Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

HISTORIAE CRITICAE

DE POESI DID ACTIGA. Terentionus Maurus. - 0. Serenus Sammonicus. - Nemesianus. - Avientu. - Priscianus. - Claudius B

silius Numa lianus. - Dionysius Cato. Septem sero enumerantur di dactici huius aevi poetae, quorum alii alia argumenta sunt perseculi. Et Terentianus quidem Maurus, natione aser, quem plerique reserunt ad Septimii Severi et Caracali te aetalem 13, poema c0ndidit vario carminum genere, De litteris, syllabis, pedibus et ineli is, venustu quadam elegantia et multa eruditi0ne c0mmendandum. 0. Serenus Sammonicus, medicus, inter coenandum a Caracalla interfectus . heroicum carmen comp0suit De medicina. Vir sui temporis doctissimus, multa huc c0ntulit ad historiam artis salutaris pertinentia. Sed hunsile usurpavit Scribcndi genus, neque ullis poeticis luminibus distinclum. M. Aurelius stympius Nemesianus, Carthagine ortuS, ca- . Sta atque e eganti dictione caeteris alais scriptoribus longo praestitit. Exstat eius Cynegelicon. Seu De vensstione earmen ad Carinum et Numerianum , cum aliquot Dagmentis De aucupio 2). Rufus Festus Avienus, claro genere ortus, floruit Gratiano et Theodosio imperantibus. Hic Arali Φαιυο ενα ex graeco in latinum sermonem nitide convertit; Dionysii Alexandrini poema, qu0d inscribitur Περιηγησις oiκουμμὶς versibus heroicis interpretatus est; Deseriptionem orae maritimae a Gadibus ad Massilium iambicis versibus exaravit,

IJ Alii Martialis aequalem luisse contendunt. In tanta Sen tentiarum discrepantia MOs rem in medio relinquimus. 2) Perperam nonnulli Eglogas Iu tribuunt Nemesianu, quas doctissimi quique . Calpurnio vindieare non dubitarunt. Dissiligod by GOrale

252쪽

cuius exstat fragmentum. His addenda aliquot minoris momenti carmina, quibus n0n mediocrem ingenii et doctrinae laudem est consecutus ). Prisciantu, cogn0mento Caesariensis, aequalis Iustiniani, praeter c0mplura ad rem grammaticam Spectantia, carmen panxit heroicis versibus De ponderibus et mensuris, quod a nonnullis Rhemnio Fannio Palaemoni perperam tribuitur. Claudius Rutilius Numasianus, nati0ne gallus, H0norio

imperante, Summis li0n0ribus Romae perfunctus, Iliti rarium de reditu conscripsit, p0emali 0n Supra aetalem

elegans, ornatum et in duos libros distinctum . quibus prosectionem suam in Galliam, et reditum in urbem narravit. ln hoc carmine elegiaco, quod muli tum ad nos pervenit, acerrime invehitur poeta in Iudaeos et Christianos, quibus maxime erat insensus 2 . Dionysius Cuto, qui vixit circa tempora Antonin0rum.

disiieha edidit De moribus ad silium , in quibus critici

alienae manus vestigia pasSim agn0scunt.

T. Iulius Calpurnius. - Decimus Magnus Ausonius. Carino et Numeriano imperatoribus floruit T. Iulius Calpurnius. Siculus, cuius adhuc leguntur Ecloque xl , carminis artificio atque oleganti orationis forma laudandae. Quamquam vero ad Theocritum pariter atque ad Virgilium respexit; in singendis tamen pastorum moribu S graecum p0tius quam romanum poetam videtur

253쪽

3 66 uisTORIAE CRITICAE Ad paullo posteriorem ae lalem pertinet Decimu3 s 9nus ausonius. burdigalensis, grammaticus, rhetor et poeta. Hic postquam litteras apud suos publice docui Set, Romam accitus, Gratiani et Valentiniani studiis praesuli ; unde ad consulatum illi aditus patuit. Extremo suo tempore in patriam rediit; ibique honestum otium nactus, complura edidit ingenii et doctrinae suae monumenta. Praeter nonnulla. prosa oratione con Scripta , et carmina quaedam varii generis et argumenti i), Ausonii Idyllia xx enumerantur, in quibus romani sermonis ca

DE POESI LYRIGA. Ausonius. - Claudianus. - A. Prudentius Clemens.

- Sidonius Apollinaris. - . Coelius Sedulius. Praeter nonnulla Claudiani et Ausonii carmina, qua εiam mem0ravimus, ad lyricam huiusce aetatis poesim pertinent hymni Aurelii Prudentit Clementis 3), qui christianorum poetarum clarissimus habitus est. IIic post

1in Horum lituli sunt: Liber epigrammatum: Ephemeris . hoe est totius diei negotium: Parentalia: Commemoratio prolessorum burdigalensium; Epitaphia heroum, qui bello troico interfuerunt; De xi I caesaribus, per Suetoniusta Tranquillum scriptis monosticha; De iisdem a Iulio Caesare usque ad sua tempora tetrasticha: Clarae urbes, sive ordo nobilium urbium: Ludus septem sapientum; Ε0rundem Sententiae Septenis versibus explicatae: Eclogarium; Epistolae; Perloeliae in Homeri Iliadem et Odysseam. 2) ΗEYNE, Censura ingenii et morum D. M. Ausonii. Opusc. Agad. , VI, p. 19. 3I. - 4. J. ΑMPERE Reuue des deuae mondes. 183I, tom. XI, p. 704. ν 3ὶ Inter Prudentii opera enumerantur : Cathemermon lib. XII hymnos continens: De coronis Seu περὶ στεφανων hymni xIV: Apotheosis: Hamartigenia: Psycomachia: Contra Symmachum Iib. II: Dypticon lib. II.

254쪽

LIB. IV. - CAP. VI. 16

a latescenticam in litteris transacletini. ab imperatore Honorio amplissimis honoribus suit honestatus. Tanitem vero humanarum rerum pertaesus, impetrata munerum vacatione, se totum sacris litteris dedidit. Ubere sane copia, et mira assectuum suavitate, christianam pietatem redolentium, laudantur Prudentii carmina ; at stilus barbaris saepe aut obsoletis Vucibus horridus, a germana a lini sermonis venustato longissime abest. Easdem sere virtutes et vitia animadvertunt critici in

earminibus Sidonii Apollinaris, lugdunensis ). et Coelii Sedulii 2 . qui praesertim in Carmine Pasehali ad antiquorum imitationem se se comp0nere studuit, c0mplura ex illis petendo, quae rebus christianis scite accomm0-

daret.

Flauius Avianus. Duas et quadraginta sabulas versu el0giaco exaravit Flavius Aniunus 3, ex iis, quae etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt nam videtur earum primus au-etor Hesiodus 4), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur. Quamquam vero noster sub Antoninis soruit, qui viros doctrina excellentes laverunt. et bene de litteris meriti sunt; longe tamen infra Phaedri laudem SubSliti t. cum quu neque excogitandi vi, neque Stili elegantia et facilitate est conserendus. Atque eo magis quod

IJ Scripsit carmina xxiv. praeter Epistolarum libros Ix. Huius opera edidit Cur. Ph. Labbeus. Parisiis 1552, in-4'. M Exstant Carmen Paschale . seu mirabilium divinorum lib. v : Elegia; Ηymnus ; Epigramma. 3ὶ Alii perperam a vienum Vocant. id) QUINTIL. . De inst. Orat. . V, II, 19.

255쪽

168 utSTORIAE CRITICAE eius sabulas, quae puer0rum manibus olim tererentur. paedag0gorum ign0rantia sine m0do modestiaque iis davit li. . .

DE FABvLIS MILESIIS.

Lueius Apuleius. Venio nunc ad leve scriptionis genus, p0esi sint limum, quod a Milesiorum otio, qui mollissimam Asiae urbem incolorent, vel potius ab Aristide MileSi ac0rum auctore, milesiae fabulae nomen invenit 2). Complures ex hisce sabulis condiderunt Graeci; ita tamen ut Subsequentes scriptores priorum vestigia premerent. Apud Romanos

autem Milesiarum exemplar 3ὶ dedit Lucius Apuleius,

syὶ C NARGIETER, De aetale et stilo Fl. Aviani Amstelod. 1 3I. 2) Fabulas Inilesias . sive, ut aliis placet. romanenSes si romanti . primi omnium Orientis populi excogitarunt. Et Clearchum quinem, qui scripte 'at amatorios libros. tulit Cilicia. Syriae vicina pro incia. l a m b l i e u S , qui amatoriam de Bliodane et Synonide historiam con innavit, parentibus Syris prognavus. apud Babylonios educatus est. Heliodorus, qui sabulam milesiam condidit de Theagene et Chariclea. natus est Emisae, quae urbs Phoenicum suit. L u e i a n u s, qui Lucii in asinum metamorphosin commentus est, patriam habuit Samosatam. Ach i l le s T ali us . a quo Clitophontis et Leucippes amores accepimus. Alexandria erat oriundus. Ex his atque aliis exemplis patet. sabularum milesiarum ineunabula ex Orientis regionibus esse repetenda. Quum autem inde in Graeciam fuissent translatae, idoneum solum nactae, altissimas ibi egerunt radices. V. P. DANIEL ΗυETius, De Origine tabularum romanens. Hag. COm 1682. - Cl. BRCK., Commentar. de litter. graecis. Aug. Taurinorum 1852. y, 3 l. 8ὶ Inter fabulas milesias, quae romano sonte fluxerunt, nonnulli recensent etiam Τ. Petron. Arbitri Satyrico n. de quo diximus lib. III. c. 4, 2 3. Praeterea Milesias etiam condidisse dicitur imperator Clodius Albinus, quarum fama, ait Iulius Capitolinus in eius vita, non ignobilis his batur. quamvis mediocriter essent scriptae.

256쪽

LIB. IV. - CAP. VIII. 169rradaurensis ex Africa, philos0Dlius platonicus, iurisconsultus et orator Sui temporis clarissimus. Vixit Antonino Pio imperatore, et multa graece et latine scripsit tum soluta tum numeris adstricia Orati0ne , quorum lamenuleraque perierunt 1 . At prae caeteris Apuleii operibus laudantur Metamorphoseon, seu fabularum milesiarum de Asino libri xl. in quibus ineptiae magorum, Sacerdotum flagitia, larum catervae satyrice perstringuntur 2 . Hanc fabulam graeeanteum appellat noster; namque haud aliter ac Lugiani Asinus, ex duobus primis libris est deprompta metamorphoseos Lucii patrensis. Hoc tamen discrimen intercedit, quod Lucii libros e0ntraxit Lucianus, amplificavit Apuleius, adscitis praesertim nonnullis epis0diis, qu0rum pulcherrimum est sabula de Psyche . 3). quam totam ex platonica philos0phia prosectam esse demonstrant. Multa Sane eruditione, et urbana sestivitate c0mmendatur a puleianum opus De Asino: at fastidiose in

eo repudiantur audaciores et p0eticae translationes, lumvero ins0lens et m0n Strosa quaedam dictionum licentia, unde tumor et vaniloquentia et africanus quidam color, a nativo R0manorum candore quam maxime abhorrens.

DE HISTORIA.

Quemadmodum in poetis, ita in solutae orationis scriptoribus, atque in historicis praesertim, sequi0ris aetatis vestigia deprehendimus, decrescente in dies cogi landi

I Exstant metamorphoseon, sive asini aurei libri x I. Apologia. sive de magia liber. - Floridorum libri I v. - Ducleo Socratis. - De dogmate Iua Onis libri II1. - De mundo liber singularis. - Fragmenta. 2j V. LE BEAu. Sur ι'ilne u or d' puUe s . de Pacad. des Inscr. , tom. XXXIV. P. 48l. 3ὶ V. BAuMGARTEN-CRus Ius. de Psyche, sabula platonica. Misen. 1835, in-4'.

257쪽

170 HISTORIAE CRITICAE

seribendique libertate ; si modo Iustinum excipiamus, in quo eletantioris aevi passim virtutes agnoscimus 1 . Plerique ad Antonini Pii tempora hunc reserunt, cuius exstant Historiarum Philippicarum libri xxxxiv a Nino usque ad Caesarem Augustum 2). Quibus libris Iustinus graecas et totius orbis historias in epil0men coegit, quas aer multa dissusas volumina Trogus Pompeius , Theo-30mpi exemplum Secutus, augustea aetate latine perscri-iserat. Iuvat omnino in hanc rem Iustinum ipsum audire.

x hisce Trogi voluminibus, ait ille, per otium, quo in

urbe versabamur, Ggnitione quaeque dignisSima excerpsi, et omissis his, quae nec c0gn0scendi voluptate iucunda. nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum eo

pusculum laci M. Unde iam illud colligitur, quanda in

auasi αυθολογιαγ ex Trogi historiis suisse a Iustino constatam. Et revera plurimae passim in hac Optimae narrationes occurrunt copi0Sae et ornatae, in quibus noster non modo sententias, sed et voces ipsas videtur a Trogosuisse mutuatus. Multa vero susius ab illo narrata breviter adeo perstrinxit, ut nexu narrationis tantum servato, ad alia progrederetur ). 0uum. igitur Iustinus Tr0gi dictiones ut plurimum

retinuerit, etsi non eadem ubique gaudet orationis venustale, aureum tamen augustei Saeculi c0lorem plerumque refert, atque omnium huiusce aetatis Scriptorum elegantissimus habetur. Ad haec quum nemo apud Veteres Roman0s, praeter Iustinum, totius serme orbis historiam uobis exhibuerit, iure meritoque viri cordaliores hane

2ὶ Philippicas appellantur Iustini historiae a potiore sui parte, hoc est a rebus macedonicis, quas a Iibro vi I ad xxxxΙ historicus persequitur. 3ὶ V. lustini praefat. 4) Sunt qui singulorum librorum prologos veteri cuipiam grammatico tribuant. Vide in hanc rem: Troili Pompeii historiarum philip p. prologi emend. ed. G. u. GRANKRT. Monaster. 18M, in-8'. Dissili od by Corale

258쪽

LIB. IV. - CAP. VIII. 171

epit0men plurimi secerunt, ad , cuius auctoritatem ), in

tanta reliqu0rum Seriptorum iactura, haud raro nobis est confugiendum.

Soriptores historiae auguStae. Plerique historicorum, qui tertio et quarto saeculo post Christum natum floruerunt, huc serme spectasse videntur. ut impera orum vitas posteris pr0derent ; qui idcirco historiae augustae seriptores suerunt appellati. Ita . nimirum serente illorum temp0rum c0nditione , ut ad principes, qui s0li omnia possent in re publica se animo et cogitati0ne c0nverterent hist0rici. Sex autem vulgo enumerantur huiusm0di scriptores, qui iunctim edi con

Iὶ De Trogi Pompeii eiusque epitomatoris Iustini sontibus et auctoritate vide commentationem A. H. L. HEERENII, in duas partes tributam, quarum prior continet disquisitionem generalem de Trogi opere: altera disputationem sie singulorum librorum sontibus. Utraque pars legitur in tam inensi Iustini editione an. MDcccxLvIII, in-8'. 2ὶ Huius exstant vitae P. Aelii Hadriani. L Aelii Veri, M. Didici Iuliani. C. Pescennii Nigri: L. Septimii Severi, M. Aurelii Antonini seu Caracallae, L. Septimii Getae. 3ὶ Huius legitur etiamnunc vita Avidit Cassii tyranni. 4ὶ Supersunt vitae P. Licinii Valeriani senioris, Valerianilunioris, Gallieni, Q. Iulii Gallieni Salonini, M. Claudii Gothici, et xxx tyrannorum. 5ὶ Reliquae sunt vitae L. Domitii Aureliani Aug., M. Claudii Taciti Aug. . M. Annii Floriani Aug., M. Aurelii Probi Aug. . Firmi, Saturnini, Proeuli et Bonosi tyrannorum, cari, Numeriani et Carini Augg. 6ὶ Aelii Lampridii, quem nonnulli arbitrantur, unum eundemque esse atqui Aelium Spartianum, exstant Vitae commodi, Antonini, Diodument. Elagabali, Alexandri Severi. τὸ Huius leguntur hodieque vitae T. Antonini Pii, M. Aurelii Antonini, L. Veri. P. Helvii Pertinacis, D. Clodii Albini

259쪽

IIi omnes a veterum elegantia in scribendo discesserunt ); et, si V0piscum excipias, in notati0ne temporum negligentes, in repetiti0nilius inepti, et minutiore gura levissima quaedam perseculi, haud raro obscuritato laborant. N0n parvi tamen faciendi, quod ea litteris manctarunt, quae aliunde frustra peterentur. Huius in0di sunt principum epistolae, senatus 0nsulta. aliaque id genus m0 numenta, quibus res r0manae ab Hadriano ad Carinum illustrantur 2). Paullo ae late posteri0r, C0nstantio et Iuliano imperatoribus. floruit in urbe Sextus Aurelius Victor, nationeafer. Licet humili logo natus, b0narum artium studiis viam sibi ad honores munivit; et postquam proconsulari dignitale ab Iuliano auctus suisset, urbis Romae praesectus et consul fuit anno post Christum natum trecentesimo, tertio et septuageSimo. Ex eius operibus supersunt : 1' libellus De origine gentis romanae: 2' De viris

illustribus urbis Romae 3) : 3' De Caesaribus ab impera-t0re Augusto usque ad Constantium, Constantini silium ).M. Opelii Macrini, C. Iulii Maximini patris, C. Iulii Maximini silii, M. Antonii Gordiani patris. M. Antonii Gordiani lilii, M. Antonii Gordiani nepotis. D. Caelii Balbini, M. Clodii Pupient

Maximi.

1 Ut caeteros omittam, Trebellius Pollio in vita

Aureo It , unius ex xxx tyrannis, aperte prositetur, s elidem historicam custodire, sed ea, quae au eloquentiam pertinent. nihil curare. Idem in vita Censorini: Da nunc, ait, cui Vi S libellum, non tam diserte quam iideliter scriptum: neque ego eloquentiam videor pollicitus eSSe, sed rem. 2J V. ΗΕYNE. Censura sex Scriptorum hist. avg. in opuSculi Shcad. Gottingae 1803. in-8'. - G. MASCOVII, OpuSc. a Pu manni ed. Lips. II 6. in-8'. 3ὶ Hune libellum alii Cornelio Nepoti, alii Suetonio. parsaliam Plinio iuniori, aut Τacito, aut Asconio Pediano Olim adscripserunt. Sed viri elegantiores Aurelio Victori recte vinslicant, ex veterum codicum auctoritate.

4ὶ Sunt qui nostro etiam tribuant epitomen De Caesarib digiti oes by Coo

260쪽

LIB. IV. - ΩΑP. VIII. 1 3

Etsi a quibusdam non spernendae latinitatis auctor dicitur Aurelius Victor; non pauca tamen in eius libellis occurrunt, quae occidentis latinae linguae vitia produnt. Legendus igitur non utique propter orationis castitatem et nitorem, sed pr0pler veritati S Studium et rerum notitiam, quam ipse ex vel usli 0ribus libris depr0m sit, qui

nunc desiderantur.

Qu0 genere, quave gente ortus sit Eutropius ambigitur; alii onim alibi natum serunt. Hoc lamen inter omnes constare video, suisse primum Constantino Magno ab epistolis, deinde una cum imperatore Iuliano adversus

Persas pugnasse fi). Scripsit iussu Valentis Augusti Breviarium historiae

romanae, decem libris distinctum, qu0 res romanas ab urbe condita ad Valentis imperium ita est perSecutus, ut servato temporum ordine, quae in pace aut in bello potissimum eminerent, quam fieri potuit brevissime et sideliter c0lligeret. Hoc autem nomine permagni habitus est n0Ster; et graece, i latice. gallice, germanice, his panice et britannice redditus, vel ab antiquissimis temporibus in manibus hominum multum fuit. Sed qua brevitate praeSertim commendatur Eulr0pius, haec eadem illi adeo nocere visa est, ut multorum interpolationibus laedaretur 2). Illius stilus facilis est, perspicuus aper-

ab imperatore 1ugusto ad excessum Theodosii. Sed eritici confirmant, hanc ad alium seriptorem pertinere incertae aetatis, et fortasse ad Aurelium Victorem, quem cognomento minorem appellant. 1ὶ TZScΗUcRE, Diss. de vita et script. Eutropii in edit. Ru-

Yὶ Praecipui Eutropii interpolatores vulgo feruntur Paulus, Warnesridi illius. et Landulphus Sagax, quorum opera praesertim exstitit Historia miscelia.

SEARCH

MENU NAVIGATION