장음표시 사용
71쪽
o DE STAT u IMPERII occuparet, invidiosum nimis erat; neque tamen illis cedere placebat. Igitur sibi primum locum inter Principes Ecclesiasticos cepere , qui separato a Principibus secularibus scamno sedent. Hi enim, cum ex inferiori, ut plurimum , prosapia ad fastigium principale ascendanti, non adeo pertinaciter super loco eum ipsis erant certaturi. Quamquam ista modestia illis non sine praemio fuit. Nam eo modo in Senatu Principum directorium, quod vocant, alternis vicibus cum Archiepiscopo Salisburgensi exercendum , obtinuerunt. ista tamen tantum abest,ut absquoquam cordato
vitio ipsis verti queant,ut potius summae stupiditatis deberent argui, si occasione sese praebente in commodum suum non solerter fuissent usi. Sic ergo Austriaci ditione sua complectuntur pleramque Germaniae partem, qua illa ad orientem vergit. Accedit regnum Hungariae paulo minusquam hereditario jure ad eandem sp
72쪽
G ERM ANI CI, CAP. II. rspectans; quod inter alia huic quoque fini hactenus inseruiit, ut propugna culi instar reliquis ditionibus Austriacis contra irruptionesTurcarum praeteXeretur , & ut terrore belli Turcici pecunia Germani emungerentur. - I. 4. Probe autem observandum,
Austriacos in sua familia dignitatem Caesaream tamdiu continuasse, non solum quod vix ulla sit praeter ipsam per Germaniam domus, quae ejus fastigii splendorem propriis reditibus tolerare queat: sed etiam quod opes suas ita disposuerint, ut nullo negotio peculiarem Rem p. constitue re possent, si contingat, alium ad
Caesareum munus vocari. De talibus
enim sibi prospexere privilegiis, ut ubi alterius Imperatoris autoritatem agnoscere displiceat, statim dicere queant, sibi cum Germanico Imperio nihil negotii esse, suas ditiones separatam efficere civitatem. Id quod non solum corpus Imperii insgniteresset mutilaturum, avulsatam in sinu
73쪽
4, DE STAT u IMPERI Iparte ε, sed etiam ad si milia molienda invitaturum, qui propriis sese opibus
subsistere posse confiderent. Imo ex emplo semel introducto, etiam te nuiores dispari esse conditione fastis dient. Sic demum ad faciem nostrae Italiae redigeretur Germania ; quae tamen an eodem modo sese sit con. servatura, mihi valde dubium videtur. sthaec autem non temere fingi, facile agnoster, qui noverit, regno Bohemiae cunareisqua Germania nihilnre esse negotii, nisi in electione Imperatoris; aut qui pleraque privilegia domus Austriacae paulo attentius consideraverit. Ρauca capita ex
privilegio Caroli U. excerpsisse sessiciet; in cujus exordio non dissimulae communem hominibus assemim, ut suis familiis quam optime cupiant. Jubet Austriam esse seudum perpetuum, quod nulli Imperatorum totulere liceat. Jubet Austriae Ducem esse Consiliarium Imperii, ita ut ipse inscio nihil decerni queat. Et tamen
74쪽
GERM ANICI, CAP. II. 43 ipsum ejusque ditiones ab omnibus Imperii oneribus immunes declarat, utut Imperium istis tutelam praestare debeat. Ergo in favorabilibus est membrum Imperii, in odiosis non
item. Dux Austriae non tenetur in vestituram petere extra sitas ditiones,
sed illa ipsi intra easdem debet offerri. Scilicet quia ob nudam recognitionem seudalem inferiorem se imperio
agnoscere non vult: quasi ultro rogandus sit, ut Imperii Masallus audire velit. Et insignia, quibus dum seu, dum accipit utitur, satis arguunt, agendum cum ipso tanquam aequali, non tanquam subjecto. Potest quoque ad Comitia comparere, si velit, ii nolit, non tenetur. Quae gesserit in sua ditione , Imperatost eorrigere non licet. Imperio in Austria seudum obtinere non conceditur. Subinditi ipsius ad extranea judicia non trahuntur; a sententiis ejusdem provocatio non datur. Licet ipsi citra periculum receptare banno notatum,
75쪽
ι DE STAT u IMPERII ut tamen actori requirenti justitram administrari curet. Sed ab Austriam proscriptus, ab alio, aut alibi quam in Austria non absolvitur. Tributa nova in ditionibus suis pro arbitrio indicit. In ditionibus itidem suis C mites , Barones & Nobiles creat; id quod in Germania alias summi Imperii esse creditur. Denique ne obscurum sit, ipsum nihil juris imperio insitas ditiones concedere, deficientibus masculis, ad foeminas devolvi easdem cautum est, aut si ne taminae quidem supersint, licebit easdem ultimo possessori transferre aut alienare,quocunque placuerit. Plura addere nihil attinet. Nam ista etiam modice sapientibus sussicere possimi. Sic simplices valde oportuit esse, qui non animadverterint ludibrium Caroli V. Belgium suum partem Imperii deci rantis , magnifica cum pollicitatione, ut illud Imperio tantundem pende- ,ret, quam duo Electores. Nam ista omnia insumebantur in bellum Tur-
76쪽
GERMANI CI, CAP. II. scicum, adeoque ad conservationem itionum Austriacarum. Et cum ra tiones tributi ad bellum Turcicum in manu Austriacorum fuerint, non Valde rigidos habituri erant exactores Belgae, si in portione sua conferenda essent paulo segniores. Sic ut facile fuisset Italo alicui credere, pollici- tatione sua Carolum V. Germanis duntaxat voluisse animum addere, ut eo promptius pro alienis rebus servandis sua erogarent, cum videant ipsos dominos in patrimonii sui commodum aliquam oneris partem 'non
defugere. Quanquam & alia fortasse ratio fuit, ut scilicet Philippo filio, ad Imperium adspiranti, objici non posset, ipsum nullas in Germania habere ditiones, postquam Austriacorum in Germania patrimonium Ferdinando cesserat. An, ut eo nomine
Germani obstrictos sese crederent admittenda auxilia, si quando Belgium a Rege Galliae impeteretur. Hodie mascula stirps ejus domus ad duos
77쪽
6 DE STAT u IMPERII tantum redacta est, Leopoldum Caesarem, & Carolum Hispaniae Ragem ; & de hujus quidem vivacitate pauci sibi ampliter pollicitentur: Illi
autem ut foecundum mascula prole matrimonium Contingat,multosGermanorum optare audivi; quod metus sit, ne tam gloriosae stirpis ultimus sumtuosis nimis certaminibus sepulcralibus sibi parentari postulet. . s. Familia Comitum Palatinorum Rheni & Ducum Bavariae circa antiquitatem nulli concesserit. Amplissimum quoque tractum ab Alpibus ad Mosellam usque, duosque insuper Ducatus in confinibus Belgii ditione amplectitur. In duas lineas dividitur, Rudolfinam & Wilhelminam. Haec jam olim Ducatum Bavariae obtinuit, divitiarum opinione semper celebris. Proximo bello praedae nomine accessit dignitas Electoralis, & ereptus cognato Palatinatus superior. Sed & per integrum fero seculum Bavari obtinuere Electora-
78쪽
GERMANICI, CAP. II. 4. tum Coloniensem, praeter quem modernus possidet Episcopatum Leoadiensem & Hildesiensem. Linea R dolfina in complures sese ramos stinis dit. Capiti familiae Electori Palatia Rcio Palatinatus inferior mansit, fertulissima regio, & amoenitate nulli Gemmaniae parti cedens. Palatinus Ne burgicus praeter ditionem ad Danu bium Ducatus Juliaci te Montium jam tenet. Sunt praeterea Palatini SullEbacenses, Simmerenses, Bipontini, Birchenfeldenses, Lautrecenses, modicarum ditionum Domini. Dedit quoque familia Bipontina Suediae
Regem, Carolum Gustinum, a quo prognatus, Carolus, hodie rerum potitur, licet adhuc minorennis ; ad quem post: pacem Osin abrugensem spectant in Germania Ducatus Br mensis, Uerdensis, & Pomerania anterior , cum Stetino, nec non Ρrincipatus Rugiae & Dominium Wita rite. Floret quoque haec familia ho
die Principibus in ni laude cele-
79쪽
bribus. Nam uti Bavaros eximia pietas commendat; ira Eleistorem Palatinum , praeter alias virtutes, rarissima sapientia inter ornamenta suae na- tionis collocat. Nec minus inter prudentissimos Germaniae Ρrincipes numeratur Neoburgicus, cui nonnulli Coronam Polonicam augurantur ;non tam quod familiae regiae in Polonia per assinitatem sit innexus, quam quia dignissimus habetur. Sed &Princeps Rupertus merito Neptuni
s. 6. Duces Saxoniae meditullium fere Germaniae insident. Ad ipsos jam pertinet Misinia, Thuringia, &modica ad Albim regio, superioris Saxoniae nomine, superior quoque &. inferior Lusetia, nec non in Franc nia Ducatus Coburgicus & Comitatus Plannebergicus: Regio alibi ubere agri, alibi metallis foecundissima. Ista familia in duas lineas dividitur, Albertinam & Ernestinam. Ex illa est Elector cum tribus fratribus
80쪽
inter quos secundo genitus ad vitam obtinet Archiepiscopatum Magde- burgicum. Ex hac est Dux Alien- burgicus, Dux Gothanus, & quatuor fratres Wimarienses. Nec ulli ex omnibus puto sterile matrimonium contigit. g. 7. Subeunt inde Marchiones Brandeburgici. Caput familiae Elector latissimarum ditionum dyminus est. Praeter Borussiam, quae extra Imperium Romanum jam colloca- , tur, quamque nupera cum Polonis transactione tanquam supremus princeps obtinet, subjectam habet Marchiam, Pomeraniam ulteriorem, in Silesia Ducatum Crinensem, Duc tum Clivensem, ditionem Marcete te Ravensburgii. Pro parte quoque Pomeraniae , quae Suecis concella, de alias ad ipsum post extinctam familiam Ducum Pomeraniae erat devoluta, tanquam sequi pollens acce
pit Episcopatus Halberstadiensem, Mindensem & Caminensem, & post C obitum