Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

292쪽

JOANNIS ANTONII

natura & ratione, eiusque Scriptoribus qui supersunt,

HORATIO , PERSIO , IUVENALE t

Ubi eortim virtutes eir vitia aequa lance perpenduntur stempora Iuvenalis. contra veterum recentiorum errores, accin te notantur oe sabiliantiar.

Eiusdem V u L p r I Paraphrasis perpetua& Commentarius uberrimus

SUPERIORUM PERMISSU.

294쪽

VIRO ILLUSTRISSIMO ATQUE EXCELLENT IssIMo

FOS CARENO,

D. MARCI PROCURATORI,

TRIUMvIRO ACADEMIAE PATAvINAE CURANDAE.

Ioan s Antonius Vulpius. Ust Libellum hunc meum, illustri tuo

nomine Ornatum ac munitum in

lucem prodire optaverim, duae caussae fuerunt, MARCE Fos CARENA, Vir' et Am-

295쪽

Amplissime; altera, quod te perma

gno aestimarem, altera, quod tibi deberem plurimum. Tua sunt quidem eiusmodi omnia ut suspici 3c laudari mereantur: Nobilitas Gent1s vetustissima, lautum Patrimonium, Decora nobilitatem ac divitias consequi solita; tres Legationes clarissimae, nempe ad Romanum Pontificem , ad Caesarem , ad Regem Sardiniae, quas magnifice, sapienter, feliciter sustinuisti; Praemia splendidissima, quibus . te Veneta ReL publica optime de ipsa meritum auxit & cumulavit . Haec tamen quae sola miratur populus, nunc sepono ac praetermitto, aliis opportune commemoranda' & celebranda relinquens .

Mihi ratio potissimum illorum habenda est quae a paucis in te animadVeseti & cognosci possunt; cum studiis svero . nostris. proxime, conjuncta sunt iEloquentia scilicet, qua praestas, Bin s

296쪽

nae Litterae, quas colis, pectus Phil sophiae praeceptis imbutum , Historia Civilis, quae Decemvirum Capitalium

decreto tibi scribenda commissa est, Litteraria item Patriae tuae, quam diligentissime paratam, & luculente perscriptam habes , opus a nemine adhuc tentatum, Varium, doctum, , laboriosum; Scripta doctorum virorum Omnis aevi, quae undique collecta, in Bibliotheca . elegantissima & multorum nummorum, honeste atque opipare domi tuae excepisti ; excellens denique Ingenium tuum, ac Mores probatissimi, me impulerunt, .ut has qualescumque paginas tibi offerrem, callido & prudenti harum rerum aestimatori; quae laus hoc tempore quo rarior, eo prae

stantior, & glorios a magis haberi de

bet . Quum igitur omnes qui in Gymna'sio Ρatavino, cujus tu procurationem

haud ita pridem suscepisti, disciplinas

297쪽

docent , de tuis virtutibus praeclare sentiant; tum ego in primis, ad hanc politiorem Humanitatem profitendam,

te favente ac conciliante, Olim Voc

tus, quanti te facerem, & quam a cepti beneficii memor essem, certo aliquo testimonio significare ac declarare volui, quod observantiae 3c grati

animi erga te mei perpetuum mon mentum esset. Neque sane Commentarius hic noster de Satyra & Sat

ricis Poetis ut, Vir sapientissime, intelligis ) ab Historici persona &

munere longe abhorret γ habent enim Historia & Satyra plura communia; quod e superiore loco propediem sum ostensurus. Porro quum Satyram di- eo , Horatianam dico , urbanam, Idinem , Vitae hominum corrigiendae ac-eommodatam ; non istam agrestem, asperam, seram, immanem, qua Vitia potius irritantur quam tolluntur:

haec

298쪽

daaec nimirum Satyra non improbitati solum, sed etiam virtuti atque innovcentiae infesta &, suspecta est; quaerit enim semper quod reprehendat , &nisi invenerit, comminiscitur. Si quis

autem rerum humanarum contexere

Historiam velit, neque tamen de ma lis & stultis verbum ullum facere , inanem prosecto cogitationem sustia Piet, atque Operam omnino ludet: vi. tia enim erunt donec homines: autem , ut est in Graecorum οψ ἰν . Nehesse est , Historicum res Giusmodi idemtidem narrare quas Democritus Abderites ridebat suo tempore, Heraclitus Ephesius contra deis plorabat: necesse est, . illum ita deis scribere homines ut accepit; naevis imsignes, & morbis animorum semper

affectos. Ne igitur Historia, brevis numium & ieiuna sit; ne, mutata na tura sua, in laudationem Madat; ne

299쪽

fidem' omnem & auctoritatem amit-'tat , . bona '. & mala , facinora simul comprehendere debet: Virtutes tamen clarissima luce collustrare, vitia surripere quodammodo & obscurare dicen. do . Haud mediocris igitur similitudo, immo necessitudo, Historiae cum Satyra intercedit. Haec tu me omnia praeceptis & exemplo tuo satis docere

potes: iccirco autem commemoraVi, ut nonnullorum censuram effugerem,

qui me ineptiarum crimine facile accusare potuissent, tamquam si nugacem Libellum & dissentaneum, ad Virum nobilissimum , eumdemque gravissimum' mittere ausus fuerim. Te interea, flos Venetae nobilitatis ,. oro atque . obsecro , ut quum semel in fidem & clientelam tuam humaniter

me receperis, adUersuS conatus male

Volorum fortiter tueri pergas: qui enim. honesto labore plerisque antecel limus

300쪽

limus, telis patemus eorum qui sequuntur, neque assequi tamen possunt. Deus optimus Μaximus te imcolumem atque fortunatum, Reipublidae ac Litterarum bono, servet quam

diutissime. '

SEARCH

MENU NAVIGATION