장음표시 사용
531쪽
ad quem Horatii locum respexisse videtur
Iuvenalis quum haec scriberet. Nonnumquam vero contingit , etiam in barbaris regionibus nasci homines acuto ingenio & sollerti: quemadmodum Thracia Democritum , Anacharsin Scythia, Boeotia Pindarum protulit . Rursum, in regionibus aere tenujoreaaudentibus fatuos homines ac tardissimo ingenio exsistere, nihil vetat. Veri cum igitur patria, est locus ubi oriri selent homines pecudum simillimi. Vervecum autem dixit , ἐμφα ιῶς. nam Verveces sunt arietes exissectis testibus, adeoque in belluis maxime stupidi. v. 3I. RIDEBAT Interdum Iacrimas J Luctum puta immoderatum & muliebrem , in funere carorum: quo in genere praesertim, Veteres multum ineptiverunt. Legendus in hanc rem Luciani libellus etraei de Luctu , necnon doctorum virorum lucubrationes qui de Graecorum & Romanorum funeribus aliquid scripserunt. V. 32. QUUM Fortunae ipse minaci Mandaret laqueum J Epicurus quoque, teste L. Seneca in Epistolis, ajebat, Sapienti raro intervenire Fortunam e Virtuti enim atque Fortunae nihil fere commune est. Quamobrem Fortunae mipas magno & invicto animo
532쪽
contemnebat Democritus; ipsique mandabat laqueum , seu sulpendium. Mandare laqueum alicui, contumeliae genus est: quod Itali dicimus, Vati' impicca . U. 33. ΜEDIUΜ- UE O tenderet unguem J Scilicet , medium digitum aliis longiorem, quem Vocabant impudicum , & infamem. Eo enim digito obscoenum in modum protento adversus aliquem , ejus impudicitiam notare ac traduincere volebant. Significat poeta, Democritum eam rationem habuisse Fortunae quae a viris honestis haberi solet meretricis vilissimae ac diobolaris: quamquam vulgus existimat, Fortunam , rerum humanarum dominam & arbitram esse . V. 35. GENUA incerare Deorum J Veteres Graeci & Romani. tabellas votivas affigebant cera genibus statuarum quae Deos reserrent: vel tabellas ipsas ceratas fuisse, intelligi oportet. Notanda autem Satyrica locutio, incerare. Eodem
pacto; qui supplicabant Diis vel hominibus
illorum genua tangebant. De quo ritu Plinius Historicus libro II. cap. 43. haec tra dit : Hominis genibus quaedam oe religio in6ὶ ,
observatione gentium . Haec supplices attingunt rad haec manus tendunt: haec, ut aras , ad
rante fortasse quia ines iis vitalitas. Thetis
533쪽
apud Homerum Iliados I. pro Achille suo
Jovem precata , laeva manu genu ejus apprehendit , dextra Vero mentum demulcet. Porro ex hoc more assigendi vota genibus Deorum , proverbium illud Graecum ortum
nibus stum est . quo significabant, rem aliis quam optatam, & assiduis votis expetitam , a Deorum arbitrio & voluntate pendere. ci dam praecipitat subjecta potentia magnae Invidiae, mergit longa atque insegnis honorum Pagina. descendunt sature , restemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis syCaedit, immeritis franguntur crura caballis . Iam strident ignes, jam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput, oe crepat ruens Sejanus e deinde ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli, pelves, sartago, patet . Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum , 63 Cretatumque iovem e Sejanus ducitur unco
Spectandus e gaudent omnes. quae labra s quis sili Vultus erati numquam ,s quid mihi credis, amavi Huno hominem. sed quo cecidit sub crimine'quisnam Delatose quibus indicibus, quo teste probavit Z o Nil horum o verbosa θ grandis episola venit
534쪽
A Capreis: bene habetς nil plus interrogo. Sed quid Turba Remis Iequitur fortunam, ut semper, odit Damnat . idem populus, si Nurtia . Tusco risisset, se oppressa foret secura senectus ruePriacipis, hac ipsa Sejanum diceret hora Auginum. jampridem , ex quo sustragia nulli Vendimus, effudit curas . nam qui dabat olim Imperium , fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat, 8 o Panem, oe Circenses ---- --
Ostendit adhuc poeta noster, Democriti praesertim auctoritate, qui res humanas mmnes rideret ac floccifaceret, divitias plerumque nocere illarum possetaribus. Nunc de potentia idem ostensurus, ita sermonem exorditur: se Sunt qui labantur praecipitesis ob nimiam potentiam ad quam perve- . nerunt , rem Videlicet magnae invidiae ,, obnoxiam, & populis odiosam. Haec in- ,, vidia contrahitur summis honoribus, ti-
is tulisque magistratuum , qui in codici- ,, bus , tabulis , fastis , & publicis actis is notari & describi solent . Nihil mirum P is pro .
535쪽
propterea, si statuae primis in republica viris positae , mutata nonnumquam fortuna , funibus e basi ad terram detrahuntur , & per totam urbem cum igno- is minia raptantur. Nihil mirum, si triumphalia signa deturbantur , & rotae Curruum impacta securi caeduntur & com- ,, minuuntur: imo equi aenei , quamquam infbntes, dant poenas tamen scelerum domini sui , - cruribus fractis. Iam stridet ignis in succensa sornace: jam in caminis ardenribus solles agitantur, ut confletur caput illud aeneum quod paullo
ante a civibus adorabatur , non secus
ae Dei alicujus t & statua illa Sejani
colossea cum crepitu dissolvitur & liquescit. Deinde ex facie illa qua toto orbe terrarum, post Tiberii principis fa- ,, ciem , nulla Venerabilior fuit , multa fiunt vasa in usus culinarum vilissimos, puta urceoli, pelves, sartagineS, patellae . Populus autem, qui tamdiu Sejano faverat, ejus ruinae insultat, hisque vocibus Tiberio gratulatur r o Princeps, lauri frondibus Palatii sores exornari jube , bovemque candidum atque insigni magnitudine in Capitolium duci, nimirum
536쪽
rum Iovi Capitolino immolandum, cui te gratiaS agere . oportet , quod te ab infidelis ministri paratis insidiis libera. verit , ac praesenti Vitae periculo eripuerit. En Sejani cadaver unco gutturi infixo a carnifice trahitur vel ad scalas Gemonias, vel in Tiberim fluvium, &de se gratissimum spectaculum Romanis praebet. Omnes laetitia efferuntur, & alter alteri sic loquitur: Quibus erat iste labiisl quo vultui contracto nimirum, aspero, truci, unde superbia & crudelitas emicaret: juro tibi, numquam amavi hunc hominem, tametsi amorem simularem , tempori serviens . Sed , quaeso , dic mihi , . quo crimine accusatus, collectam principis gratiam effudit, . atque hunc infelicem exitum sortitus est quis ' ejus nomen detulit λ quos indices conjurationis produxit λ quae testimonia adhibuit, ut fidem faceret de crimine ab ipso admisso Alter vero ita respondet: Ubi agitur de laesa majestate, Principes festinare solent, neque via illa forensi, lenta & prolixa , quae minorum caussarum propria est, uti consueverunt . A Capreis, ubi Tiberius hoc tempore comin
537쪽
,, moratur , venit epistola ad senatum , ea Verborum copia , ut orationi quam ,, epistolae similior videretur. At at: re
se Ete omnia se habent: nihil ultra scire,, cupio . Sed quid interea plebs Romana lis Μorum scilicet suorum non obliviscitur ris quo fortuna vergit, eo & ipsa inclinatis favore suo , atque animi propensione.
, , damnatos aVersatur, colit qui damnave- runt. Ex eventibus merita hominum ae-- stimat populus. Itaque si Nurtia, pecu-- liaris Volsiniensium Dea , Sejanum Tu- ,, scum hominem ad imperium ope sua pro- vexisset, Tiberium autem, senectutem in secessu Caprearum placide & secure agen. ,, tem, oppressisset , idem populus eodem
,, temporis momento Sejanum Imperatorem proclamaret. Iampridem enim , ex quo, si, deleta reipublicae libertate , nos Quirites,, ad comitia non venimus , neque suffra- ,, giis nostris magistratus creamus , pacti certam pecuniae summam a petentibus ;se quod olim fiebat; populus omnem de im- ,, perio ac gubernatione , sollicitudinem ab-- jecit: neque sua interesse existimat, quisse potissimum imperet. Qui enim reipubli- ,, cae liberae temporibus honores largiebatur: D qui
538쪽
qui mandabat imperia , legiones, fasces,, consulares: qui summam rerum omnium ,, atque infinitam potestatem habebat: nuncis 1 ub Caesaribus otio fruitur, & se conti-
,, net. Duo tantum sunt quorum Vehemen-
,, tissimo desiderio flagrat, satis beatus quum ,, ea obtinuerit ; nimirum vilis annona fru- menti , & ludi Circenses. se Nunc ad
initium horum versuum redeam .
COMMENTARIUS. V. 3 6. QUOSDAΜ praecipitat subjecta potentia magnae Iuυidiae J Optime ageretur cum aulicis hominibus apud reges gratia florentibus, nisi invidiam acrem adversariam &pertinacem nacti essent, cum qua semper pugnantes, haud raro superantur & gradu dejiciuntur. Hanc pestem pulchre describit Dantes Aligherius, poeta summus, Inferni Cantu XIII. ubi Petrum de Vineis, hominem Friderico II. Imperatori olim caris simum, deinde calumnia invidorum oppres sum, ita loquentem inducit rP son colui che tenni ambo te eblata, Des mor di riderigo, e che te vos , Serrando e disserrando , sὸ soavi , , Cho
539쪽
Morte comune, e delis cortr virio ,
Che i listi onor tornaro in triui Diti. Μeretricem Dantes appellat Invidiam, ipsique tribuit oculos emissilios, cujusmodi s lent esse harum muliercularum vilissimarum , quibus ea curiole inspiciat fortunas aliorum ,& vias omnes investiget illos amigendi , spoliandi, perdendi. Et docte quidem hoc
finxit egregius poeta : nam & Latini nomen Invidiae secerunt ab invidendo: invidere autem dictum est quasi intro vel imus videre , acute nimirum ac diligentissime τὼ dere ς quod solent qui malevolo sunt animo,& ad nocendum parato. Idem scriptor paullo post , verbis ejusdem Petri de Vineis :E se di moi auun vel mondo Heri , Conforti la memoria mia, che glace Ancor dei colpo Me 'ntadia te ditae. Vete igitur Propertius lib. a. Elegia Ist. Edit. Scal.
540쪽
Invidiam quod habet, non solet esse diu. E se, nempe durare , permanere . V. 37. MERGIT honorum Pagina J Honores comparat Iuvenalis magno alicui ponderi , quod hominem lapsum in flumen aut mare, opprimat atque submergat. Quemadmodum vero qui pristina selicitate spoliantur, translato loquendi genere, mergi dicuntur; ita qui ex inopibus & abjectis divites & illustres fiunt, emergere perhibentur . Iuvenalis noster Satyra 3. V. I 6q. Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi - -- V. 37. LONGA atque in ignis honorum Pagina J Scholiastes vetus hujus poetae scribit, ante imagines virorum nobilitate ac rebus gestis insignium positam fuisse paginam aeneam , quae titulos & nomina honorum omnium quibus illi functi erant, vel fungebantur , contineret. Haec autem pagina , Scholiastae ipsius temporibus vocabatur tabula patronatus. V. 38. DESCENDUNT
fatuue J Μore poetarum, tribuit statuis ipsis animam & motum ; dicit enim , descendunt, pro detrahuntur e & est quaedam irridendi ratio . V. 39. ROTAs bigarum J Bigae proprie sunt equi duo currui juncti eadem linea