Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ides, in praeiacatioue omnea tribur terrae, gem immunda Maho Pa , quae remanebit, ct hi qui re ui erunt ad Dominum convertentur. Plura etiam in Commentariis ad Apocalypsim praedixit de ordinibus Mendieantibus, quorum veritatem rei probavit eventus.

VI. Exprimi etiam curavit opere musivo in aede D.Marci, Venetarum praeeipua, ipses harum Religionum suturos Fundatores,eo habitu & vestia tu, quem postea assumpturi, suisque sectatoribus praescripturi erant; dum tamen adhuc nec quempiam illorum viderit, nec illic adhuc exeesserint ex ephebis, vel recens fuerint nati, vel breviter nascituri. Communior est opinio harum imaginum praefigurationem ilIorum ortum praecessisse, idque indicat Auctor horum carminum, quae ex Rodulpho tran ripsi: Atque prius fuerit, guam mundo exortus in aede , Luae Marti titulo nutu toto orbe secunda es. Extat apud Henetos, longis expresus ab annis. R. Dominico subscripsisse haec graeca verba ἄγω δυώνσως, ait B. Antoninus : 8t B. Francisco , postea a Christo recipiendas quinorum vulnerum plagas addidisse, habet Pisanus citatus , apud quem plura de his vaticinationibus prolixius licebit videre Aliquas etiam reserunt Ioannes

Carron ,& Ioannes Antoniuν Flaminius in Vita B. Dominici.

g. III. Francisci ortus, progeniet, o patria.

I. R NNO a Christo nato ΜCLκκκIi. Lucii III. Pontificatus r. Fridr-rici I. AEnobarbi, aliis Barbarossae xxviii. Alexit Comneni orientalis Imperatoris anno II luctuosi mundi Deus miseratus errores ,& plane Ecclesiam suam, ut Purpuratorum Patrum vere decus assatur , in deterius declinantem, ac collabentem, iam depravata morum disciplina erigere volens , in constatorio divini spiritus Apostolicum hominem sermavit Franciscum, & velut novum sidus, quod peccati, errorisque tenebras depelleret, nasci voluit confuse, tenebrosisque rerum humanarum , ac misero ordinis Ecclesiastici statu, per quem e corruptae

vitae vetustate , veluti novus renascensve mundus exurgeret.

Circa hujus sacri Infantuli nativitatis tempus, sentio eum Illustrissimo Historicorum Principe Baronio citato, qui Abbatem sequitur Stadensem, Franciseanum mox essectum sib ipsa Francisci aetate, eum Marco Ulyssponense in limine suorum Chronicorum,cum Auctore compilationis Chronologieae inter illustres Germanorum Scriptores, Iacobo Gualterio

in sua tabilia chronologica saeculo i s.col. I a. & saeculo I 3.col.6. Fernando det Castillo in Chron.Prinlitatorum lib. l .cap.6Joanne Pineda 3. par. Monarch.Eccles lib. 22.cap. 23.q.a. qui cum aliis huius ortus annum assignant NCLxxxii. Nee Marianum Florentinum, alias exactissimum rerum nostrarum observatorem, aliosque horum annorum cen res, qui natum afferunt anno MeLκκxI. sequendos duxi; tum quod primum numerum observatim in antiquis Minorum legendis; tum quod censes annorum, quibus Franciscus inter mortales degit,hane exigat numerandi rationem. Etenim, cum totum vitae curriculum quadraginta quinque annorum spa- io cum S. Antonino communiter Scriptores claudant,& plane constet eum vita iunctum anno Domini Mccxxvi. necesse est , ut natum dicamus anno MCLXXXII. nams alium priorem assignaveris, quadraginta sex vixisse, quod eommuni obstat opinioni, consequenter assirmaveris, oportet.

II. Hujus tanti viri progenitores suerunt Petrus Bernardoni, ita cognominatus a Patre, δέ honestissima scemina Dominica Pica, inter AG- . siates

232쪽

ad Annales Μinorum. II

sales praecipui. Licet etenim mercaturae pater intenderet, non exinde censendus ignobilis ; cum plurimi per Italiam optimates, etiam ex iis , qui titulari fulgent dignitate , suos habeant apud exteros contractus, &opulenta cum alienigenis eommereia . Adeo vilem vivendi artem quidam dicunt mercaturam,ut Aristoteles censuerit, mereatores non de re esse cives: vilis enim, inquit, est hujusinodi vita, & virtuti adverse . At non una est mercatorum conditio; sunt quidam tenuis fortunae , &gracilis substantiae; alii opulenti, & quorum industria prosperatur Rese publiea,& summa gaudet rerum abundantia. Mercatura, inquit Cicero,s tenuis es, Iordida putanda es; su magna cla copiosa, multa unique portans , multi uesne sanitate impertiens, non es admodum vituperanis.

olim, ait Plutarchus , gloriosa fuit, cujus opera eum Barbaris consumtudo , amicitiae cum Regibus conjungerentur, peritia multarum rerum pararetur,ac nonnulli mereatores Civitatum magnarum Conditores extim etunt. Triobolarem non judicarim mercatorem Franeisti patrem , cujus aedes non humiles , sed adeo amplae, ut integro construendo templo, &monasterio ad votum Philippi III. Hispaniarum Regis, suadente Ant nio Trejo Minorum Primicerio, & promovente fratre eius Illustrissimo Domino Gabriele Τrejo S. R. E. Cardinali, ut doctissimo , ita & piissimo,

de qua re suo Ioeo , sufficerent: cujus etiam non vile & tenue commer-eium intra patriae fines ; sed cui tam ampla suppetebat res similiaris, ut in longinquas Galliarum regiones suos transmittere potuerit negotiat res, dc praesens, in opulent immis Franeorum oppidis, suis lucris interesse. Cui etiam , velut Reipublicae benefactori ,& provisori, ut Marianus testatur, in hujus Insantis nativitate, tam cives, quam exteri oppidani suis muneribus curialiter sunt congratulati. III. Ex linea materna nullum hujus sancti viri genealogiae vestigium reperi. Paternam, non longe 1 Francisci morte descriptam , accepi a n bili quodam Assisiate antiquitatum suae urbis indagatore, non valde alienam ab ea, quam in initio suae historiae Seraphicae reposuit Petrus Rodulphus. Αvus paternus suit Bernardonus Morico; pater, Petrus Bernardoni ; fratrem habuit germanum unum dumtaxat, se juniorem, A

gelum . Angelus duos habuit silios Picardum, qui integer, & sine tu pitudinis nota perpetua castimonia usius est ; & Joannem , qui Ciccolum genuit. Hic filios habuit Franciscutium, Petrutium , Bernardum, & Amtonium , quem Genealo*ia Assisii Franci sicano Sodalitio nomen dedisse , & Perusii Theologiam, ait, professum ; sed Rodulphus Angelum vocat , Parisiisque Lectorem fuisse dicit. At Franeiseutius, B. Francisei vestigiis inhaerens , eundem induit habitum , plurimum in Religione profecit, religiosius incola , & Guardianus coenobii S. Damiani Assisi. Petrutius eaelibem egit vitam, Bernardus, ducta uxore, Ioannem procreavit. Duas etiam genuit Ciccolus filias , Francistanam ,& Claram. Illa viro legitime se copulavit; haec remansit innupta , Deoque suam saerans virginitatem , Abbatissa evasit sancti Angeli in Pantio. IV. Hine tabidae luis colluvione, quae civitatem Assisii lethaliter invaserat, desecisse B. Francisci genealogiam asserit Rodulphus; sed in plurimos annos 'ad nostra serme tempora deductam , probant haee testimonia authent ira mihi ex Archivo civitatis Assisii transmissa.

Ubus Iis das litteras Inspecturis prim) salutem dicimur ;deinde, eum audiverimus esse mutus, non sotam ex privatis hominibus, sed etiam nonnullos ex Regibus, Principibus, qui scire eupiant, σπ

α Dies Francisci sirpe aliqui super i : Frim scimus superesse uelai

Tom. I. C duos

e. q.

Eius genealogia

233쪽

nos cujusdam Ioannis Franci sita Ricardi, jam defunm; quor, quia νω- pertate premuntur, commendamus omnibus, qui Sanctum Franciscum, erui stirpem diligunt.

Omnibus oesingulis praesenter nostras litteras inspecturis Idem Deiamus, ct attesamur, qualiter Antonius, ct Berea onus filii quodam famnis Francista Ricardi de Assi , ct eorum Pater, O ascendentes ab annis X. XX. XXX. x L. ct uora, ct tanto Iemporis Datio, cujus initia non extat memoria in contrarium , fuisse publIM , palam, O ab omnibus in merem ter seMster habitos, tentor, O reputatos fra hominibus, or personis de sirpe Er etera re atione Divi Francisci de Assi io, or pro talibus hodie d ctor Antorium , σ Bernardonum haberi , teneri, O reputari: ct ita pro veritate ausamur. In quorum omnium fidem oe testimonium has praesen

tei fert, or Osri Agilli soliti Λίbaeus , oe fecimur in cisione muniri.

Datum visi i die iii. Februaria MDXXXI v. V. Gentilitium insigne Morieonum tres errat anseres, duo superius, alter inserius, subdue a in medio partitione, undis supernatantes . Noni absque mysterio, putat Rodulphus, B. Francisci prosapiae hoc contigisse insigne, cujus rationem sibiungo. Erant in gnia ternae domus B. Francisci inres onferes. Neque id quidem fortuita , ut existino, aut hominum: j icio, or voluntate factum es; sed Dei potius conssio, cujus nutu mu disponuntur. Unde per anserem pictum, quidam eu Gam interpretantur; a1,eri enim tuu es cura, or ad ea sentienda, quae latem macile excitatur, miniuio quoque s repitu expergiscitur, nocturnar excubias celebrat, crvigiliar suo clangore Iesatur, alis o Milo propulus decertat, dolet sperdit sciam. Nullum animal, quo sciam, tam Bominem olfacit, fiam an fer, cujus in dias praesentit. Unde apud Romanos in Capitolio publies aleboutur , qui, cuinibus omnibus sopi is , Romanos ad defensemem areis excitabsent, or Urbem ipsam, sedem ae domicilium Imperii, d Gaturum vi servavissent. His itaque apis, que elangore graviter obstrepenti ferὸ semper clangit, ut etiam tuter pascenduis,dere nequeat, unis e mirifcὸ delectatur, disinum quiddam iu B. Franeis praetendebat, exe loque uithu Vo generi, quod futurus esset persui , attentur, Ur depotus. Nam cym Friderios II. Siciliae Rex, Melsae Romanae, O cirisi Nearia bosiis M, ct immanis, frequentes admodum, oe fortitudine graefantes Saracmorum copias secum adduceret, expissetque templis, aris , releio romnibus vim inferre, eo tempore B. Franciscus, ut Dei nunesus ab alto sub dis missus es, qui, assumpto erueis vexilio, ita nequissimi, or i robissimi hosis robur eos, ut doctrinae or pilae exemplo omnes ad Gripi sectando vestia induceret, cujus verba erant quas Iagittae potenter de arcu divisae sapientiae emisse adfersus Fruerimis acerrimum Chrisianae fidei bosem, eujus exe, eum Gestatem visi i in iis circumvaserat, seM fuit, or veluti asser, alii oe Milo punans atriam suam d Burbaro-r m vi servavit. Beatus anser, qui radicesibus undis mirisu oblectatur ,hsium infrias ct infultationes prauatiens, suis veluti excubiis cives suos enit, or cunctis piam murisu ad beatam vitam promerendam . Curiosa prorsus gentilitii stemmatis explieatio; at quando ita Franciscus Friderieo restiterit, mihi omnino incompertum . i. Patriam sedem obtinuit in Umbria, antiquissima & hellicosissima olim Italiae regione, Iieet Tuscus quispiam, ad suae regionis laudem, abraserit in Mariani Chronieis nomen Umbria, & apposuerit Tuscia: & Thomas Walsingliamus ex errore Franciseum Tuscum nominarit ἡ atque ex

simili

234쪽

ad Annales Minorum. 19

simili lapsu Chronieon magnum Belgieum ex Alberieo ordinem Mino- .. M laurixum in Tu seia apud Assisium ortum dixerit. Nisi velis cum Isidoro Uin In I h

briam Τustiae partem dicere , & obinde Franciscum Tuscum cognomin re; sed modo regio illa, quae Umbria dicitur, communiter distinguitur a Cosmographis ab Hetruria. Umbriam vero ita dictam ab Umbrofluvio vult Plinius. Alii, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit; quod velut sabulosum non immerito rejicit Albertus Leander, 3. I Hiacum praeter Scripturie sacrae testimonium , etiam ex omnium Scriptorum monumentis constet, diluvium illud universale fuisse , nec ullam Omni ia eομιι.no terrae partem toto tunc orbe sit pereminuisse. Alii ab umbra dictam βις dum tu D putant, quod ob montium altitudinem , & v Icinitatem, regio litum V εν. b. s.

brosa. Leander regioni huie Umbriae nomen a primis ejus incolis , Noe filiis, ex universialis diluvii imbribus servatis, de hue postea prosectis natum judicat, & Umbros tamquam imbrios απὸ Ga e dictos , eorumque majores antiquissimos suisse Ianigenas , ab inundatione terrarum ,& imbribus liberatos, quod ex aliorum sententia confirmat. Un- νωι Moe. Q.

decumque vocetur ea regio, quasi terminis clauditur Tiberi, &Anienesuviis; illo a Meridie, lioe ab Oriente; & consiletudinis inveteratae necessitate, ut ait Blondus, Ducatus Spoletanus voeatur; & a plurimis saeculis ditionis est Pontificiae. VII. In hae porro regione, ad finem vallis Spoletanae, arduo in colle GHi Assid. sita est Assisia civitas ad radices montis Asis, a quo nomen accepisse Scriptoribus familiare : Alii a vicino flumine, olim Asio dicto, nuncupatam volunt. Varie appellatur a Cosmographis; a Ptolomaeo , & ProcopioA ισιον; a Strabone Αἐσιον; a Catone Elilium; a Zacharia Lilio in suo or- si .

his Breviario , Axis ; similiterque Propertius appellat, dum loquitur de .

eo, qui construendo ejus urbis muro consilium dedit, his versibus. Scandentesque Axis confingit vertice muruI ,

Murus ab ingenio notior His tuo.

Vulgariter vocabant Itali Ascesii, sequo memoratur a Dante Aligherio ω-ri. poeta, dum eam quam maxime laudat ex Franeisci ortu . Quinto ab Hispello ,&decimo a Fulgineo distat lapide, a flumine Chiesio. sive Chiatio, olim Asio, ad tria millia passuum reeedit. Civilibus discordiis nune

propemodum interiit, adeoque quod magis a murorum circuitu, quam

a populi frequentia civitas vocari posse videatur. Aeris salubritatem, S coeli temperiem laudat Rodulphus , dicens , quod nimis solis ealore non laeditur, nec diluvium patitur aquarum. Ibi coeli salubritas , nee aeris spiritus ulla paludum gravi nebula inficitur. Multis titulis a plerisque commendatur; ab antiquitate , a situ , a magna ad sanctam Hieroselymorum civitatem similitudine, ab aere salutari; sed nihil tam reddidit mundo notissimam, quam Francisci editio, educatio, ordinis Minorum, Clarissarumque institutio. VIII. Illud autem singulare in Viri sancti ortu, quod perplures dies PMἰtur 7i, stalaris parturiente, magnisque cruciatibus laborante, nee foetum edere valente i F Usi felicissinia genitrice, ad ostium domus accesserit quidam , coelestis ereditur nuncius, in specie peregrini, dixeritque, non in pretioso thalamo, sed in stabulo parituram; nec prolem in sericis, sed in laeno edendam ;consuluitque, ut quamprimum transveheretur in stabulum, domui vicinum . Res licet nova , & semie inanis videretur; attamen ut laborantis prospiceretur perieulo. ut nihil in huiusmodi angustiis intentatum relinquitur , delata est in destinatum Ioeum, ubi, mirum, absque plurimo adjutorio, aut labore jacens in foeno, sidus hoe edidi telarissimum . obeatum puerum, qui ex primo vitae limine suo assimilatur Creatori l Si DTom.I. C a bulum

235쪽

diam revelat matergumenus a

ait.

bulum adhue magno in honore haberi ipse vidi, constructumque ibi S eellum in viri sancti honorem , vulgariterque vocari san Frameeso u μμ eois, idest , S. Franciscus parvulus, vel insantuIus . Inscripta habet ilia superliminari ostii lapide characteribus aureis, sed vetustis , haee duo imeoneinni metri carmina.

Oratorium fuit bosis O Uri flabulum, In quo natus est ranciscus mundi speculum. Non longe distat ad finem ejusdem plateae ab ipsis aedibus paternis; eius

que curam , & possessionem habent Patres Conventuales .

s. IV.Fraxesset educatio o adolescentia.

I. I T Aro Francisto fit in baptisino Christianus , neque enim naseu tur, sed ni homines cirisiani, vocaturque Ioannes, matre , velut altera Elisabetha , suadente, patre in Gallorum finibus degente. Adsuit baptisinali ministerio Peregrinus, vestitu ,& incessu gravis, qui

ultro elevando e sacro sonte infantulo se obtulit. Sed , ut oblatum praestitit obsequium , & mysteriosae terminatae sunt functiones, a circumstantium oculis disparuit, relictis genuum , quae ad altaris propitiatorium flexit, vestigiis in marmore, quod usque in hodiernum diem inter e teras reliquias asservari , crate ferrea munitum, in Ecclesia Cathedrali S. Rufini, ubi res successit , ad laevam ingredientis ipse vidi; traditi nemque hanc universalem esse per continua seeula in illa ei vitate, de aede ab omnibus accepi. Extat etiam adhuc in eadem Ecelesia Butist rium , in quo sacro purgatus est lavacro Franciscus, necnon, ut fertur, beata Clara. Forma est satis antiqua, materia ru)is, durusque lapis.

Superfixam habet hane Italicam inscriptionem: eu fonte, sive fabatinato u Serasso Padreso Frances . II. Ut domum jam Christianus rediit, & nutricis gestaretur in ulnis, venit velut ad stipem prae soribus alius, sive ipse idem Peregrinus , pu

rumque , ut videre & tangere liceret, efflagitat: quem, ut a nutrice suscepit, velut alter Simeon cum gaudio sacrum tenens pignus, brachiis que dulciter amplectens, & blande Oseulatus, ejus humero dextero crucis signum impressit, egregium mox suturum Christi militem; tamquam tessera condecorans , & veluti jam ratione usium amatoriis , & mysteriosis alloquitur verbis . Reddidit demum nutrici, & ut sollicitam eius gereret curam , commendavi te dicens: Scias infantulum, ut major evaserit, magnum etiam coram Domino futurum, O ad eum perventurum perfectionis gradum, ut inter perfnlisos Orbis viror veniat eonnumeraudus. Nam ei, jam Invident Daemones, virtutem ; eave ne tua negogentia via

illorum pateat infiis. Hoc dicto citius disparuit, nee diligenter perquisitus in urbe amplius potuit inveniri. De invidia & malitia daenionum planius postea eonstiterat, dum quidam Monachus energumenus multa ad exoretrantis Sacerdotis interroga-Ia responderet, & inter caetera, quaedam ultro de Francisco effutiret. Dixit , in ejus nativitate eommotos prineipes tenebrarum, quippe qui alicunde praesenserint, quantam inermis hie insantulus , egregius postea suturus athleta, eis praedani eriperet ; suasque proinde exercuerunt artes , ut damnum hoc pueri morte praevenirent; sed in vanum laboraV runt , quia Dominus, quem ipse miserat, custodivit. Restitit tunc Saee dotis exorcisinis Diabolus, nec ab obsesso discesserat, permittente Deo,

ut postea liberaretur a Franeiseo, jam viro perfecto, qui Monachi mist Duiligoo by

236쪽

ratus , malo hospite miserum aliquot annis oppressum corpus liberavit. III. Tenere & delieate parentes hune suunt primogenitum enutriendum, iisque curarunt imbuendum moribus ,& artibus, quibus sibi prospiceret, & parentibus esset honori. Primis addicant puerulum liti rarum rudimentis , mox Latio universalis Europae sermoni addiscendo. Post aliqualem litterarum notitiam, luerativis mercaturae deputatur negotiis; quibus peragendis cum exteris Gallis, quibuscum majoris commercii rationem pater inivit, Francorum idioma plurimum intererat.

Illud , adhibito studio , ingenii felicitate brevi perdidicit, ita ut stupori

suerit genitori, quil ob facilitatem , qua linguam hane Francicam apprehendit , Franciscum nominavit. Ita plurimi volunt, e quibus unus Ioannes Lorinus, mihi perquam spectabilis & amicus , non a patre , sed a popularibus , ita vocatum dicit. In quo certe refragatur tam Bonaventurae, quam aliis, tum veteribus, tum recentioribus Francisci vitae Seriptoribus. Joannes MarqueZ, male Bonaventurae mente percepta, in baptismo Fran cistum Vocatum putat, eum alibi clarius sanistus Doctor asserat ad sacrum sontem ad matris desiderium appellatum Ioannem. Alii in Chrismate su- spicantur hoc inditum nomen . Ciaeonius, & Chronicon Martinianum sub Innocentio III. usque ad eonversionem Ioannis retinuisse nomen, post vero Franciseum vocatum indieant. Rodulphus citatus rem aliter explicat, putatque hoe nomine , quasi divino instinctu exprimi sancti juvenis ingenuitatem, libertatem spiritus, & audacem ad res arduas antiamum . Ita enim inter Italos hoc nomen Francor, quasi liberos, vel auda

ees anare adjungit, iuxta carmen illud. . Eis Parisior dixerunt nomine Frania , auod senat audaces. IV. Hane eum aliis piis rationem assert Iaeobus a Voragine , quam ipsius verbis subjungo. Hujus mutationis nominis multiplex eausa fuisse

videtur. Primo, ratione miraeuli connotori; linguam enim Gallicam miraeuisse a Deo reeepisse cognoscitur: unde duitur In Iegenda sua, quod semper eum ardore Spiritur sensti repleretur, ardentia foris verba eru- nians, gallue loquebatur. Seeundo, ratione incia di standi: unde dicitur in legenda, quod disina providentia sibi hoc vocabulum inridis, ut ex singulari, or insueto nomine, opinio miniseria ejus toti citius Innotesceret Orbi. Tertio, ratione emenus consequendi, ut senisuper hu daretur iste

Dii , quod ipse per se, O per filior suos multor servos pereau ct Haboli δε-

heat franeos,'lueror facere. Orto , ratione magnanimitatis is erede ;nam Frans a ferocitate sunt dicti , quia eis Ines Naturali eritas, O m , gnanimitas animorum. Muto, ratione virtuostatis in sermone, quia ejus sermo insur feeuris vitia inridebat. Sexto, ratisne terroris in Daemonum fugatione. Sest,mo, ratione securitatis ex virtute, or operum perfectione , O honestatis in eonversatione . inunt enim, Franciscas dies Ilana quaedam, insur securiam, quae Romae ante sules ferebantur, ruc eram in terr rem , in securitatem, O in honorem. V. Sed illa mihi verior opinio, quod ex Gallieano assectu, prompt que apprehensa lingua Franci ea, filium ita saepius nominaverit pater. quasi vellet innuere loquela adeo expedita, non tam miraculo, ut vult Genuen. quam studio apprehensa, penitus Francicum evasisse. Ueteres

quippe Hetrusci, ut testis est mihi citatus Lorinus, & expresse habetur apudIoannem Villanum, Frauescor appellabant, qui Latine dicuntur, sive Galli, nunc Italiee Franes. Sed & Latine res Gallicanas Frmulseas dici solitas, colligi potest ex Almonio monacho , vetusto Gallorum Historieo, qui ait, Carolum Calvum at Concilium Pontigonen. intrasse in vestitu deaurato, & hatatu antista, idest Gallicano. Et lib. I.

237쪽

'lid. V Q. , . cap. II. machaeram Gallicam Francisam vocat. Quin & Polidorus Uergit a s- tu δῖ' lanam Galli eam ab Italis dictam Franeisam testatur: Nec non & linguam Gallicani, tunc nuncupari solitum esse, probat epitaphium, Gregorii U. Quod ex sepulcrali lapide ex Basilica Uaticana transeripsit

ιone III, Usus Francisa, sustari, er voce Latina , Instituit populor eis uio triplici. His subseribit Ioannes Pineda supra citatus , qui idem senare ait Franeiscum, ac Francicum, seu Gallicum: & Iacobus Mayerus ad annunti,Mccxxv l. Francicus, inquit, dictus est a Francis, &adjecta littera Fra essem. Rem confirmant subscripta carmina.

Genurix ortum, quem nomine primum

Dixit 2 Mem: sed mox eunabula linquent, Maternum amist, Galiaque egente petitum , Patra jubente, novum, supero sed numine agente Aecepit nomen , Otiaeque vocabula genti Externa adjungens, Franciscus deinde vocari Maluit.

Idque ipsum docet Baptista Mantuanus in suo carmine de saninori Francisco , ubi ita praefatur: stuarta dies Ombris ades, relebrate Minoresis Festa Lavernico nudis solemnia plantis. M Nomen Ioannes vesro es ab origine Patri: Sed nova Francisci traxit cognomina fando , o Dum sudet artistia Francos e gere lingua . UI. Illud in hae re peculiare, & mirum quomodo ad patris nomen-

elaturam ei adeo hoc adhaeserit nomen, quod, ut me priores alii obser- MD. r. m. varunt, nullus eo prior gestit, ut sanctum , ae praeclarum in baptismate susceptum, penitus aboleveriti nisi id suo voluerit consilio Deus, ut . Est novi exercitus Dux novo & peculiari insigniretur nomine, novusque to '' tus evaderet, & nihil quod a mundo accepit, penes se retineret. Mo nuit quidem Bonaventura, quod vocationis paternae vocabulum tenuit, Vim tamen materni nominis non reliquit. Etenim gratia, quam Donra signifieat, abundantissime superfusus, interius maternam , exterius p

ternam gessit nomenclaturam . .

VII. Adoleseentior factus, patris artes exercuit, sed dissimiliter Valde; pater enim totus lucro & so nori inhiabat , & communem ge-

ιδ.is. δε nium sequebatur mercatorum, qui, ut ait Augustinus, volunt viliteremere, & care vendere. Franciscus vero inter cupidos mercatores, ut

habet Bonaventura citatus, non speravit in peeunia, & thesauris , sed . animo minime avaro iis supererat rebus, quae committebantur a palae, Ille, ut rem domesticam augeret, emptionis,venditionisque contractus, mille non tam corporis,quam antinae persculis se adstringebat; quia ex magni Leonis sententia, dissicile est, interementis&vendentis commercium non intervenire peccatum. Hic mereaturae praepolitus Diu - , , , cinae, quae, ut habet Cicero, quidquam non potest habere inguuum, in ea ingenue suas exercebat functiones, nec damno iniquo Rmeieb τι-- quemquam, nee aliquid dolo adnectebat rei suae. Pater avarus oc cupidus. nlius a rerum terrenarum desiderio adeo solutus, adeoque liberalis , udad publicos juvenum ludos adscitus, omnibus plus pecuniae ero garet. Hinc multoties dudorum Praefectus, spectaculorumque Praetor creatus, inter sodales splendide expendebat magnam pecuniae Vim , in conviviis , nrusica , aliisque recreandorum animorum generibus quibusatas maxime juvenilis solet delectari: semper liberalis , itae ut a aut

238쪽

ad Annales Minorum. 3

eonsiodalibus, & passim per urbem, juvenum appellaretur. VIII. Dolebant parentes suum his vanitatibus minui peculium, periusque adolescentulum reprehendentes , admonebant tam suarum saeuitatum vires , quam sui nominis aestina ationem longe inseriores esse splendidis bis expensis, δc vana ostentatione; nec in tam superfluis, adeoque magnis sumptibus , mercatorum, quantumvis opulentorum , filium , sed potentissimi eujusdam Principis videri haeredem . Dolebat e contra filius , & veluti insita animi nobilitate tristabatur ad statutas sibi in erogatione rei pecuniariae metas , & quam nihili aestimabat, volebat pro acquirendo inter suos coaetaneos honore amplissime distribuere. Utcumque nobilem juvenis genium tolerabant parentes , quia divites, &wnerrime filium hune primogenitum diligebant. Mater, cujus semper tenerior affectus , suspiciebat, admirabaturque tantam in filio amplitudinem , multaque eius verba , praenuncia suturae animi libertatis , conservabat in corde suo . Dum vero a familiaribus, vicinisque sceminis inviseretur , notareturque ab adventantibus Franciscus excessus in pretio vestitus , & in sumptibus inter sodales, amica respondebat mater,

se magnum quippiam praevidere in filio; & splendidum in rebus ludicris, ludisque juvenilibus animum, qualis suturus provectioris esset aetatis,

praemonstrare .

IX. Inter istas iaculi vanitates, rerumque paternarum ne otiatio nes , Deus juvenem , ut ait Bonaventura , in benedIctionibus aulaedinis benignὸ praepenum, O de praesentis vitae periculis clementer eripuit, scarissis gratiae donis assuenter Impletu. Etenim eum inter vanos fuerit

hominum ilior juventu aetate nutritus in sanis, supremo tamen si ass- sente prae dio, inter Iasiei s juvenes , quamvis insus ad gaudia, ne u quam post earnis petulantiam abiit. Similiter afferunt Chronica Mino

rum , inter tot carnis incentiva, mundique oblectamenta, egregium

juVenem , velut alterum Joseph , impollutum evasisse , nec ullatenus carnis appetitui se subjecisse , sied pretiosissimum semper conservasse vir

ginitatis thesaurum. Id ulterius plures, a me statim reserendae, confirmant antiquiores Legendae. 'X. Has non erediderim legi se Thomam Wal singliamum supra citatum , qui laseiviae juvenilis ardoris deditum assierit Franciseum , carnisique vitiis mancipatum insinuat; nec Vincentium Bandellum, qui in tractatu de veritate Conceptionis, quam , suo suppresso nomine, dedicavit Comiti Petro G Gambara civi Brixiensi , im ni odestioribus, parumque piis verbis sepius dicit : Francisci corpusnisse maeulatum G deturpatum fauore luxuriae, O inquinamentis, O sordibus multorum peccatorum momtalium . De alio Praedicatorii ordinis, taeito nomine, conqueritur in hac ipsa re Alexander de Aquila, quod verbis transeriptis ex Bonaventura, omissa particula adversativa ure, dixerit,Franciscum post carnis petulanxiam abiisse; coque modo se legisse a firmat in vetusto Breviario M S.

ejusdem sacri ordinis.

XI. Nescio sanh, unde hujus tantae maculae inurendae, & magnae virginitatis exeellentiae tanto huic viro negandae subrepserit occasio. Et enim quas hucusque potui videre hujus sancti Patris historias, tam luxuriae inquinamenta in eo negant, quam puritatis gratiam digne commen dant . Longum esset omnium verba referre, sat erit aliquorum nomina indicare. Bonaventura, ejus socius Bex nardus a Bessa Aquitanus, Thomas a Celano in suis Legendis, Marcus Ulysii ponensis, Marianus Florentinus, AIexander Aquilanus in sitis Chronicis, Iaeobus Oddo Perusinus in suo speculo, Pisanus consor. 7. 8c alibi; pluresque in peculiaribus tractatibus. Ex Bonaventura, Aloysius Lippomanus, Laurentius Surius in vitis San

tre . Indidem a Uirginitatem servavit. Bonam. in lagen.

c. I.

l. r. c. I

virginitatis . Bona tura .

Marc. Marianu . ADAE

239쪽

ctorum, Abraham Betovius L & Ioannes Frideriens Matenesus in suis Annalibus ad annum NCx Ix. Nuper id clarissime testatus est Franciscus Gemma Capuanus cant. 7. in ordine illorum, quae in Francisci laudem eoneinnavit, ubi privilegium hoc his verbis expressit : virgorasti us sirim, Francisce, inque ad felicem transitum tuum. Perpe tuae castitatis cingulo praecinit lumbos tuor Dominus, sepibus altis circumia dedit eastitatem mentis ει corporis tui Dominus, cte. . XII. Sed prae omnibus mihi sufficiet testimonium trium sociorum ipsius sancti Consessoris, quorum unus erat ei a secretis conscientiae, qui expresse pudicissimum &castissimuni fuisse integro vitae eursu asseverant; nec solum carnis spurcitias immaculato calle transivisse , verum etiam impudica & lasciva verba abhorruisse audire , nec inhonestis viris, aut vocibus quicquam voluisse in iuventute, aut adolescentia respondere subjungunt. Quibus obviam rejicitur, quod ex Uineentio Bellovacen. refert Antoninus, videlicet hunc adolescentem verbis & eant ieis deditum impudicis. Ad haec, praeter irrefragabilem tot Scriptorum auctoritatem, non levis superest Breviarii Minorum, in quo idem plane &aperte asseritur in osticio ejusdem Divi a Bonaventura composito , 8c a pluribus summis Pontificibus approbato. XIII. Confirmant non invalide hane sancti Patris puritatem essicaces hae rationes . Prima, quod ejus Consessarius se. Leo testetur illum, quantumcumque de totius vitae reatibus sepius se accusaverit, nunquam carnis aliquod peccatum fuisse consessum . Secunda, quod idem Leo acceperit non indubitatam de hac re revelationem. Vidit enim in spiritus virtute sanctissimum Patrem in monte excelso constitutum , circumdatum

pulcherrimis liliis, & vernantibus rosis , ipsumque gestasse dextra flori- dissimum lilium , sinistri vero rosarum fasciculum. Cujus visionis dum

mysterium scire pereuperet, coelesti oracuIo accepit, Francisci designatam illo spectaculo purissimam virginitatem,& eastissimam mentem . Tertia, quod non sacile credere licet, sanctissima nostrae redemptionis pignora in corpore polluto, lascivientique carne depositanda , quae purissimus,& innocentissimus Agnus dira pertulit in cruce , mundissimaque recepit in carne . Piumque M omnino rationabile est judicare, quod quem Deus praeelegit suae Ecclesiae Reparatorem tam immenta prolis Patriarcham,suae crucis vexilliserum, memoriae passionis Dominicae , & Christi sacrorum vulnerum ad frigescentis mundi corda inflammanda serventissimum Renovatorem, non permitteret tam sorde maculari, ut carnis se manciparet spurcitiis. XIV. Unde non possum non sueeensere praedicto Bandello, tum propter inustam viro anhissimo foedissimam maculam, tum propter foediorem modum eandem saepius indisnis verbis inculcandi , tum demum propter alias multas, quas passim in suis scriptis, rebus nostris irrogavit iniurias . Vices rependerem, ossensimque remetirer, nisi, quem gero summum in aerum Dominicanum Institutum, assectus me detineret, &velim videri potius mala ferre , quam referre. Christianum, maxime religiosum, magna in dicendo decet modestia; hane quam prae me sero , &in meis promitto, qualibustumque scriptis, in aliis etiam summe desidera Verim; praesertim cum de aliorum rebus, magnarumque familiarum Principibus , & viris illustribus pertractant. Si quid est in quo reprehendantur , si excusari non possunt, Christiane arguantur ; veritatem aliquando , si non decet celare , minus decet convertere in contumeliam . Laudi amplior patere debet campus, quam opprobrio ; exaggerationis verba in encomio, quam in vituperio tolerabiliora. XV. Praeter hanc castimoniae virtutem, alia inerat juveni Francisco,

240쪽

ad Annales Minorum. 2

videlicet divinitus indita quaedam ad pauperes miseratio liberalis, quae Iia in riane AIsteum ab insantia crescens, tanta cor ipsius benignitate repleverat, ut ' jam Evangelii non surdus auditor , omni proponeret se petenti tribuere, maxime ii divinum allegaret amorem. Cum autem semel negotiationis intentus tumultibus, pauperem quendam pro amore Dei petentem eleemosynam, praeter solitum, vacuum repulisset, statim ad cor reversius, eucurrit post ipsum , & eleemosyna illi clementer impensa, promisit Domino Deo, quod nunquam ex tunc, dum esset possibilitas , petentibus pro amore Domini se negaret: quod usque ad mortem indefessa pietato observans copiosa in Deum dilectionis ,& gratiae incrementa promeruit. R-. 3.

Aiebat enim post , cum jam perfecte Christum induerat, quod etiam

existens in habitu saeculari vocem divini expressivam amoris audire nunquam sine cordis immutatione valebat. XVI. Porro mansuetudinis lenitas cum elegantia morum, patientia, Anti& tractabilitas supra humanum modum , munificentiae largitas ultra suppetentiam facultatum , quibus bonae indolis adolescens certis florere conspiciebatur indiciis , quaedam videbantur esse praeludia , quod copiosior super eum foret in posterum suturae benedictionis abundantia diffundenda. XVII. His virtutum praesagiis motus, vel, ut creditur , eruditus a mirim. Deo , vir quidam de Assisio valde simplex, eum aliquando per civitatem eunti obviaret Franciseo, deponebat pallium , sternebat ipsius pedibus vestimentum , asserens omni fore Franciscum reverentia dianum, utpote qui esset in proximo magna iacturus, & ob hoe ab universitate fidelium magnifice honorandus. XVIII. Ad annum M ccr. invadente terras Ecclesiae , & tyrannice c- Miri .gpossidente, seu retinente in Piceno, Emilia, & Umbria Marcomaido , . aliis Marquardo, Imperii Senescallo , ei vile erat Assistatibus cum P rufinis bellum, in quo Franciscus, eum quibusidam ex suis concivibus, sa- 'cti sunt hostibus in praedam . Ille nihilo tristior iactus ex eventu, semper aueundabatur, animoque εc facie semper hilari vinculorum superabat molestiam. Quo nihil aegrius serentes concaptivi amici molestum etenim est tristibus socios videre jucundos , qui cunctos vellent suis con- 'dolere miseriis ) indignabunde dixerunt: quid , quaesumus, nobis coli crymantibus, & prae moerore deficientibus, tu selus tam abunde laetaris Si prae juvenili levitate tuam non sentis captivitatem, saltem pro hominum urbanitate , nostrae condoleas miseriae. Quibus respondit, vestrum misereor; mihi spiritu libero, etsi corpore captivo, gratulor. Quem etenim hic videtis vinculis constrictum, posthac agnoscetis toto orbe

venerandum.

XIX. In ip carcere quidam erat ex sectis valde seditiosus At disco- ' 'lus , cujus genius, & ineli natio caeteris ingrata, proptereaque ab omni--εα, bus derelinquebatur. Cujus Francisicus naisertus, ei totus adhaeret, soli- derelictam tarium comitatur , desblatum consolatur ; 8c moribus asperum salutaribus lenit eonsiliis . Socios etiam ad miseri excitat compassionem, rogatque,

ut non tantundem vitiosiss mores horreant, ut per nam condemnent,

a suoque eonsortio rejiciant. ina miseratione, & derelicti relevavit tristitiam, & sociorum sibi conciliavit amorem, qui in posterum juvenis laudabant charitatem, ejusque summopere desiderabant amicitiam.

Tom. I.

q. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION