Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Exstant, praeter n0nnulla fragmenta , duodecim tuIliana opera philosophica 1); qu0rum veluti prooemium haberi possunt libri iΙ Ieademicorum, in quibus agitur de academiae recentioris d0etrina 2) ab Arcesila usque ad Philonem, sive, ut brevius dicam, de veritate humanarum cogniti0num 3). In libris v De finibus bonorum et malorum exquirit

noster quidnam de summo bono et summo malo senserint

epicurei, st0ici et peripatetici 4 .

Tusculanae dispulationes, quae libris V continentur , sunt veluti miseellanea phil0sophica, in quibus res aguntur ad bene beateque' vivendum maxime neceSSariae, ita tamen ut certum unicuique libro sit prop0silum argumentum b). Epicureorum, stoi eorum atque academicorum placita

de Deo et providentia complectuntur libri III De natura deorum 6 . Cuius quidem scriptionis veluti appendix haberi potest disputatio Deo divinatione , quam nOStersi in Perierunt ex tullianis opstribus philosopbicis r 1' Platonis Timaeus latine redditus, cuius tantummodo restat fragmentum: T De gloria libri i I. quos vivo Petrarca V. Sen. , Xul, l . Scimus superluisse; 3' Oeconomicus, in quo Xenophontem secutus suerat: 4' Platonis Ρrotagoras, quem latine luerat interpretatus: Laus Catonis; 6' Consolatio seu De luctu minuendo: V Deniqua Dialogus, Hortensii nomine inscriptus, quem Tullius ex raverat. ut romanam iuventulem ad philosophiae studium excitaret. Huiusce operis fragmenta, quae pauca Supersunt, collegerunt prae caeteris Si GONlus in Cic. fragm.. yag. 20: 98, 118 et seqq. - ΡATRlci Us in Cie. Iram. pag. 49, 56, 156,I63 et seqq.s2, Multiplex est academiarum divisio. Cicero duas tantum academias enumerati Veterem, in qua noruerunt, praeter caeteros. Socrates et Plato : no Vam, in qua enituit Arcesilas.. Vide in hane rem RITTER. Histoire de Ia philosophie. 3J V. A. C. BANITZ, Comment. de libris academic. Lipsiae 1809, in-8'. 4ὶ V. G. P. KRuc. De formulis. quibus philosophi stoici summum bonum desinierint. Lips 1834, in-4'. 5ὶ I. C. ORELLI. ad cie. Tuscul. IV, π. 6ὶ V. WITTEN BAcu., Sehol. in Cio, De Nat. disor.

222쪽

LIB. II. - CAP. XI. 105

bifariam ita divisit, ut in libro primo Quintum fratrem

inducat ex stoic0rum doctrina prosilentem, se divinati nem Sequi, omnium populorum consensu comprobatam; in altero vero Stoic0rum sententiam de divinatione a

Quinto fratre defensam ipse refellat 1 . Hisce libris de

natura deorum et de divinatione tamquam complementum accedit liber mutilus, in quo implicatissimam Defato quaesti0nem pertractavit 2).

Libros De Iegibus numero sex exaraverat Cicero. Sed quum quartum , quinium et Sextum temporis iniuria nobis inviderit, tres priores tantummodo Supersunt. In

his Tullius ipse inducitur loquens cum Quinto fratro et Tito Pomponio Attico de origine et natura iuris uni versi, et de legibus, quibus Romani potissimum regerentur 3). . In libris IlI De ossiciis agitur praesertim de rebus honestis et utilibus 4); in opella De se elute 5 refelluntur quae vulgo senectuti obiici solent; in libro De

amicitia ea tangit philos0phus r0manus, quibus vera a salsa amicitia dignoscatur, et leges prop0nit, quibus illa sit regenda. Paradora 6 vero complectuntur absurda quaedam stoicorum placita. Restant libri vI De republiea, quos si quis cupiat desinire, recte, mea quidem Sententia, dixerit, eSse quamdam romani imperii hist 0riam, in qua per Summa capita ea narrantur, quae Romani ad rempublicam consti-

IJ ScssoLTEN, Diss. de phil. Cic. loco, qui est De divinat. nat. πι Principium huiusce disputationis De lato. quod deside

223쪽

06 HIATORIAE CRITICAE tuendam et tutandam sanxerunt; quibus multae animadversiones accedunt ex philosophia et civili prudentia , depromiae. Omnibus tullianis operibus philosophicis hoc

esse anteponendum c0ncordes testantur critici doctissimi.

Dolendum igitur, aliqua dumtaxat fragmenta, nullo saepe inter se vinculo cons0ciala, ad nos pervenisse ). Hic si quis sorte requirat, quinam fuerit tullianaophilosophiae sons praecipuus, aio, Ciceronem a prima

inde aetate ad summam senectutem, omnium graec0rum

philosophorum studiosissimum, Plat0nem prae caeteris adamasse, atque ad academicorum doctrinam se in primis applicuisse , qu0d hac orat0rem maxime ali adiuvarique arbitraretur 23. Qua tamen in re eo praesertim videtur spectasse, ut d0ctrinae varietatem, adhibito iudicio et delectu, ad elegantem vilao et philosophandi usum accommodaret. Caeterum quum Phil0sophia usqist ad tullianam aetalem nondum fuisset latinis litteris explicata 3 , Cicero primus eam recte illustravit, et luminibus etiam oratoriis usus. omnem Graec0rum c0piam et elegantiam expressit; magni existimans interesse ad decus et laudem civitatis, res tam graves tamque praeclaras, latinis etiam litteris contineri 4). Quum autem, ut modo memoravi, graecorum omnium philos0phorum rationes plane perspectas haberet n0sler, et suam de illis sententiam prudenter ac libere ferret, iam patet quantum civibus suis profuerit. et quanta hodieque sint eius

in philosophiam merita 5 .

. I Tullianos libros De re publica post diuturnam obli

224쪽

L. Lucullus. - C. Aurelius Coua. - M. Terentius

Varro, aliique philosophi Augusteae aetatis. Praeter Philonem, Diodotum aliosque, de quibus iam dictum est, c0inplures graeci philosophi hac aetate Romam adventantes, ibi consederunt vel docendi causa , vel quod principum virorum gratia gauderent. In his

Meoluum damascenum praesertim memorant, Xenarchum, Athenaeum Seleuci ensem, perisse telicos ; Thrasyllum platonicum atque Athenodorum tarsen Sem, St0icum. Hinc vero laclum est, ut Romani alii aliam graecorum philosophurum familiam Sectarentur.

Academicorum rationem, cui Tullius ipse deditus suit, tenueruot in primis L. Lucullus. Summo vir ingenio, et multa doctrina expolitus 1) ; C. Aurelius Cotta, quem in libris De natura deorum contra Epicurum et st0icos disputantum videmus; M. Terentius Varro, ad quem Cicero Scripsit libros quatuor Aeademicorum 2); M. Brutus, qui, teste Tullio, philosophiam latinis litteris ita est persecutus. nihil ut iisdem de rebus Graecia desideraret 3); postremo, Publius et cuius Selii. et Tetrinius Rogus, quos Phil0nis auditores et d0ctos homines appellat Catulus apud Ciceronem 43.

Fuero etiam docti ex stoic0rum schola e0mplures, inter quos . omnium sententia, eminet M. Porcius Catomicensis. Hic enim Zen0nis praecepta arripuerat non disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Quare incredibilem gravitatem , quam erat a natura sortitus, perpetua constantia sic roh0ravit, ut stoicae doctrina o

I TuLL. . Academ. disput. , II, 2. 2ὶ V. TvLL , Ep. ad diversos. ix. 8: Acad. disput. , I, 2 et a 3ὶ kcadem. poster. , I, 3. - Inter Bruti opera philosopli carecensetur liber De virtute, quem ad Ciceronem miserat. V. De finib. bonor. et mal0r. . I, 3. 4ὶ Academ . prior. , II, 4.

225쪽

108 MisTORIAE CRITICAE severitatem et vita pariter et morte referret 13. Praeter calonem, ut ali 0s praetermittam, Stoicis sunt annum randi L. Aelius, eques romanus 2) C. Blossius cum anus,

et Boetus, quem Tullius in libris De diuinatione 3) inter illos memorat, qui pr0gnosticorum causSas Sunt pr

secuti.

Nec praetermittendi nonnulli, qui ad aliorum philosophorum disciplinam se c0ntulerunt. Sic t0 tum se peripateticis tradidit M. Pupius Piso, c0gnomento Calpurnianus, quem Cicero de illorum doctrina disserentem inducit id libro v De sinibus bonorum et malorum: pythagoreis nomen dedit P. Nigidius .Figulus, vir quum caeteris artibus ornatus, quae dignae libero essent , tum

acer investigator et diligens earum rerum, quae a natura

involutae videntur 4). Post Nigidium vero θ. Seoelius, qui Pithagorae placita alia quadam rali0ne explicare conatus est 53. Sed prae caeleris talissime apud Roman0s patuit opicureorum doctrina , Sive quod erat cognitu perfacilis , sive quod homines invitarentur illecebris blandae v0luptatis 6). Praecipue vero hae aetate epicureae rationis aemuli nominantur T. Pomponius Atticus T), C. Velleius s8) et L. Torquatus, in quo fuisse dicuntur plurimae litterae, nec eae vulgares, Sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa Verborum et gra-

226쪽

LIB. II. - CAP. XII. 109

vilas et elegantia 1 ; quibus adiungendi sunt T. Albu- eius, C. Cassius, M. Fabius Gallius, L. Saufeius aliique nonnulli. Nec plura de philosophis huiusce aetatis , ex quibus egregium quemque nominaSSe sufficiat.

DE SCRIPTORIBUS RERUM MATHEMATICAR MET NATURALIUM .

M. Vitruvius Pollio. Ut alia complura, ita et mathematicas disciplinas ex graecis lantibus hauserunt Romani; nec multi admodum suere, qui in intimam illam artium rationem inquirerent, quam Θεωρια v Graeci v0cant. 0mnibus 8sne e celluit M. Vitruvius Pollio, quem Augustus curae inStrumenti bellici, et publicis aedificiis praefecit. In quanam urbe, quibus parentibus, quoque anno Ortus sit non constat. Fuisse veronensem plerique autumant; honeste autem fuisse educatum, et sub Iulio Caesare stipendia secisse ex ipsius opere colligimus 2). Graec0rum vestigia secutus scripsit De architectura libros x ad imperat0rem Augustum; in quorum primis septem agit de aedium constructione, in octavo de aquaeductibus, in nono de illa architecturae parte, quae in horologiis solaribus conficiendis versatur, quaeque a Graecis γ, is dicitur; in decimo de mechanica.

13 TuLL. in Brut., L VI ; De nnib. bon. et mal. , I, 5. 2ὶ Cl. Praefat. lib. I et II, et prooem. lib. Iv operis Vitru-Viani De Architectura. - De Vitruvio eiusque opere disputavit Io. Selinei derus. Vide M. Vitruvii Pollionis De architectura. Iib. x. Lipsiae apud GOeschen. 180 . IV vol. ln-8'. - CL L 'ar-ehitettura di ritruvio tradoua in itαι. da ouirico riviam. illustrata con note eritiche, ece. Udine 1830, in-8'.

227쪽

In huitismodi libris est Vitruvius meli 0r architecturae, quam latini latis magister. Eius enim Stilus plebeius est, oi aurea illa latinae linguae aetate indignus. Quamquam vero orationem peregrinitate et humilibus dictionibus infuscat; allamen propter antiquitatem n0n est contemnendus ; et si minus ad elegantiam. at confert ad linguae integritatem et copiam illius lectio. Inde enim di-Scimus v0 es ac l0cuti0nes, arti architect0nicae peculiares, quas frustra apud alios quaereremus. M. Terentius Varro.

Longior sane et molesta lectoribus aecideret titulorum enumeralio, qu0s Varro plurimis et doctissimis operibus suis 1 praefixit, quos iue a veteribus grammaticis servatos collegit Atherius Fatiricius in hibliotheca lalina. Itaque salis Sit memoraro. Varronem hunc nostrum de omnibus sere' disciplinis scripsisse. quae ad illam diem a veteribus aut aequalibus suis suissent illustralae. Quapropter iure a Quintiliano 2) Romanorum eruditissimus dictus suit, peritissimus linguae latinae, et omnis

antiqui talis et rerum graecarum romanarumque 3 . Ex Varronianis operibus, praeter alia nonnulla , Supersunt libri tres De re rustica, quos octogenarius exaravit. In primo docet, quanam rati0ne terra Sit colenda;

1ὶ Constat ex L. GELLIO III. I0l, Varronem anno aetatis suas octavo et septuagesimo iam quadringenta et nonaginta volumina conscripsisse; eX ΡLlN. Η. N , XXXIX, 4 , quum annum iam ageret octavum et Octogesimum, scribendi sinem nondum fecisse; postremo ex VAL. . MAx. VIII, I, 8M, in eodem lectulo et spiritum eius, et egregiorum Operum cursum extinctum

3ὶ Doetas coniecturas in Varronem proposuit Gasp. BEuvENs in colle taneis litterariis. Lugd. BataV 18 15.

228쪽

LIB. II. - CAP. XII. m

in secundo agit de animantibus, quibus in agro colendo praesertim opus est; in tertio de villaticis pastionibus hoc est de animalibus, quibus villa aptum pabulum suin

peditat. De d0ctrina, quae in hoc opere continetur, nOstrum non est disserere. Stilus eleganti0r atque ornatior quam calonianus, is seriue est, qui Scriptorem Oeeat aetatis Augusteae. Id unum lariasse quis repre-oendat, quod minus apla verborum con Structio facit, ut Sensus implexus quodamm0do et subobscurus interdum legentibus contingat.

Antonius Musa - Aulus Cornelius Celsus. Si Antonium Musam excipias, medicum Augusti Caesaris, cui nonnulla perperam tribuuntur fragmenta Detuenda valetudine et De compositionibus medicis l). unus

suit hac tempestate rei medicae scriptor Aulus Cornelius Celsus 2), patria romanus. De huius parentibus et vita altum silentium est apud veteres. Quare etiam si Colu- mella 3), aequalis Imperatoris Claudii, aetatis suae Scriptoribus Celsum adnumeret; attamen plerique elegantia et nitore celsianae dictionis permoti, aevo Augusteo 4 , a quo certe non absuit, ipsum adscribendum putarunt b . Constat ex Quintiliano 6), Celsum non solum de phistin Antonii Musae tragmenta, quae extant, collegit Florianus caldani. Bassani an . 1800, in-8'. 2ὶ V. C. I. GOLDHORN, De archiatris romanis inde ab eorum origine usque ad sinem imperii rom. occident. Lipsiae 1841.

3J De re rust . . I. I. 4ὶ Hae aetate primus Graecorum magna cum laude medicinam Romae factitavit Asclepiades Bithynus, mechanicae Sectae auctor. V. FORT. BI ANCHINI, La medicina di Asclepiade perben curare le malaltie acute, ece. Venegia i 60, in-8'. 5ὶ V. Titi Boscili. Storia delia tester. ita ι., T. I, 342; II, 220Modena I 94. CI. celsi vitam a Ioanne Rhodio conscriptam. 6ὶ Loc. cit.

229쪽

losophia, de iure civili et eloquentia scripsisse, sed amplius rei militaris et rusticae etiam, et medicinae praecepta reliquisse. Ex quibus operibus, praeter fragmentum De arte dicendi, ad nos pervenerunt De medicina libri VIII, qui sunt pars sexta operis, quod ipse De artibus conscripserat. In his Hippocratem coum praesertim Secutus, intima medicinae penetralia dicitur subiisse; occulta, complexa et involuta sic aperiendo, ut firma hinc valetudinis praesidia peli possint. Verum hac de re perit rum iuuicium esto. Ad nos quod attinet, salis sit dicere, Celsum concinna et eleganti scribendi ratione sic commendari, ut iure meritoque medicorum Cicero fuerit ap-

DE IURIS PRUDENTIA.

Ex disciplina Q. Mucii Scevolae, quem Supra memoravimus 2 , plurimi prodierunt iurisconsulti. In his maxime laudatur Caius Aquilius, qui ex Tullii testimonio 3) iuris civilis rationem nunquam ab aequitate

seiunxit; aut ita iusius et bonus vir fuit, ut natura , non disciplina consultus esse videretur; ita peritus ac prudens, ut ex iure civili non Scientia solum quaedam, verum etiam bonitas nata videretur. Sed omni Dus longe

praestitit Servius Sulpicius Rufus ο), cuius admirabilem quandam et incredibilem ac pene divinam in legibus interpretandis, aequitate explicanda, scientiam extolli Cicero b); omnesque, ait, ex omni aetate, qui in urbe

230쪽

Roma in lenigentiam iuris habuerunt, cum Servio Sulpicio n0n eSse comparand0S. Huius vestigiis institerunt A. 0filius et Alfenus Varus crem0nenSis, rerum antiquarum non incuri0sus, qui Digestorum libros quadraginta perscripsit, quorum nonnulla exstant fragmenta 1 . Fuere etiam et C. Trebatius

Testu 23. et Cascelius Aulus 3), et se. Aelius Tubero. et Verrius Flaccus, aliique complures viri praestantissimi, qui iuris civilis cogniti0nem atque interpretationem in

possessi0ne Sua relinuerunt.

Sed quum iurisprudentia vehementer ad opes augendas et ad gratiam pertineret. plurimi, illi sit, qui neque ingenio. neque auctoritate valerent, senescente republiea se ad ius respondendum dederunt. Quare in maxima illa temporum confusione. Siculi honores et omnes dignitatis gradus, Sic huius scientiae splendor ferme deletus est ι). Tunc enimvero Augustus, ut pristinam iuris prudentiae dignitatem restitueret, prudentissimo cuique et peritissimo ius tantummodo esse voluit publice respondendi 5). Et duo quidem. Augusto imperante, prae caeteris eni

quorum quum variae maximeque discrepantes essent de iure sententiae, factum est, ut iurisconsulti, ex illorum

disciplina prosecli, in duas easdemque diversas familias discederent 8,.slὶ A. GELL., VI. 5. - Cl. HOPAcRER. Dissertatio ad tradimenta, quae ex Alfeni Vari, libris XL Digestorum supersunt. Tubingae 1775. ln-4'. i2ὶ Ep. ait lami l. . VII, 5. 33 HORAT. . Ep. ad Pison. . 3 1. 43 ΤυLL. , De Ome., Ii, l9. M Apud Romanos, iurisconsultorum responsa tamquam pars luris scripti habebantur. V. IUSTINIAN. in ἀ Responsa prudentum. De iure nat. geni. et civit. 63 MAc ROB., Saturnal. , VII 13. I Inter caetera Labeonis scripta enumerantur Πειθα visu libri VIII, quorum nonnulla in Digesti S exstant fragmenta. Cf. A. GELL. . XIII, 10. 83 V. BAcli, Hist. iurisprud. rom. , lib. III, e. l. 1eci. 5.8

SEARCH

MENU NAVIGATION