Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

men invocari dicitur, non solum si expressa id fiat, & specialiter, sed etiam si fiat per

invocationem Divinorum symbolorum, veluti si quis juret per coelum, per crucem, per evangelia, & similia. Qui falsum jurat, perjurus dicitur,& perjurii crimen admittere. Cavendum in jurejurando est, nequis temere , idest sine gravi caussa juret. Iusjurandum

duplex a Pragmaticis recensetur, assertorium,& promissorium. Assertorium versatur in re aut secura , aut praesente . Promissorium est,

cum quis jurat, se quidquam facturum, vel daturum. In assertorio statim perjurium incurritur, si falsum est, quod jurejurando firmatum fuit. In promissorio perjurium incurritur, aut statim, siquis jurat, sine animo implendi promissum, aut postea, siquis non impleat , quod spopondit. In promissorio specialiter cavendum est, ne id promittatur , quod bonis moribus, aut legibus repugnet: irrita enim sunt hujus generis juramenta eodem modo, quo irritae sunt rerum turpium, aut damnatarum promissiones.

vll. Votum est promissio facta Deo rei alicujus honestioris aeque ac utilioris, ad quam ceteroqui praestandam nec lege, nec singulari praecepto quis obligatur. Reddenda esse Altissimo

292쪽

281 Ahissimo vota nostra , ipsae sacrae literae clamant, & naturalis ratio abunde docet. Sunt ora quaedam, quae magis solennia in Ecclesia recensentur, quale est volum continen-riae, quod quis elicit aut occasone sacrae ordinationis, aut caussa monasticae professio. nis. Hinc siquis haec vota contemnat, atque abjiciat, dicitur apostalliae crimen incurrere.

TITULUS IV. DE CRIMINIBUS

Admissa contra res Deo sacras .

A Uae adversus res Deo sacras crimina admittuntur , ea ad quatuor veluti sum ma, ac praecipua capita referri possunt, videlicet ad sacrilegium, ad simoniam, ad spretum cultum Sanctorum, atque ad spretum Cultum Sacramentorum, aut ei iam sacramentalium.

II. Legibus Quiritium sacrilegium dictum est

furtum rerum sacrarum : a sacris rebus legen dis , seu avertendis ei hymologia nominis derivatur . Ergo proprie nisi quis res sacras furto subripuerit, sacrilegus non dicitur ratisqnst

293쪽

ne habita civilium poenatum, quibus subjiciatur. Ceterum & in ipsis Romano tum legibus quandoque sacrilegii nomen improprie

sumebatur, ad concitandum horrorem cujusdam criminis, veluti cum adulteri appellati sunt sacrilegi nuptiarum . Canonum cultores latius extenderunt sacrilegii nomen, ac tradiderunt, quamcumque sacrae rei violationem sacrilegium esse . Hinc triplex esse sacrilegii genus dixerunt, reale, locale, & personale; reale, cum res Deo sacra surriperetur; imo &hic addiderunt, sacrilegium esse, sive res sacra de loco sacro , sive res sacra de loco non 1acro, sive res non sacra de loco sacro eriperetur ; locale , cum injuria inferretur locis sa cris, vel religiosis, ceu immunitatem sacrarum aedium, religiosorumve locorum violando; denique personale, cum personis Deo sacris, aut religiosis injuria inferretur, ceu Clericum , monachum v e caedendo, percutiendo, sanctimonialem corrumpendo, &'similibus. De sacrilegio personali extat famigeratus canon siquis suadente 29. Cau. II. qu. 4. , ubi anathemate plectuntur , quicumque adversus clericos, vel monachos impias manus intulerint. Exinde clerici dicti sunt

duplex privilegium habere . Siquidem cum jam privilegium fori episcopalis obtinuissent, aliud

294쪽

as 4 aliud privilegium habere visi sunt ex eo,

quod sanctior haberi coeperit eorum perlona, magis magisque ab injuriis communita. Hoc appellaverunt privilegium canonis .

Simonia definitur studiosa voluntas emen di , vendendive res sacras , aut res religio'sas, aut res sive sacris, sive religiosis cohaerentes. A Simone Mago apostolica olim S. Petri censura damnato, quod Spiritum Sanctum , & dona S. Spiritus emere voluisset, nomen derivatum est . Triplex est caussa, cur simoniae vitium turpissimum sit. Prima est, quod non nisi impie res sacrae, aut religiosae, hisve cohaerentes, rebus temporalibus

sive pretio pendantur . Secunda est , quod qui eas res vendit, putet se posse ita versari in rebus sacris q*t religiosis , ac si profana quaeque tractaret. Tertia est, quod qui venditurus est res sacras aut religiosas, putet, se dominum essει, quando simplex est curator, ac dispensator, qui ex mandato Dei accepit et gratis accepistis, gratis date . Hinc liquet, simoniae crimina non esse paria , sed alia aliis graviora. Sunt enim quae dam , in quibus triplex simoniae turpit udo modo commemorata deprehenditur ; sunt, in quibus una vel altera turpitudinis caussa deest.

295쪽

Quo plures tunt turpit uilinis caussae, eo gra. vius crimen esse, facile constat. Disputant cultores canonum, an quaedam sint simoniae species, quae tantum jure positivo ecclesiastico improbentur. Nisi tale proponatur factum, quod purum sit omnibus modo commemo latis turpitudinis caussis, certe illud omne factum. in quo vel una ex eisdem caussis inesse videatur, crimen sempet damnatum aut ex ipsa rei natura, aut certe Divinis legibus agnoscetur Simonia alia mentalis est, alia realis. Memialis locum habet, ubi spiritualibus rebus Cohaerent certa Commoda temporalia , & qu, dem legitime; interea tamen qui spiritualiaeXercet, ideo e Xercet, ut temporalia Commoda Consequatur : veluti si concionator ideo munus suum exequeretur , ut certa stipendia lucreetur ; si Sacerdos ideo missam celebret, ut eleemosynam nanciscatur,& similia . Cum eleemosyna certa ad vitae fit stentationem sacris administris iure concedatur, squod vitium est in sacro administro, eleemosynam

ipsam quas pretium osscii recipiente illud

mente concipitur, ae mentis secreto retine-rur, ideoque extra poenam in externo foro

hoc vitium est. Simonia realis ea est, quae se

296쪽

a 86 fit pactionibus rerum alias indebitarum, sive id fiat expresse, sive tacite, veluti cum sacrorum administer moratur de industria iactaministeria, quousque quidquam a suscipiente recipiat; sive id fiat contracta fiducia, futu rum, ut quandoque qui ministrat, certa commoda nanciscatur, veluti cum quis beneficium confert, fide recepta, ut beneficiarius post certum tempus alterius gratia beneficium resignet. Hanc appellant simoniam confidentialem. U.

Ex parte rei, quae venditur, aut emitur, nihil refert, an sint res sacrae, veluti Sacramenta, ac sacramentalia; an sit res religiosa, veluti monastica professio, aut sepultura; an sint res temporales cohaerentes sacris , aut religiosis, veluti praebendae in beneficiis, jura

alimentorum in monasteriis. Simon ipse Magus a Petro damna lus non tam emere vOluit Spiritum Sanctum,& Divina charismata, quam occasionem, qua inde certa temporalia commoda consequeretur; noverat enim,

in Apostolos largas oblationes effundi piorum fidelium charitate occasone Divinorum .vΙ. Ex parte rei, quae pretii locum tenet; nihil refert, an spiritualia spiritualibus pensentur,

297쪽

18 cmur; neque enim fieri potest rerum ilharum mercatura. Hinc vel ipsa beneficiorum permutatio, quoties non exigatur ad unam Ecclesiarum utilitatem , & fiat temporalis commodi caussa, simoniaca est . Item nihil refert, an qui emit pecuniam donet, vel quidquid pretio aestimabile, an obsequio sibi deliniar, concilietque sacrum administrum; an commendationibus potentum, vel amicorum sibi comparet sacra, ac religiosa, vel his coinhaerentia .

Hoc est, quod veteres Patres ajebant, triplicem esse simoniam , aliam a manu , id est 'ubi pecunia, aliam a lingua , id est ubi commendatio , aliam ab obsequio, id est ubi ce tum obsequium intercedit, atque his de caus- iis sacra , religiosa, vel his cohaerentia impe

et rantur.

Spretus cultus Sanctorum grave crimen est, quod ab eo admittitur, vel qui debitum Sanctis , Sanctorumve reliquiis, aut imaginibus denegat, vel qui Sanctorum invocationem inanem putat, aut praedicat.

vlta.

Spretus cultus Sacramentorum gravissimum crimen est, quod in iis omnibus cas bus admittitur, in quibus in Sacramenta injuria infertur,

298쪽

fertur, ut exempla proseram, qui iterum sacramentum Baptismi, vel Confirmationis , vel Ordinis scientes prudentes conferunt, haec Sacramenta contemnunt. Qui Eucharistiam non jejunus, non statis in locis, ac temporibus, aut conficit, aut ministrat, aut recipit, de spreto hujus Sacramenti cultu damnatur. Idipsum de ceteris Sacramentis dicendum est. Similiter damnandus est, qui spernit sacramentalia ab Ecclesia instituta exemplo Sacra

mentorum .

CLERICORUM.

Suae sunt singulares leges clericis propin

sitae, certis etiam poenis adjectis contra eos, qui non obtemperent. Quippe decuit clericalem vitam ita institui, ut a ceterorum rationibus secernatur. Praecipua clericorum munera sunt, curam habere sacrorum, ministrare Divinis, populum docere, atque ad Divina praeparare. Ergo tales leges dicendae clericis erant, quas his exequendis Inu neribus magis congruerent. n.

299쪽

II. Huc refertur primo lex residentiae in Eeclesia, cui vi suae ordinationis clerici adscripti sunt. Ubi certis de caussis clerici intersit abesse , veniam a Praelato tuo impetrare ipse debet: nec aliter in alia Ecclesia recipiendus est, nisi a suo Episcopo commendetur. Has commendat itias epistolas, veteres appellaverunt epistolas formatas, ex eo forte, quod nonnisi certa forma, ac ritu eae epistolae eXa

rarentur .

. III. Dirigenda quoque fuerunt clericorum studia, ut scilicet clerici in ea praecipue studia

incumberent, quae rerum Divinarum ,& ecclesiasticarum docti inam parerent, non alienis studiis avocarentur. Inter celera cauIum est, ne clerici aut medicam , aut chirurgicam artem profiterentur. IV. Decuit eisdem de caussis, avocare clericos a ceteris operosis saecularibus negotiis, quae

mentem a Cura sacrorum averrunt. Hinc cau

tum , ne in judiciis saecularibus versaren .ur,

ne mercaturae incumberent, ne curatores essent

alieni patrimonii . Ne praeteXlus parandorum alimentorum allegarentur , satis fuit clericis Insit. Pars II. T coa-

300쪽

, so

consultum aut collatione beneficiorum, aui Patrimoniorum constitutione.

Etiam in iis, quae ad recreationem animi faciunt, certus praestitutus est modus. Cum- que in Divinis agendis mysteriis certus prae-1titutus jam ab antiquissima aetate habitus indumentorum fuerit, tum deinde curaverunt Antistites, ut in civili vestitu certus decor servaretur ue nimirum clerici universi non quidem sordide, sed modeste incederent, atque ita , uti virum decet prudentem, tempera tum , ac sobrium , qui aliis esse exemplo potest. Hinc capillorum attonsio, hinc humili, vestium color, hinc earundem vestium figuravd modestiam composita . Non potuerunt haec singula definitigenerali lege , & perpetuo duratura . Hi ne multum in hac parte tribuitur prudenti Episcoporum arbitrio, qui moderari singula debent pro indole provinciarum, ac temporum qualitate . Cum omnia ad generales mode sitae regulas exigantur, tum satis erit Ecclesiae canonibus factum.

SEARCH

MENU NAVIGATION