장음표시 사용
91쪽
contulit ; ubi tanta prudentia publicam simul M
privatam rena curavit, ut, quamvis tot adversi
talibus conflictatus & incommoditatibus, quae solum vertentibus necessario perserendae sunt, tamen in opere assiduus ad ultimum vitae spiritum laudabile rei literariae adjuvandae propositum conflanter tenuerit. Scaevola Sammarthanus in elogiis scribit exilium Stephani fuisse voluntarium. Ex his non satis causae est, cur credam φ ejus cmgiem, quod virum comprehendere nequirent,
manu carnificis comburi a Theologis iussam ; cui historiae ut sides sit, adducitur 'Benedicti Passa vantii Epistola ; cujus verba tum propter ridiculam corrupti Sermonis ex Gallicismis mixti syntaxin ad risum movendum, tum quod ad multa, quae supra memorata sunt, spectent, subscribere placuit. - Et vos nescitis, ego vidi illum maledictum haereticum Robertum Stephanum, qui nobis est tam bene elapsus. Per diem sicut dicit David) vos bene dicebatis, cavete bene, ipse evadet vor bis ; & defunctus ' Iohannes Andreas, qui spe- rabat maritare filias suas de bonis ipsius, ut erat , Zelotissimus fidei Catholicae, bene etiam clama-f bat semper, quod fugeret. Sed oculi nostri te- nebantur, & alii vastaverunt totum, qui facie' f bant de nimium sapientibus, et quia non sum
92쪽
eum allocutus, quia faciebam conscientiam, ego rogavi de uno, quomodo faceret hic. Et ipse mihi dixit, quod nunquam fuerit magis laetus, et quod faceret mirabilia de imprimendo : ita quod nunquam fuit unus, qui dederit tot poenas matri nostrae Universitati, quam iste dabit. Et
quomodo Z dixi, ipse fuit combustus in figura. Ita, ita dixit, sed ridet se de magistris nostris in propria persona, & dicit mille iocularia de
με Masistro nostro de Govea, quem ipse Vocat Si- napivorum : & de Magistro nostro Picardo, quem vocat Picam garrulam, quia nescit, quid dicit, & frangit sibi etiam caput de garrire: αμ de illuminatissimo Magistro nostro Maillardo : & narrat, quomodo, quando semel mater nostra Facultas fuit coram Francisco Rege, Cardinales ridebant se de eis, & dicebant, Videte, videte, quomodo Magistri nostri sunt mucosi et lutosi : profecto haec est una mirabilis approbatio, quod
Sorhona non potest errare. Et quod tunc unus Curialis volens facere ridere alios quaesivit dicens cur nunquam oportet dicere Tu Magistris nostris, sed semper Vos, etiam si non sit nisi unus Propter honorem, dixit alius, juxta illud, a- mant ab hominibus vocari Rabbi, per humilitatem Sorbonicam. Non non, dixit alius, ego v bene scio unam aliam rationem Tropologicam : quia sicut unus homo est laetus ex corpore & ani-
ma, sic unus istagister noster, quin etiam unus
93쪽
minimus socius de Sorbona, est sactus ex homine & asino : & ita ad minimum, etiam si non sit nisi unus, supponit pro duobus, id est, pro ho. mine & asino; ia ita oportet illi dicere Vos. Ergo, dixi ego, Robertus Stephanus non est combustus nec mortuus. Non, dixit ille, nis dicendum sit, quod Spiritus reveniant in hunc
Vix dubito, quin iocosae hujus Epistolae Author fuerit Beza; qui in libro de Iconibus mentionem lfacit straminei simulachri. Haec Epistola fingitur scripta ad PetrumLysetum' antea curiae Parisiensis Praesidentem, tunc Abba, tem S. Victoris prope muros. Alia etiam causa impulit Stephanum, ut discoderet. Ut enim rem altius repetam, Papisticos errores, juvenis cum esset, nunquam approbavit, quod Sorbonicis Theologis olim suboluisse ad annum Isaa. notavi. Eosdem magis in dies impugnavisse ex censuris Theologorum in ipsius Biblia manifestum est. Hactenus tamen eam religionem professus erat ; sicut & multi alii, qui eam erroneam esse non ignorabant; et timidi, ne ipsis veritas Odium pareret, satis habuerunt Papistarunt mi-
De quo lege ann. I 347. Resp. R. Steph. P. 223. 219, 3Q. 233. 236, 238, 34o, 242, 243, 244. Prare. ad Psalm.
94쪽
seriam irridere; ecclesias vero, in quibus Evan- gelii doctrina praedicatur, pro nihilo duxerunt.' Stephanus, qui jam diu antea verae Religionis
amore tenebatur, nec ea, quae cupiebat, Poterat
edere, sive quod libere agendi non esset potestas,' sive quod non satis adhuc in veritatis cognitione Profecerit nunc, quis esset, noluit ulterius dissi- mulare, aut ' cum hujusmodi acerrimis Iesu Salvatoris hostibus sibi quicquam negotii ac Commercii esse. ' Errori pro sua virili parte eundum obviam arbitratus, statuit omnem ope- ram, studium, ac diligentiam posthac in edendi. piis libris consumere : ' quales sciebat a Theo- Iogis Parisiensibus ac Lovaniensibus damnatum iri. Noverat hujusmodi Doctores pro Christi pura doctrina libenter accepturos doctrinam athei F. Rabiesii ejusq; libros impie et insulse Gar-
gantuae ac Pantagruelis nomine inscriptos; nul V Iam enim operam dederunt, ut liber ille male- dici ac blasphemi conviciatoris cum author cremaretur. Eam praeclaram esse cernebat Reli- gionem venerabilium Theologorum & conven- tualium Monachorum, quorum alteri immanem luporum voracitatem, alteri canum rabiem ita imitantur, ut etiam eorum immanitatem supe-
rent. Ex ipsis jam Stephani scriptis ipsius pro-Positum et opinionem aperui ; ut nemini dubium
95쪽
st, quin viro id conssili capienti & ita sentienti aut Parisiis fuerit migrandum,aut igne pereundum. Mihi unus scrupulus restat, quem qui eximam, ne cio. Quatuor libri occurrerunt, quorum unus Lll-tetiae apud Robertum Stephanum Iss6. Ia.Cal.Feb.' alter Lutetiae partim apud Gulielmum Morelium in Graecis Typographum Regium L Robertum Stephanum cumSymboloRegio, partim Lutetiae apud Robertum Stephanum&GulielmumMorelium, Issό. excusius est.' Tertius & quartus Lutetiae ex ossicina Roberti Stephani Iss6. & I ss7. prodierant. Qui forsan Roberto Roberti filio ascribendi sunt, antequam esset Typographus Regius. Quod ad tertium L quartum attinet, nil obilat, quin ex Stephani, licet discesserit, ossicina liber a quodam alio Typographo excusius fuerit. Sed in re incerti nolo quicquam amrmare, donec aliquid Certius, quo conjectura nitatur, invenero. Deniq; Stephanum non ante annum Is s I. Prid. Cal. Dec. Parisiis abiisse, ex Corderii libro ante citato ; nec dia post initium anni 1ssa. ibi habitasse ex Epistol iPsalmis a Bucero enarratis praefixa certum est. Illel enim Epistola Genevae Non. Maij is dati testatur ipse se tribus ab eo tempore annis cinctu io scilicet currente in eam Ecclesiam commi-
phe Carnut. 3 Moschi, Bionis & Theocriti Idyllia aliquot obnenrico Stephano Latina facta.
96쪽
grasse. Ex Epistola Passavantii cp. r. probatur
Rob. Stephanum Genevae vixisse anno Iss3. Nam Epistola mentionem facit Calvini ibidem comm rantis una cum R. Stephano, additq; Calvinum tum annos 43. natum suisse. Oportet igitur eum annum fuisse Iss3. nam Icon. BeZ. mortuus est anno Is 64. aetatis sq. Robertum Stephanum vidimus in patria florentem, Regum favore & patrocinio munitum; hono TC, quo artes ali solent, Omnesq; accenduntur ad studia, decoratum ; invidia & odiis inimicorum semper vexatum, semper superiorem. Nunc tandem, ne iniquis calumniis succumbere cogatur, exul, affinibus & amicis destitutus, calamitatum
nube involvi; diesque qui ei faelix hactenus & beanignus affulserat, in noctem Vergere videtur. Sed viri fortis & literati, cui omne solum patria est qui Evangelii causa solo natali valedixit, Christiq; opprobrio Principum favores posthabuit, exilium non ipsum sed patriam inisticem reddit. Ille non
minori gloria, quam ortus est, occidit ; exulem Exules comitantur literae ; non aequum putat, ut has, quas praemiis affectas amplexus est, orbas & contumeliis affectas deserat; eas, quasi quoddam depositum in suam recepit fidem ; receptas, quantacumque infortunia ipsum occupent, servare decrevit.
97쪽
Anno ineunte, ' ad eos montes i. e. Gene vam inter montes stam se recepit, intra quos pia fumanitatis, I plieitatis ae pietatis, quam inter Thest logos Parisienises reperit ; et homines ossendit, qui Evangelii formam ei antea ignotam nee tam insigniter expressam ante oculos constituerunt. Putabat equidem in eognitione
Chri yi res progressus se fecisse, ac jam habere, ut sol posse docere arbitraretur. Sed ei primum dediscenda faufalsa pravoq; doctrina, in qua d falsis se impiis magistris educatus fuerat, ut addisceret prima Cbrissiana Religionis Rudimenta ; in qua quid fides, quid Sacramenta, quid Baptismus se Sacra Coena essent, ignorabat;& ne fidem suam citius et levius, quam par erat, obstrinxisse videretur, opinionemq; ex odio magis suorum inimicorum quam veritatis studio mutasse: eontulit Scripturas, ut cognosceret, an cum iis doctrina, quam audiebat, consentiret. Secum igitur egitans, qu studii genere Deo gratias ageret, existimavit se nihil m/lius nec ossisio suo convenientius facturum esse, quam si inchoaret hane novam Glossam ordinariam, quam octodecim retro annis molitus, inimicis suis obnitentibus, conficere nondum Potuerat. Tam enim stiatureat reliquum aetatis suae tempus in libris ad Religionem cquam Nostram vocat, eo quod eam Profiteretur, scit. reformatam pertinentibus imprimendis consumere. Statim igitur Psalterium, Proverbia, 1 Praef. ad Glossi i 333. Praef. ad Psal. Bucer. III 4. ecclesiasten,
98쪽
Ecclesiasten, Canticum quae anno Isa8. juxta Vulgatam ediderat), Sapientiam, Ecclesiasticum, Novum Testamentum Gallice cum Latina versione emisit; ' monuitq; quod observent opus est, qui Archetypis Sacrorum Codicum Linguis in alias vertendis animum appellant ut hae illarum, non Illae harum idiomati accommodentur. At Vero ut piis satisfactionem daret, quod sinistrὸ de ejus migratione judicaverint i Omnem suarum cum Theologis Parisiensibus altercationum rationem e Posuit, suamq; ad eorum censuras' ex ipsorum A chivis seniorum collegii opera reseratas responsi nem, a 3' Iunii, publicam fecit. Ex quo Gen Vam recessit, libris, quos excudit, suum Symbolum aflixit cum hac subscriptione, Oliva Roberti Ste- Phani, Genevae nomine non nisi ' rarius adjector Et ex eo tempore vix aut paucos alios quam ad Sacram Scripturam, Papisticorum errorum resutagionem, Buceri, qui anno assI. Prid. Cal. Mart aetatis 6I'. Cantabrigiae decessitJ Vireti, Bezae, Calvini tractatus, opera Conradi Badii aliquando usus, excudit; quorum enumerationem ad Cata. logum remittere satius putavi. Ille Conradus Badius antea I s48. Roberto StephanoRegio Typographo & fibi excuderat Lutetiae Theodori BeZae VeZ
99쪽
lii Poemata ; Ω forsan una cum Roberto eius opinionem ac fortunam secutus, Genevam migravit.
Ille Poematum eorum fronti Preti Ascensiani insigne praefixit ; quumq; esset Iodoci Badii quicum Robertus per matrimonium amnitatem inierat filius, sui assinis Roberti fuit& Lutetiae & Genevae in re Typographica
P. Richardus Simon laudat Biblia Gallic1 a Ro
berto Stephano impressa anno annus' Iudiciorum severorum exemplis utrinq; non caruitinam multi in Gallia ob relligionem, Michael Servetus Tarraeonensis Genevae ob Haeresia supplicio assectus est. Is professione medicus, quum impuras manus ad Theologiae Sacra attulisset, erroneas de Sacro-Sancta Trinitate is ad Dei contumeliam pertinentes opiniones inv xerat, librrs' 'editis docnderat. Adeo dissicile aut impossibile est in arduis Relligionis Christianae mysteriis, ubi quisa recepto Catholicae Ecclesiae sensu recedat, non
grayiter errare. ' Servetus comprebensus, quum Sen- Critique du Uieux Τest. p. I 8 . La plus ancienne Edition
100쪽
rantiam mutare nosset, re prius ex Io. Calvini tansilio
cum Bernatibus, Tigurinis, Basileensibus, ct Sebas axis
ministris eommunicata, tandem ad mortem damnatus est.
Eius doctrinam postea Cadvinus, quod ei ex illius neca invidia eis retur, propinuit, se publieato libro confiseravit, quo in Haereticos etiam gladio ἁ Magistratu animadvertemdum esse contendit. Libellum etiam Theodorus Besta strenuus Calvinianae opinionis defensor de Haereticis a civili Magistratu puniendis scripsit. Duos illos Tractatus anno Is s . praelo mandavit Robertus Stephanus; qui ad Fran ordiam quendam Nomam famulum suum dieitur misisse, ut libros Servet illie ad nundinas. prolatos eombureret, ne distraherentur. Huius quidem zelumi Iaudare in malo, quam italorum saevitiam. Neq; tamen velim ii sinistre accipi, quasi Haereticis aut Haeresibus faveam. Α moabsit inins hujusmodi ρ Cohibeantur, quotquot a. sana Christi doctrina vel transverdum unguem .disincedunt 3 et iis interdicatur publica suorum dogmatum professio ; iis fitentii, non.vitae mulcta impo nutur. ii Sententia in Servetum lata Grotio non sis iis protata: est, cuius haec sunt Verba I, Ser turn quicquid. tandem senserit, i de quo miH non satis parres rQbator erer Genevensis , i-publieae non nil Mneq; edetur collegi l ne' ', Gene vae morari voluit, sed, ειλά sustra Calvinum. Cujus de discipulis omnia, abieunn
