장음표시 사용
541쪽
linea transversa : sicuti quadrigae, quaterni .
Verum κατα με πινυμι - haec vocabula curri-hus etiam tribui coeperunt qui a duobus - έ vel quatuor equis traherentur. V. 6o. FRANGUNTUR crura caballis J Caballus proprie vocatur equus minus generosus, aut vitio aliquo insignis : Italice moeta, ro P . Est autem hoc loco μώωσις σα τυρο 1. U. 62. CREPAT ingens Sejanus JAut quod procero esset corpore Sejanus ipse; quemadmodum Persius dixerat Satyra x.
Ingentes trepidare Titos, - ---
aut quod statua ejus modum communem statuarum excederet , puta colossea esset rquod verius existimo . V. 64. URCEoisti J Urceus est vas quo aqua in urnam funditur, aut in labrum aeneum. ibid. ΡΕ Lusis J Pelvis est. vasis genus ad pedes lavandos , vel etiam manus. Id pollubrum quoque appellaverunt. ibid. SARTAGo J Graece mηγανον : genus culinariae supellectilis , ad frigendos pisces vel carnes comparatum. ibid. PATELLA J Patella dicitur quasi parva patinar est enim Voca bulum diminutivum. Ita vocabant Vas quoddam coquendis & condiendis cibis , antequam lancibus impositi mensae demum in
542쪽
serrentur. Graeci appellant. Fuerunt etiam patellae sacrorum , quibus Diis libabant veteres . Capidas quoque , capedines capedunculas dixerunt. V. 63. PONE G.
mi lauros J In omni publica & privata laetitia Romani domorum januas lauro & lueernis ornabant. Poeta noster Satyra I 2. V. 89. HSc nostrum placabo Iovem,Laribusque paternis, Tura dabo , atque omnes violae jactabo colores . Cuncta nitenta longos erexit ianua ramos,
matutinis operitur fessa lucernis. v. 63. DUC in Capitolia magnum Cretasumque bovem J Cretatum, hoc est aΙbum , candentem. Diis enim superis candidas victimas, inferis nigras immolabant . TransisIatio ducta est a vestibus, quae addito quodam cretae genere fiebant candidiores. Quod vero magistratum petentes , in veste candida' circumirent; unde candidati ; Persius propterea Satyra 3. dixit Cretata ambiatio . Ceterum , hostiae floribus etiam coronabantur , earumque cornua auro liniebantur . Valerius Flaccus libro I. Argonauticon V. 89. - - Dabit auratis commbus igni Colla pater V. 66. SEIANUS ducitur unco J Cornelius Tacitus libro 4. Annalium pluribus verbis commea
543쪽
morat, quis fuerit L. AElius Sejanus, quo genere ortus, quibus artibus & adminiculis
eo perVenerit ut praesectus praetorio crearetur , ac simul Tiberii Caesaris amicitiam intimamque familiaritatem nancisceretur, sum
mumque apud principem auctoritatis & gratiae locum obtineret . unde postea homini cupiditas injecta est occupandi Romani imperii . Quomodo autem a potentiae fastigio dejeetus fuerit, ac de medio sublatus, idem scriptor narraverat libro s. sed narratio illa , temporum injuria , una cum libri ejusdem maxima parte , jampridem intercepta est. Hunc Sejani casum parce admodum attigit Suetonius Tranquillus in Tiberior copiose autem & accurate descripsit Dio Cas sius lib. ue . & 18. Historiarum suarum.
V. 66. DUCITUR unco J Cadavera damnatorum , eorum . praesertim qui aut in rempublicam, aut in principem conjuraVe rant , carnisex unco impacto, e carcere insorum trahebat, deinde per urbem raptata in profluentem mittebat . Seneca nihilominus libro de Tranquillitate Animi, contumelias Romanae plebis adversus cadaver Sejani mirum in modum amplificat, &Vυρβολου. Ait enim , Sejanum, ea selicitate
544쪽
A I. A. VULPID EX PLI C AT A. 24
mortalem, in quem Dii hominesque certa,
etim contulissent quaecumque conferri . poterant, a populo in frusta divisum ipse die
quo illum senatus frequens deduxerat : icis circo ex ejus cadaVere nihil superfuisse quod carnisex traheret . V. 67. QUIs illi lius erat ira Notat poeta superbiam Sejani, qui fronte caperata , 3c supercilio adducto, silutantes & quoscumque obvios exinciperet . Vultus enim Latinis proprie significat faciem contractam, & a naturali statu dimotam; indicem propterea perturbati nis alicujus vel appetitus. Faciem deponere non possumus: Vultum & sumere & ponere possumus. Origo etiam. Vocabuli, significa. tionem ejus indicat satis. Derivatur enim, ut ego pridem animadverti , a Volo vis , molui, volitum. Hoc supinum, littera' mna per syncopen detracta , fac1t i voltum g
quod recentiores mutaverunt in vultum Plura enim quae antiquissimi efferebant pero angustum , qui secuti deinde sunt, effer, re coeperunt per u I ea 'maxime in quibus praecedit aliud ti Id autem ex Plautinis Comoediis facile cognosci potest. plerumque masculini generis est: invenitur ta
545쪽
a42 'IUVENALIs s A TYRA X. tro genere usurpatum: miscentes volta paren
tum . loquitur ibi Lucretius de liberis qui parentis utriusque similitudinem facie referunt . Voltum igitur dixerunt quasi volitum , quod ab hominis arbitrio & voluntate pendeat, & voluntatem ipsam intus latentem aperiat & producat. Ovidius itaque Am rum lib. I. Eleg. II. Ε tacito vultu scire sutura licet. Cicero autem pro Sexto Roscio Amerino proverbii mentionem facit quo dicebant, multu saepe laedi pietatem o si quis enim patrem suum torvis oculis, & contumaciam quamdam praeserentibus aspexisset, laesae pietatis quae genitoribus debetur , reus agebatur. Apud Tibullum Elegia 8. libri l. eo versur utibi sunt tristes curae, nec luctus, Osri, Achilles Statius ' Lusitanus, & Ianus Bromkhusius Batavus, viri prob/ docti, ex vetustis codicibus legunt: Non tibi sunt triues curae, nec vultus , Osri. Lectio sane elegans, & Tibullo digna . Poeta Ignificat, Bacchum sive Osirim, Deum esse . hilarem , fronte minime adduct a , &ab omhi severitate alienum. Horatius Sat.
- Surgendum es mane, obeundus Mars , qui se
546쪽
A I. A. VULPIo EXPLICATA. 243. Vultum puse negat Noviorum ferre minoris. Hinc vultum ducere, vel trabere. Μartialis libro i. Epigr. 4 I. - Gui ducis υultus, non legis issa libentis, Omuibus invideas , livide s nemo tibi. Ovidius lib. 4. Ponticorum Epist. I. V. IO . Sive trabis vultus I equidem peccasse fatebor. Et vultuosei appellantur qui sunt ore tristi, tetrico , severo. Cicero in Oratore cap. I 8. Vultus vero , qui secundum vocem plurimum potes, quantam adfert tum dignitatem, tum venuseatem l in quo quum effeceris ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum es
quaedam magna moderatio . . Non negaverim
tamen, vultum saepe accipi a Latinis auctoribus pro facie simpliciter; ut etiam in alis lato Ciceronis loco; Verum minus proprie. Variam faciei affectionem Etrusci appellant pselio. V. 69. SED quo cecidit sub criamine Z J Cujus nimirum accusatione oppressus est y Nam crimen interdum est accusatio. Cicero Philippica a. Hereditatem mihi
negasi obvenisse. utinam hoc tuum crimen ve rum esset. Ita criminari est accusare, Calumniari , deserre : criminatior, accusator, Calumniator, delator. V. 7 I. VERBOSA
547쪽
natis hoc loco genus epistolarum Tiberii, meo quidem judicio , latenter perstringit,
tamquam superfluens ac prolixum. Sane Tiberius ante principatum diu Rhodi commoratus fuerat , & studiis quum philos phiae, tum eloquentiae operam dederat. Non longe ab ea insula florebant Asiatici ora-.tores, qui amplo & nimis copioso delectabantur genere dicendi. Cicero nihilominus in libro de Claris Orator. cap. 9 I. Μolo nis , rhetoris praestantissimi , Rhodiam di- isciplinam laudat . Rhodum , inquit, veni,
meque ad eumdem , quem Romae audiveram,
Molonem applicavi , quum actorem in veris caussis, scriptoremque praesantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis, o inclituendo docendoque prudentissmum . Is dedit operam si modo id consequi potuit ut nimis redundantes nos, o super entes juvenili quadam dicendi impunitate oe licentia , reprimeret , quasi extra ripas diffluentes, coerceret . Idem in Oratore ad Brutum cap. 8.Itaque Caria, oe Phruia, o Minsa, quod minime politae, minimeque elegantes sunt , adsciverunt aptum suis auribus opimum quoridam , oe tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interjecto
548쪽
mari, Rhodii numquam probaverunt, Graeci multo minus , Athenienses vero funditus repudiaverunt . V. 72. A Capreis J Tiberius Imperator, quum sentiret , odiosum se esse patribus & populo Romano , praeterea impuris & immoderatis libidinibus flagraret , secessit Capreas, parvam insulam maris Τyrrheni , XXIV. millibus passuum a continenti Campaniae disjunctam; ubi diu, procul ab interpellatoribus , otio vacavit, stuprisque se omnibus ac flagitiis contami-DaVit. V. 72. BENA habet J Graeci dicunt , καλως . Hac locutione utebantur
VetereS quum volebant , scilicet laudare aliquid , vel saltem reprehensioni parcere . Propertius lib. 4. Elegia ultima, Verbis Corneliae matronae , Vita functae: Et bene habet a numquam mater Iugubria sumi. V. 72. SED quid Turba Remi Z J Plebem Romanam significat. Nam sicuti nobiles &patricii Romulum nobilitatis suae ac dignitatis auctorem agnoscebant ; ita plebs ad Remum fratrem Romuli., ab ipso auguriis victum in urbe condenda, tandemque interfectum , quodammodo pertinere credebatur . Propterea Catullus Carm. 38. dixit
549쪽
αιε IuvENALIs s a T Y R A X. Glubit magnanimos Remi nepotes.
de Lesbia videlicet, quae meretricium qua stum occeperat , corpusque plebi Romanae Vulgaverat . V. 74. SI Nurtia Tusco visset J Nurtia erat peculiaris Dea Vulsiniensium in Hetruria : quae gens consueverat clavos indices numeri annorum in templo ejus Deae fixos habere. Samuel BochariaruS , Vir πολυμαθέτοιτος , Geographiae Sacrae Parte a. Libro I. cap. 33. eam Fortunam
fuisse scribit , ac Nyrtiam appellat . Sunt etiam qui Nursciam vocent , Nurciam , Nursiam , Nortiam. V. 74. TUSCO IL. AElius Sejanus ortus erat Vulsiniis oppido Hetruriae, quod hodie Bossena . v. 73. SENECTUS Principis J Pro senes. princeps. Ita βίη κλκινοοιο apud Homerum . robur Alcinoi, pro Alcinoo robusso e & Jententia dia Catonis apud Horatium Sat. a. libri t. pro Catone ipso eximiam sententiam proserente. Idem Ode a1. libri 3. Narratur oe prisci Catonis Saepe mero caluisses virtus . V. 76. HAC ipsa Gyanum dic rei hora Augustum J Romanum Imperat rem salutaret. Primus Octavianus Caesar hoc nomine appullatus fuit , ob magnitudinem rerum gestarum . deinceps & reliqui princi-
550쪽
pes. Hoc vocabulum ab auguriis derivatum uidetur. Ennius certe dixerat in Annalibus: Augusio augurio postquam incluta condita
Sunt qui ab augendo dictum velint : unde augurium ipsum derivat Ovidius in Fastis. - , v. 77. EX quo J Subaudi tempore. est optimis poetis usitata. Sic etiam ex illo dicebant . Virgilius lib. a. aeneidos : Exilis fuere, oe retro sublapsa referri omnia . Propertius libro a. Elegiarum: Ex illo felix nox mihi nulla fuit. I. 77. SUFFRAGIA nulli Vendimus J Ηoc etiam dictum
ς: quum enim poeta Vices Romanae reipublicae significare Vellet , ac temporum in clinationem, qua factum fuerat ut suprema potestas a populo Romano in principem mmnino transferretur ; notat obiter Veterem
illum populum tamquam venalem, & candidatorum qui honores peterent, ambitioni faventem. Sinebat enim, se muneribus &largitionibus corrumpi , & magistratus pecuniosis, non sortibus ac strenuis mandabat. Hinc Leges multae de Ambitu variis . temporibus promulgatae , quas diligenter commemorat Carolus Sigonius libro a. de Iudiciis cap. I 3. Ceterum. , Tiberio demum 4 Φ im-