Stephanorum historia, vitas ipsorum ac libros complectens ..

발행: 1709년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ibi tum Stephanus moestus valedixit illi & Patriae; eadem retulit Castellano; is protinus adiit Re- gem, qui a se id laetum pronunciat, quippe Theologi hunc esse hominem quovis haeretico

nocentiorem querebantur ; non tamen alia con- ditione, quam ut Articulos proferrent: mandat,

ut bono esset animo, & pergeret in ornanda Regia Typographia pro more ossicium praestare. Constitit Stephanus; interea silent Theologi, nec literas evulgant, quia in his facta de profe- rendis Articulis mentio obstabat. Guianeurtius subornat Robertum Senalem cuius observatium culas de liquidorum leguminumq; mensuris Is 32 Stephanus ediderat Abrincensem Episcopum, qui Stephanum blande admoneat, ' ut cum The- ε ologis redeat in gratiam; utilius id esse, quam tamdiu domo abesse. Stephanus assentitur me- mor, quid eorum nonnulli contra Regem Fran- ciscum essent moliti illorum impietatibus non usq; adeo annuentem, miti tunc exilio castigati.' Roberto itaq; Senali dicit se ad Theologos scripturum, ut praeterita emuant, nil postea sine eorum consilio facturum. Id placuit Guian- curtio, qui se recipit literas perlaturum, scilicet ut nihil oput esset Articulorum prolatione. Quod

ut effugeret Stephanus, se jam scripsisse finxit.

1 Resp. R. Steph. ad Theol. P. 32.33.

I umor

82쪽

Rumor eo tempore erat Regem jussisse Stephano mille M quingentos aureos ad sarcienda damna numerari. At effectum est, ut nullae darentur' pecuniae; Rex tamen pollicetur majore in re se' erga eum fore munificum; quem Stephanus cum' gratiis rogat, ut se ab inimicis tueatur. Hunc annum sibi molestissimum clausit editione Commentariorum, quos Budaeus anno I say finitos Regi Francisco dedicaverat, opus maximae eruditionis et utilitatis iis omnibus, qui exactiorem linguae Graecae notitiam assequi desiderant. Post trium mensium molestias circa initium, uti conjecturam facio, anni Is V. impetravit diploma, quo Regis erga se animum adversariis testaretur, cui quinquies emendato tandem sigil- tum apponitur. Cum de illo aliquid Theologi audissent, in eum inquirunt rogatis plus 8o testi- bus, novi nescio quid in specimen habituri, si' diplomate omnia praeterita abolerentur. Tunc duxit proserendum Diploma, quo Rex vetabate ullas suo Typographo molestias ob Biblia, ann tationes, indices, Psalterium, et Novum Test mentum ab illo impressa exhiberi. Theologis ' obmutescentibus opus interruptum repetit, edi- tionem scilicet Novi Testamenti Graecam ma

Horum editἰonem ad Eudaei ai ἀγριπον recognitam fuisse monet Henr. Stephanus in annot. Xenoph. P. 17. v. 33. 1 Resp. id Thuci. P. 34. 3I.

83쪽

jore forma, quam anno sequente persectam emisit. Interea dum tam nobile Opus praeparatur, Hebraicas quarum abbreviationem anno Is 46. praemiserat Pagnini institutiones excudit 'ex utraq; R. D. Κimhi Grammatices parte collectas, numeris marginalibus codici Venetiis per Bombem sum anno Is 4 edito respondentibus, ' eruditione Ioh. Leiartii, qui in imprimendis Hebraicis ei operam navabat, ab innumeris mendis repurgatas; ac indicem Propriorum Nominum quae in Thesauro frustra quaeri potuissent) in Bibliis occurentium, Hebraici Alphabeti ordine, cum Latinis ex veteri interprete nominibus, quorum interpretatio ex libello Hebraicorum Nominum & ad finem Latinorum Bibliorum & separatim minore serma Latini

Alphabeti ordine canno is 37 excuso facile pet

tur. Praeterea ne, dum Linguis eruditis et emo

tuis inservit, vernaculae & viventis oblivisci videretur, Dictionarium Latino - Gallicum imprimit, in quo ' priori editioni accesserunt voces infinitae .& ut defunctum laude debita non fraudaret, voces excerptas e Budari scriptis, quorum eum participaverant Filii paternae erga studiosos benevolentiae haeredes, litera B a reliquis discriminavit, adjecto ad calcem de Venatione ex posteriore libro Philologiae Budari tractatu. Spatio bimestri inter-

Praef. ad Hebr. Instit. ' Praef. ad Hebr. & cbald. 3 Praef

84쪽

iecto,denuo excudit Novum Testamentum characteribus Graecis minutioribus, quos, quia ad libros magnos in angustum spatium contrahendos deside rabantur, Rex Franciscus exculpi voluerat prioribus

elegantia pares, quibus utendi initium sumperat ab editione Novi Testamenti, anno Is 6. quam juxta Complutensem,codicesq; ex Bibliotheca Regia vetustissimos recensuerat. Principio Decembris hujus anni cum Conrado Pellicano fuit Robertus Ste- phanus, qui videns, quae hactenus Pellicanus transtulerat e commentariis Rabbinorum in Sa- cros libros, rogavit obnixe, ut in reliquis omni- bus pergeret, idq; non ad sensum tantum, sed ad Literam quoq; pro Hebraismis discendis. Statim igitur caeteros quoq; interpretes, qui par tim Prophetas, partim omnes libros Biblicos in- terpretati sunt, in Latinam Linguam translatos e Genevam illi transmisiit, ut insigniora ex illis excerpens in lucem emitteret. Ex quibus Pellicam verbis mihi liquet Stephanum hoc tempore Tigurum petiisse,& inde Lutetiam revertentem Ge nevam invisisse: forsan ut inter peregrinandum virorum doctorum colloquio frueretur ; quaeq; ad suos labores adjumento forent, undiq; contraheret; aut fortE si in re obscura conjectare liceat) in animo habens patria aliquando cedere, lustrare V luit, quem locum suo recessui magis idoneum de ligeret. Certe non fit mihi verisimile, ut Step

85쪽

nus semper labori intentus, ab inutili de qsto queritur) sumptu alienus, sese oblectandi tantum x a studiis seriandi glatia iter longinquum sust

perit.

Anno Ipso'. I . Cal. Iul. Prodiit Novum Τesta. mentum majoribus Regiis Typis excusium ; de ut liber ille, quo nostrae salutis instrumenta continem tur, pro sua dignitate ornatus in omnium conspectum veniret, ' variantes quas angusta alterius forma capere non potuit lectiones, Hebraeorum etiam in apicibus minutissimis diligentiam aemulatus,ex I 6 codicibus quorum unus est Complutensis, alterum ex Italia, reliquos ex Regia Bibliotheca habuit collectas interiori margini cum Eusebii Canonibus et Graecorum capitibus inseruit 3 exteriori, capita Latinorum & veteris Τessamenti lo. cos. Id autem cavit prudentissime, ut variantes eae Lectiones ita disponerentur, ne malo feriatis hominibus & Atheis ansam darent Textum in dubium revocandi. Quod utinam omnes postea aequ cavissent, nec in vanam I perniciosam eruditionis

ostentationem per variantes Lectiones textum obscurare, imo & nonnunquam versiculos, quibus fundamenta innituntur Christiana,convellere cona rentur. Novum hoc Testamentum absolutum

attulit ad Castellanum, qui tanquam superbo ob

I Resp. R. Steph. p. 42. ' p. 3I. 36 l Praef. ad. N. Τ. 33

86쪽

iurgat, quod Theologis non ostendisset exami- nandum. Defendit se, quod in ea Lingua parum nossent, hic liber esse non posset haereseos suspectus, qu6dq; ex illis quidam consuluissent,

ut textum I. Corinth. I s. s I. mutaret, Castellanus

σε ait variam esse lectionem. Respondet Stephanus se non adduci posse, ut contra Codicum omni- um fidem quicquam mutet. Iratus Castellanus eum protinus exposuit in praedam Theologis. Gallandio mandans, ut eis dicat se a Roberto Stephano hactenus deceptum nolle amplius eum

tueri ; videant ipsi, quid de Novi Testamenti editione agendum sit. Gallandius Stephano

V non inimicus eum hortatur, ut Theologos adeat. Monitis paruit, nec potuit eos legitime suo mo- re congregatos ante mensem alloqui. Tandem in conclavi apud Mathurinos Novum Testamen-

tum obtulit Goveano & Russo inimicissimis M imperitissimis Praesidentibus. Vetus exemplar postulantibus respondit esse quindecim, nunc in Regiam Bibliothecam relata. Eo bis secedere jussio & toties revocato, opus deniq; refertur duobus ex ipsis Graece doctis. Post exactum mensem referunt ad congregationem in capella ' Sorbonici Collegii congregatam. Clericus Fa- cultatis Decanus censet Novum Testamentum nullo modo probandum ; quod injussu Faculi

: Resp. R. Steph. ad Theol. p. 36.37, 38, 39, 4P.

87쪽

tis impressisset. Idem inculcat Guia urtius. De- canus tandem hanc tulit sententiam. Domini non sunt in ea opinione, ut vendatur Novum Testamentum propter varias Lectiones, quas docti Graece homines judicabant esse annotati- ones extra textum additas. Instat Stephanus, ut

Scriptum aliquod de sententia dent, quod Regi ostendat: cumq; id negarent, indicat se Regi relaturum. Postridie in Aulam profectus Regi Novum Testamentum offert coram Cardinalibus .c & Principibus. Castellanus mitior factus, cum ς Stephanus illi recitasset quinque articulos, in quorum reprehensione se plusquam insulsos pro .

diderant, narrat Regi, quid Facultas decreverat. Obortus tum risus: una haec VOX Omnium, impu- dentiam, inscitiam, temeritatem, ineptias deniq; horum non esse tolerabiles. Stephanus ex Aula reversus Novum Testamentum venale exposuit et sed ex Theologorum manibus ereptus, ne con- temptu eos exasperaret, recepit se illis comm

D nicaturum, quicquid posthac esset impressurus.

λη De Petro Castellano H.Stephanus Apologie: cap. 26 refert; quod postquam lub Francisci Regis patrocinio a Sorbonae odio nil timens Evangelii veritatem professus esset, Henrico Rege

postea suce edente, opinione quae tum Aulae minimh accepta erat) mutata, Aureliam scuius nuper Episcopatum obtinuerat. venerit; ubi dum pro suggestu Religionem, cui antehac favexari fortiter oppugnaret, dysunteria correptus obierit. De eo se Scaevola Sammarthanus in Elogiis. Aureliae se us Pontificatum inrisee,nonsi abdieato susceperotὶ inter contionandum repentino sanguinis ictu percalpur animam de grege suo bone meritam Deo reddidit.

Editis

88쪽

STEPHANI PRIMI.

Editis Bibliis iam saepius Vulgatis, Testamento

vetere bis Hebraico, Novoq; ter Graeco ; proximum erat, ut ad Sanctos Ecclesiae Patres se converteret. Unum igitur ex antiquissimis Iustinum

Philosophum & Martyrem quem antea promiserat Typis Regiis edidit in lucem anno Issi. Jisdem excusam Xiphilini Epitomen Graecam addidit Dioni, quem antea publicum fecerat eiq; quantum adhuc sciam) Regium symbolum ultimum, Latinaeq; Blanci versioni suum tantum absq; Typographi Regii titulo praefixit. ' Cum cogitaret

Veterem Novi Testamenti editionem exandere adjectis, quales decem abhinc annos ediderat, annotationibus, amici aliquot Christiani eas partim justo breviores, partim hujusmodi, in quibus maior Evangelicae Doctrinae puritas desiderari possit, questi eum a Consilio abduxerunt. Alias itavi, quae perfecti commentarii vice fun- gantur, in annum proximum Praeparat; nunc vero, ut lector, dum illas expectat, in ipso con- textu excutiendo se exerceat, Graecum edit Novum Testamentum transsationibui hinc Veteris Interpretis, illinc Erasmi cinctum, ad calcem praeterea Harmonia Evangelica & Indice adjectis; divisisq; in vessiculos capitibus : frons autem libri, oliva Roberti Stephani tantum insignita, urbis in-

I a dicatione

89쪽

dicatione destituitur. Terentium Italico Charactere excudit 4'. cal. Oct. Regii Typographi nomine apposito. Hoc etiam anno Lutetiae emisit Sententias

Veterum Poetarum ; sed quo mense hae, et Xiphi lini Epitome, Novumq; Testamentum prodierint,

incertum est. Sub finem anni, Maturinus Coria derius suum de corrupti sermonis emendatione libellum mutato aliquantulum titulo & eliminatis, ne iis pueri imbuerentur, omnibus vitiosi sermonis orationibus, sub nomine commentarii de quotidiano sermone, quarto edendum permisit Stephano, cujus diligentia atq; industria non minus emendati quam nitide jam pridem puerorum manibus terebatur; quiq; prid. Cal.Dec. postremum ut opinor huic libro, ad finem, Typographi Regii titulum,& Parisiorum nomen amxit. Hujus anni labor ultimus fuit, ' Decembris decimo quinto, editio Catechismi in Graecorum Sermonem versi, suo quidem sed nullo urbis nomine subjecto, nulla Calvini, qui Catechismum composuerat, neq; Henrici filii, qui' verterat, mentione facta ; nisi quod in ' Graeca epistola praffixa lectorem iubeat ei, qui ' composuit,& sibi, qui excudit, gratias agere. Ex supradictis certum habeo Robertum Stephanum usq; ad ann. I s s r. Prid. Cal. Dec. fuisse Regium Typographum,& Parisiisq rationes suas constitutas habuisse. Ille,

Epist. Catech. t 33 i. Praef. ad Gloss. III 3. Cum

90쪽

cum se a Theologis nihilo securiorem videret, qui odio in eum implacabili ardebant, in locum tutiorem se recepit. In mentem quidem venit, quantum invidiae passim apud bonos viros ipsius E Gallia discessus sustineret ; secum reputavit a ' plerisq; damnatum iri, quod solum vertisset cum publici boni jactura, erga Regem parum gratus ; de ' cujus praesidio cur dissideret, causa non fuit ; sed quia ei erat certamen cum tam' virulentis belluis, nil censuit esse melius, quam obstinatae malitiae cedere. Graves in Aula se- quenda iaciendi erant sumptus, deserenda re literariae cura ; neq; hoc licebat effugere, quin postea Theologorum istorum censurae subjaceret, ' quicquid imprimeret. Et quid imprimi passi fuissent ρ nisi forte sumpsisset in manus Summu- las Mandreston, Logicam EnZinas, Angesti mo- ralia, Physicam Majoris, Breviarium & Missale Adducam ' Thuani Τestimonium. V Migrante al Deum Rege Francisco, Roberto Stephano bene merito de patrii civi tot editis Hebraicis, Graecis et Latinis libris indigna gratia repensa est a Theologorum nostrorum Collegio; qui homi- nem rei-publicae invigilantem, & quastibet aequas

conditiones accipere se paratum demonstrantem v non desierunt lacessere, donec ille vexationum injustarum pertaesus, ex necessitate consilium ce-

pit, & relicta patria Genevam ad extremum su

contulis

SEARCH

MENU NAVIGATION