Lucii Annaei Flori Epitome rerum romanarum

발행: 1779년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

L. ANNAEI FLORI

i omnium fauore, & admiratione hominum ac deorum i , compulsus ad ultimos metus ab in copto non destitit: & de sua Vrbo sollicitus Capuam tamen non omisit; sed par te exercitas sub Appio Consule relicta, parte Flaeeum in urbem sequuta, absens eis bal simul praesensque pugnabat. Quid ergo' syr 'φ' nitramur mouenti castra a tertio lapide An-

nibali fitaram ipsos deos, deos inquam, nee lateri pudebit restitisse' Tanta enim

ad singulos illius motus vis imbrium essuissa, tanta ventorum violentia coorta est, ut diuinitus hostom summoueri, neque Coelo,

sed ab Urbis ipsius moenibus, & capitolio ferri videretur. Itaque fugit, & cessit, &In vltimum se Italiae reoepit sinum, quum Vrbem tantum non adoratam reliquisset. Parva res dictu, sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax: quod illis ipsis, quibus obsidebatur , die-hus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit, hastaeque subiectus Invenit emtorem. Voluit Annibal contra fiduetam imitari; sub eitque argentarias Urbis tabernas: nee sector inuentus est, ut scias, etiam praesagia satis fuisse. Nihil actum erat tanta virtute ,. tanto sauore

72쪽

etiam deorum. Siquidem Asdrubal frater

Annibalis cum exercitu novo, nouis viribus , nova belli mole veniebat. Actum erat proeul dubio, si vir ille se eum fratre iunxisset. Sed hunc quoque castra metantem Claudius Nero cum Liuio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo summouebat Annibalem. Liuius in diuersissimam partem, id est, in ipsas nascentis Italiae lauees signa conuerterat. Tanto, id est, omni, qua longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate, consules castra coniunxerint, inopinanterque hostem collatis signis compresserint,

neque id fieri Annibal senserit, diffieile dictu est. Certe Annibal, re eognita, quum prolectum fratris caput ad sua castra vidisset: - Agnoseo, inquit, infelicitatem Carthaginis, is Haec suit illius viri, non sine praesagio quodam sati imminentis,

prima consessio. Iam certum erat Annibalem etiam ipsius consessione poste vinci: sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperri-rimum hostem in sua Africa debellare.

Duce igitur Seipione in ipsam Alalcam tota

73쪽

4 L. ANNAEI FLORI

Seirio bel- mole conuersus imitari coepit Annihalem, ἐμ -- Ρ & Italiast suae clades la Africa vindicare.

ω- Ηι. Quas ille dii boni l) Asdrubalia copias, M3 quos Syphacis exercitus fudit 2 quae quan-

a. c. n. aQ.

isque utriusque castra facibus illatis una nocte deleuit Τ denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsi- Annibaι dione quatiebat. Sic factum est, ut inhaerentem atque incubantem Italiae exto A. V. c.549. queret Annibalem. Non suit maior sub imperio Romano dies, quam ille, quum duo omnium & antea &postea ducum maximi, ille Italiae, hie Hispaniae victor, collatis comminus signis direxere aciem. Sed & eolloquium fuit inter ipsos de legubus pacis. Steterunt diu mutua admiratione defixi. Vbi de pate non conuenit, Anmbala signa cecinere. Constat utriusque eon GSchi e .sione nee melius instrui aciem , nec

A. V. e. 53o. acrius potuisse pugnari. is Hoe Scipio da .c MQ- Annibalis, Annibal de Scipionis, exereita praedicauerunt. Sed tamen Annibaleessit , praemiumque victoriae Asriea fuit, & sequutus Asrieam statim terrarum orbis.

74쪽

VII. Post Carthaginem vinci nemi-Belliamnem pudust. Sequutae sunt statim Asrleam gentes, Macedonia, Graecia, Syria, mum. Ceteraque Omnia, quodam quasi aestu &torrente fortunae r sed primi omnium Macedones, adsectator quondam imperii populus. Itaque quamuis tunc Philippns regno praesideret, Romani tamen dirmc re sibi cum rege Alexandro videbantur. Naeedonicum bellum nomine amplius,

quam spectatione gentis suit. Caussa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi sociauerat: postea creuit, implorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, quum ille ultra ius victoriae in templa, aras, & sepulcra ipsa , saeuiret. Placuit Senatui opem tantis serre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, popu-Ii . nationea, praesidia sibi ab hac urbe petebant. Primo igitur, Laevino consule, populus Romanus Ionium mare ingressus. tota Graeciae litora vel uti triumphantI

elasse peragrauit. Spolia quippe Siciliae. Sardiniae, Hispaniae, Africae praeferebat:& manifestam victoriam nata in praetoria puppe laurus pollicebatur. Aderat sponte

75쪽

76 L. ANNALI FLORI

A larua b in auxilium Attalus rex Pergamenorum. FAV R' Aderant Rhodii, nauticus populus : qui

manorum

LMώ. nauibus 2 mari, Consul a terris omnia equis virisque quatiebat. Bis victus rex, bis fugatus , bis exutus castris: quum in men nihiI terribilius Maeedonibus fuit ipso vulnerum aspectu: quae non spiculis, non sagittis, nec ullo Graeeulo ferro, sed i gentibus pilis, nec minoribus adacta gladiis , vltra mortem patebant. Enimuero Flaminio duce invios antea Chaonum montes, Aoumque amnem per abrupta vadentem , id est, ipsa Macedoniae claustra penetrauimus. Introisse victoria fuit. Nam numquam postea ausus congredi rex. Ad tumulos, quos Cynoscephales vocant, uno,

ac ne hoc quidem iusto, proelio opprimIV που mia tur. Et illi quidem Consul pacem dodit, a riis. o. regnumque concessit: mox, ne quid esset fisi . hostile, Thebas, & Euboeam, & grassan-A-V. 555. tem sub Nabide suo Lacedaemona compeia

. C. n. 195. . V

cult. Graeciae vero veterem statum redis

didit , ut legibus viveret suis, & auita lubertate frueretur. Quae gaudia, quae vο- eiserationes fuerunt, quum hoc sorte Nemeae in theatro quinquennalibus Iudis ap cone caueretur8 quo certauere plausu8

76쪽

quid florum in Cynsulem profuderunt' Κ

iterum iterumque praeconem repetere illam vocem iubebant, qua libertas Achaiae pronunciabatur et nec aliter illa consulari sententia. quam modulatissimo aliquo tibiarum, aut fidiurn cantu fruebantur.

VII f. Macedoniam statim, & regem B/atim S Philippum Antiochus excepit, quodam ca- π .su, quasi industria. sic adgubernante sortuna, ut quemadmodum ab Asriea in Europam, sic ab Europa in Asiam, ultro se suggerentibus caussis, imperium procede rei ; & cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum nauigaret. Non aliud sormia dolosius fama bellum fuit; quippe quum Perlas & orientem, Xerxem atque Darium emitarent; quando perfossi inuit montes, quando velis opertum mare nunciaretur. Ad hoc eoelestes minae territabant , quum humore continuo Cumanus Apollo sudarεt. Sed hic fauentis Asiae suae numinis timor erat. Nec sane viris, opibus, armis quidquam copiosius Syria: sed in manus tam Ignavi regis ineiderat; ut nihil fuerit in

Antiocho speciosius, quam quod a Romanis vistus est. Impulere regem in id bel- caussa hulum, illinc Thoas Aetoliae princeps, in ε ρ -

77쪽

γου L. ANNALI FLORI.

bonoratam apud Romanos querens Eduersus Macedonas militiae suae sotietatem:

hinc Annibal, qui in Asriea victus, pr fugus, & pacis impatiens, hostem populo Romano toto orbe quaerebat. Et quod illud suisset perieulum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est, si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal 8 Sed rex suis opibus,& nomine regio fretus. satis habuit bel-

Ium mouere. Europa iam, dubio procul, iure ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam urbem, in litore Thrao o positam a maioribus suis , Antiochus ut hereditario Iure reposcebat. Hoc velut sidere Asiatini belli mota tempestas. Et maximus regum eontentus sortiter indixisse bellum, quum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis, Graeciaeisque litoribus, otia & luxus tamquam vie

Rex Antio- to: agitabat. Euboeam insulam continen-εδεμ e S est adhaerentem tenui freto reciprocantibus

eiar. aquis Euripus abscidit. Hic illo positis aureis sericisque tentoriis . sub ipso laeti

murmure, quum inter fluenta tibiis fidibusque concineret, collatis undique, quamuis per hIemem, rosis, ne non aliquo duiscem genere agere videretur, virginum

78쪽

puerorumque delinus habebat. Talem ergo regem Iam sua luxuria debellatum populas Romanus, Acilio Glabrione coninsule, in insula adgressus, ipso statim aduentus sui nuncio coegit ab insula sugere.

Tum praecipitem apud Thermopylas ads Rare n. quutus, locum trecentorum Laconum spe--ν Hosa caede memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ae terra te

dere coegit. Statim & e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Anni- Gassi νι- balique commissa. Nam rex proelium nec 'spectaro poterat. Igitur, duce Aemilio Regillo, ad remigantibus Rhodiis, tota I eeratur. Ne sibi placeant Athenaei in Antiooho vicimus Xerxem; in Aemilio Themistoclem aequauimus; Ephesiis Salamina pensavimus. Tum Consule Scipione, cui Antioehias stator, ille modo victor Carthaginis, ADL ι,

eanus, voluntaria legatione aderat, de a. C.

bellari regem placete & Iam toto cesserat mari: sed nos imus ulterius. Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu, quibus auxiliis, quibus copiis consederat. Trecenta millia peditum: equitum, sale

torumque curruum nisu minor numerus.

79쪽

Elephantis ad hoe immensae magnitudinis, auro, purpura, argento, S suo ebore sulis gentibus aciem utrinque vallaverat. Sed haec omnia praepedita magnitudine sua; ad hoc imbre, qui subito supersulas, mirumnis heri selicitate Persicos arcus corruperat; primum

' trepidatio, mox fuga, dehine triumphus suerunt. Victo & supplici paeem atque partem regni dari placuit, eo libentius, quod tam faeile cessisset. Balgu, -- IX. Syriatico bello successit, ut debe- 'M bat, Aetolicum. Victo quippe Antiocho, a. c. n. 87. Romanus saces Asiatici beΙli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata vitio est. Ηie protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi machinis quatit. Sequuta de ditio est. Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii: & memineramus auxilii. Sie placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnemque late cephalentam, Zacynthon, & quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum, Aetolici belli aeeessio

fuerunt.

Bellum m. X. Histri sequuntur Aetolos: quippest hellantes eos nuper adiuuerant. Et initia

. . C. n. 176. Puguae prospera. hosti fuerunt, eademque

80쪽

exitii caussa. Nam quum Cnaei Manlii

eastra cepissent, opimaeque praedae incu- harent; epulantes, ae ludibund a pleros que, ac ubi essent prae poeulis nescientes, Appius Pulcher invadit. Sic cum sanguine ει spiritu male partam remmuere Victo riam. Ipse rex Apulo equo impositus, quum subinde crapula , & capitis errore Iapsaret, captum sese vix & aegre, postquam experrectus est, didieit. XI. . Gallograeciam quoque Syriatici Bevum I helli ruina eon uoluit. Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse, ac cupidus a. . m. finis triumphi Manlius eos visos simulauerit, dubium est. Certe negatus est victori triumphus et quia caussam belli non adprobauit senatus. ceterum gens Gallograeco- Ga graearum, sicut ipsum nomen iudicio est, eae & adulteratae reliquiae Gallorum, qui, Brenno duce, vastaverant Graeciam ; mox orientem sequuti, in media Asiae parte sederunt. Itaque, ut frugum semina mutato solo degenerant, sie illa genuina seritas eorum, Asiatica amoenitate mollita est. Duobus itaque proeliis fusi fugatique sunt: Vincamum

quamuis sub aduentu hostis relictis sedibus, in altissimos se montes reeepissent,

SEARCH

MENU NAVIGATION