Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

16 TRΛCΤ. II. Brevis rauctio Heus vobis itaque Doetrinae filiis Maxinium I vobis ecce notum facio secretum : Deus autem vos juvet ad arcanum hoc indignis omnibus celandum; Lapis noster non aliunde prorsus quam ex metallis originem suam ducit., iisque persectissimis : vos autem permittetis vulgus in

hac arte operantum in omnibus rebus extraneis quaerere:quotquot autem vestrum veritatis amatores estis, non alibi quam in Metallis investigare aggrediamini: unum etenim, imo unicum est nostrum verum principium. Quid autem sit illud, vestrum erit attendere, neque quicquam heterogeneum in opus hoc inducere; illud autem aliis rclinquere, qui talibus in rebus Lapidem nostrum quaerunt, semper autem frustra laborabunt, quamdiu quid sit unicum illud nostrum verum principium, ignorarint. Ego vero vobis illud notisco; Mementote itaque, quod ex Leone Leo, ex homine homo generatur,ab aliis autem haec generari expectare, absurdum esset & ludibrium; non secus ex combustibilibus combustibilia, cx aeternis aeterna

producuntur. . Creditis ex tribulis uvas, aut ex

spinis rosas colligere λ Tam absurdum crit, si quis ex Animalibus, Herbis aut istiusmodi, La pidcin nostrum fabricare conetur, quasi alibi, quam in Auro quatendum cssct aurificandi prin- . cipium ex talibu,itaque non est quaerendus Lapis noster, qui naturales veri Auri proprietates rescrre dc bct, quae non sunt in rebus istius m di

72쪽

Ad Rubine Caelestem. 37 modi, nec ab ipsis petendae, nisi spermata creare Velimus, quod nullius est hominis, sed Dei solius proprium, & si quis se hoc facturum promitteret, falsus esset & mendax. Sufficiat itaque nobis

spermata, quae parata nobis sunt ad manus,disponere & administrare, nova vero ex rebus heterogeneiS creanda, non cuin re, quod & factu est

impossibile, & si fieri posset, nihilo tamen magiSpollerent haec spermata artificiosa, quam Naturalia illa, quae habemus a Natura operi nostro parata. Nullatenus itaque credendum est ei, qui spermata Metallorum ex Herbis & istiusmodi se producturum profitetur. Quamvis enim mirifice rudioribus Philosophi, ac artificis periti titulo imponat, attamen dum creatis uti nescit, cum multo minus creare posse Spermata est probabilC. Quicunque itaque artis suturus erit filius,discat & agnoscat Lapidem nostrum Metallorurn transformatorem in speciein persectam, esse in Metallis perfectissimis proxime inclusam &contentam : ex his itaque illius productionem discere admoneatur, & non ex aliis. Nunc itaque satis, ni fallor, aperte audivistis, unde hujus tam arcani lapidis materia sit quae rcnda. Et si bene animum adhibuisti , hac in re

vos errare non continget. Nunc de ejus nomine

aliquid dicamus, quomodo enim sit in omni loco & homine, explicatum est. Nunc quomodo

73쪽

ue 8 TRACT. II. Breυis Moudumomo quomodo reperiendus sit, adumbrabo. Di

cit enim Philosophus, quod sit lapis, & non lapis: quod perperam intelligunt nonnulli, idque

semper sere vulgus; interpretatur enim ad lite ram, esse aliquid, quod autem ignorat, lapidis formam reserens, quodlibet etiam vel ipso tactu in Aurum probatum tingens; sive ligneum fue

rit, sive lapideum, quod pro falsissimo idque

meritob reputat: omni itaque arti sexcepta Diabolica) impossibile judicat: quare audito vel Chemistae nomine, abhorrescit statim, & abominatur, nec aliter eum, quam impium, stolidumque suorum bonorum profusiorem existimat, falsa hac & confusa lapidis nostri secretisti mi acceptione ad hoc incitatus:ideo rudiores homines Jure Civili puniendos esse tales homines superstitiose credunt: sub nomine vero hominum rudiorum non illos tantum velle, qui ple beji seu illiterati sunt & indocti, verum etiam nonnullos imo plurimos viros aliter doctissimos, forsan etiam & pios, intelligo; quos rudes ideo nomino,tum quia hujus artis rudes sunt & igna

ri, nec non etiam, quod rudibus adeo sunt mori bus praediti, ut canino more quidquid ignotum sit, oblatrent,& de iis maledicant, quae nunquam mente sua vit conceperunt, aut concipere pOterant. Hos pessime habet haec mea reprchensio, quia quod tam pietati, quam doctrinae contra

rium est, illi & docti & pii faciunt, talia nimirum judicant, quae nec discernunt, nec discerne

74쪽

Ad Rubino Caelestem. 39re valent: cum enim moneat doctrina, suadeat pietas, ut eaquae quis judicat perpendat, & examinet,lii contra illud indubitanter condemnant; quod tamen postqua in damnarunt, adhuc quid

sit nesciunt, & ignorant, quod omni Philosopho est indignissimum. Alii adhuc Chemicae artis studiosi, quamvis

naturalius paulo rem intelligant, tamen in hoc errant, , quod lapideam aliquam congelationem facere velint, ut nimirum aliquid lap1dis formam referens conficiant, ad hoc Philosophorum ver ba allegantes, qui lapidem esse assirmant. Vos autem intelligere velim,non ideo dictum

lapidem, quod lapidi assimiletur, sed hac solum

de causa, quod ignem non fugiat, verum fixus in eo mancat: non secus ac si esset lapis, & propter hoc secreti occultandi gratia lapis dictus, alia autem in re nulla lapidem referre, atque ideo non

est Lapis, verum specie Aurum purius purissimo, fixitate, seu incombustibilitate lapis, figura pulvis subtilissimus, ad visum corpis grave, ad tactum impalpabile, ad gustum dulce, ad odoratum bene olens,virtute spiritus penetrantissimus, siccus existimatus, & tamen unctuosus, super lamellam metalli facile fluens , & tingens: quapropterPater omnium mirabilium mcrito Voca tur, singula cum in se Elementa habeat omnia, tamen sunt adco anatiZata in eo, ut nullum prae- dominetur, Verum omnia quatuor quintan unam essentiam seu naturam constituant, quae nulla

75쪽

6o TRACT. II. Brevis Manuductio . nulla est ex quatuor, verum omnium participat, estque complexionis temperatissimae, quamvis

purus sit ignis Metallicus, & hic est lapis noster, qui non est lapis, nec aliquod sibi proprium nomen habet, & tamen nihil inest toti mundo, cujus aliqua si1b consideratione nomen sortiri non possit. Naturae siquidem est quam admirandae, quam si dixerimus esse Spiritualem, verum est ;sin corporalem, proprie loquimur: est Aurum etenim, idque non vulgi, sed spirituale, hoc est

subtile, penetrativum, ac nobile factum : quapropter est spiritus sive essentia quinta, omnium Creaturarum post animam rationalem nobilissisma, cunctos morbos, cunctasque impersectio

nes tam in Animalibus quam Metallis pro medicinae qualitate) ad temperiem exactissimam

perfectamque reducens : & est vere hic noster Microcosmus, quem tanti aestimamus. Habito hoc lapide, seu pulvere, seu quinta essentia, non deerunt nec divitiae, nec salus, Deo dante, cui gloria in seculum. Verum ut ad ultimam in me susceptae provinciae partem accedam,ut nempe, quibus hic noster Iapis mediis obtineri possit, ostendam; non enim a Natura fabricatus, est quaerendus; verum arte& ingenio opificis componendus, natura tamen adjuvante, operamque praebenter uti enim sat abunde declaratum est, materiam hujus lapidis non aliunde quam a metallis esse petendam, nihilominus tamen haec metalla non sunt lapis noster

Diuiti sed by Coosli

76쪽

Ad Ilabis: Coelestem. 61 noster, quod intellectu est facillimum: aliam enim formam a lapide nostro diversam habent. Veruntamen,quod ex iis elicienda sit nostra medicina, non nego, ut autem eliciatur, necessario tollenda erit prior metalli forma, idque sub con servatione speciei quamvis sub istius particula-laris & individui metalli destructione. Metallica autem species in spiritu habitat & conservatur, qui spiritus non in alia ulla re, quam aqua sui generis homogenea, residet: est enim aqua spiritus habitaculum , qui in conservatione speciei est in primis retinendus. Aurum ergo est a su a forma mutandum , idque in aquam sui generis homogeneam, in qua aqua spiritus Auri conservatur, qui postea Aquam suam reinspissat, inducitque, post putrefactionem, novam sermam, millies forma Auri quam reincrudando amisit perse

eliorem. Reducenda sunt itaque corpora Metallica in aquam homogeneam, manus non madefacientem ; ut ex hac aqua nova species metallica resultet, quovis metallo longe nobilior. Haae est medicina nostra pretiosissima & Ι ubinus Coe- lestis. Totum autem hoc opus Naturali illi subte raneae operationi optime respondet, unde opus merito naturale vocatur. Natura enim ex si solo frigido humidoque assidue digerendo & coquendo in venis terrae metalla secundum species pro ducit. Ars autem ad opus contrahendum, subtiliorem

77쪽

62 TRACT. II. Ereois Manudusioliorem longe operationem invenit, similem huic tamen: Mercurio enim crudo frigido humido que, Aurum maturum dissolvendum conjungit,& ex utrisque hisce unums , quem aquam Vitae nominant,efficit commixtione, secretaque conjunctione: quem I tantem decoquunt in Aurum non xulgi, sed longe nobilius, quod cadit

super imperfecta metalla qua'evis, eaque in pro batum A urum, omni probationi expositum, tin- Intelligitis itaque, ut credo, quod quamVis ex Auro solo sit Iapis nostor, tamen Aurum vulgi non est ille. Ut ergo ex Auro vulgi eliciatur Auxum nostrum, dissolvendum est in aquam non Elementarem, sed manus non madefacientem, hoc est mineralem; quae aqua est Mercurius, qui ex servo rubeo tradius habet in se quod citra ullam manuum impositionem totum opUS per' siciat. Estque hoc tandem unicum illud principium verum & Naturale, cui nihil addendum, nil removendum aut minuendum, nisi superflua quaedam, quae absque ullo humano adminiculo

ipsemet sua vi atque instinctu Naturali perficiet. Tu itaque hoc/habito aliud nihil cures. Non immerito Philosophus ergo dixit: Totum tuum intendatur μιάium in decoquendo I ; Ego vero tibi dico;Totum tuum intendatur studium in hoc Mercurio comparando, id est in Latone nostro rubco dealbando, quo facto,tu quod tuum est secisti ; quod autem reliquum est, non nisi opus est

78쪽

Ad Rum 1 Caelestem. 63 est mulierum, ludusque puerorum : prasto enim

aderit Natura, quae cetera expediat, interea vero quies tibi datur optatissima,ut dixitPhilosophus, quae quidem quovis labore est optabilior. Scitote enim, quod non sit leve opus hoc nostrae albiscationis cradicalis nimirum hoc enim certe erit alterati & redueti corporis indicium, nec unquam ad pristinam suam formam Aurum ita albiscatu rodibit: cx corporc enim spiritus,&ex fixo hac operatione factum est volatile. In dc- albando itaque Latone totas tuas intendas vires. Facilius cnim estAurum facere,quam sic dcstrue re: qui enim sic dissolvit, congelat potius,coincidunt quippe corporis solutio, spiritusque congelatio. Conssiderate vero, sapientiae filioli, EL. signate haec mysteria : quidquid dissolvit, est spiritus, quidquid vero coagulat,est corpus. Vultis itaque vestra corpora distolvi, spirituali vobis inprimis opus estsubstantia, quia corpus non dissolutive ingreditur corpus,spiritus autem illud intrat, at tenuat & rarificat, & quoniam aquam quaeritis, aqua itaque vobis ad nanc manifestandam opus

est: omne namque agens, aliquem actum exercens in aliquid, sibi illud, in quod agit in quan tum fieri possit assimilat, & ad efficientis natu

ram omne naturale consormatur effectum, ad aquam itaque cx terra educendam, aqua opus erit.

Non quod perperam nonnulli existimant hic

79쪽

TRACT. II. Brevis Maenia Ao 'hic per aquam intelligo aquas series, aquas regis, aliasquc corrosivas, quas artificiose sibi componunt Alchemistarum vulgus,in easque species Metallicas dissolvendas ponunt, quas tamen non dissolvunt, sed corrodunt, deturpant, corrum puntque, quis enim crederet,illas aquas posse metalli veterem sermam destruere sub mctallicae speciei conservatione, quae tamen ipsae sunt a natura metallica alienissima: Θ Quippe non sunt sat efficaces, ut species penitus destruerent, aliter in

suam Naturam converterent 3 in quantum autem possunt, illas in serdidum aliquid trans Gmant:quanto enim magis corpora corroduntur,

tanto magis a metallica lpecie alienantur. Nostra Vero aqua est aqua Mercurii,dissolvitque corpora in si ; cumque eis dissolutis inseparabiliter conjungitur,cohabitat,& concoquitur, ut ex cis fiat unum illud spirituale totum quod quaeritur. Omne enim quod aliquid naturaliter dissolvit, ut hoc modo species rei dissolutae conservetur, permanet cum re dis luta materialiter & sor- maliter, cumque illa coinscit & inspissatur ab eo, & illum nutrit, ut vidcre est in grano tritici; quod cum a terreno vapore humido dissolvatur,

substat hic vapor huic grano post dissolutionem pro humido radicali, & cum eo in plantam coalescit. Observandum erit & aliud quoque in omni naturali dissolutione, quod, cum ejusmodi dissi lutio sit mortui vivificatio, hoc per nihil aliud fieri possitiquam per illud vivum, quod fuit de ossissentia

80쪽

ε- Rulm : Casielem. 6ssentia hujus mortui,priusquam mortuum est, Veluti in grano est mortua ut ita dicam vita,quam vivificatam velimus: hoc itaque per nihil aliud fieri potest, quam per vaporem terrae, humidum coeli calidumque, quippe vel ipsum granum ex terra fuit extraetiim,& quondam nihil aliud erat quam ejusmodi vapor, qui postea decoctione mortuus est factus,ergo per hunc solum sub conservatione speciei naturaliter vivificandus. Hoc ideo scribo, quod tot tamque docti viri, vulgari illo tantopere sint decepti: quamvis

enim aqua mineralis sit, non tamen similis cum Auro Naturae seu essentiae. Quis enim non fatebitur , quod si granum tritici in palude aquosa ubi tamen Junci vegetare solent projiciatur,npia germinabit nec crescet: unde hoc quano, nisi quod humor illo aqueus non fuit essentialis, nec similis cum tritico naturae; quapropter non dissolvit naturaliter, verum destruit; non disti- militer Aurum, si argento vivo vulgari decoquendum commisceatur,aut alii cuivis6nili soli suae humiditati, non suscipit in iis dissolutio nem, utpote quia aquae hae crudae nimis, frigidaeque & immundar, longe sunt dissimilis ab auro Naturae, quapropter in iis non emendatur nec illas retinet, nec cum iis maturatur in longe no

bitorem quam ista natura persectionem; Tandem itaqueri noster non est vulgi, est enim aqua pura,munda, clara, nitida, & resplendens, plurimaque admiratione digna : cruda

SEARCH

MENU NAVIGATION