Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

x Ex PL. IN SYMBOLux per amnem donat, cum spiritu sancto. Sed in his exemplis innumera discrepant. Radius non est idem quod sol, ut iam sit substantia: calor

autem accidens est, non substantia, tantum abest, ut sit eadem cum sole& radiis. Et nostrum verbum. accidens est, acres traΚsitoria: & spiritus quo proferimus verbum , accidens est, nempe motus aeris: quem

admodum & fertilitas nulla est substantia , nec idem est cum fonte Mamne. Quare haec idola missa faciamus. Quod non assequitur humana ratio , teneat fides: quod tradunt δε- erae literae , quod in carne docuit Christus, quod tot miraculis confirmatum est, quod per ecclesiam docet Christi. spiritus , id multo certius habendum , quam quod mille

demonstrationibus probatum sit, aut quod sexcentis sensibus percipias, si totidem haberes sensus. K A. Nefas igitur est de rebus di vinis inquirere Zc A. Fas, praesertim his qui sensus habent exercitatos , sed cum tremore,

sed sobrie, sed stabilitet iacto fidei

42쪽

A pos T. ET DE CALOG. 43fundamento. Postremo quatenus concessum est in hac vita mortali., ici

qua Deum per fidem videmus, sed tanquam in speculo & aenigmate. Alioqui divinam naturam sicuti est,

nec Seraphicae mentes comprehendunt, ut & illic aliquis fidei sit locus. quae credit quod superat omnem ire, telle etiam creatum. Optimo igitur iure huius philosophi et prima vox est, Credo. KA. Duae syllabae A. Sunt, sed has quisquis ex vero corde pro nunciat, beatus est. Non enim vere credit in Deum, nisi qui pro compertissimis habet omnia , quae sacris prodita sunt voluminibus, sine dubitatione sperans quae promittunt illa , timens quae minantur, quique in hac vita se totum, suos, suaq; omnia tradit divinae voluntati, propriam abdicans in omnibus : etiam si mille

mortes intententur , si universa dar- monum potestas moliatur perniciem , tutissimus est , qui se fixit in hac petra. Si desit haec fides, nec ba .ptismus, nec ulla ecclesiae sacramenta prosunt, nec ulla bona opera conferunt

43쪽

Ex PL. IN SYMBOLuM ferunt salutem aeternam. Nam Paulus peccatum etiam esse pronunciat,

quicquid absque fide est. Haec nos Deo patri copulat, haec nos Christo capiti sociat, haec per Christi spiritum nos cooptat in numerum filiorum Dei, haec nos inserit in aeternuconsortium angeloru, ac sanctorum

omnium, haec in huius vitae tenebris praelucet, ostendens quid vere fugiendum , quid expetendum, haec nos armat impavidosque& invictos reddit ad versus omnes mundi Satanaeque machinas, haec essicaciter co-

solatur in rebus tristibus spe bonorucoelestium , semper habens in ore, si Deus pro nobis quis contra nos λ Et, Non sunt condignae a filictiones huius seculi ad futuram gloriam, quae

. revelabitur in nobis. Haec vere tranquillat animum , huic beatus Paulus fert acceptum quicquid unquam fortiter, pie, temperate gestum est a viris sanctimonia claris, per hanc Deo chari vivimus, per hanc alacriter bonaque cum fiducia morimur , per hanc ad beatam illam immortalita

44쪽

A pos T. ET DE CALOG. Astem evehimur. Rursus ex huius defectu nascitur superstitio, sortilegiu, idololatria, & huius germana avaritia, ambitio, blasphemia, tristitia, desperatio, superbia, metus mortis,

vindictae cupiditas , deniq; quicquid

malorum toto grassatur in orbe. ΚΑ. Equidem frequenter audio multos sibi precantes prospera valetudinem, long vitatem, ac divitias, qui tantum bonum a Deo petant paucos audio. CA.Pauci videlicet norunt, quid aut quomodo sit orandum. Pro nocdono conveniebat iugiter pulsare divinas aures, ut fidem largiatur,& in- dies donum suum in nobis augeat. Κ Α. Attamen vulgus eos, qui minus sapiunt,credulos appellat,&Hebretus quidam sapiens, leves corde nominat, qui facile credunt. C A. Primum nec levitatis nec credulitatis est credere iis quae tot argumentis declaratum est, non ab hominibus , sed a

Deo proficisci. Pgulus negat se Angelum auditurum , si quid adferret, diversum ab Euangelio Christi. Quin potius arrogantis stulticiae est, dubi

tarer Ta

45쪽

46 Ex P L. IN SYMBOL UMtare de iis, quae nobis tanta cum auctoritate tradita sunt, eoque' Paulus

scribit, insipiens cor philosophorum fuisse obscuratum, quod abesset lux

fidei. Si quis idiota tali philosopho,

qualis fuit Aristoteles, aut Pythagoras, aut si quis fuit doctior utroque,

de materia prima, de rerum principiis, de infinito, aut de coelestium orbium magnitudine, motu vique disserenti obstreperet, ambigens de omnibus, quae non posset assequi, nonne audiret arrogans & insanus Aequanto maior est insania , ideo non

credere divinae philosophiae, quod

multa non assequatur intellectus humanus y Porro inter Deum & hominem quantumvis eruditu discrimen est inunitis partibus maius. quam inter hominem sapientissimum & subulcum stolidissimum. ΚA. Ita prorsus

habet res. C A. Apud philosophos impudens habetur, si quis reiiciat

auctoritatem clari probatique scriptoris. Nam Pythagoricis ad persuasionem satis erat Et Christianus tergiversatur quum faudit, D eu S

46쪽

Apos T. ET DE CALOG. 47

Deus hoc dixit, Deus hoc fecit Z De regis dMomate nemo dubitarat modo sigillum agnoverit. Quanta igitur temeritas est de divinis ambigere , quae tot modis , ut ostendimus, obsignata sunt ξ Κ A. Dum ista dissetis sentio & in me fidei semen augescere. Sed quur placet haec sermonis forma , Credo in Deum, quam Latini emendate loquentes vix agnoscunt λ CA. Deum crediderunt & philosophi plerique, Deo credunt & dς- mones. Sciunt enim illum mentiri

non posse. Sed soli pii credunt in

Deum, sive in Deo. nihil enim refert , qui totam fiduciam totamque spem nxerunt in Deo. unde Cyprianus vir doctus iuxta ac pius , non

putat. ita legendum , Credo in sanctam ecclesiam . sed credo sanctam ecclesiam. Ac fateor quidem sensum illius esse pium. Summa enim & sacra, ut dici solet, fiduciae speique anchora non est figenda nisi inDeo, sed revera sermonis figura fluxit ab idiomate linguae Hebraicae , quae fre-qηenter addit praepositionem in , ubi

sermo

47쪽

8 Ex PL. IN SYMBOLuM sermo Latinus eam repudiat. Apostoli vero quanquam Graec cripserunt, tamen interdum referunt proprietatem nativae linguae. Quod genus illud Lucae I . Si potest in decem millibus occurrere. Quod sit nullo pacto fas est addere praepositione, quoties de rebus humanis loquimur, quomodo excusabimus quod scripsit idem Euangelista Lucas cap. I x. Qui in me confessus fuerit coram hominibus , & filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei λ Videt ut tamen praepositio nonnihil vigoris addere sermoni. Confido in te, nescio an Latine dicatur, fiduciam habeo in te, Latine dicitur: & , in te spes mea sita est, recte dicitur, quum spero in te non ausint dicere qui religiosius observant Romanae dictionis

elegantiam .Proinde de sermonis colore disputationem missam faciamus, rem ipsam toto amplectamur pectore, spem universam nec in angelis , nec in sanctis hominibus, sed in

uno Deo reponentes. ΚΑ. Quur non

dicit, Credo in unu Deum iCA. Quia

48쪽

nunc sic loquens, essicacius exclusit Deorum multitudine. Nullus enim ita loquitur, vidi unum solem, exortus est unus sol, vidi unam lunam, quod imaginatio haec ne venit quidem cuiquam in mentem esse aut eo se poste plures soles, aut lunas. At qui dicit, vidi unum solem exorientim, scrupulum iniicit audientibus, quasi sentiat plures esse soles aut lunas , atque ad istum loquens modum, ridiculus haberetur. Et tamen natura

simpliciter non repudiat, quo minus possint plures esse soles , sed prorsus impossibile est plures esse Deos.Nam quod simpliciter summum est, non potest esse nisi unum. TA. Q rurigitur in Symbolo Niceno, ut quidam

putant, ut tu , Constantinopolitano, quod in sacrificio mystico cani audio , dicitur, Credo in unum Deum C A. Hoc post adiectum est non tam adversus Ethnicos, qui plures colebant Deos, quam adversus haereticos: quorum alii somniabant duo principia , alterum boni alterum mali: alii dividebant unum Deum in duos, al- C terum

49쪽

so EX PL. IN SYMBOLuMterum quem iustum appellabat, con tendebant esse auctorem veteris testamenti, alterum novi ; quem bonum profitebantur, iustum negabant, quum omnium rerum conditaru auctor sit unus Deus utique bonarum. Malorum enim Deus non est auctor.

Nilm vidit quae fecerant & erant valde bona , idem iustus & bonus, idem veteris legis auctor, idem novi testa- menti princeps, & omnium seculorum moderator immutabilis. Caeterum quum nego Deum auctore malorum, de peccatis sentio, non deafflictionibus. Afflictio quam Deus immitxit, bona est , vel quia iusta, dupro comissis infligitur, vel quia medicina est ad resipiscendum, vel quia

seges est ac materia maioris gloriae. Quod ipsum tamen malorum genus nusquam esset inter homines, II nunquam extitisset peccatum. Peccatum

autem a diabolo profectum est, & ab hominis concupiscentia depravata. Κλ. Quur addidit patrem λ C A. Vehunc distinguat a caeteris .personis.

50쪽

APos Τ. ET DE CALOG. Si

Christum filλm eius unigenitu. Pater solus dicitur , quia solus genuit Filium. Quanquam Dei nomine sic

accepto, ut totam declaret triadem ac pariter omnes complectatur personas, Deus recte dicitur Pater, quod origo sit omnium rerum conditarii.

Quod si Patrem intelligas generali sensu, a quo quid ducit originem, prima persona Pater est simpliciter omnium. Non genuit Spiritum San- odium, sed nec hominem aut angelum genuit de sua substantia. Qi dautem peculiari ratione dicitur Pater timentium ipsum, eadem ratione dicitur Deus eorum. Psal. 32. Beata gens cuius est Dominus Deus eius.

Itidem Psal. I 3. Sed Deum Filium senuisse de sua substantia, primς personae proprium est. Genuit mundum, sed nun solus , Gignit pios verbo viatae , sed per Filium & Spiritum anctum. Unicum Verbum solus Pater genuit. ΚA. Quemadmodum homo gignit hominem Z CA. Hoc convenit , quod de sua substantia genuit, quod Filium genuit, quod Deum de C i Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION