Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. LIB. I. - CAP. II. 25

Dolendum quidem, hoc corpus legum romanarum temporis iniuria intercidisse. Caeterum fragmenta quae hodieque supersunt. ex M. Tullii, Di0nrsii Halicarnasset,

Livii, A. Gellii, aliorumque operibus c0llecta 1) abunde

testantur, Romanos non solum sub regio et consulari imperio, sed et decemvirorum uelale, hoc est usque ad

initium saeculi quarti, agresti et rudi0ri adhuc 'lingua

Quam quidem linguae asperitatem nondum fuisse emollitam saeculo insequenti, apertissime ostendunt duo epitaphia 2), quae essent in Scipionum monumento extra p0rtam Capenam ; quorum unum eruditi reserunt ad annum urbis quadringentesimum septuagesimum 3 , alterum vero ad annum quingentesimum tertium ). Aquibus non est seiungenda inscriptio C0lumnae B0stra

n. 552.

172쪽

26 uisTORIAE CRITICAE

tas i , quae, anno urbis conditae quadringentesimo, quarto et nonagesimo, Cato Duilio consuli posita fuit in foro, propterea quod primo punico bello maxima cum

laude navalem victoriam de Carthaginiensibus retulisset. Nimirum insolita litterarum forma, discrepantium casuum Dexus, et obsoletae illae voces, quae in hisce inscriptionibus Uccurrunt, puerilem latini sermonis aetatem pr dunt, qua grammaticae studio in urbem nondum invecto 23, una scribendi loquendique lex erat populi

Ex dictis iam illud conficitur, Romanos perpetuis bellis

iactatos, usque ad annum urhis conditae quingentesimum decimum, quo primum punicum bellum fuit consectum, siarum aut nihil sermo de litteris c0gitasse. Hinc vid icet humanioris cullus initia apud Romanos sunt repetenda. Huius autem vestigia iam deprehendimus tum in senatusconsulto de Bacchanalibus, quini pertinet ad annum siuingenteSimum, Septimum et sexagesimum 3), tum vero in romanis illius aevi script0ribus, de quibus Sumus dicturi.

LANZI, Op. cit., I, p. 145 et Seqq. - LE CLEnc, Des bournauae elier tis Romains, pag. 9. 2j V. huiusce libri caput. XII, 3ὶ LIV., XXXIX, 8 et seqq. -- senatusconsulti de Bacebanalibus sive aeneae vetustae tabulae musaei Caesarei vinclobOnensis explicatio, auctore, MATTHAEO AEGYPTIO , Neapoli 1 29, i sol. . - Eadem apud Poleni Nova Supplementa utriusque thesauri antiquitatum romanar. et graec . tom. I. pag. 751. ENDLICHER , catalogue des manuscriis de la bibliotheque de

173쪽

CAPUT III

L. Livius Andronicus. - Cneus Mevius. - 0uintua Ennius, aliique vetustiores comici et trassici poetue, que rum opera desiderantur. Ludos scenicos in urbem pestis induxit anno trecentesimo, primo et nonagesimo ad de0rum iram placandam. Ex Iletruria vero prim0s histriones Romam accitos

fuisse constat, qui saltantes ad tibicinis modos populum Oblectarent 13. Iletrusc0s ludiones postea imitati sunt iuvenes romani in festis quibusdam s0lemnibus post messes, iocularia inter se inc0nditis versibus tandentes, quos sescenninos a Fescennia, Hetruriae oppido , dixerunt 2). Ex sescenninis hisce versibus, quibus romani

iuvenes se invicem carperent, profluxit satyra, m0rdacis comoediae genus, quod varia argumenta complecteba

tur 3). Postquam vero ludi scenici paullatim in artem

174쪽

28 Iu STolu AE ClimGAE verterunt, romana iuventus, aliarum sabularum actu

histrionibus relicto, aletlunus 1) tantum egit, ab Oscis acceptas, quas ab histri0nibus p0llui passa n0n est 2 . Omnium autem primus L. Livius Andronicus, genero graecus 3). Tarenti natus, et libertus M. Livii Salinatoris, relictis satiris, quae aliquot iam anu0s R0man rum Studia tenuerant, comoedias et trag0edias ox graeco in latinum sermonem versas b) conscripsit, idemque in scena actitavit 63 iam inde ab anno urbis conditae quingentesimo quartodecimo, p0st S0phoclis et

Euripidis mortem sere centesimo et SexageSim0.

Quinque post annos T) Livii exemplum secutus Cneus

13 Atellanae fabulae, sic dictae ab Atella os eorum municipio, aliquam similitudinem habuisse videntur cum Graecorum dramate Satyri eo: unde exodia a tellana dixerunt Romani quasdam fabulas. quae maioribus peractis succederent. Atellanae olim flebant subito ab actoribus ipsis eoram populo speetante. Omnium primus fortasse eas litteris consignavit L. PORPONius bononiensis, quem idcirco Velleius Paterculus sit, 9ὶ atellanarum inventorem dicit. Huiusce Pomponii. qui fuit Syllae aequalis, octo et quinquaginta comoediae enumerantur, quarum extant Ir menta. In hanc rem vide librum EDu RDI MLNgii, qui inscribitur: De Luelo Pomponio bononiensi, atellanarum poδta, etc. Glagoviae 1826. inin' - De a tellanis generatim vide VOSS., InStit. Posit., II, 35.

uod latine sonat Virorum Victor. - V. L. L. DOLLen, e vita L. Andronici disseret. Dorpati 1838, in-8'.

175쪽

LIB. I. - CAP. III.

Naevius, natione Campanus ), animum appulit ad tra

fragmenta apud Gellium, Servium, Macrobium ali0sque 4). Aiunt suisse Naevium plenum facetiarum et mirae dicacitatis in scribendo 5): quumque acerrime inveheretur in prinoipes civitatis. in vincula c0niectus est 6). et tandem Roma pulsus Uticae obiit anno urbis c0nditae 4 1 quingentesimo, nono et quadragesimo 7).

Sapientia 8 et p0etica facultate Livium et Naevium

ι sic longe superavit stuintus Ennius, quem Vulg0 poeseos r0manae parentem vocant, praesertim qu0d relicto Saturnio numero, versum heroicum aliaque Graecorum metra

primus apud R0manos usurpavit 9 . Natus est Rudiis

1ὶ GFLL. , I, 24. Κlussmannus tamen Naevium Romae natum testatur. V. Cnei Naevii vita. Descrips. et edi d. E. Κlussman. Ien. 1843, in-M M En tragoediarum titulos, quarum exstant apud grammaticos fragmenta: Alcestis-Dan Le-Equus troia nuS-Ηector-Hesiona - Iphigenia- Lycurgus Phoenissae- Protesilaus seu Laodamia. 3ὶ Comoediarum tituli hi sunt: Α contigomen Os Agido vel Agat ο-Λgitator la-Λgrypti untes Apella - Λssit Ogiola - Carbonaria - Clastidium- Colax - Corollaria - COs metria - D mentes- Demetrius-Diobolaria- Erularia Figulus - Glaucoma-Gymnasticus - Hariolus Lampadio- Lupus - Nautae-Pacilius - Pellex Dii item poros Proiectus - Pulli - 0uadrige mini - Sanniones- Stalagmus - Stigmatias Tarent illa - Τesticularia - Τlier mu3 - Triphallus -Τ unicularia. 43 HERMANN , Op. cit., ἶ 30-3 , pag. 638. - BOTHE, Positae scenici Latinorum, tom. V, pag. I9 et Seqq. - ΕGGER, Op. cit., XIV, pag. 123 et seqq. 5ὶ TuLL., De Orat, II, 63, 70. 76ὶ PLAUT., Mil. glor. , II, 2: M. IJ TULL., Brut., XV, - ΗIERONYM. in Euseb. Chron. 8ὶ V. HORAT. . Epist. II, 1, 50: Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus. Cf. GELL. . xvi I, II, ubi nOSter laudatur, quod linguas tres. graecam, oscam et latinam apprime calleret. 9) Hoc gloriatur Ennius ipse apud T cLL. in Brut.. XVIII, et in Orat. , LI. - Cl. LUCRET.. De rerum 'nat. , I, 188 ; HlER COLuMN. ad Ennii fragmenta. Amstelodami 170T, in-4', adnot. Hesset, pag. 9 et 10.

176쪽

30 HISTORIAE CIUTICAE

in oppido Calabriae, anno post urbem conditam Dxv 1 Adolescens meruit .primum bello uetulico, p0stea vero in Sardinia, unde in urbem venit a Catone deductus 2

Septuagesimum annum nutus, articulari morbo absumptus eSt, eiusque Statua e marmore in sepulcro Scipio

num suit constituta 3). Plurima scripsit Ennius ), inter quae octo et viginti

tragoediae, et comoediae quinque enumerantur b). Hoc autem sere convenit inter viros eleganli 0res, qui de Ennianis operibus scripserunt, Iliadium poetam plus ingenio atque inveniendi lacullate, quam arto valuisse 6). Quamquam vero Ennius dictus est ab Ilorali 0 sermouom patrium dilasse ; in univers'im tamen eius stilus horridior est, incomtaque lingua. Hinc acerrimo sane iudicio Quintilianus: Ennium, aiebat, sicut sacros vetuState lucos adoremus, in quibus grandia et an liqua robora non tantam habent speciem, quantam religi0nem 8).

4ὶ Ennius primus dicitur illius Satyrae generis auctor. quam Lucilius ubinde limatiorem secit. Vide in hanc rem IIDRAT. Satyr. I, 10, 66. - DIOMED. , III., 2, Pag. 402 sed . PutSch. . 5ὶ Tragoediarum tituli hi sunt: Achilles- Aristar

177쪽

LIB, I. - CAP. III. 31

P0st Ennium suppari aetate floruerunt complures alii comici et tragici p0etae, qu0rum pauculae reliquiae adn0s pervenerunt. Η0rum agmen ducit P. Lieinius Tegula, seu mireae, cuius Neaeram comoediam memorat Aulus Gellius l . Hunc subsecuti sunt M. Pacuvius Brundu- sinus , et L. Attius Pisaurensis, tragoediae scriptores, clarissimi gravitate sententiarum , Verborum p0ndere, auctoritate personarum. Cδeterum nitor, et Summa in excolendis operibus manus magis videri p0test temporibus, quam ipsis defuisse. Virium tamen Allio plus tribuebant veteres; Pacuvium videri docti 0rem volebant,

qui esse docti assectabant 2 . Hic septemdecim tragoedias

scripsit et duas comoedias, quarum nonnulla exstant Dagmenta 3 sit tituli 4); Attio autem tribuuntur tres et quinquaginta tragoediae b).

IJ XIII, 21. - Cf. LIV., xxI, 12; unde patet. Licinium hune positam carmen condidisse a ter noVenis Virginibus canendum. 2) 0UINTIL., sy. cit., X, I, 9 . - Cf. IIORAT . . Ep. II, 1, 55 et Seqq. - VELL. PATERC., II. 9. - De Pacuvio vide etiam TULL. De orat. . I, 58: II, 3T; De diVinat. , Ι. 57; II, 64; Brut., LXIII. LXIIV; De sinib., I, 2; VII. - De Attio OVID. , Λm ., I, 15, 19.

178쪽

Longe insta Pacuvii et Attii laustem in tragoedia subinstiterunt Attilius, C. Tilius et C. Iulius. Prioris enim iEleetrum memorat Tullius 1), e S0phocle male conVe Sam ; in altero parum tragicus argutias n0tat 2) ; in tertio lenitatem sine nervis 3 . At nobiles ea tempestate inter comoediarum Script res serebantur 9uintus Caecilius Statius insubor,

Caesare, Lxxx lv. VOLCAT. SEDIGIT. apud Geli., XV, 24. - VARRON, De ling. lat. . lib. IV et VI. 2ὶ Brut., XLV. 3ὶ Ibid. , XLVIII. 43 Huius poetae memorantur praesertim duae comoediae, Plocium et Synephebi. - V. TULL. . Brut., LXIV; Ep. ad Attic., VII, - QUINTI L. , X, I. 99. - Α. GELL. , II, 23. - CL SAGITTAR., Vita Stat. Caecilii . . Alienb. I 6 2. in 8'. - Eius fragmenta leguntur apud TULL. . De nat. deor. , III, 39; Tuscui. disp., IV. 32. - Α. GELL. , It 23. - ΑLMELOVEEN, Fragm. comicor. Londini 1 13. in-tol. , t. III. - BOTHE, O p. cit., t. V. pag. 125 et seqq. - SPENGEL , Caecit. Stat. deperd. fabular. fragm. Monacli. 1829, in-4'.

XV. 24.

179쪽

LIB. I. - CAP. III. 33

pilius. Poetae comici et tragici, qu0s hactenus memoravi, si perpaucos excipias, sabulaS docuerunt de Graecis sumias ac versas; quod vel ipsae fabularum inscriptiones ostendunt. Hinc autem duplex apud Roman0s trag0ediae etc0m0ediae genus. Nimirum tragoediae, quae graecolante manarent, crepidatae dictae sunt; quae vero in romano argumento versarentur praeteaefatae 33. Haud aliter comoediae vel palliatae vel togatae appellabantur, pr0ut graecos vel romanos mores referrent 4). Quamvis autem vetustiores illi p0etae romani ab ae-

M Tragoediae crepidatae a crepidis dictae fuerunt, quibus actores in graeca tragoedia utebantur. Constat autem, hune crepidarum usum a Sopliocle esse repetendum. Praetexta tae vero nomen duxerunt a toga praetexta, quam romani magistratus et principes viri usurpabant. Vide in hanc rem Diomedem grammaticum et REUVENS, Collegi. litter. , cas. IV. seci. I. ἔ 2. 4ὶ Palliatae et togatae commoediae nomen fecerunt pallium et toga. Vide REGUENS, IOc. cit., ἶ 2. - In togatis excelluit praesertim Afranius. V. ORAT . . EP. II, 1 5 . - VELL. PATERC. . II, 9. - Togatae vero distinguebantur in trabe ata S, tabΘrnarias, motoria S etc. - Hic haud abs re erit notare, Romanos, praeter tragoediam et comoediam, ha-Buisse etiam mimos, qui ad comoediam propius aecederent. hoc praesertim diserimine, quod in comoedia hominum Vitia a pluritius personis perstringebantur, in mimis ab una tantum persona. Quemadmoduls vero mimi pro diverso argumenti genere alia etiam donarentur appellatione, Vide apud BRUUENS, IOc. cit., ἶ 5 et 6. - Idem in seci. III agit de Iabula Rhintonica. cuius auctor sertur Rhinton tarentinus.

180쪽

as HISTORIAE CRITICAEqualibus laudentur; in universum tamen conStat, grae- . carum sabularum interpretationem iam parum feliciter eis cessisse, ut Quintiliano sermo ipse patrius nativum illud atque elegans Atticorum genus recipere Π0nvideretur. Neque id mirum, qua tempestate R0manorum ingenium ab omni graeco lep0re abesset quam longi Sime, et Scena Romae primum per Etruscos homines

osce 23 peragi coepta, aliquid etiam priscae severitatis

retineret 3). Caeterum horum praesertim p0etarum opera lactum est, ut Romani asperitatem paullatim exuerent, eorumque litterae exeunte saeculo sexto post urbem conditam sese aliquantulum erigerent. Exinde Spes tandem coepit illucescere, laturum ut romana gens aliquando ad Graecorum gloriam in litteris adsurgeret.

M. Aιlius Plautus. Hactenus de antiquioribus positis Scenicis, qu0rum opera n0bis tempus invidit. Venio nunc ad illos. qui ex communi naufragio enatarunt, et doctorum manibus etiamnum teruntur. Horum pri neeps, si temporis rati nem habeamus, est M. Atlius Plautus, qui Sarsinae natus in Umbria anno urbis conditae DXxVII, vix tertium et quadragesimum aetatis annum ingressus decessit 53. Hic quum admodum adolescens ad comoedias scribendas

1ὶ De inst. Orat. , X, 1, 100. 2ὶ STRABO. Ι, v. - Cl. ΤGRNEBI Adversaria, I, XII, c. POStr.:0sci ludi et fabulae oscae et mimi lingua romana non nebant, Romanis tamen intellecta. Etsi enim ea gens deleta erat. tamen etiamnum vigebat sermo, et comoediae agebantur R mae Osca lingua. 3J BOLCHERON ., praef. ad comoed. Terent. August. Taurin.

43 Sub idem tempus, hoc est anno DLxx. qui suit alter post Ennii obitum, prima bibliotheca in urbe Roma pubiice

SEARCH

MENU NAVIGATION