장음표시 사용
191쪽
sei. Quod autem Plato in legibus suis instituit M , ut pater moriens unum aliquem e filiis quem vellet heredem scriberet, reliquos vel adopiandos foras daret, vel idonea supellectile instructos in coIoniam aliquam dimitteret, quominus et Lycurgo tribuamus, prohibet illius aetatis simplicitas, undo omnis in testamentis faciendis licentia procul habenda est; quae quum vel Athenis ante Solonem inaudita suisse ira datur sit , institui certe Spartae a Lyeurgo omnino non potuit. Adoptionum nita causa est, quo mox redibimus; sed ne ad colonias quidem confugere Lycurgo Deile licuit, qui cives suos ab
omni exterarum natiotium commercio arcuisset; nec quae postea
Spartanorum sub auspiciis coloniae deductae sunt, multos Doricae si irpis homines continuisse videntur M . Domi vero ne quenquarti Spartanorum vel certis reditibus vel suo aliquo lecto caruisse ambit remur, vel illud vetat, quod omnes cives Summa tum severitat matrimonia inire adactos, coelibes ignominjosissima tractatione castigatos essetai constat, id quod in inaiora tuu in institutis longe secus est, omniumque iniquissimum ineptissimumque fuisset, si tot cives ipsa lege patrimonio exclusi sibi solis Dalernaeque munificentiae
192쪽
relinquerentur; nec si alieno in arbitrio minorum natu victus p situs erat, suo capite Iuere poterant, si sorte fratris culpa patrimonii reditus imminuti vel dilapidati essent; quod si ipsius rei publicae
communicatio a syssitiorum Communione pendebat, ut in superiore dissertatione comprobavimus, omnes cives habere necesse erat, unde syssilia conferrent et nisi eo usque procedere libet, ut civitatis quoque jura maximos lantum natu inter fratres exercuisse dicamus, quod
licet et ipsum fuerint qui defenderent, omni tamen antiqui talis auctoritate destituitur .7 . Nihil igitur restat nisi id quod Heynio
quoque dudum veri simillimum visum est.. , ut totam unius Patris progetitem eommuni habitatione et contubernio una vixisse ceuSeamus, . quod eo tacilius fieri poterat, quod mares omnes constat Lacedaemone toto die in Publico versatos esse, mulieres solas cum teneris insantibus domi degisse; a mulieribus autem ne quid turbarum metuamus. quae sane Spartae omnium imperiosissimae reique arrogantissimae fuisse seruntur, opportune nos . solatur Polybii fragmentum nuper demum ab Angelo Maio reperium ρ' , qui usitatum Spartanis honestumque suisse narrat, ut terni quaternique interdum fratres uua uxore communiter uterentur liberosque promiscue propagandae
193쪽
familiae causa quaererent 7ρ . Quem Ioeum si prius cognitum habuissent viri illi docti, de majoralibus certe non Cogitassent, unde tantum Spartanos abfuisse videmus, ut non bona modo verum etiam uxores liberosque cum fratribus communiearent; idque ipsum Lycurgo in agrorum distributione propositum fuisse vel inde apparet, quod quum mulieribus duodenos tatuun medimnos ex agris assignaret, Paene Sextuplices reditus maribus concessit; quod sive patrium Doriensibus sive ab ipso Lycurgo institutum fuerit, maximam Pa tem earum dissicultatum tollit, quae ex hominum multiplicatione inaequalium sortium Perpetui talem redundare vide hantur. Haud contemnendum praeterea frenum immodico hominum incremento etiam mos ille exponendorum Puerorum injecit Ii , quo non paucos recens Datos periisse credibile est; quo tamen ne praeter infirmos ac debiles in alios quoque, qui justum liberorum modum excedere viderentur, saevitum esse arbitremur, ipsa reipublieae Spartanae natura prohibet, cujus maximae opes in ipso virorum numero Positae erant; satis opinor provisum erat aequabilitati, si vel quinque sexve fratres conjunctos non plures quam totidem filios ex se relicturos esse sperari poterat; quod etsi concessum polius legibus quam
θ Simile pol vandriae exemplum os India asi ri Nonis quieti XI I. 1. neque Rilenum eat quod de Britannia . erat Bardeaanais apud Oeelliis in da lato p. 2isti ἐν Re orari πολλοι
194쪽
praeceptum erat, ipsa lamen rei necessitate abunde commendabatur. Neque omnino majus in Iegibus quam in ipsa civium suorum prudentia ae sobrietate praesidium Lycurgi instituta habuisse, etiam il
lud ostendit, quod ibidem Pol3bius subjungit, si quis idoneum li
berorum numerum sibi procreasse videretur, uxorem haud raro amicorum alicui tradidisse, postulanti nimirum, ut opportune ex Xenophontis loeo sane quam si initi apparet V , qui et ipse libenter hoc Spartanos secisse ais ranat rationemque addit, ut fratres filiis suis Procurarent, qui quum consanguineitate illis Proximi essent robur que familiae augerent, heredi latis tamen in partem cum illis non venirent. Tanium igitur aberat ut Lycurgus, quod plerique recentiorum opinati sunt, coercendorum incrementorum gratia tamiliarum iura internasque rationes certis legum vinculis adstringeret, ut majorem etiam libertatem civibus suis concederet, qua ipsi ad naturae vicissitudines compensandas atque reconcinnandi 'uter uitur; hedegnarus, donec Pristinam frugalitatem e intra unisque Patriae amorem servarent, neminem fore. qui Propter libidinis intemperantiam oriadinem puleberrime constitutum turbaret posterosque suos egestali atque ignominiae rolinqueret; neque eum sPes sesellisse videtur, antequam imminuto per exteruas causas civium numero ortaque bo-
195쪽
norum confusione in avaritiam delapsi homines sibi quisque vivere liberosque in spem potius lucri quam ad praesentem rei familiaris
Sed hoc ipsum monet, ut jam vicissim quaeramus, quid subsidii vel invenerit apud populum suum V cI instituerit Lycurgus, novacuefacto aliquo patrimonio, si quis vel nullos vel seminas tantum reliquisset, de confusione landorum aequalitatisque turbatione metuendum esset Cui quaestioni qui operam dederunt viri docti plerique vel illud remedium sibi reperisse visi sunt, ut agros possessore vacuos ad rempublicam rediisse ac deinde numerosarum familiarum suboli distributos esse statuerent v. su p. not. 52 , vel ut lege cautum fuisse conjicerent, ut qui mares heredes ex se nullos relinqueret, eX EOrum tantum numero Scriberet, qui quum minores natu inter fratres essent, patrimonio carerent, filiasque et ipsas eadem lege collocaret 7D; quarum tamen sententiarum quantum Cum majOratuum doctrina conjunctum est, una eum hac et ipsum concidit; illud tantum examinandum restat, quod aliis veterum testimoniis niti videatur. Eorum autem primarium est Plutarchi 7', qui unicuique Pucro narrat, simulae natus a maximisque natu tribulium
196쪽
probatus esset, ab iisdem unum ex novem millibus landum assignatum esse, unde Colligi Posse videbatur, nemini omnino plus quam unum landum possidere licuisse, si qui praeterea evenisset, eum ipsum in finem publicatum esse, ut aliis qui proprio carituri essent, altribueretur; quem locum etsi alii aliter intellexerunt 7 ), Pa filoreto tamen totam rem unice conficere visus est, adeo ut vel praeter novem illa millia, quae ab initio distributa essent, nescio quos publicos agros sibi fingeret, undo singuli civium silii, quotquot nati essent, Pares cum reliquis portiones accepissent. Et hoc quidem ne sequamur jam eadem illa Polyhii narratio vetat, quae, Si integras sibi quisque solus agrorum Portiones coluisset, omni fundamento verique similitudine careret; utque taceam hac ratione Sensim sensimque Porii num numerum augeri potuisse, quod certe nec Lycurgus fieri voluit et semel tantum atque extra ordinem factum esse constat V. su p. not. 4ti , si qui Lacedaemone publici agrisuerunt . , communi tantum reipublicae religionumque usui destinaticum privatorum bonis confundi nullo modo poterant, neque tribu libus eorumve magistris quid litam in eos juris competebat; non tamen adeo spernenda est Plutarchi auctoritas, ut si Pastoretum ea abusum esse appareat, cum hoc simul et illum consulatum erroris-
197쪽
que convictum existimemus. Quippe longe aliud est, quod Pastoretus volui , singulorum civium aequalitatem simili portionum parilitate propagatam, aliud quod Plutarctius narrat, pristinum portionum numerum repetita distributione integrum servatum esse; quorum alterum, dum singulos homines inter xe exaequaret, familias, gentes, tribus, lotam denique civitatis descriptionem perpetuis mutationibus conturbasset, quo nihil alienius a Lycurgi consilio esse poterat: a terum quin ipsi propositum fuerit dubitari nequit, nec si Plutarchus, tot saeculis ab antiquitate graeca remolus, rem imperilius narravit, vero ideo sundamento caret; quod si investigare Pastoreius quam auctoris sui errorem etiam longius extendere maluisset, eodem op
nor pervenire Poterat quo mulierus, quo nemo rectius hujus quaestionis naturam existima, it, modo ne Properanti similis tam paucis defungi verbis in re omnium gravissima sategisset. Erravit ulique Plutarchus, dum tribulium distributioni totum landorum numerum subjiceret, qui non nisi in eam agrorum partem jus habere poterant, quae ab initio ipsorum tribui assignata esset; item erravit, dum ita loqueretur, quasi illa tribulium distributione omne jus hereditarium sublatum esset, quod et suisse Lacedaemone salis aliunde constat neque abesse poterat, quin simul et familiarum nexus tolleretur, quo nulla Graecorum respublica carere posse videbatur; quod tamen seniorum aliquas partes in ordinandis patrimoniis suisse tradit, tantum abest ut de nihilo arripuisse judicandus sit, ut non Lacedaemoniorum modo verum antiquissimorum Graecorum omnium morem
fidelissime referre videatur; qui utrum tribulium an quod Mulie-
198쪽
rus T mavult gentilium Seniores suerint, parum opinor Interest,
modo illud teneamus, non privato arbitrio nec fortunae casibus successionem in fundos vacuos relictam esse, sed ad communem omnium curam, qui eodem cognationis sacrorumque vinculo jungerentur, Pertinuisse, ut agrorum aequalitas primitus instituta qua tum fieri posset perpetua servaretur 73 . Id autem quomodo laetum sit. licet e Plutarcho non appareat, e communi tamen antiquae Graeciae jure hereditario facili negotio repeti potest; quod ne letne confundere cum peculiaribus Lacedaemoniorum institutis videamur, satis multa vestigia exstant, quae reliquas Polius civitates paulatim
ab antiquis moribus Patriique juris observatione deflexisse quam Lycurgum nova atque singularia introduxisse ostendant; si quidem vel Athenis antiquissima quaeque instituta quorumque vel ipsa
199쪽
sanctitate appareat naturae magis quam consilio ae ratIoni originem deberi, tam prope ad Lacontea non Dulla accedunt, ut quidquid dimserentiae inter utrosque intercedat, singulari Potius Doriensium indoli ac fortunae quam Lycurgi arbitrio tribuendum esse videatur. Quem ut supra jam monui ipsam agrorum aequalitatem non tam nove excogitasse quam ex Vetere gentis suae iusti uis quasi postliminio reduxisse, ita et quae illi tuendae atque propagandae inservirent, multo plura in veteris Graeciae moribus invenisse, quam de suo addidisse censendus est; nec si longe a reliqua Graecia diversa apud Lacedaemonios honorum distributio fuit, aliunde hoc derivari oportet, nisi quia, ut ibidem diximus, o pud reliquos Graecos ab initio inaequalitas, apud Dorienses aequalitas obtinuit. At perpetuitatis utrique pariter studiosi fuerunt; cui quae officerent reique
familiaris diuturnitatem conturbarent, non tam remota esse e Spartanorum republica a Lycurgo, quam in reliquas postmodo irrepsisse videntur, quum non tantis illam quantis Lycurgus religionis ac disciplinae firmamentis ab lioininum licentia et eupiditatibus desen dissent. Quid quod id ipsum, quod Lycurgus vulgo interdixisse
sertur, ne testamento relinquere bona sua cuivis liceret, Allienis a Solone demum Permissum esse traditur cv. suP. not. 6M; ut non magis ille hoc trecentis annis ante lege vetuisse videatur, quam auri argentique usum in numis, quos centum quinquaginta demum annis PoSt eum cudi coepisse constat; sed quum Lycurgi benescio Spartani pristinos mores multo diutius quam reliqui omnes retinerent a
novi Sque iuventis usurpandis abhorrerent, posteriori aetate, quae-
200쪽
evnque apud illos a reliquorum Graecorum institutis recederent, tanquam singularia artificia ad Lycurgum auctorem reserebantur, quamvis et aliae civitates multas eorum reliquias servarent, quae sibi olim cum Lacedaemoniis communia suissent. Sic Athenis quoque ex vetere instituto curiales familiarum integritalem cust diebant, quodque Plutarchus narrat Lacedaemone pueros recem natos maximis natu e tribulibus inspiciendos oblatos esse, similiter Athenis in curialium consessu fieri solebat, quibus nisi probati e sent, omni amationis inre carebant neque ullam hereditatem eernere Poterant; quae licet speetatio pro diversa utriusque reipublicae indole apud alteros ad prosapiae tantum auctoritatem, apud alteros ad comporis potius firmitalem existimandam pertineret, moris tamen ipsius iurisque pristini nullum discrimen sui L Nee conservandae singularum domorum perpetuitatis incuriosos Athenienses suisse, vel Pastquam Iiberum testamenti faciendi arbitrium Solon eoneessit, satis constat, si quidem ita tantum heredem scribere licebat, ut idem simul per adoptionem in filii Iocum succederet φη, sin quis Deo naturalibus filiis nec adoptaticiis relictis decessisset, quum ipsos, ad quos ab intestat
hereditas perveniebat, unum aIiquem ex genere proximis heredem illi eundemque silium subrogare oportebat hi , tum publice archonti
demandatum erat, ut Prospiceret, ne qua domus Euccessore suo