장음표시 사용
121쪽
nenses picturae , quae veterum artificum laudem magis magisque vindicant, dc confirmant . Simul ac ex Herculanensibus cryptis evasi , In duo conclavia propter viam sita , nec satis
ampla , regiis aedibus contigua , viri aulici bene multi me humanissime deduxerunt , ubi Rex Carolus jusserat universam pictam supellectilem hactenus inventam servari diligentissime . Nova haec superstitis antiquitatis species , ac sema
oculis repente objecta mirum quantum me affecit , atque attonitum diu tenuit : mox sollieitus Iustrare singula, multa ad fastidium percontari, sicuti novis hominibus accidit rerum antiquarum studiosissimis . Monumenta ista quadringenta numero serme sunt, pleraque integra , e porticibus , ct parietibus accuratissime secta , & ne in posterum dissilirent , ferreis repagulis , & ligneis xectangulis pollico aptissime applicitis , optime
cautum. Singula ferme magnitudine disserunt δfigura vero non item . Nam rediangula pleraque sunt: alia fabulas , alia res gestas ex scriptoribus depromtas, alia vero ludicra , ac sestiva spectacula & coenatiunculas exhibent , quarum specimen infra dabo . Altissima pedes septem circiter aequant , eaque decem serme sunt , reliqua non ultra pedes duos assurgere visa sunt. Tabula omnium maxima Pedes septem alta, & quinque circiter lata Herculem stantem , leonem Nemaeum interfectum, sedentem Pomonam flores, ac poma praeseserentem , Iovem ab Amalthea nutrice
capreae lacte altum a duasque alias fguras pon ,
122쪽
& In recessu pictas exprimit eleganter. Pomona Salerni in urbe non procul Herculanio dissita aedem satis celebrem habuit , cujus meminit antiquus lapis apud Gruterum . Altera tabula sex circiter pedes alta Theseum stantem exhibet, qui victor , ac redux Minotauro interemto , & ad pedes strato viros duos Athenienses gratulabundos c miter excipit . Fortasse viri Athenienses Reipublicae personam , ac vices gerunt, quibus gratulandi officium demandaverat . Tertia tabula Herculem angues in incunabulis elidentem satis graphice resert. Quarta transversa judicium Paridis coram Venere , Iunone , & Pallade latum adumbrat . In quinta Hercules nudus , ingens
satyrus nympham amplexus cernitur . Sexta Vir
ginium , virginem ejus filiam ; Icilium sponsum coram Appio decemviro , & M. Claudio ejusdem
cliente, cui, ut virginem in servitutem assereret, negotium dederat, quemadmodum ex libro HI. dec. I. T. Livii constat, oculis penu
subjicit . Alias hujus generis plures omitto . Unam dumta X at ceterarum facile principem sinopiaculo omittere mihi non licet, quae Chironem Centaurum , & Λchillem ejus discipulum , a quo
citharae numeros discit , luculentissime repraesentat. Hanc enimvero eruditi , ac docti homines admirantur maxime , atque suspiciunt . Ferunt ,
Pecuniosum quemdam Dynastam Anglum , pi cturae hujus acquirendae studiosissimum Regi Cain Tolo ingentem pecuniae summam exhibuisse , cui
123쪽
Rex majorem propoluit, ut aliam huic parem , squam nactus esset , sibi cederet non invitus. Tabulae reliquae mole longe minores sunt. Aliae venationes, aliae templa , atque sedes , aliae feras silvestres , aliae flores , ac poma , aliae arbusta , aliae demum victorias alatas , & alia hujusmodi praeseserunt. Vitium in his aliquando deprehenditur , in quod tantopere Vitruvius invehitur . Quia nimirum aetate sua tectoriis monstra potiusquam ex rebus finitis imagines certae pingerentur , & pro columnis calami, pro fastigiis harpaginetuli stria ti cum crispis soliis , & volutis , dc ex eoliculis flores dimidiata habentes ex se exeuntia sigilla , alia humanis , alia bestiarum capitibus similia statuerentur . Istud picturae genus , quod vulgo grotiesco dicitur : etiam in Herculanensibus parietibus siepe videre licuit. Pictae nonnullae in parietibus aedes senestras specularibus
obductas videntur reserre , quorum multiple erat Romae usus. Fortasse a me exquires , quid ego de hisce tabulis , dc tota pingendi ratione sentiam . Parum enim refert veterum tabularum exempla nosse, nisi artem , industriam , aliasque earum virtutes noris . Non is ego sum , cui hac in re votis sacere satis tuis possim . Etsi enim ' ad probandam picturam etiam inscii iaciendi adhibentur , aliqua tammen judicandi solertia praestare debent , in quo ego minus valeo . Ne vero ossicio desim , aliqua edi fera in non de sensu meo depromta , sed ex prae
124쪽
stantissimi Pictoris judicio , quem per communes
amicos consului e si qua vero de meo interseram , non ea quidem ad id pertinente verum tanquam rem aliunde adscitam , opportune tamen allatam excipi a te velim . Universa pingendi laus , ac virtus , ex variis partibus , ut recte nosti, velut corpus ex pluribus artubus coalescit . Non omnia hic afferam; innumera enim prope sunt; praecipua per fringam , quae vulgaribus etiam hominibus abun de constant. Recte invenire princeps pingendi laus est , mox inventa non modo disponere , sed lineis graphice ita describere , & adumbrare , ut arti Da tura consonet , summae pictoris virtuti ducitur et affectus vero , mores, ingenia , atque habitus hominum ita exprimere , ut iram , saevitiamque , si opus sit , spirare vultus - & Italus fg Ararum videantur , non ultima res est: colores vero lineis
inducere , qui modo floridi , modo austeri , modo simplices,modo mixti, & ita invicem commissi sine
ut quum anteriores luceant , ac niteant , reliquiqui conlequuntur , gradatim languescant, & tandem in puram putam umbram quodammodo desinant , ad artem hanc maxime pertinet. Quid illa φ Scenographicae sesentiae usu ita singula magnitudine , si tu , ordine , specie in tabulis reprae lentare . qualia oculis ipsa natura subjicit. Plura nompertequor . ne haec epistola ossicinam , & colores Te dolere videatur . Hisce propositis, ad rem judicandam accedo . Centaurus Achillis magister non
solum grapnice , & recte delineat cis eli , ted etiam juxta artis praecepta exquisiti Isimc pictus . Colo-
125쪽
res ips satis suaves , & molles : figurae Centauri ,
di Achillis indolem, atque ingenium concinne eX- primunt et concordia partium , & harmonia mira et
artificium multiplex , & sana pingendi ratio in
universo opere sibi constat, reliquae etiam, quas supra retuli , tabulae licet antecedenti iacile cedant , laude tamen non carent sua , & multis virtutibus nitent. In altera ex hujusmodi tabulis scenographia , ejusque leges rite locum habent . Quare satis patet, ejus etiam veteres non suisse, ut alii putant, expertes . Idem longe antea nos do cuerant Plutarchus , Vitruvius , & ad scenogra rhiae canones scenam inventam ejusque ornatum compos tum satis constiterat. Multa tamen in hisce tabulis desiderantur , quae recens a nostris inventa sunt. Neque enim figurarum situm , collo
cationem , atque distantiam s vulgo I' i anzi, rindietro J ita partiri, ac definire veteres soliti sunts modo ex hisce superstitibus tabulis de reliquis judicium serre licet, ut mutuo figurae sibi non os- sciant , & alterius color alterius splendorem , dc
lumen non obtundat . Praeterea area f eampo I quae figuras singulas undequaque circumscribit is monochromatos esse solet, quod vitio pictores nostri tribuunt . Volunt enim aream coloribus in Vicem commissis ita illini, ut ex ipsorum artificiosa permixtione figura magis , ac magis renideat , atque explendescat . Illud etiam in hisce tabulis
nostri requiri dolent facilem scilicet pingendi sor mam s macebia J quae non arte quaesita , sed ab ipsa natura quodammodo allata videtur esse. Mul
126쪽
ta ex his , quae Herculanensibus tabulIs deerant , in graecis fortasse non desiderabantur . Recensen intur enim a Plinio earum virtutes, ' quarum plures cum allatis conveniunt. Si qua hujus generis alia Neapoli accipiam , diligens singula ad te scribam . Interim his utere mecum .
HAsce Epistolas, quarum editionem graviorI-bus curis impeditus ad hanc diem distuli , elapso mense Iulio a Clarissimo Auctore traditas
mihi fuisse scias velim . Hanc a me non minus sinceram quam ultroneam pro veritate testanda con sessionem & ipsius veritatis amor , & meae sidet integritas elicit . Vale.
127쪽
BAPTISTERII FLORENTINI PRAEPOSITO
EPISTOLA QUINTANOli, VIR CLARISSIME , his hominibus
subirasti , qui HERCULANIUM adhue
latere dictitant , & monumenta sub Resina recens inventa ad eam Urbem pertinere mordicus ne gant . Neque enim idcirco ea aut minus admirabilia , aut minus antiqua videri debent . Nam sive Herculanium , sive alterius oppidi sedem inventam malis; statuae , tabulae, aedificia , & numismata hactenus eruta eamdem praeseserunt antiquitatem , idem satum, idem excidium eamdem seria me fortunam denuntiant, quae contigit Hercula- Dio et nee hujus in odi Criticos , ac Pyrrhonicos homines moror , dummodo hujusmodi monumentis Augustorum aetatem non invideant , qui usque ad Domitianum imperarunt. Contra hujusmodi antiquitatem nihil hiscere sapienter licet , nisi aut demonstrent , extitisse olim literatos veteratores , qui ut bonis posteris imponerent, Omnia haec comminiscerentur, ac singerent; aut nisi probent, singula, Diqitigoo by Coo le
128쪽
gula , aut serme omnia, quae his monumentis conistinentur , Cum iis , quae in Eruditorum Cimeliis adhuc extant , penitus pugnare . Utrumque sane non modo a vero , sed etiam a veri specie , ac similitudine omnino abhorret . Ecquis enim tam Vecors, ac plumbeus est , qui sibi in animum induci sinat, olim fuisse homines, qui non modo aut aliqua numismata clanculum cuderent,& pro germanis , ut aliquando usuvenit , distraherent, aut novum, & fictum codicem pro veteri obtruderent
imperitis; sed qui urbem, aut oppidum ingentibus
molibus substruerent, & aenea , marmorea , atqu opulentissima supellectile singula ornarent, ut 1eram posteritatem , ubi aliquis casus ferret mirifice eluderenti Quare, sive haec Monumenta Herculanensia sint , sive ad aliam urbem reserantur.,
antiquissima sane sunt , praeclare conflata , & aurea , sive argentea aetate dignissima . Quod si cum iis hominibus disse utere exacte velis illud quod acriter negant , puto, caussae quidem judicium esse difficillimum a minus tamen rem perdifficilem
ea rationum momenta excutere , quibus ipsi tantopere fidunt. Ajunt, Herculanium loco editositum; Resinam vero in humili propter marix ramjacere: nullum adhue numisina, ac lapidem repertum , quo Herculanii nomen , ac mentio constet et epigraphem C. Nonio Balbo positam recentis au
ctoris esse e vero similius , ae fide dignius, suisse ibi Resinam , aut opulentissimorum Civium Villam , quibus maritimum sinum , ac tractum con sertise iὶ Hiis qua inserius adnotantur.
129쪽
sertissimum sui me perhibent . Haec , & alia huius
modi occentant, ac praedicant homines nimis critiei , ac severi. Si a me exquiris , quid ego sentiam : utrum pro Herculanio , an pro alio oppido suffragium seram , definire non ausim : excipe tamen quae censet amiculus ; ac si qua in re peccave
ro , libentissime sinam ab iis redargui , qui recte
sentiunt, & veritati afferunt consentanea .
Duo de HERCULANII se de , & casu po
tissimum constant et alterum est , sui me oppidum Vesevo finitimum , ac subjectum , & ad amoeni sesimam maris oram situm : alterum vero , fuisse ab ipso Vesevi igne , ac cinere perditum , sive obrutum , nec alia oppida , praeter Pompejos , intercidisse . AEdificia , porticus, ac reliquiae hactenus erutae ad aliquod maritimum oppidum sane pertinent : materies vero aedificiis istis aggesta , atque agglomerata Vesevi cineres, & lapides , ab eodem jactari solitos , refert : neutrum sane indiget con firmatione . Nonne ipsa monumentorum ratio , &copia publicae rei sor'am quodammodo exhibet Nonne ipsum Theatrum, aedes, porticus, honestae missiones militum , plebit cita , elegantissimae statuae publicam magnificentiam ostentant Num aliqua suburbana Villa , tametsi opulentissima ,eX. gr. Tyburtina , Tusculana tantum veteris supellectili protulit , quantum nuper invenimus in ora maritima Neapolitana Τ Uerum, non ea tantum pentanda sunt, quae hactenus patuerunt; sed ea etiam , quae regiae operae in singulos dies egerunt , atque exhauriunt. Adhuc in limine forta sumus γ
130쪽
sumus , & plura posteris supererunt adhuc integra , & inventis finitima, ac simillima. De oppidis Praeter Pompejos , & Herculaniam perditis nihil memoriae proditum est , nisi quod Marcus Aurelius iis duobus Helicem addit, & alias innumeras,
seu δναριθμiietis periisse testatur et quae reserenda sane non sunt ad Vesevi flammam , ac ei neres s sed ad alios casus, qcios alia aetas attule Tat . Neque enim Helicem flamma consumserat ssed aqua hauserat, atque absorbuerat.
Quod vero ad Herculanii sedem satis editam , ac veluti in promontorii fastigio positam pertinet, ab hujusmodi auctoribus aliquem vete xis Historiae locum afferri velim , qui id satis plane , ac perspicue doceat, ac rem certam omnino
efficiat . Si vero id a me vel invito concedi pe tunt , dabo manus , & conquiescam , dummodo diligenter animadvertant soli mutationem , quam Vesevus ingentibus eruptionibus induxerat. Puta sane, ante hujusmodi vices Herculanii solum par tim in plano atque humili, partim in edito l co situm. Novimus enim alias urbes , postquam in apricam planitiem se se porrexerant , paullatim assurgetre , & ad ardua , ac praerupta subinde ser
xi ; Quae si vero simillima sunt, illa quoque non absona videri puto, scilicet ab ingenti Vesevi sa
villa atque eructatione ima urbis aequata summis ,& quae olim suis urbis reliquiis eminuerant , ab aggesta circiter massa , fuisse quodammodo contu