostri,desideriis compotes fieri. ex quo vel ad glebam
185쪽
vsi me obligabis,nec non musulas meas tibi perpetuum constitues debitrices:quae s tua opera otiti nanciscatur,una cum Canare nostro ad coelum, ni salior, Iaudibus esserere: pergratae enim musulae sunt,st beneficia perire non sinunt. Vale. O M. Panhor. GaudentioS . D. Ram ct ipse de te vehemeter anxius,hoc maXimc rure ages, ubi innumerabilibus ferme incommoditatibus, atq; molestiis deiectus, ac prope confectus sum,cum tuis interim epistolis, ideli suavitate incredibili recreatus, atq; restitutus sum: quibus haud scio an sortunatius sortasse aliquid, sed nihil certe lucudius,aut opportunius mihi in hoc praelertim loco potuisset accidere: quodq; me erigeret promptius,atq; redimeret ab his e turbationibus,oppugnationibusq; rusticanis. Audi quid hoc est, te ocsecro,paucis absoluam .Est hoc in loco pro domicilio
mihi casa quaedam, quam rectius haram porcariam
appellarim,atra,atq; adeo obscura,vi ne noctuae quidem,aut cuculi inhabitent:fuligine,rubigine,araneis, squalore obsta,ac mucida, tibicine circumquam fulta,& ruinam minitans,atq; mortem .hanc interdiu ac noctu perpetuo circum excubant fastidiosae freminae linu tundentes,& nescias an rudeles potius, quam ridentes,' latrantes magis,quam cantantes:sed quicquid id est certe molestum, at p perpetuu est: prope
186쪽
' LIBER aeutem area messes terit non sine crepitu, urepituq Hinc igitur ut vides obtusus illinc oppressus, ac propemodum oppugnatus sum a porcis, pullis gallinaceis, anseribus. asinis,bobus:circumuallar ut me plaustris.& claustris, merdis liquidioribus,' alto luto esse cerunt ψ,ut me domi continue retinerem, nec pedem proferre auderem etiam caligatus: neq; domi tutusium,nam praeterquam quod perbrevis illa est, ' furno mactis,quam domui Diralis, & qualiscunq; etiam ruinoia,excursione ricum,ct acerba,& perpetua inter se praelia, di tumultus, me territant,& in primis infestat. Iam vero,ut Codrus ille satyricus diceret, Et diuina opicis roserunt carmina mures roserunt vestes, roserunt calceos, leas,bracas,roserunt denti palpebras Ergotelis, S Palatioli os, dc aures. Hiccine me
poetari putas hiccine plailosophari' Quid dicam praetcrea'aut quid non dicam de culicibus,pulicibus, muscis,crabronibus,sucis,& his,' lexcetis aliis crucibus, quibus hic exedor, exenteror,mactor Z quae omnia in praesentiarum praetereo, ut ad te veniam. Tu quidem sine aruspex,& mearum quas conscius aerumnarum amice pariter, ct humaniter effecisti literas ad me dado pervenustas quidem,ac meis hisce infortuniis unicum profecto remedium.Scribis ut in scribendo eam gloriam adepturus sis,quam adhuc iuuenum adsecutus est nemo:prouocas adolescens senes, prouocas,&vincis, ingenio,& natura felix,doctrina eruditissimus,
187쪽
oratione adeo dulcis S suauis, ut quae ipse componis, efficere ac complere apes floribus, ct innectere videantur : sed de te apud te non dicam ulterius. De profectione autem tua sc sentio, ut siquidem a summo Pontifico accersius es, eas, nihil te moror: dignitas enim tua simul & utilitas me licet deseriatum,proq; tua absentia semianimem eriget ait exuscitabit scio : sia vero intemperata quadam propinquorum tuorum beneuolentia euocaris, itaq; in rem minus certam profecturus es, ne decedas te hortor, atq; rogo,ne illorum mollities te infirmet, deq; gradu deiiciat, ut dicitur. Praeterea illuc accessurus es, Vnde omnes exeunt, fugiuntq; propter famem, bellum ciuile, & pestilentiam: ut beati quodammodo habeantur,s quibus illinc se recipere potestas aut δε- cultas data est. est nimirum tibi hic gentium tenue salarium, tuas doctrina ac meritis non satis dignum: id fateor,verum illud meminisse praestabit, quid Turpilius Limpia eleganter ait,Profecto ut quisl minimo contentus fuit,ita fortunatam vitam vixit maxime, ut Philosophi nunc isti, quibus quiduis sat est. Rudd si grandiore tibi pecuniam expetiscis, erit tibi publica Ticini lectura,& de meo salario tibi quatumuis impartias,tuoq; superadiicias volo, spontio, recipio, atq; adeo omnia quae mea sunt, tibi habeas comunia,& utaris,& fruaris.Postremo eum librum, quem
188쪽
LIBER de voluptate nuper edidisti, videre ardeo cupidit te increὸibili, eo magis quod de dolore scribere mihi cordi est. Opus id igitur quam maturrimc ad
me mittas te oro,& obtestor: aut si vacat, ipst me visens adferas tecum optatissime mi Gaudenti. Vale literarum spes , & Bosso Pontifici, & Bossolo tuo meo nomine salutem plurimam impartias . Ex Stratella.
189쪽
sttonius Nanhor. Dominico Ferussino viro humani o. S. S. D. Uonam usq; tandem te moraturi sumus,an usq; dum tui desiderio tabescamus te quidem in die ex die iam dudum expectamuS, neque adhuc ista illucescit dies, neq; Vsquam appares. QSod &si me sortasse aequius ferre,Vt virum decet,arbitraris,an ignoras mulieres esse, & morae,& amoris omnino impatientes t cum dico muli res.sororias tuas interpretare, quae, ut tuae salutis tenerrimae funt,ita te efflictim amant,ita tuum huc aduentum vel praecipue optant,etiam supplicationibus, ct votis.pararunt tibi sexcentas delitias, quae non modo te febribus debilitatum in pristinam valetudinem restituere queant,sed etia Lazarum a mortuis suscitare. cultae tibi sunt pulcherrimae quaeq; Ticinenses nymphae, ad harmonia tibi instrumenta omnia adornata,simul S temperata, purgata pauimenta, aulaeis
190쪽
tecti parietes,floribus,sertis,& suaulbus herbis ridet, ac redolent omnia, teq, ad voluptatem quasi ex ' scere videntur. Vinum praeterea non praeteribo, tum Chium, tum Cretense, tum Ultrinasseum: quae tibi quanquam parata sordeant, ac floccifiant, fe- . brientibus enim vina non sapiunt, tamen laetitiae, ac
voluptatis condimentum eli Bacchus , poteritq; si non te , tuum saltem sodalem huc facili pellicere. Tibi vero, si aqvula per haec tempora magis placet, ubi illa vel gustu luauiorem, vel vise iucuncisarem, vel tactu leuiorem inuenias, quam in Ticini fluento , quam in pomario Principis , quod Ba chum vocant Z ubi praeter limpidissimos rivulos prata extant perpetuό viridantia, luci amoenissimi, arbores, ac fructus cuiusuis generis, auicularum perpetui cantus, piscinae, cuniculinae, atque hinc lepores obambulant, hinc damae pascuntur, hinc cerui ob amorem praeliantur: atque haec omnia hic tam' Varia, tam multa, tam amoena, ut nuspiam in t to orbe terrarum aut varia magis, aut plura, aut
iucundiora esse dicantur. Quid urbem loquar, quid pontem , quid palatia , quid' viarum strata, quid arcem praestantissimam Z quae, quanquam tibi
neque emenda , neque incolenda diu sunt, tamen quia praecla ra, ct magnifica sunt, poterunt ad pa cos dies oculos pascere , ac recuperandae valet