Theologia christiana dogmaticomoralis contracta in tomos duos. Auctore f. Daniele Concina Ord. Praed. Tomus prior alter

발행: 1760년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3ra 'LIB. XIII. DE Minen ea ex officio administraret ut Parochus, quia tum actus iurisdictionis , qua privatus est, exerceret. Si quis suspendatur a determinata parte jurisdictionis , non est suspe lux ab altera ut si Parochus sit iuspensus ab audiendis consessionibus , potest celebrate, & alia sacramenta administrare. VI. Suspensio ordinis absolute & simpli.

citer lata privat omni actu cujuscumque Ordinis tam maioris, quam minoris, quia prinpositio indefinita In materia morali aequivalet universali. Similiter qui suspensus est a collatione ordinum , nullum conserre ordinem potest. Mitto alias quaestiunculas, quarum decisio pendet a formula qua praetcribitur suspenso. VII. QuκsT. Iv. Quam ob e.t am feni suspensio potest Risp. Ferri nequit ob pec eatum veniale, ut supra dictum est. Suspenso enim sua natura poena gravis est , quae infligi iure nequit nisi Oh culpam Rravem . obnoxii suspensioni sunt Clerici etiam prι- ma tonsura insigniti. Censurae Iarae in iure absolute eontra Clericos non comprehendunt Cardinales , & Episcopos . Ferri suspensio potest directe in ipsam communitatem , Scindi recte in membra. Non assicit tamen distributive singulas personas quantum ad emtum particularia ministeria , sed secundum quod unum corpus constituunt, & secundum officia, & ministeria illis communia .

VIII. Impediri suspensio potest per legitimam appellationem congruo tempore Interpositam, ut supra de appellatione a censuris dictum est . Debet tamen appellatio ipsam suspensionem praecedere , ut eam im .pediat, si sit suspensio ab officio, & ingressu Ecclesiae , ut habetur eap. Is qtii xx. de t. excomm. in 6. Quaecumque alia suspenso per subsequentem appellationem impe

ditur.

IX. suspensio lata ad tempus, elapso tempore cessat seipsa sine absolutione. A suspen. sane lata ab homine absolvere ille potest qui eam tulit. A suspensione lata a jure abstave te ordinarius suspensi valet, aut ejus Vicarius. A suspensione reservata Papae, si proveniat ex delicto occulto, Episcopus absolvere subditos suos valet, si non sit ad sinrum contentiosum deducta.

X. . EsT v. Quid significat depositis, sd gradaris REs P. Saepe pro eadem accipiuntur depositi O, & degradatio; anam tamen ab altera auetores distinpuunt. De sit lonem simplicem deleribunt his verbis: Es poenariυans Curatum escio , beneficio in pedi, TOM. CENS. &c. pretium 're oriuuario in emissόδίων. Degma datio dividitur in verbalem, & realem. V traque privat Clericum in perpetuum osticio , & beneficio, sed illa retinet priuile gium canonis, & sori; hae penitus illud amittit . obstringitur tamen Clerieus siva verbala, sive reali degradatione confixus re eitare horas eanonicas, si sit in sacris coninstitutus, nec valide contrahere matrimonium potest. XI. Degradatio verbalis olim fiebat ob adulterium , furtum, homicidium , & alia graviora crimina . Iuxta hodiernam Eeel sae disciplinam atrociora dumtaxat scelem degradatione plectuntur. Cramina in iure canonico expresia ob quae deqr datione reali plecti clericus debeat, sunt haeresis, salsi si catio litterarum apostolicarum , se domia, conspiratio in proprium Episcopum ae cedente incorrigibilitate. Plura diei solent da s lemnitate in degradatione reali servanda, quae ad nostri ni institutum non attinent.

CAPUT VI.

ecclesiastiea Multura. Dividitur in locale, &personale . illud locum, istud personis afficit . Mixtus dicitur , quando locus simul,& personae interdicuntur. Rursus ullumque interdictum dividitae in generale, & speciλ-le . illud est quando interdicitur regnum,

aut provincia, aut dioecesiis , aut civitas, ut oppidum, aut villa. Interdictum generale personale est , quando sertur in corpus politicum propriis legibus moderatum , &simul indirecte in omnes perlonas tonflauistes talem communitatem . Interdi rei in personale speciale est quando in personas determinatas , ut in Petrum , Franciscum dic. sertur . Quando tamen sertur a iure , non requiritur ut personae nominentur. Hoc Icteidaetirin personale speciale diu: ditur in torale , quod omnes interdicti effetius continet; & in partiale , quod aliquos dumtaxat comprehendit. InterdIctum locale non seminper includit personale , nec contra. Quare interdicto populo non lunt interdictae Eccletiae, aut parochiae illius : quia in iure haec interdicta sunt divertae speciei. II. Quaes T. Ia. Quinam tenentur obserυare

342쪽

DIss. IV. DE CENSURIS CAP. VI.

interdictam luate λ Rrs p. Omnes incolae tam laici, qum eccles astici, etiam Regulares, quia iniret dictum est in tali loco divini ou heia telebrare. Quare Praelatus il se ex-eepto Papa 3 qui interdictum locale fert,

eiusdem ibservationi obnoxius est. Quando interdicta civitas est pei in rerdictam generale locale, omnes Ecclesiae eius leni ciuitatis etiam Regularium subjectae interdicto sunt , dc omnes personae que sunt ei uidem civitatis membra: & licet plures sint innocentes , tamen non ut innocentes , sed ut civitatis putes subiacent interdae o. Excipiuntur Episcopi , qui sub generali interdicto non comprehendηntur , nisi expressa illorum mentio 'at . Infantes quoque, & amen. tes exempti iudicantur; illorum tamen cadavera sepulturae et lesiasticae tradi nequeunt,

quia interdicti Clerici sunt. Similiter pere-prinos & exteros ab interdicto liberant a u. Mores Vlures, quia non sunt populi partes. Interdicto populo non est interdictus Clerus, nee interdicto Clero est interdictus populus. III. Quae N. Iri. Quis, o quam σι eau cam ferre imordictum vatit λ REsp. Qui h ient iacultatem serendi censuras , serre insterdictnm valent . Praelati tamen Relig)onum serre interdictum personale possunt, Non autem locale, quo tuas Ecclesias a sacris suspendant, nisi haberent in plebem iurisdictionern . Causa serendi interdictum est Dravis culpa, ut dictum est supra. Interdictum genetale locale, & personale potest

ferri ob culpam etiam alienam communit

tis , vel rectorum ejusdem , sub quo comprehenduntur etiam innocentes, ut alias di-

esum eth. Interdictum generale personale, vel loeale, sue generale, sue speciale sit, nequit ferri ob culpam alterius particularis, sed imponi solum potest ob culpam vel

communitatis, vel rectoris, vel Principis, vel Praelati. Interdictum vero personale speciale infligi ob culpam alienam etiam capi.tis nequit; sed solum ob delictum illius personae quae interdicto plectitur . Di putant auctores , num infligi interdictum personale speciale queat ob culpam venialem . De in . terdicto lato a iure alii adfirmant, alii prinhabilius negant . omnes tamen adfirmant, interdictum latum ab homine requirere culpam mortalem. Interdictum sive generaleticale , sive generale personale imponi non

potest ob debitum pecuniarum , Immo neque interdictum locale speciale; bene vero interdictum speciale personale , ut plures Munt: at vix hoc fieri consuevit.

i fictus λ Rus P. Tres. I. prohibitio celebra. tionis , & auditionis divinorum officiorum ea. privatio aliquorum sacramentorum : Iaprivario sepultuiae erclesiasticae. Nomine di. vrnorum ossiciorum intelliguntur Misse, horae canonicae , & aliae preces solet imiter e lebratae , benedictiones nuptiarum , aqua solet , chrismatis , & omnis functio ab E

etesii in cultnm Dei ordinata. Haec omnia prohibentur in communi loco ad id deputato . secus privarim , 3c in loco non deputato ad divina osticia celebranda. Similiter conciones habere Iietium est. l mira O ex jure novo Bonis eii VIII. in cap. AIma --tre de feni. oram. λ 6. Omnes Clerici , dc Regulares tempore interdicti generalis localis possunt quotidie Missas celebrare , divina osticia peragere , in quibuscumque Ee-elesiis, & Monastetras, qu tuor adjectis conditionibus. I. ut voce submissa , idest sine cantu: a. ianuis clausis, ita tamen ut v lentibus egredi exitus p Ieat et quare osti: mus praeficiendus erit , qui prohibeat interdictos ingredi , & privilegiatos egredi per

mittat 2 2. non pullatis campanis e q. exclu

sis interdictis, Ac excommunicatis. in qua tuor tamen selemnitatibus Natalis Domini,

Paschatis , Pentecostes , & Assumptionis B. V. possunt divinx officia solemniter celeThrari ianuis apertis, & voce alta , pulsatis campanis. Interdicti tamen appropinquare altari non debent, qui causam eiusdem deis dere. Quint privilegium extendit Martinus U. ad sestum Corporis Christi , & E

nenius IV. ad eiusdem octavam. Regularesstuuntur privilegio, ut plures referunt tuere ne an salse ignoro admittendi ad divi na officia famulos, Procuratores , & operarios Monasterii. V. QUIEST. v. Quae clam foram nia probi bentur ministrari tempore iner my REsp. Prinhibentur administratio activa , & receptio passiva quorumdam sacramentorum . Excipitur tamen Baptismus, qui administrari coniueto Ecelesiae ritu potest, exclusis tamen personis interdictis , quae , nisi in casu mincessitatis, baptizare nequeunt. Sacramentum quoque Confirmationis administrari valet,& eons ei chrisma etiam in loco interdicto. Item sacramentum matrimonii excipitur iux. a Plurimos, qui contendunt celebrari posse a persona etiam specialiter, nedum gener lirer interdicta . Sacramentum P attentiae eonferri omnibus potes et ram sanis , exceptis excommunicatis , di illis qui causu.

343쪽

3M LIB. XI t I. DE MI interdicto dederunt , atque iis qui praebueruiat auxilium, consilium &c. ad patrandum delidium ob quod latum interdictum est, ni si prius satisfecerint , vel dederint de satisfactione cautionem e. Alma de sent. in 6. VI. Tempore interdicti neque Lucharisia , neque ordo , neque extrema unctio administrari valent. In mortis articulo deferri Eucharistia ad infirmos etiam personaliter interdictos potest . Plures administrari quoque extremam unctionem infirmis qui Nequeunt alia sacramenta percipere , posse adfirmant. VII. QUIEIT. vi. suibus tempdire interdicti prohibειών eeesesiastica septiItura' REI P. Omne interdictum sive locale , sive personale privat omnes ecelesiasti ea sepultura. Si tamen interdictum locale sit, personae quae interdicto causam non dederunt, nec sunt nomi. vatim denuntiatae, sepeliri in loco saero non interdicto valent. In loeo vero sacro inter cl icto nec insantes, nec amentes sepeliri licite possunt. VIII. QuorsT. VII. Quodnam peceatum per

petrant , m quas poenas incurrunt violatores in-

ωιλὶ REsp. Peccant mortaliter , quia vi Iant praeceptum Ecclesiae in re gravi, & Clerici interdicti exercentes actum proprII Ordinis fiunt irregulares ; & cogentes Clericos ad publice celebranda divina ossicia in loco interdicto, iusta sublata eausa , incurre-

Tent excommunicationem reservatam summo

Pontifici . Et hanc censuram contraherem quoque interdicti, qui admoniti non exirent ab Ecelesia. Item Religiosi etiam exempli interdictum violantes contrahunt ipso iacto excommunicationem maiorem , quando interdictum observatur in Ecclesia matrice,

vel in parochiali loco, in quo ipsi habitant,

ut habetur in Clem. I. de Ient. exconet. Qui

seienter interdictos sepeliunt in loco sacro,

extra casus exceptos, incurrunt excommunieationem Episcopo reservatam.

IX. QuaesΥ. v m. Quid intestigatur per in- aera, ctiam ab ingressu Ecclesiae' Rrs p. intelli-Eitur privatio exercitii ordinis sacri, & sepulturae in ipsa Ecclesia , ejusque caemeterio, di privatio audiendi divina officin in Ecclesia. X. QuaesT. IX. Quis ab interdicto absise re potes Risp. Si interdictum latum ad tempus sit, vel sub conditione, elapso tempore , vel conditione impleta , cessat sine absolutione ; secus interdictum absolute la tum . Quando interdictum latum a iure est,

summus Pontifex suspendere ellectus potest,

TRIM. C E N S. &c. quin illud tollat. Interdictum ad tempus auo ferre, qui illud tulit, potest. Quando inter dictum est loeale, etiamsi locus, puta Ecclesia, dispensetur, non propterea cessat interdictum , idcirco in tali loco nequeunt cadavera sepeliri. Latum vero interdictum conistra communitatem, si haec dissolvatur, tetasat respectu innocentum . Ab interdicto autem locali , aut generali personali , laro a jure, ει non reservato, absolvere Episcopus potest . Si interdictum latum sit ab homi. ne , ille qui tulit , & non inferior, absolvere valet, ut dixi. Plures docent ab interdicto personali particulari non reservato absolvere posse quemlibet Consessarium appro

batum

s quinam illitis ossi ius Rxsp. Est prohibitio imposita Clericis ut sub mena peccati

mortalis cessent a celebratione divinorum olliciorum , Se ab administratione sacramentorum excepto necessitatis casu, abstineantis Non est lainen censura . nee poena; sed mera prohibitio facta ab Ecelesia ob gravi l Iimum moerorem conceptum ex gravi aliqua injuria eontra divinum cultum, aut Ecclesiam ipsam. Qux re hoc non fit nisi propte egravistimum delictum publicum contrx commune bonum Ecclesiae , aut adversus elut immunitatem , contumacia accedente . Sequentes conditiones concurrere debent, ut

iuste fiat. i. iu in prohibeate sit legitima potestas; 2. ut causa sit evidens, & gravis et

3. ut evidenter constet eausam esse datam a

4. haec causa exprimi publice debet; s. intimari parti debet; 6. pars roganda est , arx

velit satisfacere ; 7. ut maior pars capituli judicet eessationem esse inducendam ; S. ut posita cessatione utraque pars coram Pon i-fice causam cessationis disceptet; s. ut quan do capitula congregantur pro serenda L esla None , Omnes vocentur qui habent vocem ἀHae conditiones colliguntur ex eap. s Canonici a. & cap. quamυis 8. de Og o ordinariit. 6. Si vero Praelatus indieat cessationem . sex tantum priores conditiones requiruntur

Solum qui habent iurisdictionem episcopalem, aut illi suntlam , serte hanc cessat im

344쪽

re delicto, G ex defectu . I. H uπια I. Quid H irregularitas , quinam eius esse si RE P. Est imis

Ρώimentum eanonicum, quo viν baptizatus primo in Hrecte interdis tur a susceptrone νωιπμm , . secundario ab eorum usu. Est impe-Himentum, & non poena , ut distinguatur a Censura, ouae culpam supponit . Canonicum significat hoe impedimentum iure ecclesiastico invectum esse. Vir baptizatus prodit neque infidelem, neque mulierem subracere irregularitati. Ultimae particulae distinguunti rerum irregularitatem a eensuris. II. Tres sunt irregulatitatis enectus . I. Impedit ordinum , & primae tonsuras susce-

Ptionem . 2. Privat omnium ordinum usu,

si si totalis ; quorumdam vero, si sit partialis. 7. Inhabilem reddit ad quodlibet beneficium suscipiendum , si sit totalis : nam si sit partialis , plures contendunt Peς e mnon ampediri receptionem beneficii cujus munia obire irregularis potest . Irregularitas quae su per venit heneficio iam obtento, non

inducit eiusdem privationem , sed solum privari per sententiam judi eis possunt qui il-l Iud possident. III. QuasT. II. sustiplex sit irregularitas

Rusp. Duo sunt irregularitatum genera. Alterum ex desectu, ex delicto alterum. Ex desectu novem numerantur. I. ex desectu animae; a. ex defectu eorporis ; 3. ex desectu natalium; 4. ex desectu aetatis ; s. ex

desectu labertatis ; 6. ex desectu Obligationis; 7. ex desectu sacranienti ; S. ex des ctu bonae famae; p. ex desectu lenitatis. IV. Irregularitas ex delicto inuplex. I. lex homicid: o voluntario injusto a. ex imiusta, & voluntaria mutilatione ς ῖ. ex homicidio aut mutilatione casualii ex iteratione Baptismi; s. ex violatione censurarum λ 6. ex indigna receptione, aut administratione ordinum; 7. ex apostasia a fide, vel ex haeresi externa; 8. ex delicto cui annexa infamia eth. Dividitur etiam in totalem, & parti lem. Illa privxt omni ordine suscipiendo , di exercitio ordinis sulcepti, ut est illa quae contrahitur ex homrcidio. Haec pitvat aliquo tantum ordinis exercitio; ut si Sacerdoti pollex praecidatur, non pol est celebrate; potest vero audire consessio. nes. Similiter Diaconus Privatus pollice in m. II.

habilis est ad Saeerdotium , & habilis ad

Diaconi officium. U. Delietum inducens irregularitatem debet esse peccatum mortale externum: quo niam pcena gravissima contrahi nequit nisi

ob grave detictum. Nec resert quod si cultum . Excipiuntur tamen delicta quibus annexa est infamia, & notorietas, quae , sil fuerint Occulta , non inducunt irregularitatem. Alia vero delicta, ut homicidium voluntarium, haeresis, iteratio Baptismi, violatio censurae per exercitium ordinis, etiam occulta, irregularitatem pariunt. De homicidio occulto nulla est disputatio.

VI. QUAEsT. m. Quaenam excusant ab is regularitate contrahenda ex deheso REsp. Ea omnia quae excusant a peccato mortali , ut ignorantia, inadvertentia, metus Aravis&c. Dubium non excusat, ut cap. ad Aucitentram

iit. de homicidis habetur. Cum in iabiis s

muam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere Pre10tero memarato ut in Deris or-

ῶnιbus non ministret . Nulla hie distinctio

dubii iuris, & tacti.

VII. QUAE IT. Iv. An irregularitas ex delicto tollatur pre Baptismum , professionem rei giosam , ω disspensationem Rrs . Irregularitas ex delicto cessat per Baptismum. Cessare quoque per prosessionem religiosam communis sententia adfirmat . Denique cessare per dispensationem omnes fatentur. Summus

Ponti sex ob iustam causam dispensare aquacumque irregularitate potest. Qui irretitus est pluribus irregularitatibus diversae speciei,

in petenda dispensatione omnes exprimere

debet: si sunt ejusdem speeiei , manifestare

debet se pluries has irregularitates contraxisse .

VIII. Praeter summum Ponti fitem Episcopi eum suis subditis , & Praelati regulares eum suis dispensare ab irregularitatibus. ex delicto occulto quod non sit ad forum contentiosum deductum, possunt, praeter homicidium , ut communis sententia docet. IX. QUAE sT. v. suid requiratur in quis con trahat irreguiaritatem ex homicidio voluntaris

REsp. Homicidium directe voluntarium di. l cit ut quod di recta voluntate occidendi pa-l tratur , unde necessario mors sequatur, ut si vulnus mortiferum infligatur, si venenum propinetur &c. Qui similes causas directe ponit, homicida voluntarius dicitur. Heinet equitur, eum qui Oceidit invasorem se defendendo cum moderamine inculpatae tutellae, non incurrere irregularitatem homieidii duecte voluntatii. Requiritur vero ut mo

345쪽

116 LIB. XIII. DE M. sequatur , ut dicta irregularitas eontrahatur.

Quamobrem etiamsi vulnus mortale Inflaga. tur, aut venenum proprnetur, si mors non sequatur, irregularitas non incurritur. Addunt sumanti censes c. 8. num. Φ. eum quem post mortale vulnus, aut veneni propinati

nem delicti paeniteret , non incurrere irregularitatem ii foro conscientiae. Sed haee

opinio falsa est mihi.

X. Negant quoque Salmanti censes cum aliis num. 6. eum qui repentina rixa hominem occidit , non incurrere irregularitatem reservatam summo Pontifici . Sed probabilior opinio, adfirmat. Et hane irregularitatem incurrunt quoque mandantes, contaentes &e. ut supra iam dictum et . XI. Ab hae irregularitate posse summum Pontificem dispensare omnes fatentur , ex gravissim x tamen , & singularissima causa, ob indecentiam summam quam tale delictum praefirri . Ah hae irregularitate non posse Episcopos absolvere, Tridentinum statuit . Ab hac irregularitate posse Praelatos regulares dispensare , si homicidium si occultum , docent Salmanticenses n. 17. addu-

Elis privilegiis pontificiis ; sed haec privrlegia mihi suspecia sunt. XII. Contrahitur quoque haee irregularitas per alicujus corporis membri mutilatio. nem , ut si quis erueret oculum , amputare

aurem , pedem , de quamlibet partem quae in eorpore distinctum officium habet . Qui

sibi digitum, aliani ve partem osticio carentem ex ira abstinderet, aut turpiter se deformaret, fieret irregularis , secus si hoc ageret in alio , ut habetur cap. Quidem Ete. Qui membrum aliquod ita debilitaret , ut mortuum remaneret, probabit: us est quod incurreret irregularitatem. Ab hae irregularitate occulta, & non deducta ad forum eon. tentiola in dispensare Episcopi valent.

Dati Rrsp. Homicida una casuale illud est quod praeter intentionem occisoris ium directam, tum indirectam accidit: de tunc sc- ut oeci lor immunis a culpa, ita ab irregularitate est : & idem est de mutilatione. Qui vero ponit causam unde praevidet, vel tenetur prae videre homicidium , aut muri lationem , fit irregularis . Qui opus licitum facit, & omnem diligentiam adhibet ne homi eidium sequ tur, vel mutilatio , tum irregularis non fieret, etiamsi homicidium, vel mutilatio eveniat. Si vero actio illa aliquo modo influeret in hona: cidium, vel mu-

TRILI. CENS. 8c tilationem, iam non esset bona, & lieitat& si actor negligens esset in praecavendo es- sectu, fieret irregularis , nisi levis esset negligentia. Hi ne si magister discipulum, aut

pater filium leviter tantum percuteret , irregularis non fieret , etiamsi mors succede. ret, aut mutilatio praeter intentionem. Idem

dicendum de eo qui in equo feroci equit ret , si contingeret pueri occisio, aut de pulsante eampanas , si caderet tintinnabulum quod hominem occideret , aut de custode serae stangentis vincula , & occidentis hominem . Nee mediens fit irregularis , si infirmus absque ejusdem gravi negligentia min

tiatur .

XIV. Qui dat operam rei illicitae, unde

mors eveniat, fit irreguliris; si vero illicita sit, Ze nullum periculum natura sua mor tis affert, non fieret irregularis , dummodo non fuerit negligentia in praeea vendo este-ctu . Qui ex militia tenetur impedire occisionem, aut mutilationem, si id per culpam mortalem omittat eontra justitiam, fit jucta probabiliorem sententiam irregularis: quἰ qui omittit defendere illum quem ex iustitia teneb1tur defendere , est verus homicida , moraliter enim concurrit ad talem mortem et secus qui tantum ex caritate tenetur. XV. QuorsT. VII. stiandoσam eontrahatur

irregularitas ex homiciato, arat mutuat/one cau-

Ia cie leusionis contra iniust rum tu forem RE. si . Qui inius iussi in valorem oceidit excedendo mortaliter nyodum inculpatae tutelar, fit irregularis. Con ra qui moderamen observant, ab irregularitate immunes sunt, sicut a culpa . Similiter eiusmodi defensores non contrahunt irregularitatem, si moderamen servent ad evitandum grave vulnus secus si vulnus , quod timetur, erat leve. Tunc autem vitietur defensorem servare m de ramen in culpatae tutelae , quando invasus nulla alia via neque precibus, neque fuga, neque clamore dees in re mortem, aut grave vulnus potest. Si enim his viis declinare mortem, aut vulnus xrave posset , non servaret necessariam moderationem .

XVI. Qui furatur, aut adulterium Perpe trat , in delicto deprehensus , & invasus a

domino, vel a marito, ut se defendat, Oz-cidit maritum vel dominum , irregularit tem incurrit, quia dat operam rei illicitae,& hom ieidium est voluntarium in causa. Ita adfirmxt probabilior & vera sententia. XVII. Ex iteratione Bapti sint, non Rutem Confirmationis, incurritur irregularitas . Haec irregularitas incurritur a rebaptizato,

346쪽

DIs S. IV. DEGE rebaptizante , ministrante rebaptizanti, &ab eo qui extra necessitatem se ab haeretiis eo baptizari permittit. Haet irregularitas impedit ascensum ad alios ordines, non in su.

sceptis ministrare, ut communis opinio do .cet. Plures tamen ad hanc irregularitatem contrahendam requirunt rebaptizationem i, lemnem, & non susticere privatam ajunt. XVII l. Qui maiori excommunicatione irretiti, qui suspensi , qui interdicti personaliter, aut in loco interdicto actum majoris

ordinri exercent, irregulares fiunt. Qui autem suspensus ab uno ordine, alterius ordinis a quo non est suspensus , exercet ossicium , non fit irregularis. A dicta irregularitate occulta dispensare Episcopus potest, s militer Praelati regulares absolvere suos iubditos valent xl x. Qui futtive sacros ordines suscipit, puta absque examine, & approbatione; qui eodem die plures ordines 3 quorum unus si sacer, absque dispensatione recipit ; qui post

matrimonium contractum, etiam ante consummationem, ordinem sacrunt recipit, renitente uxore , irregmaritatem incurrunt.

Similiter irregulares fiunt Clerici qui usurpant ordinem sacrum quem non habent, &scienter ministrant in eo , & ritu solemni. XX. Irregularitas quoque contrahitur ex delicto cui annexa est infamia , ut sunt in Clericis periurium eum fatis testimonio in judicio, sodomia , si inonia : quae crimina, si notoria sint, inducunt irregularitatem . XXI. Ex ossicio pariter irregularitas contrahitur, ut ex histrionatu: histriones enim

infames sunt, ut ex cap. Definimus I v. q. I.& ex ι. I. cir a. de his q:ιι notantur infamia. Plures quoque ossicia carnificum, lictorum, macellariorum habere annexam infamiam docent: δι reipsa in communi homInum existimatione ossicia ista infamia laborant. XXII. Infamia quae oritur ex delicto personali, aufertur per emendationem, quae sit ita notoria ae iacium quod infamiam peperit . Iuris vero infamia non tollitur per emendationem , sed per dispensationem. Sum. mus Pontifex ob justam causam dispensare ab hae irregularitate potest . Insamia vero quae per iudicis decretum inducta fuit, per ejusdem , aut superioris dispensationem auferri potest. Praelatos vero regulares ab hac irregularitate sive ante, sive post Religionis ingressum dispensare posse, communiter auctores docent.

XXIII. QuaesT. viii. Quenam sunt irrein Erilaritares ex defectu anima λ RLs P. Tres, SURIs CAP. vII. 327 nempe desectas rationis, scientiae , & fides . Pueri ante ulum rationis, amentes, suriosi senergument, lunatici, epileptici, qui morbo comitiali , seu caduco inopinato corripiuntur , a sacris ordinibus excluduntur. Seientiae desectus est impedimentum saer tum ordinum suscipiendorum , a quo nec summus Pontifex dispensare valet. Sola industria, & studio auferri potest. Irregularesdεsectu fidei sunt filii haereticorum, quorum parentes sunt irregulares ex delicto. XLIV. QuaesT. I x. Quinam sunt ereporis defectus irregularitatem parientes λ Rrs p. Illi quibus deest brachium, manus, & Presbyter cui desunt duo digiti eum medietate

palmae, si d:giti sint pollex, & index , item qui oculi sinistri lumine , qui auditu omni

carent, irregulares reputantur. Si tamen erivatio auditus superveniat, non reputatur Imped: mentum . Si lumen oculi dextri supplete desectum oculi sinistri valet, non reputatur impedimentum. Desectus qui pariunt notabilem deformitatem, inducunt irregularitatem , ut privatio oculi , nasus, pedis, vel habentes oculos nimis deformes, laborantes nimia corporis debilitate, gibba, lepra , morbo gallico , irregulares habentur. Sed haee omnia judicio Episcopi permittuntur. Eunuchi, & hermaphroditi etiam Oe- culti irregulares sunt. Illegitimi omnes, sive nothi , sive spurii, sive incestuosi , sive

sacrilegi, sunt irregulares. Nati tamen ex matrimonio bona fide in faciem Ecclesia contracto , sed ob aliquod impedimentum

occultum irrito , non nabentur irregulares, ut colligitur ex cap. Cum inter &e. Secus di-eendum , si mala fide contractum matrimo

nium esset .

XXV. Haec irregularitas cessat r. per su sequens matrimonium ; a. per legitimati nem absolutam 3. per eas pensationem quam solus summus Ponti sex impertiri potest. XXVI. QuπsT. x. Quinam dicantur irreis gulares ex defectu libertatis , aetatis , . GI gationis REsp. Mancipia, seu servi sunt irregulares usquedum in flatu servitutis degunt. Si servus, sciente domino, & non comtradicente suscipiat ordines, aut ipsa in primam tonsuram, liber evadit ; si vero contradieente domino, aut nesciente id iaciat, peceat mortaliter. & manet servus. si Episcopus conscius servitutis conserat ordines maiores, satisfacere domino tenetur. Dede

sectu aetatis dictum est i upra. Desectus obligationis est quum quis tenetur ad ratiocinia reddenda , vel implicitus invenitur ex

347쪽

of ieio negotiis saecularibus, ut curiales, milites &e. donee se tali Obligatione liberent. XXVII. Qu EST. XI. QMd H irregularitas e defectu sacramentit REs P. Est illa quae otitur ex bigamia , seu ex matrimonio pluries contracto . Triplex distinguitur bigamia r vera , interpretativa , similitudinaria . Vera tunc eli quando quis plures uxores successive legitimas habuit. Altera bigamiae species vocatur interpretativa , quae licet vera non si , ex iuris fictione talis nuncupatur , &uatuor modis contrahitur. I. quando qui suo matrimonia contrahit, alterum validum,

alterum irritum ; a. quando quis contrahit duo matrimonia reipsa irrita ; R. quando quis viduam , aut corruptam ab altero duxit ; 4. quando quis virginem duxit , quae post nuptias adulteravit, & nihilominus mih adulterium eam cognovit . Qui corruptam duxit putans bona fide esse virginem, iuxta probabiliorem opinionem si irregularis. Tertia bigamiae species dicitur similitudinaria , quam qu's contrah:t dum post sole. Innem prosemonem, vel post susteptum sacrum ordinem , matrimonium contrahit sive cum virgine, sive eum corrupta.

XXVIII. Bigaima dieitur desectus sacramenti, quia non repraesentat unionem Christi eum Ecclesia . Bigami irregulares reputantur tum propter incontinentiam , tum propter divisionem assectus , quem ab uxore defuncta in alteram transferunt, tum Prinpter desectum sacramenti. Ab hoc impedimento dispensare summus Pontifex valet, secus Episcopi. XXIX. QuaesT. XII. Vtiomodo rentrahitur irregularitas ea defectu lenitatis 8 REs P. Homo baptizatus , secus infidelis, fit irregularis, si voluntarie, & proxime concurrit ad moristem proximi, aut mutilationem ex defee uianitatis. Heme irregulares sunt iudices serentes sententiam , assessorex iudicum , pr motores fiscales , procuratores , satellites , comprehensores, acculatores, advocati, dein nuntiatores , telles necessarii & voluntarii, ruando vi talium actionum reus occiditur ;:cus qui testantur in favorem rei. Domini temporales ecclesiastici non fiunt irregulares , dum haebentes iurasdictionem eommitistunt aliis causas sanguinis, monentque ut ministri vigilent contra malefactores , eosque juxta leges puniant. Iud: ces ecclesiasti. ci degradatos tradentes brachio saeculari, supplicantes ut benigne eoidem tractent,

non sunt irregulares ; nee Clerici eonsulti a iudice, si respondeant, tale deti flum aux. ta leges plectendum esse poena mortis. Idem dicendum de Consessariis , qui possunt nega. re absolutionem iudici nolenti juxta leges

punire malefactores.

XXX. Qui pugnant in bello iusto ex auctoritate publica contra hostes , si propriis manibus occidant , vel mutilent, irregulares fiunt. Ceteri vero milites in tali bello iusto adstantes pugnae , qui propriis mani

bus neminem occidunt, aut mutilant , non fiunt irregulares , ut communiter fatentur

omnes . Si bellum sit injustum, & aliquis

occidatur, vel mutiletur , omnes fiunt irre. gulares , quia omnes concurrunt ad necem

injustam. Militem se defendentem in bello iusto eum moderamine inculpatae tutelae non fieri irregularem docent plures, quia haec

defensio est illi justa. Medici, & chirurgi,

qui juxta propriae artis regulas truncant memobrum , non sunt irregulares. Cleri ei, & Monachi exercentes artem medicam, & ehitur gi Ana fiunt irregulares ex desectu lenitatis, si truncent aliquod membrum , quia probi bitae sunt illis ejusmodi artes eum incisio ne, & adustione . Possunt tamen aperire ve nam ad minuendum sanguinem , quin fiant irregulares . Ecclesia merito removet a la eris Ordinibus homines ob desectum lenita

tis , quia mansuetudo & lenitas est praero gativa, & caracter saeerdotii Christi, qui

tamquam agnus mansuetus venit in man

dum a Patre inissus. Episcopi nequeuat d.9pensare ab irregularitate ex desectu lentia tis , etiamsi occulta sit, ut probabilior sest-tentia defendit. Qui plura cupit, legat si qnoni stas , di Morali stas , qui spissa & ma gna volumina hoc de argumento constatuta.

Repeto quod alias innui , nempe omne

Optare ut excommunicationum , & censur 'rum multitudinem ad maturum examen se periores revocarent, εe in eum parvum nil

merum illas restringerent quem illorum v pientia magis consentaneum iudiearet. li' iud omnibus sapientibus certum est, praece torum multitudinem haud fore idoneam atominum malitiam coercendam . Animae vertit S. Augustinus ops. 118. ad Jan 'riunt: Dominum nostrum Jesum Christiam, μ' ut ipse in Ευangelio loquitur , levi tuo νηώbdidis, cra fiscinae I in . Unde sacran eat inumero paucissmis, segnificatione praestantiss societatenr noυi potiti eouit it . Fusius σφ' 119. ad eumdem Ianuarium Ecclesiae p ct Pla resecanta stimetit his vertas. Sine MM

348쪽

D r s s. V. DE sTATU RELIG. CAR. r. dubitarione res eanda existimo. Quam υis enim neque hoe inυeniri poster , quomodo tantra mdem sint; σμm tamen Religionem, quam pau-eusmis, s manifestissmis celebrationum sacramentis misericoria Dei esse liberam voluit,s milibus oneribus premum, ut tolerabilior sis conditis Iudaeorum, qui etiam si tempus tibertatis non et wrint, legatibus tamen sarcinis, non Atimanas prasumptiombus subjiciuntur . Sed Eeelsa Dei rvire mutiam paleam , multaque Urania eonstituta , mtilia tolerat ἰ sed tamen Mae sint contra Mem , vel bonam υιtam, non approbar, nec tacet, ura fovet.

DISSERTATIO U.

De statu religioso.

QVatuor hoc de argumento volumina edi. . di, quorum primum inscribitur Com

Disciptina apostolico- monasica. Adversus hanc Disciplinam apostolico-monasticam duo prodiere volumina r unum inscriptum Vindιriae Regularium ; alterum hac epigraphe insignitum , Vita Claustralis. Hos duoς l: bellos revera famosos plenos erroneis commentis , fabellis,

Ze dicteriis contrivi , & penitus labefactavi opere inscripto , Defensio decretorum Conciliι Tridemini, in duo volumina distributo, atque Iussu sa pient i ssimi Pontificis Etrurol. cri XIV. edito. Ex his pauca decerpam.

CAPUT I.

Dattis religiosi noris, 2 ei dem obligatio aspirandi ad Ierseetionem

mangelieam.

REsp. Eli via Deilius perveniendi ad persectionem evangelicam . A virtute Religionis, quae inter morales eminet, nomen suum sortitur sacer hic status ; idcirco religiosus appellatur. Stabilitatem, & immobilitatem secum adfert . Ut sit talis , requirit approbationem ab Ecesesia iactam , ut habetur ex Concilio Lateranensi IU. cap. N mia . Necessaria est quoque professio trium

votorum juxta aliquam ex regulis approbatis a Sede apostolica . Heine. singuli Ordines luam propriam regulam habent, & constitutiones , ad quarum normam statum religiosum Profitentur.

II. QuaesT. II. Utrum Religiosi reneantur sub graυi praecello tendere ad persectionem Rrsp. Quaellio naee, perspicua indiset explicatione . omnes Christiani, sive latet , sive eeelesiastici, sive iseulares, sive claustrales,. praecepto ligantur aspirandi ad persectionem . Fortasse imperitis veritas hae impervia erit. Sciant ergo oportet, perfectionem hanc, de qua nunc nobis sermo est, in caritate sitam esse, ut Evangelium, & omnes Patres do

cent . Hi ne S. Thomas a. a. q. 186. απ. Σα

describit statum relig:osum , quod sit disciaptina quaedam , seu exercitium peνυeniendi ad

perfectιonem . Ut enim Religiosi stellius , &expeditius hanc metam attingerent , tr: consilia evangelica, ad quae revozantur ce tera , vovent. Haec tria vota sunt instrumenta , & veluti currus rotae , quae viam sternunt ad hoc pallium assequendum. Omnia praecepta evangelica sunt media ne incessaria, consilia sunt instrumenta libera Ordinata ad praeceptum caritatis. Hoc praeceptum est finis, & meta omnium praecepto rum, & consiliorum . Neque in consiliis igitur, neque in ceteris mandatis, sed in lo- .la caritate sita est perfectio evangelica , ad quam sub praecepto aspirare omnes tum Christiani, tum viri religios astringuntur. Cui IChristus dixit : Fflore ergo vos perfecti, sicut Pater vester e usis presectus est: Mitth. I. non Monachis, non Claus ratibus hoe intonuit, sed omne prorsus genus humanum at loquutus est, cum tunc nec Monachi , nec Claustrales essent. III. Crasso ergo obvolvuntur errore Christiani qui existimantes hane persectionem

evangelicam quid supererogationis esse Beconsilii , virisque dumtaxat religrosis competere , nihil conantur ad eam conseque dam. Catilas hae separat animam ab amo re mundi, de eorum quae in mundo sunt, eamque coniungit Deo. Et quo magis an linma leparatur a concupiscentia carnis , a convcupiscentia oculorum , a superbia vitae , ut inquit S. Joan. epist. I. cap. a. eo intimiuῶDeo copulatur. Ad hanc unionem cum Deo omnes Christiani ex praecepto astringuntur. Ergo omnes Christiani ad caritalis persectionem tendere obligati sunt. Hoc dumtaxat discrimen est quod Christiani per lotam

praeceptorum viam currere ad persectioni meram tenentur . Viri autem religiosi ut eant ipsam metam facilius assequerentur,

consilia amplexi sunt evangeliea, & eade iutribus solemnibus votis servatula sibi imp

349쪽

LIB. XIII. DE MATRI M. CEN s. &c.

IV. Christiani igitur vigiles snt oportet titudo, sermones Christi , emi & sangnini

in servandis praeceptis , quae orationis stu- hostiliter adversos , palam profitendi stodium , sensuum custodiam, de carnis com- dium, propriae existimationis mundanae ne- pressionem, aequitatem, cordisque puritatem glectus. Hae sunt indicia quae animum iarubent : quia haec , & cetera omnia man- l persectionis christianae stadio percurrentem

data, ut dixi , sunt instrumenta necessaria i indicant. Siquidem reperiti media sine fine

perveniendi ad caritatis persectionem , seu queunt: at finis consistere sine mediis ne con unctionem cum Deo . Et quoniam con- quit. Possunt itaque caeremoniae , & obser-junctio haee major atque intensior in uno,.vationes votorum, constitutionum , aliorum ac in altero est, ideo unus altero persectiorique rituum extrinsecus apparere veste nu-

evadit. t y:ixti destitutae, & hypocrisis larva tectae. V. Contra viri religiosi praeter haee prae-l At caritatis exercitia, quae sunt illorum fi-cepta servare tenentur tria vota, de pro- nis, sine ei idem stare non queunt.

priam regulam, & constitutiones, quas san- VIII. Heine colliges non satis proprio eli Patriarchae divino asi ante Numine prae- muneri satisfacere illos Regularium superi scripsere tamquam media quae adiuvant Scires , qui in suis Capitulas continenter et

facilius conducunt ad praestitutam metam. Mant adversus quasdam caeremoniarum trania

VI. Unde, inquies , colligere possumus gressiones, de vix aliud inculcant suis sub- viros si ve christianos, sive religiosos imple-sditis quam silentii eustodiam , ehori here hoe praeeeptum aspirandi ad perseel:o-lquentiam, ieiuniorum Et quarumdam genu- ne mi Christiani qui a vanis pompis, a lu- flexionum observantiam. Laudo haec omnia; xu, a fastu , ab occasionibus violandi prae-ssed illud doleo quod praetermittant hortari, eepta Decalogi vigilanter absinent; qui in perluadere, δι urgere ad caritatis exercitia. orationis studium in eum bunis qui justitiam Accensa enim flamma hae in Religiosorum& aequitatein servantes, curque quae sua sunt animis, cetera omnia i ponte fluunt . Cari- tribuunt ; qui quae sibi fieri vellent , aliis tas quippe planta est secundissima fructus faciunt , qui propria status osticia implent: pariens ad aetere itatem maturos. Caritas be-hi signa perhibent se per viam evangelicae t nigna est, patiens est, non aemulatur, non perseelionis ambulare. agit perperam, non inflatur , omnia susti-Vl I. Si Christiani ipsi proprii status osti. ner , Omnia susteri , non quaerit quae suncia, de munia regendi familiam, educandissunt, sed quae Iesu Christi, non reformidat

filios, providendi domesticis necessaria, dclsaeculi potentiam, non pertimescit advers cetera omnia implere debent ; quanto ma- riorum calumnias; sed impavido pectore veringis propriae Religionis munia, vota, ritus,Ibo, dc opere Christi legem, dc propriae proslatura . legesque exequi tenentur viti reli-lsessionis munia exacte implet. Ignis iste cae-giosi Unde vero colligi poterit viros reli-ilestis semper ardet ubi adest , de flammaesgiosos persectionis studio operam sincero a- continenter emittit . Si arderet in superion imo impendere Forsitan ex observantia rum cordibus, dubio procul favillas suas im-s lentii, ex orationis assiduitate, ex sensuum, mitteret in subditorum animos. Illi ergo carnis , ει appetitionum compressione , ex qui neglecta caritatis praedicatione, caerem O- votorum paupertatis, eastitatis, Sc Obedien-iniarum tantum observationem intuleant, ipsitiae executione λ Profecto haec omnia signasse earitate impleant, ut hane in alios trania satis probabilia sunt , at interdum silla ia .isundentes, optimo; sibi subditos comparent. Haec enim omnia hypocrisis fructus esse IX. Caratas dulcissimo benevolentiae ste- valent. Ut ille viam sibi paret ad regimen, dere animos conjungit, esticitque cor unum, ad praesecturas, ut sibi existi inationem viri se animam unam . in ea communitate in relig:osi, de proprii instituti observaroris com-iqua aversones, dissidia, factiones contrariae paret, exequi praelata omnia potest, de subiservent; in qua Superiores versutiam , va- sacrae Religionis pallio diaboli martyr eva-lstitiem, cor duplex, linguam amphibologi-dere. Quaenam ergo animi aspirantis ad per- eam , prudentiae larva induunt, eandore, sin-fectronem christianam argumenta λ Caritatis ceritate, affabilitate pulsis, caritatis flammae exercitia, amor erga omnes, patientia & l certe non ardet; sed spiritus mendax de tolerantia injuriarum , an : mi candor, lin- l mundanus, de scientia quam S. Iacobus d a-guae sinceritas , mentis docilitas, mundana. t boli eam appellat, dominatur. Si superiores Tum rerum contemptio , politicorum respe- j verbis Iudant, factis tergiversentur, negent , ctuum proculcatio , pectotas evangelic: sor. in pondea sit, iii adant, vel ιficentur, adversen

350쪽

DIIS. v. DE STAtur, prout temporum rationes serunt, inter subditos & ipsos superiores, deprehensa ill rum vafritia, nulla sinceritas, nullus animicandor, carrias nulla viget. Sed contra muris

mura , dissidia, aversiones, & perpetua bella rassantur. Superiores qui aperto animo,sneero corde, ingenua lingua nibditos eoiligunt 3c amplectuntur, illos sibi devinciunt obligantque illo ipso tempore quo favores denegant , dum impertiri salva lege nequeunt. Verum in semitam a diverticulo

alioquin opportuno revertamur.

X. Religiosi ergo illi qui neglecto orationis, mortificationis, poenitentiae, abstinentiae, Sc propriae regulae atque constitutionum exercitio , ea solum peragunt quae Praetermittere nequeunt, qui ludis, tabulationibus,

otio , solatiis , diverticulis indulgent , qui

sumpta cappa , aut pallio civitates circumeunt , euriosa sectamur ; qui si mensa ad palatum non sit instructa, obmurmurant, luperiorum exhortationes , de mandara derident, Zc super eisdem iocantur, fabulantur, controversantur, non evanSelicae persectonis , sed aeternae damnationis viam per

currunt .

XI. Ut multa in pauca contraham, inmnes Christiani sive latet, sive religiosi

adspirare ad evangelieam persectionem vi praecepti sub mortali astringentis tenentur, sed mediis variis , quae omnia per unicam Ee arctam viam ad eamdem metam ducunt. Christiani latet sola praeceptorum Oblervatione ex ructa; Religiosi ad praeceptorum executionem addunt trium votorum , Sc propriarum constitutionum observantiam. Haec vota, hae constitutiones 8c regulae non sunt,

inquiunt Patres , sarcinae & pondera quae opprimant; sed sunt alae, quae iter allevant, de sursum erigunt. Quamobrem status rei i-iosus nuncupatur schola facilius pervenieni ad persectionem caritatis, ad quam inmnes Christiani tendere astricti sunt. Gravius utique Religiosi, Et scelestius peecant hoc praeceptum violantes , quam Christiani Iaici. Quoniam viri religioli uberiori gratiarum de donorum copia a Deo instrum, facilius de commodius angustam calcare semitam evangsticam queunt. Idcirco isti sacrilegi, ingrati, atque nequissimi Dei servi

habentur, cum tot talenta a Deo accepta

Prodigunt, Bc dilapidant. Quandoquidem a curis laeculi, a mundi pericultis, quibus miseri Christiani obnoxii sunt, segregati, nihil de victu, δ: vestitu cogitare coacti, unice vιρ re Deo, & propria instituti observan-rU RELIG. CAP. I. I It tiae facillime queunt. Quare duplieiter vapulabunt, si nancisci persectionem evangeliis

cam omittent, nedum contemnent.

XII. Disputare Theologi l olent, num satis sit trium votorum observantia, neglectis aliis legibus quae ad gravem culpχm non

obligant : de rursus controversantur, num continuata illarum legum transgressio indu .cat contemptum virtualem, de interpretatiovum. Verum paucis rem dirimo. Tria vota communia sunt omnibus sacris Ordinibus. Qui libet ordo religiosus ab altero diis stinguitur suis peculiaribus statutis, regulis, constitutionibus. Ergo praeter tria vota omnibus communia , necessaria est proprii instituti observantia, alioquin nullius deteris minati Ordinis esset Religiosus ille qui tria dumtaxat vota servaret. Necessaria itaque est propriae regulae , 8e constitutionum o servantia, ut quis dicatur studio vacare evan gelicae perfectionis. XIII. Num transgressio huius aut illius monasticae eonstitutionis iter intercipit persectionis christianae Distinguendus est animus constans, & firmus propriae prosessionis Implendae, a transgressione hujus aut illius legis ex animi subreptione , di imbecillitate proficiscente . Quotidie labimur omnes. Qui

ex infirmitate aliquam legem non obligantem ad culpam , saltem gravem, violant, cespitant, & aliquo modo elaudicant in via Iat continuo surgunt , animumque Ze vires redintegrant, ut celerius currant: at quia debiles de infirmi sumus, denuo e laudicamus, ac simul denuo alas resumimus plus 6c minus, prout magis 8c minus caritatis ignis ardet in corde. illi igitur qui ob communem infirmitatem aliquam eonstitutionem violant, non sunt ex ita persectionis viam, dummodo animum firmum de constantem servent propriae prosessionis servandae. Conotra qui passim proprii instituti leges peculiares violant, nihil earumdem transgressones curantes, de in eaden eorruptela perseverantes, extra arctam semitam sunt , atque latam Ee spatiosam perditionis viam percurrunt. Neque illis quidquam suffragatur quod in Conventibus morentur ubi legum observantia, saltem majori ex parte, in desuetudinem abiit , quoniam nulla corruptela contra legem praetcribit. Brevi , vo ta , Ac constitutiones reciproco nexu con iuncta sunt . Constitutiones sunt votorum praesidia; vota sunt propugnaculum caritatis. Caritas, vota, ει constitutiones sibi mu-Iuas manus porrigant . Hoc nexu graviter

SEARCH

MENU NAVIGATION